Capitulum 12
Numérotation du verset
12,1
marg.|
marg.|
{
400ra
}
Et apertum est templum]
etc. Hec est quarta visio que recte sequitur ad precedentes. Quia in secunda visione actum est de revelatione mysteriorum que fuit significata per apertionem libri : in tertia actum est de manifestatione eorum per predicationem. In hac vero agitur de profectu Ecclesie qui post revelationem secretorum, et predicationem eorum debet sequi. Hec autem visio continet tria capitula. Dividitur autem in duas partes.
marg.|
Primo enim ostenditur profectus Ecclesie in persecutione.
marg.|
Secundo agitur de iudicio ubi pro sua patientia remunerabuntur boni sustinentes, et pro sua malitia punientur mali persequentes, ibi
[Et vidi et ecce nubem candidam]
etc. inf. 14.c. Item quia profectus Ecclesie est in persecutione. Duplex autem est ipsius persecutio, a Diabolo scilicet et ab Anti-christo, quibus Ecclesia sine Divino auxilio non posset resistere. Propter hoc etiam pars prima dividitur in tres. Quia in prima agitur de profectu Ecclesie sub persecutione Diaboli que incepit a principio Ecclesie, in hoc cap. s. 12.
[Et apertum est templum]
In secunda de profectu eiusdem sub persecutione Anti-Christi, que erit circa finem mundi, et hoc in 13. cap. inf. ibi
[Et vidi de mari Bestiam ascendentem]
etc. In tertia vero agitur de auxilio Divino impenso Ecclesie contra tyrannidem Anti-Christi in 14. cap. inf. ibi
[Et vidi et ecce Agnus stabat supra montem]
etc. {7.
400rb} Dicit ergo,
[Et apertum est templum]
Hoc duodecimum capitulum habet duas partes.
marg.|
In prima agit de profectu Ecclesie sub occulta persecutione Demonis : in secunda de profectu eiusdem sub aperta tribulatione, ibi
[Et postquam vidit Draco quod proiectus esset in terram]
etc. Pars etiam prima huius capituli sic dividitur : quia primo ostenditur ordinatio huius visionis ad procedentes : secundo profectus Ecclesie describitur, et e converso insidie Diaboli contra ipsam, ibi
[Et signum magnum apparuit in celo]
etc. Tertio adiutorium Ecclesie ostenditur per quod Diabolus, ne opprimat Mulierem, id est Ecclesiam deiicitur, ibi
[Et peperit filium masculum]
etc. Quarto ostenditur quomodo congratulantur Sancti de utroque, scilicet et de adiutorio Ecclesie et de Diaboli deiectione, ibi
[Et audivi vocem magnam]
etc. Dicit ergo :
marg.|
{u}
Et apertum est]
Hic ostendit quod hec visio quarta dependet a duabus precedentibus.
marg.|
Unde duo ponit hic, quorum unum pertinet ad secundam visionem, scilicet quod dicit,
[Apertum est templum]
etc. aliud quod pertinet ad tertiam, ibi
[Et facta sunt fulgura]
etc. Sed ex hoc videtur quod hec visio quarta non incipit hic
[Et apertum est templum]
sed potius ibi
[Et signum magnum apparuit]
etc. Solutio Imo que hic ostenduntur Ioanni pertinentia ad secundam, et tertiam visionem, non ostenduntur nisi in quantum secunda et tertia scilicet visio sit causa profectus Ecclesie qui determinatur in hac quarta visione, et sic non ostenditur quod prius ostensum est.
[Et apertum est templum Dei in celo]
id est manifestata sunt et revelata mysteria Dei in Ecclesia, que dicitur celum habens luminaria doctrine.
marg.|
Luminare maius, doctrinam Apostolorum ; luminare minus, doctrinam Expositorum : singule stelle sunt singule anime.
marg.|
Vel Scriptura dicitur celum, in qua templum fuit clausum, quamdiu liber fuit signatus sub figuris et obscuritatibus : sed apertum est, quando veritate veniente umbra recessit, sicut tenebre aurora ascendente. Singule sententie sunt luminaria huius celi, vel quatuor modi exponendi, sensus scilicet allegoricus, anagogicus, tropologicus, et historicus.
marg.|
Et dicitur Scriptura celum : quia per multiplicem expositionem est extensa. Ps. 103. Extendens celum sicut pellem : Dn. 12.b. Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia.
[Templum]
igitur est veritas Scripturarum, cuius apertio est manifestatio earum, que a Christo et ab Apostolis fuit facta. Vel
[Templum]
corpus Christi
[apertum est in celo]
id est in Ecclesia ad litteram in cruce, unde exierunt Ecclesie sacramenta. Item apertum est in Ecclesia per suam bonam conversationem et Apostolorum ipsum imitantium, et predicationem que tota est de Christo, qui est mihi materia predicationis, sicut habitum est sup. 8. in principio. De utroque templo et Christo et Scriptura dicitur. Ez. 43.c. Fili hominis ostende templum domui Israel, et confundantur ab iniquitatibus suis. Hbr. 12.a. Aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum. Aperto templo, id est veritate Scripture manifestata, statim sequitur.
marg.|
{x}
Et visa est arca testamenti eius]
id est Christus qui primo invisibilis in deitate, factus est et visibilis in humanitate. Bar. 3.d. Post hec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Qui dicitur arca, quia tria veraciter habet in se, que erant litteraliter in arca legis. Ibi enim erant tabule testamenti et virga Aaron et urna plena manna. Et ipse Christus verus est testis operum nostrorum. Sup. 1.b. Qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum. Hoc sciebat ille qui dicebat Iob. 16.d. Ecce enim in celo testis meus, et conscius meus in excelsis. Item virga nostre discipline super eum fuit. Is. cap. 53.b. Disciplina pacis nostre super eum.
marg.|
Item manna habuit deitatis. Unde dicit Apostolus ad Col. 2.a. In quo sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditi. Et in eodem paulo post. In ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Vel in ipso sunt {7.
400va} tabule testamenti, quia ipse est nobis eruditio et forma vivendi. Item virga quoad peccatorum paternam correctionem. Item manna quoad filiorum blandam consolationem. De primo, Sap. 7.d. Candor enim est lucis eterne, et speculum sine macula Dei maiestatis, in quo debemus et imitari et inspicere, ut si qua macula est in nobis, ad aspectum huius speculi eam detergamus. De secundo ; Hbr. 12.c. Quis enim filius quem non corripit pater ? Propter quod dicit Ps. 22. Virga tua et baculus tuus, etc. Et 2Mcc. 6.c. Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium. De tertio, 2Cor. 1.a. Deus totius consolationis qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Et de eius consolatione satis dictum est, sup. 10. et inf. 14. dicetur.
marg.|
{a}
Et facta sunt]
Hoc pertinet ad tertiam visionem. Unde hec que prius erant in seipsis revelata, etiam hic dicuntur revelari Ioanni prout sunt causa quarte visionis,
[Et facta sunt]
predicantibus septem Angelis.
marg.|
{b}
Fulgura]
id est miracula. Et hoc fuit necessarium in primitiva Ecclesia, ubi opus erat lacte et non solido cibo. Erant enim miracula sicut potus qui cibum predicationis deducebat per membra, id est in fidelium corda, ut sic eis esset nutrimentum fidei. Miracula autem dicuntur fulgura, quia illuminabant videntes per fidem saltem informem, et sic postmodum findebant corda per contritionem ; sed tandem fetere faciebant peccata per confessionem, et ad ultimum urebant per satisfactionem que ex caritate fiebat, que ignis dicitur Lc. 12.f. Ignem veni mittere in terram.
marg.|
{c}
Et voces]
lenes scilicet, et rationabiles admonitiones.
marg.|
{d}
Et terre motus]
cordium quorundam ad bonum, quorundam ad malum.
marg.|
{e}
Et grando]
id est persecutio magna, quia sicut grando confringit segetes et queque virentia, et tamen liquefacta terram facit fertilem, sic persecutio primo frangebat fideles, sed persecutores postea conversi Ecclesiam fecundabant, vel etiam virtutes fidelium ex tribulatione crescebant Ps. 4. In tribulatione dilatasti mihi.
marg.|
Et etiam numerus augebatur, Ex. 1.b. Quanto magis affligebantur, tanto magis multiplicabantur, Sup. 8.b. Et facta sunt tonitrua et voces, et fulgura et terre motus magnus.
marg.|
{f}
Et signum]
Secunda pars prime partis capituli, in qua agitur de profectu Ecclesie posite in tribulatione, et e converso de insidiis Diaboli contra eam. Dicit ergo :
[Et signum]
id est profectus Ecclesie in amore paupertatis, abiectionis, vilitatis et humilitatis Lc. 2.b. Et hoc vobis signum, invenietis infantem positum in presepio : ecce abiectio et vilitas.
marg.|
Hec omnia signum sunt future beatitudinis, et vita Sanctorum est signum vite eterne. Ezec. 24.g. Erisque eis in portentum. Signum enim aliud offert sensui, et aliud representat intellectui : sic vita Sanctorum oculis corporis non ostendit nisi miseriam, sed oculis mentis representat eternam gloriam, Item per signum ducimur ad rem.
marg.|
{g}
Magnum]
quia de magnis Eccl. 43.a. Luna in omnibus in tempore suo, ostensio temporis et signum evi, quasi Luna sunt Sancti, quia quicquid habent attribuunt vero Soli ; quia sicut Luna minuuntur in sua consummatione, ut impleant illud. Eccl. 3.c. Quanto magnus es, humilia te in omnibus.
marg.|
Et ostensio temporis sunt, quia conculcando terrena, ostendunt qualia sunt ipsa, et etiam qualia sunt celestia, pro quibus habendis relinquunt temporalia secundum illud verbum Domini, Lc. 16.c. Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in eterna tabernacula.
marg.|
{h}
Apparuit in celo]
id est in Ecclesia militante ubi signum apparet, sed veritas erit in triumphante. Hoc autem fuit signum : Mulier scilicet Ecclesia, que sic appellatur propter fecunditatem et debitam Christo subiectionem. Viri diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, Eph. 5.e.
marg.|
{k}
Amicta Sole]
id est Christo qui est Sol verus illuminans omnem hominem, conformata per imitationem quam induit in baptismo per fidem, Gal. 3.d. Quicumque {7.
400vb} in Christo baptizati estis, Christum induistis. Indumentum tegit, ornat et calefacit. Et baptismus tegit peccata, Ps. 31. Beati quorum remisse sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
marg.|
Item ornat conferendo gratiam, sed postea calefacit per opera, Mal. 4.a. Vobis timentibus nomen meum, orietur Sol iustitie. Hoc dicit Eccl. 1.b. Quia timor est initium sapientie. Timentibus igitur orietur sol, sed diligentibus consummatur, Eccl. 43.a. In meridiano exurit terram : quia diligentibus qui ardent caritate, sicut sol in meridie, exuritur terra liberi arbitrii, ut desiccetur ab omni humore peccati.
marg.|
Et quomodo hoc facit ? Per tria que postea pariter dicuntur de sole. Tripliciter sol exurens montes, radios igneos exsufflans et refulgens radiis suis obcecat oculos. Montes sunt Sancti, radii ignei sunt motus concupiscentie carnalis qui exsufflantur a Sanctis per votum continentie quod sit in Clericis omnibus quando ad sacros Ordines promoventur.
marg.|
Item radii sui sunt paupertas, humilitas, et vilitas. Isti refulgent in Clericis, quando contemnentes terrenas divitias, paupertati et vilitati et humilitati adherent. Et hoc per votum obedientie. Obediens enim nec sensum nec motum debet habere nisi ad alterius voluntatem. Christus igitur verus sol primo ornat et induit Sanctos veste nuptiali, et ipsi postea ipsum, omnia convertendo ad honorem et gloriam Dei, Is. cap. 49.e. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris.
marg.|
{l}
Et luna]
per quam intelliguntur temporalia que crescunt et decrescunt nihil habentia stabile.
marg.|
{m}
Sub pedibus eius]
Est ergo inter solem et lunam, quia sub sole debet esse per obedientiam et super lunam, id est super temporalia per contemptum.
marg.|
Unde Ct. cap. 2.b. Leva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
marg.|
Hoc dicit ut nihil sit de anima, quod dextera eius non comprehendat, rationalem scilicet et concupiscibilem et irascibilem ; sed temporalia non debent amplecti nisi ab inferiori, scilicet quoad necessitatem.
marg.|
{n}
Et in capite eius corona stellarum duodecim]
He sunt duodecim Apostoli, qui dicuntur.
marg.|
{o}
Corona]
quia quodammodo Christus per ipsos devicit mundum.
marg.|
Habac. cap. 3. Et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem. Excelsa Ecclesie sunt Apostoli, qui suas victorias non sibi, sed Deo attribuunt.
marg.|
Unde Iob. cap. 38.d. Numquid mittes fulgura, id est Apostolos coruscantes per miracula, et revertentia ad seipsos dicent tibi, adsumus : quasi dicat, totum quod fecimus tibi attribuimus.
marg.|
Item dicuntur stelle, quia fixi sunt in firmamento quod est Christus, qui aquas divisit ab aquis, id est spiritualem Scripture intelligentiam a litterali.
marg.|
Et est in medio, quia omnes Scripture concorditer loquuntur in ipso.
marg.|
Item dicuntur stelle, quia luxerunt in nocte adversitatis tamquam luminaria in medio prave et perverse nationis, ut dicit Apostolus ad Phil. cap. 2. et Ps. 138. Et nox illuminatio mea in deliciis meis, Bar. cap. 3.d. Stelle dederunt lumen in custodiis suis, scilicet Thomas in India maiori, Bartholomeus in India minori, Simon et Iudas in Persia, Philippus in Samaria, Mattheus in Ethiopia, Marcus in Alexandria, Ioannes in Asia, Andreas in Achaia, Petrus in Cappadocia : Paulus in Grecia, et tandem Petrus et Paulus in Italia.
marg.|
Stelle ergo dederunt lumen in custodiis suis, et letate sunt ; vocate sunt, et dixerunt, adsumus, et luxerunt ei cum iucunditate qui fecit illas.
marg.|
Vel
[Corona duodecim stellarum]
est ornatus et habitus duodecim fructuum Spiritus, de quibus dicit Apostolus Gal. 5.d. Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Vel duodecim stelle, sunt
marg.|
Δ tres dotes
marg.|
[Moraliter] Hec.
marg.|
{i}
Mulier]
beata Virgo est.
marg.|
{k}
Amicta sole]
quia fuit sine omnis peccati obscuritate.
marg.|
{l}
Luna sub pedibus eius]
quia fuit amatrix paupertatis etiam in lege ubi promittebantur terrena.
marg.|
Et propter hoc dicitur mater pulchre dilectionis, Eccl. 24.c. Quia in nulla parte fuit in ea amor terrenitatis, sed Deum amavit ante omnia et nihil cum ipso.
marg.|
{o}
Corona duodecim stellarum]
He sunt duodecim prerogative quas ipsa habuit, quatuor de celo, que supra
prol.|
* ipsam
marg.|
{7.
401ra} Δ tres dotes anime, et quatuor corporis, filiatio Dei, fraternitas Christi : Rm. 8.c. Heredes quidem Dei, ecce filii ; coheredes autem Christi, ecce fratres Christi, decima, societas Angelica ; undecima, pax et tranquillitas perpetua ; duodecima, omnium bonorum possessio secura.
marg.|
{a}
Et in utero habens]
Christum scilicet quem concepit per fidem, et quotidie parit per predicationem, vel operis imitationem, et eius bonitatis manifestationem.
marg.|
{c}
Et parturiens]
per desiderium manifestandi Christum aliis.
marg.|
Vel
[parturiens]
per bonam voluntatem. Parturitio autem est partus preparatio : quamdiu enim fructus in utero matris augmentatur, vivificatur, ac formatur, parturitio dicitur ; partus vero cum nascitur.
marg.|
{b}
Et clamabat]
per devotam orationem.
marg.|
{
c
}
Et cruciatur]
per penitentiam, et afflictionem.
marg.|
{
d
}
Ut pariat]
id est ut gratiam habeat pariendi Christum aliis per boni operis manifestationem. Predicando enim Ecclesia adversa patitur ab inimicis detrahentibus, et obviantibus, vel a seipsa carnem macerando, ut predicatio sit idonea, 1Cor. 9.d. Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne cum aliis predicaverim, ipse reprobus efficiar. Quinque enim tangit hic, que sunt necessaria Predicatori, vel Prelato.
marg.|
Primum est concipere per fidem, et scientiam.
marg.|
Secundum parturire per zelum.
marg.|
Tertium clamare per devotam orationem.
marg.|
Quartum cruciari per carnis afflictionem.
marg.|
Quintum parere per exempli boni, vel operis ostensionem. Aliter enim non est partus, sed abortus. Hec sunt quinque verba Apostoli 1Cor. 14.d. In Ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut alios instruam, quam decem millia verborum in lingua. Sic ergo determinate sunt conditiones Ecclesie in octo. Quarum prima est obedientia ad Deum, ibi
[Amicta sole]
Secunda, contemptus temporalium, qui ordinat ad inferiora, ibi
[Et luna sub pedibus eius]
id est sub affectibus. Tertia fructus in se, ibi
[Et in capite eius corona stellarum duodecim]
Quarta fructus in aliis, ibi
[Et in utero habens]
etc. Ubi quinque determinantur, ut dictum est. In his octo conditionibus describitur Ecclesia, que ambulat in novitate spiritus, et octonarius pertinet ad Novum Testamentum.
prol.|
* ipsam fuerunt, scilicet sanctificatio in utero, ubi fuit electa, et preelecta a Deo.
marg.|
Unde illud, Elegit eam Deus, et preelegit eam. Aliter enim quam Ioannes, et quam Ieremias. Secunda, salutatio Angeli ; tertia, adventus Spiritus sancti ; quarta, conceptio filii Dei. Propter hec quatuor dicitur ei, Ave gratia plena. Item quatuor habuit ex parte anime. Prima devotio humilitatis ; secunda magnanimitas fidei : tertia, discretio sermonis, quia in secreto inventa ab Angelo, discrete respondit dicens, Quomodo fiet istud, etc. Et post : Ecce ancilla Domini, etc. Quarta, perfectio operis.
marg.|
Propter hec quatuor dicitur ei, Dominus tecum. Item quatuor habuit ex parte corporis. Prima, privilegium virginitatis, quia contra opprobrium legis proposuit vivere in virginitate : secunda, fecunditas sine corruptione : item tertia, quod fit gravida sine gravamine : item quarta, puerpera sine dolore.
marg.|
Et propter hec quatuor dicitur, Benedicta tu in mulieribus.
marg.|
{a}
In utero habens]
per fidem, quia simul ut credidit et consensit concepit.
marg.|
{b}
Et clamabat]
desiderio devotionis.
marg.|
{
b
}
Parturiens]
ex solo affectu cogitationis, quia non plus doloris partus ei intulit, quam infert alicui cogitatio pariendi. Vel
[Habens in utero]
filium quem sine dolore peperit in nativitate.
marg.|
{b}
Et clamabat]
interius in corde martyr effecta in passione filii, sicut ei predictam fuerat in Simeone : Lc. 2.e. Et tuam ipsius animam pertransibit gladius ; scilicet martyrii.
marg.|
{c}
Parturiens]
quando ipsum vidit pendentem in cruce. Et hoc fuit in ipsa mirabile, quia prius peperit, quam parturiret.
marg.|
Unde Is. 66.c. Antequam parturiret, peperit ; antequam veniret partus eius, peperit masculum : quis audivit unquam tale, aut quis vidit huic simile.
marg.|
{7.
401rb}
marg.|
{
c
}
Et cruciatur]
abstinentiis, ieiuniis, orationibus, et vigiliis castigatur.
marg.|
{
d
}
Ut pariat]
id est tanto partu se dignam faciat, et tamen ante eam stetit Diabolus volens filium eius devorare, quia etiam per Herodem voluit Christum interficere : Mt. 2.c.
marg.|
{f}
Et visum est aliud signum]
Ostenso profectu Ecclesie statim agitur de Diaboli impugnatione. Et recte, quia 2Tim. 2.a. Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit. Dicit ergo :
[Et visum est aliud signum in celo]
id est in Ecclesia. Et bene
[aliud]
quia primum fuit bonitas Ecclesie in merito, et bonitas Dei in premio. Et hoc est signum malitie Diaboli, cuius multe sunt insidie, et invidia magna : Eccl. 12.d. Multe sunt insidie dolosi. Item
[aliud]
quia primum fuit proficiendi ; secundum profectum impugnandi, et impediendi. Specificat autem illud signum dicens.
marg.|
{g}
Et ecce]
adverbium demonstrandi, quia semper presto est Diabolus nocere.
marg.|
{h}
Draco]
primo latens in insidiis : Ps. 9. Sedet in insidiis cum divitibus in occultis. Vel
[Draco]
per calliditatem.
marg.|
{i}
Magnus]
per fortitudinem, vel elationem.
marg.|
{k}
Rufus]
per Sanctorum sanguinis effusionem : Io. cap. 8. scilicet. Ille homicida fuit ab initio. Vel.
marg.|
{h}
Draco]
propter modum insidiandi, et cautelam tentandi : Gn. cap. 3.a. Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terre.
marg.|
{i}
Magnus]
propter potentiam naturalem, et scientiam, et usum.
marg.|
{k}
Rufus]
quia fudit sanguinem, id est peccatum. Hec tria habet in se. Postmodum determinat ea, que habet in aliis dicens.
marg.|
{l}
Habens capita septem]
id est universitatem malorum.
marg.|
{m}
Et cornua decem]
Huius cornua sunt divitie et potentie seculares. Et dicuntur cornua, quia per illa elevantur homines. Item dicuntur decem, quia per illa Decalogus impugnatur : vel potius propter illa ab hominibus despicitur. Unde Hab. 1.c. Comportabit aggerem, et capiet eam. Agger sunt dignitates, et honores seculi, quibus capit Diabolus non solum seculares personas, imo etiam Religiosas. Vel
[septem capita]
sunt septem capitalia vitia quibus impugnat interius.
[Decem cornua]
universitas malorum Principum quibus impugnat exterius.
marg.|
{n}
Et in capitibus suis septem diademata]
id est victorie in vitiis, quia de hominibus non habet Diabolus victoriam nisi per vitia.
marg.|
{o}
Et cauda eius]
id est excellentia naturalium in qua creatus est, unde superbivit, et perversus factus est.
marg.|
{p}
Trahebat]
post se.
marg.|
{q}
Tertiam partem stellarum]
id est omnes Angelos, qui ei consenserunt, traxit ipse secum de celo in terram, imo in infernum. Prima pars Angelorum sunt illi omnes, qui ministrant, et serviunt Deo ad honorem, et utilitatem sui et generis humani. Secunda pars sunt omnes illi, qui assistunt prime bonitati fruentes eius visione. De utrisque dicitur Dn. cap. 7.c. Millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei. Sed tertia pars sunt illi, qui nec stare voluerunt, nec ministrare ; et illi cum Lucifero ceciderunt. Et
[dicit trahebat]
quasi cum violentia, quia omne peccatum est violentia, quia corruptio est nature, et trahere motus est violentus. Magis autem erat naturale Angelis converti in suam causam, quam Lucifero consentire.
marg.|
Vel cauda Diaboli sunt latentes suggestiones sub specie aliqua boni, quibus suam tegit deceptionem, sicut cauda tegit animalis turpitudinem. Delectationem enim suggerit, sed latet anguis in herba, et sic tertiam partem hominum trahit, id est Reprobos, qui scilicet, nec activi sunt, nec contemplativi. Iste enim sunt due partes quas Diabolus non trahit.
marg.|
Vel prima innocentes ; secunda, penitentes ; tertia, neutri. Vel prima pars sunt illi, qui incipiunt penitentiam, et perficiunt ; secunda pars illi qui incipiunt, et non perficiunt hic, sed in Purgatorio, tertia pars sunt illi, qui nec incipiunt, nec perficiunt, et illi trahuntur, sunt enim reprobi.
Numérotation du verset
12, moraliter
marg.|
Quidam volunt et trahere, et trahi, illi scilicet, qui volunt aliis servire, et pro loco, et tempore permittunt sibi serviri. Item alii semper volunt trahere, et numquam trahi, scilicet qui semper volunt aliis servire, nec sustinent pre humilitate, quod serviatur sibi. Hi sunt due partes bonorum, qui a Diabolo non trahuntur. Sed tertia pars sunt quidam qui nesciunt trahere, sed semper volunt trahi. Hi sunt qui nulli volunt servire, sed semper sibi volunt {7.
401va} serviri : Iob. c. 11.c. Vir vanus in superbiam erigitur, et quasi pullum onagri se liberum natum putat, ut scilicet nulli serviat. Et ibid. 39.b. Numquid volet rhinoceros servire tibi. Et hi trahuntur a Diabolo. Vel sic potest distingui. Quidam volunt semper trahi, et nesciunt trahere, ut simplices sancti. Item quidam semper volunt et trahere et trahi, ut discreti, quia in eis viget et ratio, et dilectio. Unde volunt trahere ubi est trahendum, rigidi scilicet et fortes contra malum. Item volunt trahi ubi oportet, quia flexibiles sunt ad bonum. Item quidam semper volunt trahere, sed numquam trahi, illi scilicet, qui in suo sensu sunt singulares, et isti trahuntur a Diabolo. Isti enim sunt tertia pars.
marg.|
{a}
Et misit eas in terram]
id est terrenorum delectationibus ascendit, et illexit. Vel
[In terram]
id est contra Ecclesiam, que dicitur terra propter stabilitatem suam : Eccl. 1.a. Terra autem in eternum stat.
marg.|
{c}
Et Draco stetit ante mulierem]
etc. Hucusque determinata sunt arma Diaboli, que habet vel in se, vel in aliis ; et modus armandi, et finis. Arma autem sunt quandoque cautela nocendi, unde dictus est
[Draco]
Item potentia unde dictus est
[magnus]
et hec duo habet a natura.
marg.|
Item desiderium nocendi, unde dictus est
[rufus]
et hoc ideo, quia generale est ei ex consuetudine mala. Item tria habet in se. Item in aliis septem vitia principalia per que tentat.
marg.|
Unde dictum est
[habens septem capita]
Item universi mali Principes per quos Decalogum legis impugnat. Unde dictum est,
[Et cornua decem]
Item consuetudo vincendi, vel multiplicatio victoriarum, unde magis est timendus. Unde dictum est,
[Et in capitibus eius septem diademata]
Item modus armandi est apparentia aliqua boni, vel utilitatis quam semper pretendit quando tentat, vel malum suggerit. Unde dictum est,
[Et cauda eius trahebat tertiam partem stellarum]
Et ad ultimum ponitur finis quare sic armatur, ut relicto sic amore Dei, omnes ad terrenorum amorem alliciat. Unde dictum est.
[Et misit]
id est mittere intendit.
marg.|
{b}
Eas]
scilicet stellas
[in terram]
marg.|
{c}
Et Draco]
igitur sic armatus.
marg.|
{d}
Stetit]
quia non dormitabit, neque dormiet, qui impugnat Israel ; sicut nec qui conservat, vel custodit Israel, id est bonos. Is. c. 5.g. Non est deficiens, neque laborans in eo : non dormitabit, neque dormiet, nec solvetur cingulum renum eius, nec rumpetur corrigia calceamenti eius.
marg.|
{e}
Ante mulierem]
non ad vorandum eam, sed ut impediat. Mulierem dico.
marg.|
{f}
Que erat paritura]
Illos enim maxime circuit, et circumdat Diabolus, quos bonum propositum videt habere, ne ex ipso procedant ad bona opera.
marg.|
Unde Is. 37.a. Filii venerunt usque ad partum, et non erat virtus pariendi. Stetit, dico.
marg.|
{g}
Ut cum peperisset, filium eius devoraret]
Ad litteram voluit devorare Christum per Herodem. Si enim non potest Diabolus omnino impedire ne homo pariat in bona operatione, tamen nititur partum per corruptionem vane glorie devorare : Za. c. 3.a. Sathan stabat a dextris Iesu, ut adversaretur ei. Propter hoc legitur : Ex. c. 2.a. Quia parentes Moysi videntes filium puerum elegantem, absconderunt ipsum tribus mensibus : qui sunt tres defectus, qui debent attendi in nostris operibus, ne propter illa superbiamus. Primus est, quia opera nostra non sunt pura si bene discutiantur. Unde Iob. c. 9.d. Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissime manus mee, tamen sordibus intinges me.
marg.|
Item secundus est, quia etsi sint pura non tamen magna, sup. 3.b. Modicam habes virtutem.
marg.|
Item si sint pura et magna, adhuc tamen pauca, quod petebat : Ps. 101. ostendi sibi dicens, Paucitatem dierum meorum nuntia mihi, id est quam pauca habeo bona opera, ostende mihi. Propter hec tria dicitur sup. 3.a. Non invenio opera tua plena coram Deo meo. Hoc timens Iob. dicebat 9.d. Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti.
marg.|
{7.
401vb}
marg.|
{h}
Et peperit filium masculum]
etc. Hec est tertia pars prime partis in qua ostenditur adiutorium Ecclesie, per quod deiicitur Diabolus ne Ecclesiam opprimat. Duplex autem ponitur hic auxilium mulieris. Unum a filio quem parit alterum a ministris filii, ibi
[Et factum est prelium]
Ante Mulierem ergo stetit Draco, et Diabolus ante Ecclesiam, quia ante tempus gratie omnes ducebat in infernum, scilicet ad limbum ad minus.
marg.|
Etsi tunc poterant homines resistere Diabolo, non tamen de facili.
marg.|
Item non poterant eum expugnare, nec vindictam expetere. Contra hec tria parit filium, qui potest resistere, et Diabolum expugnare, et vindictam expetere. Mulier pariens, ad litteram fuit Beata Virgo, que quia fuit membrum Ecclesie, attribuitur partus eius toti Ecclesie.
marg.|
De hoc partu : Mich. 5.a. Dabit eos usque ad tempus, in quo parturiens pariet. Prv. ult. b. Mulierem fortem quis inveniet ?
marg.|
Et respondet, Procul. Et quare ? Quia de ultimis finibus pretium eius.
marg.|
Ultimi fines sunt homo et Angelus. Integritas est pretium id est pretiositas Angeli ; fecunditas vero est pretium hominis. Utrumque habuit Beata Virgo, et integritatem Angelicam, et fecunditatem humanam. Dicit ergo :
[Et peperit filium]
non quemque, sed
[masculum]
Et hoc dicitur, quia ex omni parte fuit virilis, et nihil habuit infirmitatis opposite virtuti.
marg.|
{i}
Qui recturus erat omnes Gentes]
Hoc dicit contra illud, quod Patres Diabolo non poterant resistere de facili.
marg.|
{k}
In virga ferrea]
id est inflexibili iustitia. Vel
[In virga]
id est misericordia, sed
[ferrea]
quia per iustitiam moderata.
marg.|
Et quia modo misericordia superexaltat iudicium, propter hoc virga ponitur substantive et ferrea adiective.
marg.|
Sed in futuro confringet malos in virga ferrea, quia etsi puniet eos cum misericordia, quia citra condignum, tamen punientur sine misericordia liberante : Iob. c. 5.c. Ipse vulnerat et medetur, et percutit, et manus eius sanabunt.
marg.|
{l}
Et raptus est filius eius ad Deum]
id est ad unionem deitatis, et sic supponitur Christus in quantum homo. Vel
[Ad Deum]
Glossa Ad equalitatem Dei, et loquitur de persona.
marg.|
Sed quomodo raptus ad Deum : Respondeo secundum manifestationem, quia Rm. 1.a. Qui predestinatus est filius Dei non ex se, sed ex manifestatione raptus.
marg.|
Sic ergo potest Diabolum expugnare, et iugum eius : Is. c. 9.a. Iugum oneris eius, et sceptrum exactoris eius superasti.
marg.|
{m}
Et ad thronum eius]
id est raptus est, quia secundum humanitatem ascendit in celum ; vel sedet cum Patre regens, et iudicans mundum. Ex hoc patet, quod potest de Diabolo vindictam expetere.
Numérotation du verset
12, moraliter
marg.|
Filius masculus est fides, vel bonum opus : Mal. c. 1.a. Maledictus qui habet masculum in grege, et offert debile. Grex est virtutum congeries, vel vires naturales per caritatem unite. Qui igitur vires naturales parientes habet ad obsequium caritatis, si ex eis opus producit.
marg.|
Parit quidem masculum : qui vero facit opus, et non ex caritate, offert quidem, sed debile.
marg.|
Talis igitur qui parit masculum, potest Gentes regere, id est motus illicitos domare, et refrenare : Lam. 1.a. Facta est quasi vidua domina Gentium. Et hoc in virga, scilicet disciplina, ferrea, durabili scilicet, et perseverante. Hec est virga, de qua Ex. 4.e. Virgam hanc sume in manu tua. Hoc dicit, quia sanies corporis non potest radi sine ea. Unde Iob. 2.c. Qui testa radebat saniem.
marg.|
Hac virga fiunt signa, quia qui hic patitur molestias, signum est, quod habebit eternas delicias.
marg.|
{n}
Et raptus est]
etc. ecce premium. Duas partes iustitie tetigit, que sunt facere bonum, et declinare malum, et earum premium. Qui enim potentias naturales, vel vires motas ex caritate exercet ad opera, hoc est facere bonum.
Numérotation du verset
12,5
marg.|
Et hoc est quod dicit,
[Et peperit filium masculum]
Item qui motus illicitos domat per disciplinam, hoc est declinare a malo. Iste rapitur ad Deum : ecce premium.
Numérotation du verset
12,6
marg.|
{o}
Et Mulier fugit]
etc. id est in secretum mentis, ubi Diabolus locum non habet, qui non amat nisi turbationem : Ubi etiam Dominus in anima familiariter, et blande loquitur Os. 2.c. Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor eius. Vel
[In sollicitudinem]
id est in contemptum mundi : Ps. 54. Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Fugiens mundum per contemptum, quia a carne possumus elongari mundum autem fugere.
marg.|
{7.
402ra}
marg.|
{a}
Ubi habet locum paratum a Deo]
Iob. 39.a. Cui dedi in solitudine domum. Hoc dicit, quia Ecclesia debet continue manere in conscientia, et mundum contemnere, et carnis desideria reprimere.
marg.|
Et sequitur in Iob, Tabernaculum eius in terra salsuginis id est in mundo, quia ibi debet habere tabernacula non domum, vel mansionem.
marg.|
Vel in solitudine celi : Lc. 15.a. Nonne relinquit nonaginta novem in deserto, etc. Per contemplationem fugit vir iustus, qui est membrum Ecclesie, ubi ei locus paratus est a Deo, ut tandem recipiatur ibi per apertam Dei visionem : Io. 14.a. Si quo minus dixissem vobis, quia vado vobis parare locum.
marg.|
{b}
Ut ibi pascat]
illam Deus scilicet, quia pascua uberrima dat Deus in solitudine, id est in claustro ubi mundus debet contemni : Ps. 22. In loco pascue ibi me collocavit.
marg.|
Sed dicunt multi illud, quod dixerunt Iudei in Ps. 77. Numquid poterit Deus parare mensam in deserto. Sic dicunt illi, qui timent intrare Religionem, ne deficiat eis victus. Contra quos Is. 51.a. Et ponet Dominus desertum quasi delicias, et solitudinem eius quasi hortum Domini : gaudium, et letitia invenietur in ea ; gratiarum actio, et vox laudis.
marg.|
Homo scilicet in ingressu Religionis, affectu precedit intellectum, experientia intelligentiam.
marg.|
Hoc est enim nomen etiam in terra quod nemo scit nisi qui accipit. Similiter enim Habac. 1.b. Opus factum est in diebus nostris quod nemo credet cum narrabitur, donec scilicet sentiat, et percipiat dulcedinem claustri. Pascat, dico.
marg.|
{c}
Diebus mille ducentis sexaginta]
id est toto tempore huius vite, quia tandiu durabit doctrina Christi : Mt. ult. d. Vobiscum sum usque ad consummationem seculi. Vel
[Mulier]
id est Ecclesia latens in solitudine toto tempore Antichristi, pascitur ibi doctrina Christi tribus annis, et dimidio, quibus regnabit Antichristus ; quot etiam annis predicavit Christus.
marg.|
Et hoc tempus numero predictorum dierum significatur, et completur, vel prope completur.
marg.|
{d}
Et factum est prelium in celo]
Hoc est secundum auxilium quod confertur Ecclesie a membris, et ministris filii.
marg.|
Hi sunt Angeli boni, qui contra malos preliari dicuntur quia conatibus malorum resistunt custodientes Ecclesiam monitionibus, et persuasionibus bonis, quam illi semper oppugnare, et destruere nituntur. Dicit ergo :
[Et factum est prelium in celo]
id est inter eos, qui Ecclesiam servant, et eos qui eam impugnant. Unde sequitur.
marg.|
{e}
Michael]
qui est Princeps Ecclesie : Dn. 10.d. Nemo adiutor meus in omnibus his nisi Michael Princeps vester.
marg.|
{f}
Et Angeli eius]
minores, scilicet, quia orationibus iuvant Ecclesiam : Hbr. 1.d. Omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos, qui hereditatem capiunt salutis.
marg.|
{g}
Preliabantur cum Dracone]
id est Lucifero, et Angelis eius, aliis scilicet Demonibus : Eph. 6.b. Non est nobis colluctatio adversus carnem, et sanguinem, sed adversus Principes, Potestates, adversus mundi Rectores tenebrarum harum ; contra spiritualia nequitie in celestibus. Vel tunc factum est prelium in celo, quando boni, et mali Angeli diversos affectus et consensus habuerunt, quando dixit Lucifer, Ascendam in celum, et similis ero Altissimo Is. 14.d. Ecce affectus, et consensus superbie. E converso boni Angeli humilem habuerunt affectum. Unde Michael dicitur pugnasse cum Dracone, quia Michael interpretatur quis ut Deus ? Ecce humilitas, et reverentia Ps. 82. Deus quis similis erit tibi ?
Numérotation du verset
12, moraliter
marg.|
Per Michaelem, et Angelos eius designantur Prelati in quorum factis, et doctrina debet Deus apparere mirabilis, ut vere de eis dicatur illud Ps. 67. Mirabilis Deus in Sanctis suis. Sed ipsi hodie magis dicunt. Quis ut mundus, quam quis ut Deus ? Querunt enim que sunt mundi, et non que sunt Dei.
marg.|
Unde non pugnant cum Dracone, sed pacem inierunt cum eo : Lc. 23.b. Facti sunt amici Herodes et Pilatus, id est {7.
402rb} gloriantes in mundo, et diabolus. Modus autem federis quod fecerunt cum eo, dicitur Gn. 14.d. Da mihi animas, cetera tolle tibi. Et ipsi libenter hoc faciunt, quia de animabus non curant dummodo habeant spolia.
marg.|
{h}
Et Draco pugnabat, et Angeli eius]
noxia consulendo, perversa et iniqua suggerendo, bonorum exercitium oppugnando.
marg.|
{i}
Et non valuerunt]
Draco, et Angeli eius sanctorum Spirituum suffragia removere.
marg.|
{k}
Neque locus inventus est]
etc. id est in Ecclesia id est in Sanctis, quia etsi per Sanctos transeant cruciando eos ; non tamen habent in eis mansionem. Non enim possunt vel auferre bonorum iustitiam, vel eos protrahere ad culpam. Verum est nisi ex propria hominis voluntate. Unde Hier. Debilis est hostis, qui non potest vincere nisi volentem. Etsi autem Divina dispositione permittente aliquando peccent boni : non tamen locum habet in eis diabolus, quia nec eos detinere potest quantum vult, et eis cedit in bonum, quia fortiores resurgunt.
marg.|
Unde etiam in fabulis poetarum legitur, quod Anteus gigas fuit quidam, qui quoties cadebat in terram, fortior resurgebat.
marg.|
Unde et de Petro legitur, quod post casum resurrexit. Lc. 22.g. Et egressus foras flevit amare. Nec potest diabolus quantum vult detinere : quia 1Pt. 2.b. Novit Dominus pios de tentatione eripere. Bene dicit quod
[non est inventus locus eius in celo]
id est celestibus, sed bene invenitur in terrenis. Unde sequitur.
marg.|
{l}
Et proiectus est]
Primo adiutorium duplex collatum Ecclesie ostenditur ; et quid ex eo sequitur, quia deiectio diaboli.
marg.|
Unde dicit.
[Et proiectus est Draco ille]
scilicet diabolus qui est.
marg.|
{m}
Draco]
propter invidiam.
marg.|
{n}
Magnus]
propter superbiam, vel propter presumptionem quam ex superbia habet : Iob. 40.c. Absorbebit fluvium et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius.
marg.|
{o}
Serpens]
propter astutie calliditatem : Gn. 3.a. Serpens erat callidior cunctis animantibus terre.
marg.|
{p}
Antiquus]
propter peccati consuetudinem : Is. 27.a. Serpentem vectem.
marg.|
{q}
Qui vocatur diabolus]
id est deorsum fluens a bonis in malos, quos facit fluere in peccata. Vel hoc dicitur, quia ipse fluere non cessat, quia semper peccat : Ps. Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper.
marg.|
{r}
Et Satanas]
id est adversarius, quia humano generi adversari non desinit.
marg.|
{s}
Qui seducit]
id est seorsum a via veritatis ducit, id est ducere intendit : voluntatem enim habet etsi actu non possit.
marg.|
{t}
Universum Orbem]
id est omnes Sanctos qui in se reflectuntur per amorem.
marg.|
Vel.
marg.|
{m} Vel :
Draco]
dicitur per avaritiam. Draco enim est animal sitibundum.
marg.|
{n}
Magnus]
per superbiam.
marg.|
{o}
Serpens]
per invidiam.
marg.|
{p}
Antiquus]
per gulam, quia hoc est antiquum peccatum, scilicet, primi hominis.
marg.|
{q}
Diabolus]
per luxuriam, quia diabolus interpretatur defluens.
marg.|
{r}
Satanas]
quando tentat per iram, quia ita maxime nobis adversatur, quia perturbat animam in toto, ita quod impedit et a superiori, et ab inferiori. Alia peccata etsi excludant ordinem superiorum, et in parte ordinem inferiorum ; ira tamen utrorumque ordinem perturbat.
marg.|
{s}
Qui seducit universum Orbem]
quando tentat per acidiam. Hic itaque toties describitur, ut melius cavere sciamus eius insidias.
marg.|
{u}
Et]
quamvis tantus erat iste, tamen
[profectus est in terram]
auxilio filii, et suorum : Ez. 31.g. Ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam ; in medio incircumcisorum dormies, cum eis qui interfecti sunt gladio. Vel
[in terram]
id est in malos in quos magis desevit repulsus a Sanctis.
marg.|
{x}
Et Angeli eius cum eo missi sunt]
in terram, scilicet ad deceptionem malorum, et tandem mittentur omnes ipsi simul ad damnationem in infernum.
marg.|
{y}
Et audivi vocem magnam]
etc. Quarta pars prime partis capituli in qua ostenditur quantum congratulantur Angeli et de adiutorio Ecclesie, et de diaboli deiectione. Et in hac parte sic procedit. Primo ostenditur congratulatio Angelorum, secundo provocatio eorum in invicem ad exultandum, ibi
[Propterea letamini celi]
etc. Tertio invectio eorum contra malos, ibi
[Ve terre, et mari]
etc. Dicit ergo :
[Et audivi vocem magnam]
quia magnam letitiam significat.
marg.|
{7.
402va}
marg.|
{a}
In celo]
id est in Angelis, vel animabus sanctis.
marg.|
{b}
Dicentem. Nunc facta est salus]
etc. Hec autem exultatio est de duobus. Primo de gratia collata Ecclesie, ibi
[Nunc facta est]
Secundo de potestate Christi, ibi
[Et potestas Christi eius]
Gratia autem collata Ecclesie triplex est, scilicet gratia operans. Unde dicit.
marg.|
{c}
Nunc facta est salus]
Ecclesie per gratiam operantem.
marg.|
{d}
Et virtus]
per gratiam cooperantem.
marg.|
{e}
Et regnum Dei nostri]
factum est, id est collatum Ecclesie per gratiam confirmantem. Vel sic.
marg.|
{c}
Nunc facta est salus]
id est remissio peccatorum.
marg.|
{d}
Et virtus]
id est robur bene operandi.
marg.|
{e}
Et regnum]
auxilium divinum, scilicet vitia calcandi. Quod tunc sit.
marg.|
{f}
Dei nostri]
quando excluduntur eree Potestates. Hec tria per triplicem gratiam, quam premisimus, conferuntur. Bene autem dicit de his, facta est, et non fit, vel fiet, quia ante adventum Christi erat salus, etc. in fieri, et non in termino, modo vero est e converso. Sequitur secunda exultatio cum dicit,
marg.|
{g}
Et potestas]
quam prius habebat diabolus super genus humanum permissione Dei, nunc facta est.
marg.|
{h}
Christi]
scilicet filii.
marg.|
{l}
Eius]
id est Dei patris, quia Christus omnia trahit ad seipsum : Io. 12.e. Ego si exaltatus fuero a terra, etc. Qui ergo non trahuntur, non sunt, quia mali homines non sunt, ut dicit Boethius, sed sunt socii eius, qui non est : Iob. c.18.c.
marg.|
Hec autem potestas in duobus consistit, scilicet in deiectione diaboli, et in victoria Ecclesie, de qua dicit, ibi
[Et ipsi vicerunt]
etc. De primo autem dicit.
[Quia proiectus est]
quasi, Bene dico, quod salus facta est, et potestas Christi.
marg.|
{k}
Quia proiectus est]
id est refrenatus.
marg.|
{l}
Accusator fratrum nostrorum]
Hoc dicunt Angeli : ergo sumus fratres eorum, quia de hominibus ipsi loquuntur. Verum est quoad gratiam, non quantum ad naturam, et quia ad eandem hereditatem vocati sumus. Sed quare dicit singulariter, accusator. Solutio : Hoc refert ad Principem eorum, a quo alii mittuntur, ut accusent. Vel hoc dicit, ut significet uniformem intentionem Demonum.
marg.|
{m}
Qui accusabat]
id est accusabiles reddebat, ad mala opera eos per suas suggestiones instigando, et inducendo.
marg.|
{n}
Ante conspectum]
Dei nostri, quem nullum latet secretum : Hbr. c.4.d. Omnia nuda, et aperta sunt oculis eius.
marg.|
{o}
Die ac nocte]
id est continue, vel per prospera, et adversa, et hoc maxime nobis timendum est, quia continue insidiatur nobis, ut reprehensibiles reddat, 1Pt. 5. Adversarius vester diabolus circuit querens quem devoret.
Numérotation du verset
12,11
marg.|
{p}
Et ipsi vicerunt illum]
scilicet diabolum Angeli, vel potius homines iusti auxilio Angelorum fulti. Et hoc est secundum in quo notatur potestas Christi, quia scilicet per ipsum Ecclesia vicit.
[Vicerunt]
In hoc notatur libertas arbitrii nec omnino per se : sed.
marg.|
{q}
Propter sanguinem Agni]
id est fidem passionis Christi. Ex. c.12.b. Precipiuntur postes hoc sanguine intingi, id est intellectus, et affectus, et sic poterimus liberari ab exterminatore Angelo.
marg.|
Unde Ct. ult. b. Pone me ut signaculum super cor tuum, signaculum super brachium tuum.
marg.|
{r}
Et propter verbum testimonii sui]
id est propter apertam confessionem fidei Christi ; quia non tacent ubi loqui necesse est, ut dicit Glossa
marg.|
Vel
[Propter verbum testimonii sui]
quod fuit de resurrectione Christi : Act. c.4.g. Virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini nostri.
marg.|
{s}
Et non dilexerunt animas suas usque ad mortem]
exclusive, id est tantum quod illa dilectio excluderet mortem.
marg.|
Vel {q}
Propter sanguinem]
quoad coniugatos, qui {7.
402vb} etsi sint divisi, tamen sunt sanguine passionis insigniti.
marg.|
{r}
Et propter verbum testimonii]
quantum ad Prelatos, qui debent Christo perhibere testimonium et vita, et doctrina.
marg.|
{s}
Et non dilexerunt animas suas usque ad mortem]
martyres. Act. c.20.e. Nec facio animam meam pretiosiorem me, dummodo consummem cursum meum. Quia Io. c.25.b. Maiorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis.
Numérotation du verset
12,12
marg.|
{t}
Propterea]
Hic mutuo invitant se Angeli ad exultandum. Dicit ergo :
[Propterea]
quia scilicet proiectus est hostis, quia salus restituta est humano generi.
marg.|
{u}
Letamini celi]
id est maiores Angeli, quibus Dominus immediate revelat sua secreta.
marg.|
{x}
Et qui habitatis in eis]
scilicet, vos minores. Et in maioribus dicuntur habere minores, quia ab illis recipiunt illuminationes.
marg.|
Vel
[Celi]
dicuntur Angeli, et qui habitant in eis dicuntur Sancti.
marg.|
{y}
Ve terre, et mari]
Hic invehitur contra malos ex nimia letitia.
marg.|
Per terram stabiles in uno peccato designantur, per mare illi, qui de uno fluunt in aliud.
marg.|
Vel per hec duo omnes peccatores intelliguntur, quia sicut mare sunt fluentes deorsum, sed terra, quia stabilis, et ponderosi quoad motum sursum.
marg.|
E converso dicitur quod Spiritus sanctus stabilis est ne fluat deorsum, sed mobilis ut ascendere faciat sursum Sap. cap. 8.c.
[Ve]
ergo
[terre, et mari]
Et quare ve.
marg.|
{z}
Quia descendit diabolus ad vos]
Descendit, inquam, de Sanctis, in quibus erat per suggestionem.
marg.|
{a}
Ad vos]
ut scilicet in vobis faceret mansionem.
marg.|
{b}
Habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet]
unde ardentius ad debellandum grassatur, et eos qui recte vellent vivere, expugnare conatur, 1Io. 2.c. Filioli, novissima hora est.
Numérotation du verset
12,13
marg.|
{c}
Et postquam vidit Draco, quod proiectus est]
etc. Secunda pars capituli in qua agit de profectu Ecclesie sub aperta persecutione Demonum, et ostenditur hic conatus diaboli aperte Ecclesiam persequentis.
marg.|
Unde dicit
[Et postquam vidit Draco, quod proiectus esset in terram, persecutus est Mulierem, que peperit masculum]
Antequam tamen persequeretur.
marg.|
{d}
Date sunt Mulieri due ale]
tamquam arma quibus se posset elongare. He ale sunt vita activa, et contemplativa, que significate sunt per Martham, et Mariam : Lc. 10.g. Vel
[Due ale]
sunt amor Dei, et proximi. De quibus Mt. c.22.d. Diliges Dominum Deum tuum. Et post pauca : Et proximum tuum sicut te ipsum. Ale, dico, non quecumque, sed.
marg.|
{
e
}
Aquile magne]
Et hoc dicitur, quia in celum faciunt volare : Phil. c.3.d. Nostra conversatio in celis est. Vel
[Dure ale]
sunt contemptus mundi, et fruitio Dei, quas Christus continue habuit etiam hic in via. Et quare date sunt illi ?
marg.|
{
f
}
Ut volaret in desertum]
Per hoc intelligitur profectus ; quia ut supra dictum est, Mulier prius fugit quasi pede, et quasi adhuc amans terrena, sed sub Deo modo volat, quia iam pedibus non tangit terram. Et prius dixit solitudinem, hic dicit desertum ; quia solitudo excludit tumultum mundi, et non res ; desertum vero utrumque scilicet et res mundi, et tumultum.
marg.|
{
g
}
In locum suum]
Ergo locus proprius Ecclesie est desertum, ubi nec res mundi sunt, nec tumultus.
marg.|
{g}
Ubi alitur per tempus]
etc. id est doctrina Christi pascitur tribus annis, et dimidio, id est toto tempore vite presentis, ut sup. cap. proximo, expositum est, Mille ducentis sexaginta :
marg.|
{h}
A facie serpentis]
id est ab impugnatione diaboli persequentis. Vel si refertur hoc ad tempus Antichristi, verum est, quia tunc per tres annos, et dimidium latebit Ecclesia ad proprium locum, scilicet ad paupertatem redacta.
marg.|
{7.
403ra} {a}
Et misit]
Superius ostendit, quod diabolus persecutus est mulierem, modo ostendit modum dicens.
[Et misit Serpens]
Cum Serpens alas non haberet, quibus post Mulierem posset volare, fecit quod potuit, quia.
marg.|
{b}
Ex ore suo]
id est per suos satellites tribulationem contra eam misit.
marg.|
{c}
Post Mulierem]
bene dicit, quia eam non attigit, nec prevaluit. Misit, inquam.
marg.|
{d}
Aquam tamquam flumen]
id est abundantem vitiorum multitudinem.
marg.|
Vel.
[Aquam]
id est tribulationem.
marg.|
{e}
Tamquam flumen]
inundantem : Ct. c. 8.c. Aque multe, id est tribulationes, non poterunt extinguere caritatem : Is. c. 8.b. Ibit super Iudam mundans, id est tribulationes multiplicans ; et tamen transiens usque ad collum veniet : quia etsi premitur Ecclesia tribulationibus non tamen opprimitur.
marg.|
{f}
Ut eam faceret trahi a flumine]
id est ut per tribulationes eam induceret ad peccandum.
marg.|
{g}
Et adiuvit terra Mulierem]
id est celestis Ecclesia, que est terra viventium, id est Sancti, qui iam sunt in patria : vel omnes Electi, qui in fide stabiles, et perfecti adhuc vivunt in pugna, orationibus suis a tribulationibus Ecclesiam liberaverunt. Unde sequitur.
marg.|
{h}
Et aperuit terra os suum]
ad deprecandum Dominum.
marg.|
{i}
Et absorbuit flumen quod misit Draco de ore suo]
Hoc fecit dum per orationem suam absorbuit Diabolicam tentationem, et mitigavit tribulationem.
marg.|
Vel
[Terra]
id est Christus in quo ut in terra fundata est Ecclesia, 1Cor. 3.c. Fundamentum aliud nemo ponere potest preter id quod positum est, quod est Christus Iesus Ps. 84. Benedixisti Domine terram, et sic avertisti captivitatem Iacob.
marg.|
Hic adiuvit Mulierem, id est Ecclesiam, quia nostras tribulationes ipse portavit, et exemplum sustinendi dedit, et virtutem. Is. 53.b. Vere languores nostros ipse portavit, et ipse apertus est, ut flumen absorberetur. Is. 2.c. Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo. Ibi enim absorbetur flumen, id est tribulatio mitigatur. Quia ut dicit beatus Bernardus Devotus miles sua non reputabit, cum benigni ducis vulnera intuebitur. Unde Apostolus Hbr. 12.b. Aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Iesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta, atque in dextera Dei sedet. Recogitate eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem, ut non fatigemini animis vestris deficientes, nondum enim usque ad sanguinem restitistis.
marg.|
Vel flumen appellantur hic bona temporalia, que fluida sunt, et impermanentia. Hec.
marg.|
{i}
De ore]
Serpentis, id est ex instigatione Serpentis, et persuasione diaboli Deo permittente missa sunt in Ecclesiam Dei, quando a Constantino regnum Occidentale datum est Ecclesie. Et bene
[ex ore]
Serpentis, a quo nisi venenum non exiit. Unde tunc audita fuit vox Angelorum dicentium. Hodie diffusum est venenum in Ecclesia. Per hoc ergo flumen, id est per abundantiam temporalium frangitur una ala, scilicet contemptus mundi, et per consequens alia, scilicet amor Dei. Et propter hoc clamat Ecclesia per Ps. 68. Salvum me fac Deus, quoniam intraverunt aque usque ad animam meam. Et scitote, quod male esset Ecclesie nisi terra, id est diligentes terrena absorberent ea. Os enim gratanter eis aperiunt, et cum desiderio ea suscipiunt, et sic ea occupant, quod Sanctis nihil relinquunt. Unde et sic adiuvant eos quia ipsi remanent in paupertate. Et hoc est quod dicit Ps. 31. In diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt, id est ad quemlibet Sanctum.
marg.|
{k}
Et iratus est Draco in Mulierem]
id est contra Mulierem videns eam habere auxilium, et quod eam non potest vincere, et tamen non desinit impugnare. Unde dicit.
marg.|
{l}
Et abiit]
a maioribus recedens, quos oppugnare non potuit.
marg.|
{m}
Facere prelium cum reliquis de semine eius]
id est cum minoribus Sanctis.
marg.|
{n}
Qui custodiunt mandata Dei]
etc. Hoc est quod dicitur Gn. c. 3.c. Et tu insidiaberis calcaneo eius. Hoc dictum est Serpenti, qui cum non potest maiores vincere, {7.
403rb} calcaneo, id est minoribus insidiatur Ps. 9. Insidiatur, ut rapiat pauperem, id est illum, qui parum habet adhuc de virtutibus, et bonis operibus.
marg.|
{o}
Et sedit super arenam]
vel
[stetit]
id est super infructuosos, et incompactos moram fecit, exinde insidians bonos. Ps. 9. Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83a&chapitre=83a_12)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83a&chapitre=83a_12)
Notes :