Hugo de Sancto Caro

Capitulum 2

Numérotation du verset  2,1 
marg.| {7. 370va} Et Angelo Ephesi] etc. Positis et ostensis quibusdam precedentibus, et quasi communibus ad librum totum : Hic incipit agere de revelationibus et visionibus sibi factis que sunt in universo septem. Quarum prima continet correctionem Ecclesiarum : que habet duo capitula, secundum scilicet et tertium. Secunda est de revelatione mysteriorum Ecclesie : que continet quatuor capitula, scilicet quartum et quintum, et sextum, et septimum. Tertia est de predicatione septem Angelorum tubis clangentium, et in quolibet statu Ecclesiam consolantium ; et hec similiter continet quatuor capitula, octavum, nonum, decimum, et undecimum. Quarta est de profectu Ecclesie, scilicet de muliere contra draconem armata, id est Ecclesia contra Diabolum ; et hec continet tria capitula, scilicet duodecimum, decimum tertium et decimum quartum. Quinta est de septem Angelis tenentibus phialas, in quibus continentur septem plage, id est destructiones malorum existentium in presenti, vel tempore Antichristi ; et hec continet tria capitula, scilicet decimum quintum, decimum sextum et decimum septimum. Sexta est de penis malorum in inferno, et destructione Babylonis, et de damnatione Diaboli ; et hec continet tria capitula, scilicet decimum octavum, decimum nonum et vicesimum. Septima est de innovatione electorum et glorificatione eorum, et beatitudine ; et hec continet duo capitula ultima, vicesimum primum et vicesimum secundum. Vel possunt dividi et forte melius in tres partes, secundum illa tria que precepit Ioanni scribere.   [Que vidisti, et que sunt, et que oportet fieri tito] supra proximo in fine. Ut in prima parte agatur de his, que iam acciderant tempore Apostoli ; que tamen nondum erant manifesta vel revelata scilicet de mysteriis Ecclesie que Christus impleverat in sua nativitate, passione, resurrectione et ascensione, que tamen necdum erant cognita : et de hoc dicitur in prima visione, que continet hoc secundum, scilicet et tertium capitulum. In 2. parte de his que sunt presentia Ecclesie a tempore Ioannis usque ad finem mundi, que tamen erant tempore Apostoli futura, et ei sunt revelata, et dico tam bonorum quam malorum ; et hec pars incipit quarto capitulo, ibi   [Post hec vidi et ecce ostium apertum in celo] et durat usque ad principium decimi octavi capituli, ibi   [Et post hec audivi alium Angelum] etc. ibidem incipit alia pars, in qua agitur de his que cito oportet fieri, id est de his que post finem mundi in iudicio, et post diem iudicii tam bonis quam malis sunt futura ; et hoc a principio 18. capituli usque ad finem libri. Hec autem prima visio dividitur in septem partes, secundum quod scribit septem Episcopis Ecclesiarum, quatuor in hoc capitulo, et tribus in tertio. Et secundum hoc patet iam, quod hoc capitulum secundum, quatuor habet partes. Primo igitur scribit Episcopo Ephesi : et hec pars in qua scribit ei dividitur sic. Primo insinuat specialem intentionem : secundo generalem, ibi :   [qui habet aures] etc. Item in 1. parte, in qua ponit specialem intentionem sic procedit. Quia primo commendat illum Episcopum, ibi   [Scio opera tua] Secundo increpat, ibi   [Sed habeo adversum te pauca] etc. Tertio admoneat ut redeat ad prima opera, ibi   [Memor esto] etc. Quarto comminatur, ibi   [Sin autem venio tibi] etc. Quinto ne ille desperet, ostendit quod de facili redire potest et converti et quod Deus cito erit placabilis illi, ibi   [Sed hoc habes bonum] Dicit ergo :
marg.| {a} Et Angelo Ephesi Ecclesie scribe] id est Prelato qui debet esse Angelus per innocentiam sanctimonie cordis et castitatis corporis, sicut sunt Angeli, de quibus. Mt. 22.c. Qui nec nubunt neque nubuntur : et in hoc erunt eis similes electi, qui cum eis glorificabuntur.
marg.| Unde Sacerdos magnus in lege baltheo cingebatur supra pectus, per quod designatur sanctimonia vel castitas cordis, quam facit vera fides.
marg.| Item femoralibus utebatur que turpitudinem carnis eius velabant a renibus usque ad femora ; per quod significatur castitas corporis. De utroque scilicet et de Baltheo et de femoralibus. Ex. 28.g. Sic et sacerdos Evangelicus duobus cingulis cingitur. Uno quidem qui ab amictu descendens per collum in pectore cancellatur, et ante reducitur, ut ibi ligetur ; per quod significatur quod ipse habet sanctimoniam cordis, que est sincera fides crucis Christi.
marg.| Per amictum enim significatur fides, que videt in velamine, sicut amictus velat caput.
marg.| {7. 370vb} Per ligulas descendentes quibus cingitur designatur sinceritas et integritas, que est de duobus, scilicet de humanitate Christi, et divinitate, sicut sunt ibi, due ligule. Quasi dicat sacerdos quando induit se amictu, Ego habeo sinceram fidem et de humanitate Christi, et de divinitate quam predico ore, et hoc est quod ligule descendunt per collum sub mento ; et quam firmiter teneo illibatam in corde, et hoc est quod supra pectus cancellantur. Item quam facio opere, et hoc est quod ducuntur ligule ille supra dorsum retro. Item quam aliis ostendo per exemplum conversationis bone, et hoc est quod reducuntur ligule ante super umbilicum et ibi ligantur ; quia anteriora magis uruntur ab homine quam posteriora. Item alio cingulo cingitur super renes, quo colligitur alba, et restringitur et succingitur ne defluat ; per hoc significatur castitas corporis, que debet restringi cingulo penitentie, ne defluat per delicias et ineptas voluptates. Item debet esse Angelus per suspendium et elevationem contemplationis, ut legat in Hierusalem celesti et inspiciat quod docturus est in militanti Ecclesia, sicut illi Prelato primo Ecclesie, Moysi, scilicet dictum est. Ex. 25.d. Inspice et fac secundum exemplar quod tibi monstratum est in monte.
marg.| Unde et sacerdos legalis induebatur tunica hyacinthina, que colorem celi representat : hyacinthus enim ut dicit Isidorus, flos quidam est ceruleus. Et ob hoc sacerdos Evangelicus induitur casula, que modicum habens foramen in medio per quod caput egreditur cum amictu, ex omni tamen parte est rotunda, et significat eternorum contemplationem propter rotunditatem, ubi ingredietur mens contemplantis per foramen spei fidem illuc dirigentis. Unde et amictus per illud foramen casule replicatur super collum et super casulam ut aliquantulum videatur. Et quod spes sit foramen per quod erigimur in superna contemplanda, dicit Apostolus Hbr. 6.d. Fortissimum habeamus solatium, qui confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus anime tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis. Item tertio comparatur Angelo propter sedulam et solicitam custodiam gregis. Unde de Angelis legitur in Ps. 90. Angelis suis mandavit de te, etc.
marg.| Unde et Episcopo datur baculus pastoralis quo debet negligentes pungere per exhortationem vel increpationem : peccatores attrahere per blandam predicationem ; sed omnes retinere per boni exempli in omnibus que agit, exhibitionem. Inde est etiam quod sacerdos quilibet induitur alba, que est vestis alba usque ad pedes descendens ; et significat candorem vite innocentis, que a Sacerdote vel Prelato debet incipere, (sicut alba induitur prius a parte capitis) et usque ad subditos derivare [sicut alba usque ad pedes descendit] et subditi sunt quasi pedes Ecclesie : ut exhibeat sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid humani : ut dicat de omnibus suis subditis : cum Apostolo 2Cor. 11.a. Despondi vos uni viro virginem castam exhibere.
marg.| Christo propter hoc etiam datur ei manipulus ad significandum quod ipse et a se et ab aliis debet abstergere sordes peccatorum. Sed et si ipse immundus est, quomodo alios mundare potest ? Gregorius. Manus sordes diluere non valent que lutum tenent. Sir. 34.a. Ab immundo quid mundabitur ? Item quarto comparatur Angelo, quia sicut Angeli nuntii sunt Dei, sic iste debet populo nuntiare futura gaudia. Unde sacerdoti datur stola que a collo descendit ad dexteram et ad levam, tamen in pectore cancellatur ; in qua significatur quod sacerdos debet predicare crucem penitentie, per quam venitur ad utramque stolam vite immortalis in eternum durantem. Propter hoc dicitur Mal. 2.b. Labia Sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius, quia Angelus Domini exercituum est.
marg.| {b} Hec dicit qui tenet septem stellas] Iterum laudaturus in aliquibus Episcopum, et in quibusdam increpaturus et comminaturus, ut ille libentius et patientius hec recipiat, ostendit primo qua intentione Dominus hoc faciat, dicens.   [Hec dicit Dominus qui tenet septem stellas] id est septem Episcopos, qui debent illuminati esse a Sole iustitie, et alios illuminare de hoc satis supra primo.
marg.| {c} Qui tenet] ne cadant, vel si ceciderint, ne in peius ruant. Unde Glossa Licet peccaverint, adhuc non dimittit eos. Vel si boni sunt, ut eos promoveat, et ipsi in melius proficiant. Vel   [Septem stellas] id est septem dona Spiritus sancti, que Christus tenet : Immobiliter enim in eo quieverunt. Unde Is. 11.a. Et requiescet super eum Spiritus Domini. Et ideo dicit in presenti   [tenet] non tenuit, nec tenebit, ut per hoc notetur perpetuitas tentionis. {7. 371ra} Semper enim verum est dicere. Tenet
marg.| {a} In dextera sua] positos vel ponendos. Argumentum est hic, quod Prelati debent esse boni, qui ponuntur in dextera Dei, Ps. 117. Dextera Domini fecit virtutem, etc.
marg.| {b} Qui ambulat] quasi dicat, Non solum tenet, sed de omnibus curam habet sine personarum acceptione, Unde dicit,   [Qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum] Ipse quantum in se existens ubique in medio ambulat quantum ad nos : quia quantum nos speramus, tantam gratiam nobis dat. Unde Io. 1.d. Medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. Sic Prelatus moraliter debet esse in medio fratrum, sicut lignum vite in medio Paradisi. Gn. secundo. b.   [Multi tamen sunt potius sicut lignum mortis in medio fratrum] qui dant eis exempla perditionis, nec eos corrigunt ab excessibus suis.
marg.| Item in medio sicut firmamentum in medio aquarum, Gn. 1.a. Hoc est quod debet consolari infirmos, qui vallati sunt turbine tentationum.
marg.| Unde Augustinus Consoletur pusillanimes, suscipiat infirmos. 1. Thessalon. 5.c. Rm. 15.a. Debemus autem nos firmiores, imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.
marg.| Item sicut centrum in circulo. Sicut enim linea procedens vel ducta ad circumferentiam non deserit punctum illius centri : sic Prelatus etsi exeat ad aliorum sublevationem, et subsidium, non debet sui ipsius deserere circunspectionem.
marg.| Unde Bernardus ad Eugenium Papam in libro de consideratione. A te tua consideratio inchoet : ne frustra extendaris in alia te neglecto. Quid tibi prodest si universum mundum lucreris, te unum perdens ? Et si sapiens sis, deest tibi ad sapientiam, si tibi non fueris. Quantum vero ? ut quidem ego senserim totum. Noveris licet mysteria omnia : noveris lata terre, alta celi, profunda maris : si te nescieris, eris similis edificanti sine fundamento. Mt. 7.d. Ruinam non structuram faciens. Et post pauca : Consideratio tua sic procedat ut non recedat : sic ingrediatur, ut non egrediatur : sic exeat, ut non deserat. In acquisitione salutis, nemo tibi germanior unico matris tue.
marg.| {c} Scio opera tua] Hic commendat Episcopum ab octo : quorum tria pertinent ad amorem boni : tria ad odium mali : duo cetera sunt communia. Dicit ergo :   [Scio] id est approbo.
marg.| {d} Opera tua] spiritualia.
marg.| {e} Et laborem tuum] corporalem, scilicet tribulationem.
marg.| {f} Et patientiam tuam] id est longanimitatem, qua dilatum premium sine murmuratione expectas : Ecce tria que pertinent ad bonum.
marg.| {g} Et quia non potes sustinere malos] Ex. 22.c. Maleficos non patieris vivere. Contra. Augustinus Bonus non fuit qui malos sustinere non novit. Item Mt. 13.d. Sinite utraque crescere usque ad messem. Solutio : Sustinere malos in quantum malos hoc numquam est bonum, quia sustineretur malitia ; sed sustinere malos, id est iniurias a malis illatas, hoc est bonum, et sic loquitur Augustinus Item sunt quidam mali qui intendunt, et laborant alios facere quales ipsi sunt, sicut heretici, et de his loquitur. Ex. Sunt, et alii mali qui non intendunt suam malitiam multiplicare, et de his loquitur. Mt. 13.
marg.| {h} Et tentasti eos qui se dicunt Apostolos esse, et non sunt] id est per spiritum discretionis quem habes, cognovisti qui sunt veri, et qui non veri Apostoli, secundum illud. 1Io.ann. 4.a. Nolite credere omni spiritui, sed probate si spiritus ex Deo sint.
marg.| {i} Et invenisti eos mendaces] in predicatione, et in vita, quia dicunt se bonos : secundum illud. 1Io.ann. 1.d. Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum eius non est in nobis.
Numérotation du verset  2,3 
marg.| {k} Et patientiam habes] id est mala tibi ab eis illata sustines patienter. Et sic differt hoc verbum a premisso : quia prius dicitur patientia, longanimitas in expectando premium ; modo dicitur patientia, ipsa voluntaria sustentatio tribulationis. Ecce tria que pertinent ad odium mali. Sed quia parum esset si non propter Dominum sustineret : Hec est enim falsa cum qua comeditur {7. 371rb} cibus tribulationis, vel tentationis, et tunc mirabiliter impinguat animam, et dilatat. Ps. 4. In tribulatione dilatasti mihi. Unde sequitur hic.
marg.| {l} Et sustinuisti propter nomen meum] ut invocaretur supra te. Hier. 14.b. Et nomen tuum invocatum est supra nos. Item ut in te confirmaretur. Mt. 6.b. Sanctificetur nomen tuum. Lc. 6.d. Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter filium hominis. Ecce finis boni operis, et laboris.
marg.| {m} Et non defecisti] fractus in tribulationibus, sed usque ad finem perseverasti, sicut ille in cuius persona loquitur Ier. 20.c. Defeci ferre non sustinens. Ecce perseverantia : et hec duo sunt communia.
marg.| {n} Sed habeo] Postquam
marg.| Δ commendavit
Numérotation du verset  2, moraliter 
marg.| {c} Scio opera tua] id est approbo opera tua laboriosa. De bonis hoc dicitur qui scientes illud Iob. 5. Homo nascitur ad laborem ; volunt continue operari. Et est contra otiosos. Unde Eccl. 7.b. Non oderis laboriosa opera, et rusticationem creatam ab Altissimo : quia 2Th. 3.c. Qui non laborat, non manducet. 2Tim. 2.a. Laborantem agricolam oportet primum percipere de fructibus. Vel   [Scio] id est video. Et est contra male operantes, quorum opera videt, et non approbat, etsi ipsi Deum latere credant multa. Unde Sir. 23.c. Omnis homo, qui transgreditur lectum suum, contemnens in animam suam, et dicens, Quis me videt ? tenebre circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo circunspicit me : quem vereor ? delictorum meorum non memorabitur Altissimus. Et non intelligit, quoniam omnia videt oculus illius.
marg.| {f} Et patientiam] Contra multos qui si statim quod petunt, non impetrant, murmurant, et impatientes sunt. In quorum persona loquens Beatus Bernardus , dicit. Quotidie oro, et nullum fructum orationis mee percipio : sed sicut accedo ad illum, sic recedo. Nemo mihi respondet, nemo mihi loquitur, nemo quippiam donat, et sic incassum laborare videor. Sic loquitur humana stultitia, non attendens quid veritas dicat Io. 14.b. Amen amen dico vobis, quicquid orantes petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis. Eccles. 2.a. In dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe. Et in eodem. Ve his qui perdiderunt sustinentiam.
marg.| {g} Et quia non potes sustinere malos] Hic commendatur zelus : quia sicut dixit Beda, lupus inter oves non bene conversatur. Eccles. 13.c. Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator iusto. Et hoc est contra multos qui subditos malos non corrigunt, sed dissimulando pretereunt ne eos offendant : non attendentes quod Heli bonus sacerdos fuit, et tamen damnatur propter filios suos quos corripere noluit, sicut dicit Glossa super illud eod.   [Sed hoc habes bonum] etc. Hoc est etiam contra multos, qui mala que vident, et sciunt in sociis suis vel famulis, pretereunt, et dissimulant, ut eorum favorem acquirant : vel quia proximi sunt et eos diligunt carnaliter, non attendentes quod Angelus voluit Moysen interficere, quia Sephoram uxorem suam cum filiis incircumcisis ducebat secum, missus a Domino in diversorio : Ex. 4.f. Item hoc est contra illos. qui pre verecundia non audent se ab excommunicatis segregare vel non audent dimittere, quin salutent eos. Unde Sir. 20.c. Est qui perdet animam suam pre confusione ; et ab imprudenti persona perdet eam.
marg.| {h} Et tentasti eos qui se dicunt ;] etc. id est bonos nuntiatores cum adulando per exquisitos rumores, bonos decipiunt. Hoc est contra multos, qui statim quicquid eis dicitur, sine examinatione, et discussione rationis credunt. De quibus Sir. 19.a. Qui cito credit, levis est corde. Tales qui de absentibus retrorsum loquuntur, tentandi sunt, id est probandi, si vera sunt que dicunt, et maxime hoc debet facere Prelatus : cito enim non debet credere mala de subditis. Unde Ier. 6.g. Probatorem dedi te in populo meo. Hoc est contra illos qui in sacra Scriptura adducunt sophismata, et secundum ea procedunt nescientes textum. Hi sunt tentandi, id est per veritatem textus retundendi, sicut per lapidem tentatur aurum si sit bonum. Unde Eccl. 6.c. Et quasi lapidis virtus, probatio erit in illis.
marg.| {l} Et sustinuisti propter nomen meum] Hoc est contra martyres mundi, qui multa, et infinita supplicia sustinent propter mundum. Unde Sap. 5.b. Ambulavimus vias difficiles. Et Sir. 21.b. Via peccantium complantata est lapidibus.
marg.| {m} Et non defecisti] quia Lc. 9.g. Nemo mittens manum ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. Et hoc fecisti, scilicet perseverasti, ne tibi diceretur illud Lc. 14. scilicet. Hic homo cepit edificare, et non potuit consummare.
marg.| {n} Sed habeo adversum te pauca] etc. Hoc dicitur contra illos qui in principio conversionis sue ferventes fuerunt, sed tandem successu temporis tepuerunt, et frigidi facti,
prol.| * sunt
marg.| {7. 371va} Δ commendavit in eo bona, convertit se ad increpandum mala, que in eo novit dicens ; [Sed habeo] quasi, ita ut dixi, es commendabilis.   [Sed tamen] habeo   [adversum te pauca] Et que ?
marg.| {a} Quod caritatem tuam primam dereliquisti] Caritatem dico tuam, id est   [in tuis reliquisti] quasi diceret, Quia tui subditi non sunt ita ferventes in caritatis vi, sicut prius fuerunt. Nec sine causa peccata vel negligentia populi imputantur Prelato, quia eos debet animare, et vivificare in bono, sicut gallina pullos. Vel   [caritatem tuam primam] quam prius in predicando habuisti : videns quod non proficeres.
marg.| {c} Memor esto] Tertia pars in qua monet illum : ut per penitentiam revertatur. Et quia bona vita preterita, a qua declinavit homo, aliquando causa est compunctionis, propter hoc recordatur ei bona que prius fecit dicens,   [Memor esto itaque quia sic fecisti] ut diximus, ideo memor esto.
marg.| {d} Unde excideris] Unde Eccl. 11.c. In die malorum ne immemor sis bonorum, id est in statu peccati memor sis gratie et misericordie Dei, ne desperes, sed spem habeas revertendi. Simile Is. 51.a. Attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci, de qua precisi estis.
marg.| {e} Et age penitentiam] de negligentia : Mt. 3.a. sumptum est.
marg.| {f} Et prima opera fac] Unde Eccl. 11.c. Confide in Deo, et mane in loco tuo. Et est hic argumentum quod penitentia restituit ablata, et in tanta gratia resurgit homo.
marg.| {g} Sin autem] Quarta pars ubi comminatur, nisi redierit dicens.   [Sin autem] id est si non redieris :
marg.| {h} Movebo candelabrum tuum de loco suo] id est Ecclesiam tuam a te auferam, qui es locus Ecclesie in quo ipsa debet conservari ; et sic intelligitur de motu locali, id est de uno in alterum. Vel   [movebo candelabrum] id est gratiam a te auferam, et tunc intelligitur de motu alterativo, id est de bono in malum. Et hoc faciam, nisi penitentiam egeris : ecce spes, nullus enim desperare debet qui voluerit penitere.
marg.| {k} Sed hoc habes] Quinta pars, ubi ostendit, quod de facili potest si vult, converti. Unde dicit, Nisi penitentiam egeris, movebo candelabrum : sed ad facile penitendum,
marg.| {l} Hoc habes] bonum   [quia odisti facta Nicolaitarum, que et ego odi] Iste fuit unus de septem primis diaconibus, sicut legitur Act. 6.b. qui redibat ad uxorem ab Apostolis reprobatus, quia communitatem mulierum, et comestionem idolothytorum predicavit, et multa alia mala sicut dicit hic Glossa
prol.| * sunt. Isti sunt qui possunt dicere illud Iob. 29.a. Quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me ; quando lucerna eius super caput meum, et ad lumen eius ambulabam in tenebris ? Hos revocat Dominus ad statum priorem per bonorum operum que prius fecerunt, recordationem, ut sic qui ab illis recesserunt, erubescant : unde dicit. [Memor esto] etc. Item per comminationem, ut sic saltem penam timeant : unde dicit,   [Sin autem veniam] Sed ne ipsi desperent de reditu, consolatur eos Dominus reducendo ad memoriam bona opera, que ipsi adhuc habent : unde dicit.
marg.| {k} Sed hoc habes] etc. Hec altercatio est in corde hominis, quando Dominus facit illud quod dicit. Ps. 46. Arguam te et statuam contra faciem tuam.
marg.| {m} Facta Nicolaitarum] Multi Clericorum hodie adhuc sunt de secta Nicolaitarum, qui turpiter in luxuriis se effundunt omnes feminas communicantes, et corrumpentes, et si actu non possunt, tamen voluntate, et desiderio. Unde Hier. 2.c. Onager assuetus in solitudine, in desiderio anime sue attraxit ventum amoris sui : nullus avertet eam. Et Hier. 5.e. Equi amatores in feminas, et quod plus est, emissarii facti sunt. Sicut enim equus unus magnus aliquando est in una villa, et servatur ad impregnandas multas equas, et dicitur emissarius : Sic aliquando contingit quod unus Clericus qui est in una villa, vult non impregnare, sed abuti omnibus mulieribus que sunt in illa Parochia : quid est aliud iste quam emissarius ? Et bene competit ei interpretatio nominis Nicolai, quod interpretatur populus stultus, et talis fatuissimus est, etsi modo non advertat, sed tunc advertet, et dolebit, quando veniet illud tempus, de quo dicit Is. 32.a. Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps, neque fraudulentus appellabitur maior. Modo forsitan est aliquis princeps, {7. 371vb} et maior in aliqua Ecclesia, quia Prelatus ; vel Curatus, sed aliquando cum dolere auferetur. Et ex hoc accidit quod nolunt, ut suorum subditorum confessiones, ab aliis qui possent eis consulere, vel retrahere a malis, audiantur, ne eorum opera sceleratissima aliquatenus cognoscantur. De talibus dicitur Sir. 50.b. Stultus populus qui habitat in Sichimis. Et bene convenit talibus alia interpretatio que est effluxio. Ipsi enim sic effluunt in omne flagitium, et peccatum, et de his dicit Bernardus Erat eis proculdubio melius in humili gradu fidelis populi salvari, quam in tali sublimitate, et deterius vivere, et districtius iudicari. Nunc autem libertatem in qua vocati sunt, in occasionem videntur dedisse carnis, abstinentes quidem a remedio nuptiali, in omne deinceps flagitium confluentes. Unde Gn. 49.a. Ruben effusus es sicut aqua, ne crescas.
marg.| {n} Qui habet aures] etc. Secunda pars huius partis, ubi posita intentione speciali, in qua specialiter locutus est illi Episcopo Ephesiorum : ponit generalem intentionem, in qua ad omnes Ecclesias loquitur dicens,   [Qui habet aures] exteriores.
marg.| {o} Audiendi] interius,
marg.| {p} Audiat] per effectum et obedientiam. Et notantur hic tria, quia auris exterior debet accommodari verbo, ex cuius sono pascitur, etsi non satietur. Eccl. 1.b. Non satiatur oculus visu, nec auris auditu. Item auris interior debet dari verbo, ut ex verbi intellectu illustretur. Unde Iob. 12.b. Nonne auris (interior scilicet intellectus) verba diiudicat ? Et tertio dicit, (Audiat,) quia debet uterque auditus in opus transformari.
marg.| {q} Quid Spiritus] id est tota Trinitas. Io. 4.d. Spiritus est Deus.
marg.| {r} Dicat Ecclesiis] Per hoc quod dicit pluraliter : (Ecclesiis,) patet quod non solum illi Episcopo loquitur, sed omnibus Ecclesiarum prelatis, secundum illud Marci 13.d. Quod uni dico, omnibus dico. Hec pars dividitur in duas partes. In prima generaliter invitat omnes Ecclesias, ibi : (Qui habet aures, etc.) In secunda promittit generalem remunerationem, et eternam refectionem, ibi : (Vincenti.) Notandum est, quia qui vincit, pugnat : pugnans vero esurit et sitit victoriam, que est iustitia. Unde bene promittitur tali saturitas, cum dicitur : (Dabo edere, etc.) Mt. 5.a. Beati, qui esuriunt, et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi satiabuntur.
marg.| {s} Vincenti] universaliter, quoad tempus, et numerum vincendorum : Quoad tempus, ut semper vincat, et perseveranter : Item quoad numerum vincendorum, ut vincat omnia que sunt vincenda, mundum scilicet carnem, et Diabolum. Hec sunt regna que per fidem vicerunt sancti. Hbr. 11.f.
marg.| {t} Dabo] gratis. Et hoc dicitur habito respectu ad radicem meriti, et non ad merita. Radix enim meriti que est gratia, gratis est nobis a Deo collata. Unde Ps. 38. Misericordia eius preveniet me. Vel (Dabo :) In hoc notatur quod supra merita remunerabit. Lc. 6.f. Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. De hoc habes satis in secunda Canonica Ioannis supra illud verbum. Sed ut mercedem plenam recipiatis. (Vincenti) ergo (dabo.) Et quid ?
marg.| {u} Edere de ligno vite] id est satiabo de iucunda Dei, et hominis visione, qui se fecit lignum, ut esset materia illius ignis, de quo legitur Lc. 12.f. Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ? Hoc est lignum quod precisum fuit, et combustum in morte eius, ut citius in nobis accenderet ignem caritatis. Ps. 18. In Sole posuit tabernaculum suum. Sed iterum fronduit in resurrectione. Unde Iob. 14.b. Lignum habet speciem, si precisum fuerit, rursum virescit, et rami eius pullulant : si senuerit in terra radix eius, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius ad odorem aque germinabit, et faciet comam velut cum primum plantatum est. Hoc est lignum de quo Ierusalem, id est Ecclesia edificatur ut civitas, quia est fundamentum Ecclesie, prout nobis datus est in exemplum paupertatis, abiectionis, et vilitatis. Item est paries per collationem donorum. Ps. 67. Dedit dona hominibus.
marg.| Item est tectum in quantum conservat nos in bono, et perficit. 1Pt. ultimo capitulo : Ipse perficiet, confirmabit solidabitque. Hoc maxime faciet Dominus in futuro : vel in presenti, quando iam fideles suos pascit, et potat corpore, et sanguine suo in sacramento altaris.
marg.| {7. 372ra}
marg.| {a} Quod est in Paradiso Dei mei] id est in Ecclesia militante : quia per presentiam corporalem est in consecratione altaris : et per presentiam spiritualem, qua Deus ubique est ; et per conservationem. Unde Mt. ult. dicit, Vobiscum sum usque ad consummationem seculi. Et hec dicitur Paradisus, quia est hortus deliciarum. Unde Prv. 8.d. Delicie mee esse cum filiis hominum. Vel   [in paradiso Dei mei] hoc est in Ecclesia triumphante, ubi ipse est per manifestationem, et apertam visionem, revelatam faciem.
marg.| Et notandum est hic ut communiter sciatur, quod in omnibus partibus in quibus loquitur ad Episcopos, semper premittit titulum eius qui loquitur, qui convenit, et respondet admonitioni sequenti :
marg.| Unde hoc quod dixit. [Qui tenet septem stellas] quinque que ibi posita fuerunt, respondent quinque que dicta sunt illi Episcopo.   [Qui tenet] ut promoveat : hoc pertinet ad commendationem de qua dixit, ibi,   [Scio opera tua] quod dicit   [Septem stellas] hoc respondet increpationi de qua ibi :   [Sed habeo] Item quod dicit.   [In dextera sua] hoc respondet admonitioni, de qua ibi :   [Memor esto] Item quod dicit.   [Qui ambulat] Hoc respondet comminationi, de qua dixit ibi :   [Sin autem] Et quod dicit.   [In medio septem] hoc respondet facilitati conversionis, ibi :   [Sed hoc habes bonum] etc. Et sic quando incipiet loqui ad quemlibet Episcopum poterit perpendi in titulo loquentis quicquid Episcopo est dicturus.
marg.| {b} Sequitur : Et Angelo Smyrne] Hec secunda pars capituli, sicut prima dividitur in duas : quia primo insinuat specialem intentionem : secundo generalem, ibi :   [Qui habes aures ;] etc. In prima parte in qua loquitur specialiter ad Angelum huius Ecclesie, si procedit, Quia primo ponit titulum loquentis ; secundo subdit correctionem illius Episcopi, in qua quatuor continentur, primo enim commendat ipsum, ibi   [Scio tribulationem tuam] Secundo prenuntiat ei tribulationes futuras, ibi :   [Nihil horum] etc. Tertio ad perseverantiam, et patientiam eum invitat, ibi :   [Esto fidelis] Quarto promittit coronam si sic fecerit, ibi :   [Et dabo tibi] etc. His autem omnibus premittit titulum loquentis in quo ponit quatuor correspondentia illis quatuor que sunt in correctione. Unde   [Hec dicit primus] Hoc dicit ne hic Episcopus commendatus ab ipso, superbiret, quod ita eum commendat, quod in nullo arguit.
marg.| Unde dicit se primum, ut ipso considerato, non superbiat iste de bonis suis. Unde hoc respondet commendationi que hic ponitur, [Scio tribulationem] Item dicit secundo,   [Novissimus] ne ille de tribulationibus suis miretur, quia maiores sustinuit Dominus.
marg.| Unde hoc respondet ei parti in qua tribulationes futuras prenuntiat, ibi : [Nihil horum] etc. Tertio dicit,   [Qui fuit mortuus] ubi patientissimus fuit tamquam ovis ad occisionem ductus. Et hoc respondet ei parti in qua ad patientiam, et perseverantiam invitat, ibi :   [Esto fidelis] Quarto dicit in titulo,   [Et vivit] unde potest retribuere secundum opera. Et hoc respondet illi parti, in qua promittit coronam, ibi : (Et dabo.) Dicit ergo : (Et Angelo Smyrne Ecclesie scribe :) Sicut per precedentem status Ecclesie in tempore Apostolorum designatur, ut supra dictum est, sic per hunc Angelum status ipsius Ecclesie in tempore Martyrum, ubi multas tribulationes passi fuerunt sancti.
marg.| Unde Smyrna interpretatur quasi Myrra vel canticum. Hoc autem bene fuit in Martyribus, qui in cordibus suis cantabant Domino canticum letitie spiritualis, et tamen erant in myrrha, id est in amaritudine pene corporalis.
marg.| Et bene Smyrna quasi myrrha vel canticum, quia per letitiam mentis superabant afflictionem corporis. Et ad litteram in civitate illa Smyrna facta fuit strages magna discipulorum Ioannis.
marg.| Fuit ergo hoc canticum confessio fidei in tormentis. Is. 27.a. Vinea meri cantabit ei : Ego Dominus qui servo eam. Et Is. 5.a. Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vinee sue.
marg.| {c} Scribe] dixi, et quid ? Hoc scilicet :   [Hec dicit primus, a quo scilicet  omnia ; et novissimus] ad quem et in quem omnia. Per hoc excluditur heresis Arriana, que Christum dicebat puram esse creaturam, et ex tempore in mundo. habitasse.
marg.| {d} Qui fuit mortuus, et vivit] quasi dicat, Ne deficiatis {7. 372rb} vos in tribulationibus, quia ego qui tantus sum, mortuus sum pro vobis, et resurrexi quod et vos sperare debetis, ut dicit Glossa Et hic excluditur heresis Manichei, qui dicebat Christum nec vere fuisse natum, nec vere fuisse mortuum, nec vere resurrexisse. Tria dixit, per que ostendit tria, que in martyrio exiguntur. Causa ut propter Deum patiatur : pena, et conscientia. Idcirco ponens causam dicit,   [Primus] Ecce causa efficiens.   [Novissimus] Ecce causa finalis, quia Sir. 43.d. Consummatio sermonum ipse est. Item pena cum dicit,   [Qui fuit mortuus] Non miremini ergo si adhuc mortales cum sitis, oportet vos proxime mori. Item conscientia : unde dicit,   [Et vivit] sic et vos vita gratie vivere oportet in mente ad hoc quod vobis proficiat tribulatio corporalis. Vel cum dicit.   [Qui fuit mortuus] Ecce causa formalis, vel exemplaris. 1Pt. 2.d. Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius :   [Et vivit] Ecce consolatio. Io. 14.c. Quia ego vivo, et vos vivetis. Io. 6.f. Sicut misit me vivens pater, et ego vivo propter patrem ; et qui manducat me, ipse vivet propter me.
marg.| {e} Scio] Hic commendat eum a tribulatione ; primo exteriori ; secundo interiori, scilicet a spirituali paupertate, ibi :   [Et paupertatem] Tertio a spiritualibus divitiis, ibi :   [Sed dives es] scilicet virtutibus. Quarto a patientia opprobriorum, quod est maius quam pati tribulationes, ibi :   [Et blasphemaris] Dicit ergo :   [Scio] tamen quia sentio quasi pondus sublevando : aliter enim tu non posses sustinere. Ps. 90. Cum ipso sum in tribulatione. Is. 43.a. Cum transieris per aquam, tecum ero, et flumina non operient te : cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te, quia ego Dominus Deus tuus sanctus Israel.
marg.| {f} Tribulationem] occisionem scilicet meorum Martyrum, qui sunt in tua Ecclesia.
marg.| {g} Tuam] per compassionem, vel   [Tuam] que tibi competit ex natura corrupta. Iob. 14.a. Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. Vel   [Tuam] que tibi competit ex gratia, quia quem diligit Dominus, corrigit et quasi pater in filio complacet sibi. Prv. 3.b. De hac Martyrum tribulatione fuit Prophetatum. Hier. 25.g. Et erunt interfecti Domini in die illa a summo terre usque ad summum eius : non plagentur, neque colligentur, neque sepelientur : in sterquilinio supra faciem terre iacebunt.
marg.| {h} Et paupertatem tuam] spiritualem qua assimilaris Deo. Utrique autem, et ei scilicet qui hic tribulatur corporaliter propter iustitiam, et qui pauper est spiritu propter Christum, id est non amanti divitias promittitur regnum celorum. Et ibid. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, etc. Vel Tribulationem dicit quoad iniurias corporis. In corpore enim tribulantur iusti, et non in anima.
marg.| Unde Iob. 2.b. Verumtamen animam eius serva. Unde Hier. 30.a. Tempus tribulationis Iacob, et ex ipso salvabitur. [Et paupertatem] quoad iniurias possessionum vel rerum. Hbr. 10.g. Et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis.
marg.| Δ
prol.| {b} Blasphemaris
Numérotation du verset  2, moraliter 
marg.| {b} Angelo Smyrne] Moraliter. Angelus Smyrne debet esse quilibet iustus positus in tribulatione, ut inter pressuras amaritudinum cantet cantica letitie pro spe remunerationis eterne. Iacob 1.a. Omne gaudium existimate fratres cum in varias tentationes incideritis.   [Ego sum primus, et novissimus, qui fui mortuus] Verba sunt Domini ad ingratos, et lascivos, et voluptuosos : quasi dicat Dominus, Ego pro te mortuus fui, et tu lascivus, et ingratus es, et voluptates sequeris, et amplecteris. Propter quod dicit Apostolus Coloss. 3.a. Mortificate membra vestra, que sunt super terram fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, que est simulacrorum servitus.
marg.| {c} Scio tribulationem tuam] Sed multis potest dicere, Dominus, Non scio, quia nullam pateris. Sicut illi de quibus dicitur Iob. 21.a. Semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba, et nepotum in conspectu eorum : domus eorum secure sunt, et pacate, et non est virga Dei super eos : bos eorum concepit, et non abortivit ; vacca peperit, et non est privata fetu suo. Unde quia hi nullam tribulationem sustinent, in futuro audient, Luce sexto d. Ve vobis divitibus qui habetis hic consolationem
prol.| * vestram
marg.| {7. 372va} Δ
marg.| {b} Blasphemaris] quoad iniurias anime. 2Pt. 2.c. His qui ignorant blasphemantes, in corruptione sua peribunt. Sed dicet aliquis, Si hoc scis, quare ergo non succurris nobis ? Habacuc. 1.d. Quare respicis contemptores, et taces conculcante impio iustiorem se ? Respondet Dominus. Quia inde tibi provenit magna utilitas, plenitudo scilicet divitiarum. Unde dicit :
marg.| {a} Sed dives es] quasi dicat, Dixi te tribulari, et hominem pauperem,   [sed dives es] spiritualibus divitiis, etsi non habeas stercora temporalium. 1Cor. 1.a. In omnibus divites facti estis in illo in omni verbo, et in omni scientia. 1Cor. 4.d. Omnia vestra sunt. 1Cor. 6.b. Tamquam nihil habentes, et omnia possidentes. Ps. 48. Simul in unum dives, et pauper. Talis est Religio Christiana. Et licet sis tantus, tamen cum his omnibus opprobriis patientiam habes.
marg.| Unde sequitur: [Et blasphemaris] Non dicit blasphemas, quia 1Cor. 4.c. Blasphemamur, et obsecramus.
marg.| {c} Ab his qui se dicunt esse Iudeos] id est filios Abrahe ad litteram. Isti incitabant Gentes ad persecutionem Christianorum. Sicut patet Actor. 17.c. quod Iudei concitaverunt civitatem Thessalonicam, scilicet contra Paulum, et in Berea similiter fecerunt idem, sicut legitur in eodem. Et in Epheso, sicut legitur Act. 19.d. Facta est autem in die illa turbatio non minima de via Domini.
marg.| {d} Dicunt] inquam,   [sed non sunt] quia opera Abrahe non faciunt. Io. 8.e. Si filii Abrahe estis, opera Abrahe facite. Rm. 2.d. Non enim qui in manifesto Iudeus est, neque in carne est circumcisio : sed qui in abscondito Iudeus est, et circumcisio cordis, non littera, sed spiritu.
marg.| {e} Sed sunt synagoga Satane] id est brutorum, et irrationabilium congregatio. Infra 3.b. De synagoga Satane, qui se dicunt Iudeos, et non sunt, sed mentiuntur.
marg.| {f} Nihil horum timeas] etc. Secunda pars, ubi ei tribulationes futuras prenuntiat. Dicit ergo :   [Nihil horum timeas, que passurus es] Ecce tribulationum predictio, et refertur ad illud quod dixit   [novissimus] quasi dicat, Ad me totum refer, et compara, et leniter sustinebis, nec eos timebis. Is. 5, 1.d. Quis tu ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi fenum ita arescet. 1Mcc. 2.g. Et a verbis viri peccatoris ne timueritis quia gloria eius stercus, et vermis est. Hodie extollitur, et cras non invenietur. Act. 20.
marg.| { f } Nihil horum] vereor, non enim facio animam meam pretiosiorem quam me. Querere posset ille : numquid ergo patiar ? Huic propositioni respondet Dominus dicens.
marg.| {g} Ecce] quasi, In brevi erit hoc, quod
marg.| {h} Diabolus missurus est] per membra sua.
marg.| {i} Aliquos ex vobis in carcerem] id est quancumque tribulationem.
marg.| Et quia posset dicere, Deus tu scis hoc, quare ergo permittis ? Respondet Dominus, Hoc facio.
marg.| {k} Ut tentemini] id est purgemini, ut ablata a vobis rubigine, purissimi exeatis de fornace tribulationis.
marg.| Unde Prv. 25.a. Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum. Vel aliter : Posset aliquis dicere. Si Diabolus in carcerem nos potest mittere : ergo potest conterere nos. Propter hoc respondet Dominus, quod non potest, nisi quantum illi permittitur. Hoc autem permittit Dominus, ut illi probentur, et probati accipiant coronam vite quam repromisit Deus diligentibus se, Iacob 1.b. Unde dicit, [Missurus est] permissive, et hoc non ut ipse prevaleat, sed ut vos tentemini. Unde Deuter. 13.a. Tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum, annon in toto corde, et in tota anima vestra.
marg.| {l} Et habebitis tribulationem] Ps. 114. Tribulationem, et dolorem inveni. { {7. 373ra} } Δ Iugis enim hereditas Ecclesie est tribulatio. Io. 17.g. In mundo pressuram habebitis, in me autem pacem.
marg.| {a} Diebus decem] id est sub decem Principibus Romanis, qui significantur per bestiam habentem cornua decem. Dn. 7.b. Item tempore decem Paparum post Clementem. Vel decem, id est multis. Simile Gn. 31.a. Mutavit mercedem meam iam decem vicibus. Et Iob. 19.a. En decies confunditis me. Vel   [decem diebus] id est propter decem dies, id est propter completionem decem mandatorum ; et sic ablativus est causalis.   [ Vel   decem diebus] id est quamdiu erit impletio decem dierum, id est decem mandatorum, et hoc erit usque in finem seculi, et sic ablativus notat concomitantiam.   [ Vel   decem diebus] id est propter decem tribulationes Ecclesie. Una sub Iudeis : secunda sub Gentibus : tertia sub apertis hereticis : quarta sub occultis et latentibus : quinta sub falsis Christianis, apparentibus tamen bonis, sexta sub aperte malis Christianis : septima sub Antichristo ; tres alie sunt sub Mundo, Carne et Diabolo. Vel   [decem diebus] id est toto tempore huius vite, in quo per septem dies Ecclesia pugnat contra tria vitia, avaritiam scilicet divitiarum ; vanam gloriam dignitatum, cupiditatem voluptatum : ultimo modo exponit Glossa   [Esto fidelis] Tertia pars in qua ad patientiam invitat Ecclesiam, dicens   [Esto fidelis] in fide, ut eam non deseras. Vel fidelis a fidelitate quam Deo promisisti, quando fedus inisti cum eo in baptismo ut pro eo pugnes fideliter.
marg.| {c} Usque ad mortem] Eccl. 4.d. usque ad mortem certa pro iustitia. Unde Lv. 3.c. Dominus precepit sibi caudam offerri. 1Cor. 16.c. State in fide, viriliter agite et confortamini : omnia vestra in caritate fiant.
marg.| {d} Et dabo] Quarta pars in qua agit de premio, et remuneratione. Et si recte te habueris   [Dabo tibi coronam vite] id est vitam interminabilem, vel vitam regalem, quia modo non habemus nisi vitam servilem : quia ipse Dominus erit nobis corona, quia ipsum videre est vita eterna. Is. 28.b. In die illa erit Dominus corona glorie, et sertum exultationis residuo populi sui.
marg.| {e} Qui habet] Hic ponit generalem intentionem, in qua monet Ecclesias dicens,   [Qui habet] etc. Hoc expositum est supra eodem. Simile Ez. 3.g. Qui audit audiat ; et qui quiescit quiescat.
marg.| {f} Qui vicerit] Hic sicut prius post exhortationem generalem subiungit premium generale, dicens. Qui vicerit mundum et eius pressuram, et tribulationum instantiam, et persecutorum impetum 1Io. 5.a. Quis est autem, qui vincit mundum, nisi qui credit, quoniam Iesus est filius Dei ?
marg.| {g} Non ledetur] etc. id est a morte gehenne, que secunda dicitur, quia eam precedit mors culpe : et ad neutram illarum ordinatur de necessitate mors nature : verum est tamquam causa sed tamquam effectus ad culpam.   [ Vel   non ledetur] etc. id est non ponetur inter biathanatos sicut legitur in Legenda beati Andree in canonica Iude 9. Arbores autumnales, bis mortue : ergo est duplex mors. Contra Hbr. 9.g. Statutum est hominibus semel mori. Solutio : Apostolus loquitur de vita et morte nature : preter hanc est duplex vita, vel mors, corporis, scilicet et anime, ut dicit Glossa Unde inf. 20.b. Beatus qui habet partem in resurrectione prima, etc.
marg.| { {7. 373va} } Δ {a} Scio ubi habitas] etc. Posito titulo loquentis, qui Episcopo convenit, quia in eius diecesi erant, et boni, et mali : ponit consequenter intentionem specialem, in qua specialiter Episcopum hunc alloquitur dicens :   [Scio ubi habitas] et ita divine scientie convenit scire ea que dicenda sunt.   [Et dividitur hec pars in quatuor] Primo enim commendat Episcopum. Secundo arguit ibi :   [Sed habeo adversum te] Tertio monet, ut penitentiam agat, ibi :   [Similiter penitentiam age] Quarto comminatur, ibi :   [Si quo minus veniam tibi] Dicit ergo : Scio per approbationem.
marg.| {b} Ubi habitas] adhuc manens ibi tamquam luminare in medio nationis prave, et perverse. Phil. 2.c. Et in hoc commendat illum Episcopum : quia fidem non negavit licet Antipas fidelis esset in illa civitate occisus. Et exponit quod dixerat.   [Ubi habitas] ibi scilicet.
marg.| {c} Ubi sedes est Satane] id est mansio non transitus. In illis enim mansionem facit Diabolus, qui peccata nolunt confiteri, sed celant ea in gutture suo. Iob. 40.c. Sub umbra dormit in secreto calami, et in locis humentibus. Sed in illis transit, qui etsi peccant aliquando ex fragilitate, tamen statim confitentur, secundum consilium Salomonis. Eccl. 2.a. Fili peccasti, non adiicias iterum, sed et de preteritis deprecare, ut tibi dimittantur, Vel in illis sedet Satanas, qui ad antiquam consuetudinem suam malam quam aliquando dimiserunt, iterum peccando revertuntur. Idc. 9. Reversi sunt in sedes suas.
marg.| {d} Et tenes nomen meum] disputantibus hereticis :   [Et tenes nomen meum] blasphemantibus resistendo.
marg.| {e} Et non] etc. etiam tribulationibus oppressus, et insidiis. Ier. 5.c. Negaverunt Dominum, et dixerunt, non est ipse. Ps. 52. Dixit insipiens in corde suo non est Deus.
marg.| {f} Et] hoc fecisti in diebus illis.
marg.| { g } Quibus scilicet fuit [Antipas] qui est,   [testis meus fidelis] id est martyr effectus pro fide mea, quam firmiter tenuit, et servavit. Unde sequitur.
marg.| {h} Qui] quia scilicet fidelis   [occisus est apud vos] cuius exemplo debetis, et vos laborare : Apud vos dico,   [ubi Satanas habitat] quasi dicat, Quia illic occisus est servus meus, testis et predicator, patet quod Satanas habitat inter vos. Actor. 1.a. Et eritis mihi testes in Ierusalem, et in omni Iudea, et Samaria, et usque ad ultimum terre. Is. 43.b. Vos testes mei, dicit Dominus. Huic competit illud quod dixit, Qui tenet rhompheam : quasi dicat, Etsi multi sunt mali inter quos habitas, noli timere : quia ego habeo rhompheam contra malos, ut puniam.
marg.| {i} Sed habeo] Secunda pars in qua arguit post commendationem.   [Licet ita constans sis] sed tamen   [habeo adversum te pauca] in quibus volo te corrigi.
marg.| Et notandum quod dicit [pauca] et non parva vel nulla : Erat enim aliquid corrigendum non modicum, sicut iam videbitur.
marg.| {k} Quia habes etc. doctrinam Balaam] qui interpretatur populus vanus. Sed quomodo iste redarguitur de hoc quod sint in suo Episcopatu aliqui mali, cum Dominus hoc videatur permisisse Mt. 13.d. Vis imus, et colligimus ea ? Et respondet, non : ne forte eradicetis, et triticum, sinite utraque crescere usque ad messem.
marg.| Solutio. Dum adhuc non potest haberi recta discretio bonorum a malis, tunc non debent eradicari, ne simul triticum eradicetur cum zizaniis : sed quando iam apparet, et potest discerni quod est lolium iam habens folliculos tunc est messis, et debet eradicari. Unde Ex. 9.g. Linum ergo, et hordeum lesum est eo quod hordeum esset virens, et linum iam folliculos germinaret. Doctrina Balaam fuit quod populus fornicatus est cum filiabus Moab, sicut legitur Nm. 25.a. Fornicatus est populus cum filiabus Moab, tamen expresse non legitur quando : sed ut in duabus auctoritatibus perpenditur : Quarum una est Nm. 24.c. Verumtamen pergens ad populum meum dabo tibi concilium quid populus tuus huic populo faciat. Elia Nm. 31.b. Cur feminas reservastis ? nonne iste sunt, que deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam, et prevaricari fecerunt vos in Domino super peccato Phogor ? Balaam dico : [qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel] Et hoc quid est scilicet.
marg.| { {7. 373vb} } {l} Edere] de sacrificiis idolorum ? id est de his que sunt idolis immolata : et hic arguit peccatum gule.
marg.| {m} Et fornicari] cum filiabus Moab : et sic sigillatur peccatum luxurie vel corporalis, vel spiritualis, ut dicit Glossa
marg.| {n} Ita] id est similiter.
marg.| Δ
prol.| {a} Et tu
marg.| * vestram.
marg.| {a} Sed dives es] etc. etsi non habeas aggerem stercorum sicut ille, de quo dicitur Lc. 12.c. Sic est omnis qui thesaurizat sibi, et non est in Deo dives. Sed quomodo est dives, qui est in frigore, et nuditate, et fame, et siti, sicut Apostolus. 2Cor. 11.f. Solutio. Quia non est in patria, sed peregrinus est : unde suas divitias hic non habet. Secundum Augustin. Ibi divitias colloca ubi patriam habes. Sicut aliquis mercator, etsi in terra hostili vadat ut pauper : nihilominus dives est in terra propria, Rem. 8.e. Spe divites facti sumus in illo.
marg.| {7. 372vb}
marg.| {b} Blasphemaris ab his qui se dicunt Iudeos esse] Isti sunt Decretiste, qui dicunt se esse confitentes Deo, quia dicunt se legem, et Evangelium, et Evangelicas, et Ecclesiasticas institutiones docere. Verum quidem dicunt, sed nolunt eas tenere. Unde supra eodem a. dictum est. Qui tenet   [opere] septem stellas in dextera, id est diversas institutiones sanctorum Patrum. que sunt illuminatio Ecclesie, et hoc in dextera, id est pro spe retributionis superne. Unde bene sequitur.
marg.| {d} Et non sunt] Iudei, id est vere confitentes, sed sunt Spartiate qui se dicunt fratres Iudeorum. 1Mcc. 12.a. Spartiate interpretantur expedite illuminati, et significant Decretistas qui ad hoc illuminati sunt scientia litterarum domini Pape, et constitutionum Ecclesie, ut alios expediant, et ipsi aliquando magis impediunt per dilationes falsas, et exceptiones, et falsas allegationes.
marg.| Et notandum quidem quod legitur in epistola quam misit Ionathas summus sacerdos, et ceteri Iudei Spartiatis fratribus suis, post multas conventiones eorum, et pactiones ad invicem : Nos autem cum nullo horum indigeremus, habentes solatio libros sanctos qui sunt in manibus nostris ; maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem, et amicitiam, ne forte alieni efficeremur a vobis. Theologi enim si bene libros sanctos tenerent in manibus, id est in operibus, et eos bene intelligerent ; proculdubio Decretistis non indigerent in ullo horum que pertinent ad consilia animarum. Unde et Decreta ex sacris libris Theologie sunt extracta. Sed hodie fit e converso, quoniam non solum Decretiste, sed etiam Legiste [quod est abominabilius] dicunt se non indigere consilio Theologorum, imo   [quod deterius est] preferunt se illis in consiliis animarum : et non attendentes, imo negligentes interiora que magis curat Deus, secundum sua statuta exteriora volunt iudicare de occultis, et sic totum pervertunt, quia ancillam dominari facientes, dominam eiiciunt : cum e converso Abraham de mandato Domini. Gn. 21.b. Gal. 4.d. Eiice ancillam, et filium eius : et procul dubio evidens signum est hoc, quia quod ipsi modo ancillam non eiiciunt, et oportet impleri preceptum Domini de ea eiicienda, quod saltem in futuro eiicietur ancilla cum filio suo. Quare autem non sunt ipsi Iudei, subiungit causam.
marg.| {e} Sed sunt synagoga] quia congregantur, ut bruchus, vel locusta in litibus, et causis Ecclesiarum. Et ad quid ? ut ibi sint adversarii. Et propter hoc bene sequitur.
marg.| {e} Satane] qui interpretatur adversarius. Et si Satan tollatur, numquam unum denarium lucrabuntur. Et de quibusdam eorum valde mirabile est, quia etsi sibi invicem adversentur in publico, tamen consentiunt in occulto, ut perficiant simulationem, et ex utraque parte litigantium aliquid habeant. Sunt enim in lucro socii aliquando, qui in causa sunt oppositi, et sic sepissime declinant a vero, male interpretantes illud Mt. 5.d. Esto consentiens adversario tuo. Et de talibus dicit Iob. 24.c. Perfodiunt in tenebris domos, scilicet pauperum, id est in occulto sibi invicem consentiunt, declinando a vero, et sic ad litem pauperes quos ipsi debuerunt tueri, amittunt domos suas, sicut in die condixerant sibi faciendum, quia condicunt sibi antequam ad diem veniant, quod sic facient in die. Et de illis dicit Apost. 1Cor. 9.b. Quare non magis iniuriam accipitis, quare non magis fraudem patimini ? Sed vos iniuriam facitis, et fraudatis.
marg.| {g} Ecce missurus est de vobis in carcerem] Hoc fuit predictum de quibusdam Monachorum Ecclesiis, quod iam pro magna parte impletum est, que sunt in carcere obligationis debitorum Lc. 13.d. Hanc autem filiam Abrahe, quam alligavit Satanas decem, et octo annis, nonne oportuit absolvi a vinculo isto ? 4Rg. 25.b. Rex Babylonis locutus iudicium cum Sedecia exoculavit eum, et vinxit catenis. Sedecias interpretatur iustificans Dominum, et significat Monachos, qui iustificationes Domini semper debent servare, et requirere. Quandoque autem Rex Babylonis, id est cupiditas mundi loquitur iudicia cum istis : id est propter cupiditatem mundi trahunt, et trahuntur ad causas, et iudicia, ut multa habeant. Unde dicit, quod hoc factum fuit in Reblatha, que interpretatur multa hec : quia tunc eruuntur eis interiores oculi, quibus deberent spiritualia videre, et vinciuntur catenis argenteis, quia cum alios volunt depredari, frequenter, et ipsi ab aliis depredantur. Et quid sequitur ex hoc, ostendit dicens,
marg.| {k} ut tentemini] id est despectui habeamini, * ut dicit Glossa Et sic ly   [ut] est consecutivum, et non causale. Unde hoc deplorat Ieremias. Lam. 4.a. Filii Sion incliti et amicti auro primo (antiquitus scilicet ab omnibus honorati Monachi, et precipua caritate, et patientia pleni) quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli ? id est quomodo sic sunt modo despecti ? causa subiungitur hic :
marg.| {l} Et habebitis] etc. id est pro decem mandatis : quasi dicat : Hoc de vobis accidit, quia non solum consilia neglexistis, non solum regulares observantias abiecistis ; sed etiam mandata ad que omnes tenentur, non observastis. Unde iam non solum redarguuntur de abiectione Regularium observationum, vel de neglectu consiliorum, sed de contemptu mandatorum, sine quibus nulli vetule vel quantumcumque simplici est salus. Quando enim Monachus incipit { {7. 373rb} } esse malus, nullus peior ; quando bonus, nullus melior. Unde Ier. 24.b. Dixit Dominus ad me, quid tu vides Ieremia ? Et dixi, Ficus, ficus bonas, bonas valde : et malas, malas valde, que comedi non possunt eo, quod sint male. Et in eod. 29.d. Et ponam eos quasi ficus malas, que comedi non possunt, eo quod pessime sint. Sed de bonis quid dicatur audiamus.
marg.| {b} Esto fidelis] etc. ut conserves pactum quod inisti mecum in tua conversione promittens te vivere in obedientia usque ad mortem secundum Regulam benedicti Benedicti vel Augustini.
marg.| {d} Et dabo] etc. Hoc est quod dicitur Ier. 24.b. Sicut ficus he bone : sic cognoscam transmigrationem Iuda, id est bonos Religiosos a mundo transmigrantes, et in continua confessione tam peccatorum quam laudis Dei perdurantes. Et sequitur post pauca, Et ponam oculos meos super eos ad placandum, et reducam eos in terram hanc (de qua modo propter debita sunt eiecti et dispersi.) Et reedificabo eos et non destruam, et plantabo eos et non evellam, et dabo eis cor ut sciant me. Hec ad litteram facit Dominus aliquando bonis, sed semper facit spiritualiter illis qui sunt digni : quia et hic coronat eos virtutibus et donis Spiritus sancti : et in futuro vita perpetua et immortali Ps. 8. Gloria et honore coronasti eum. Sed quoniam multi in hac vita accipiunt coronam indignationis divine, qui scilicet pontificantur iniuste, vel qui iuste ut superbiant inde. Osee 8.a. Ipsi regnaverunt et non ex me. Et de talibus dicitur. Is. 28.a. Ve corone superbie, ebriis Ephraim. Et propter hoc in futuro recipient coronam mortis. Unde Is. 28.e. Coronans coronabit te tribulatione : hoc dicit, quia in anima et corpore pleni erunt tribulatione. Rm. 2.b. Tribulatio et angustia in omnem animam operantis malum.
marg.| {h} Angelo] etc. Per hunc Episcopum et per hanc Ecclesiam designatur status Ecclesie in tempore hereticorum.   [Pergamus] enim interpretatur divisio cornuum ; et ipsi heretici in divisione sunt per amorem cornuum, id est ; seculi dignitatum. Multi enim manent in heresi propter honorem a suis subditis sibi exhibitum. Huic etiam competit illud quod ponit in principio huius partis, scilicet rhompheam : quasi, locuturus de divisione ponit instrumentum dividendi.
marg.| Dividitur autem pars ista sicut alie in duas : quia primo ponit specialem intentionem : Secundo generalem ibi [Qui habet aures] prius autem quam ponat specialem intentionem, in qua loquitur specialiter ad Episcopum illius Ecclesie, premittit sicut in aliis titulum loquentis, qui respondet vere ad omnia que illi Episcopo est dicturus, dicens.
marg.| {i} Hec dicit qui habet rhompheam] etc. id est in potestate sui iudicii sententiam.
marg.| Et hic loquitur de rhomphea ; quia in hac Ecclesia quidam erant mali, et quidam boni : unde inter eos erat pugna propter quod in bonorum electione, et malorum reprobatione, et repressione necessarius erat gladius, ut dicit Glossa Et propter hoc etiam sequitur.
marg.| {k} Ex utraque] propter bonos, scilicet et malos, quos ab invicem necesse erat dividi, saltem vita, et conversatione, etsi non habitatione. Vel   [Ex utraque parte] temporis scilicet ante gratiam, et post, scilicet in tempore gratie : puniet enim, et illius temporis peccatores, et istius. Hbr. 10.e. Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus aut tribus testibus moritur : quanto magis creditis deteriora mereri supplicia, qui filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit.
marg.| Vel [ex utraque parte] peccati, scilicet propter peccatum commissionis, et omissionis, de quibus Ier. 2.c. Duo mala fecit populus meus : me dereliquerunt fontem aque vive   [ecce commissio] et foderunt sibi cisternas dissipatas   [ecce omissio] Sir. 21.a. Rhomphea, quasi bis acuta omnis iniquitas.
marg.| Vel [ex utraque parte] humani generis ; quia bonis dicetur, Venite benedicti, etc. malis, Ite maledicti in ignem eternum, Mt. 25. Vel   [ex utraque parte] hominis, scilicet quia homo damnatus in corpore, et in anima punietur. Is. 40. Recepit de manu Domini duplicia id est recipiet. Ps. 108. Induantur sicut diploide confusione sua, sup. 1.d. Et de ore eius gladius ex utraque parte acutus exibat, Hic gladius modo limatus est ut splendeat, et sic terrorem incutiat, sed tunc erit acutus, ut percutiat, et cedat. Ez. 21.c. Gladius exacutus est, ut splendeat, limatus est, etc. In eodem. Dedi conturbationem gladii acuti, et limati ad fulgendum amicti ad cedem.
Numérotation du verset  2,13 
moraliter
marg.| {h} Et Angelo Pergami] etc. Pergamus interpretatur dividens cornua, et significat illam Ecclesiam cuius Angelus, id est Prelatus aliis Ecclesiis dividit cornua. Isti Angelo Dominus loquitur, sed non sine gladio.
marg.| {b} Scio ubi habitas, ubi sedes est Satane] id est forsitan in multis suam sedem Satanas posuit. Sedet enim Diabolus in avaris ; sedet in superbis.
marg.| Unde Is. 10.g. Transierunt cursim, Gaba sedes nostra. Gaba interpretatur vallis eius : Cuius nisi avari ? qui est vallis sylvestris, plena spinis, et tribulis, que aqua pecunie non potest impleri. Eccles. 5.b. Avarus non implebitur pecunia.
marg.| Item interpretatur proclivum eius : Cuius nisi superbi ? qui quanto plus se erigit, et plus credit ascendere, tanto plus descendit. Iob. 20.a. Si ascenderit usque ad celum superbia eius, et caput eius nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur.
marg.| Verum est hoc, quia ibi est sedes Satane, vel quantum ad existentes quorum aliqui mali sunt ; vel quantum ad advenientes, eo enim confluunt fere omnes mali, sicut dicit Beatus Bernardus ad Eugenium Papam in libro de consideratione.
marg.| Vel saltem secundum interpretationem : Satan enim interpretatur adversarius, et ibi non cessant homines per causas, et lites, et per appellationum assiduas importunitates sibi invicem adversari.
marg.| {d} Et tenes nomen meum] Hoc est magnum si inter strepitus causarum, et tumultus appellationum, et fremitus negotiorum exteriorum nomen Domini, quod est Iesus, firmiter tenetur, id est si a salute non deviatur. Unde Iob. 30.d. Frater fui draconum, et socius struthionum ; et in hoc commendatur.
marg.| Sed multi nomen magnum Domini, scilicet Adonai, quod idem est quod Dominus libentissime volunt tenere, deserentes nomen magistri.
marg.| Suum enim magisterium fuit in humilitate, et ipsi volunt dominari in superbia, et virtute.
marg.| Unde Io. 13.b. Vos vocatis me, magister, id est dicitis quod ego sum magister, et vos non estis ; et Domine. Et statim sequitur, Sum etenim ; quasi dicat, Magistrum me vocatis : sed de Domino dicitis, Sum etenim : Contra illud 1Pt. 5.a. Neque dominantes in Clero, etc.
marg.| Et hoc est mirum, quia neque hoc nomen fuit indicatum antiquis Patribus ante legem etiam sanctis. Ex. 6.a. Et nomen meum Adonai non indicavi eis.
marg.| Unde isti meliores se reputant Abraham sancto patre meo, de quo dicitur Gn. 18.c. Num potero quicquam celare Abraham ? et tamen hoc celavit eum.
marg.| Item hoc nomen Domini bene tenent multi : de quo Is. 8.a. Voca nomen eius, Accelera, festina velociter, spolia detrahe, cito predare.
marg.| {g} Antipas testis meus fidelis, qui occisus est] Antipas interpretatur donans transitum, et significat martyres, qui mortem suam suis occisoribus condonaverunt.
marg.| Vel (moraliter) Illi qui in dando, et ministrando aliis transitum huius vite, deberent omnes alios transcendere, scilicet Episcopi, et ceteri Prelati, hodie in divisione cornuum, id est in acceptione dignitatum, vel collatione earum occiduntur in anima, quia temporalia amplectentes, nec ipsi intrant in regnum celorum, nec alios intrare permittunt, opponentes mali exempli sui obicem. Mt. 23.b. et Nm. 20.c. Non transibitis per me.
marg.| Et mors istorum designata est Lv. 10.a. Ubi duo filii Aaron, Nadab, et Abiu ipsa die promotionis sue occisi sunt.
marg.| {i} Sed habeo adversum te pauca, quia habes illic doctrinam tenentes Balaam] Balaam hic interpretatur effluens, et significat multos Clericorum qui viliter effluunt in gula, et luxuria, et propter hoc malo exemplo ponunt scandalum, in quo simplices offenduntur. Unde Ier. 50.b. Exultatis, et magna loquimini diripientes hereditatem meam : (ecce scandalum) quoniam effusi estis, sicut vituli super herbam, et mugistis ut tauri. Et quoniam sine magnis expensis gulam, et luxuriam sequi non possunt, propterea* raptores fiunt. Is. 3.b. Populum meum exactores sui spoliaverunt. Vel si hoc publice non faciunt, tamen in occulto munera accipiunt. Unde, Ve illis qui errore Balaam mercede effusi sunt, sicut dicitur in Epistola Iude. Et quare, ve ? Quia Iob. 15.d. Ignis devoravit tabernacula eorum qui libenter munera accipiunt.
marg.| {b} Doctrinam vero Nicolaitarum] adhuc tenent in Ecclesia Dei, quotquot dicunt vel credunt plures prebendas sine peccato posse haberi ab uno ; sicut illi, qui vulgatam venerem predicabant. Omnibus istis adhuc dicit Dominus.
marg.| {c} Similiter] tu qui dicis licitum esse habere plures, sicut illi qui comparatur Balaam, gulosi scilicet et luxuriosi, et munerum acceptores ;
marg.| {d} Penitentiam age]  ; quasi dicat Dominus ; Et tu sicut illi penitentiam debes agere. Videant ergo quibus peccatis istud coniungitur, quia similiter agi penitentia iubetur. Sed dicet aliquis, proba quod non licet habere. Respondeo, non oportet, quia Dominus hoc prohibet dicens.
marg.| {7. 374rb} {e} Si quo minus] id est alioquin, id est si penitentiam non egeris, dimittendo que male tenuisti : aliter non valet penitentia, nisi restituantur ablata.
marg.| {f} Veniam tibi cito] ad mortem scilicet te vocabo : quasi dicat Dominus, Saltem quando visitabo per mortem, coactus eris dimittere que male et contra conscientiam percipies te tenuisse. Hoc est enim signum verissimum, quod peccatum est, quia nullus quantumcumque fuerit contrarie opinionis, sapiens dico in articulo mortis audet plures retinere, sed omnes dimittit.
marg.| {g} Et pugnabo cum illis] id est per illas tribulationes te affligam et puniam : quasi dicat Dominus, Disputabo tecum per illas, non verbis sed flagris. Hanc disputationem timebat Iob. dicens 23.b. Nolo multa fortitudine contendat mecum, ne magnitudinis sue mole me premat.
Numérotation du verset  2,17 
marg.| {k} Qui habet aures] Secunda pars, ubi ponit generalem intentionem dicens,   [Qui habet aures audiendi audiat] Auris pertinet ad naturam ; audire ad usum. Is. 42.d. Qui apertas habes aures ; nonne audies ? Hoc impleverat Iob. 42.a. dicens, Auditu auris audivi te.
marg.| {l} Quid Spiritus] id est tota Trinitas.
marg.| {m} Dicat Ecclesiis] Aliquando enim Spiritus accipitur pro tota Trinitate, ut hic : et cum dicitur Io. 4.d. Spiritus est Deus : 1Tim. 4.a. Spiritus quidem manifeste dicit : et Actor. 10.e. Nisi quod Spiritus sanctus per omnes civitates testatur mihi dicens, quoniam vincula et carceres Hierosolymis me manent : et tunc Spiritus sanctus accipitur orationaliter. Aliquando accipitur pro tertia persona in Trinitate, et tunc accipitur dictionaliter, ut Matthei 10.c. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus patris vestri.
marg.| {n} Vincenti] has tribulationes, et non tantum pugnanti ; quia 2Tim. 2.a. Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit. Legaliter certat qui bonum facere inchoat ; legalius qui proficit in virtutibus ; sed legitime qui perseverat usque in finem, ut dicat cum Ps. 118. Omnis consummationis vidi finem.
marg.| {o} Dabo] gratis.
marg.| {p} Manna] id est suavitatem dulcedinis interne, et eterne. Manhu interpretatur quid est hoc ? et sancti in eterna beatitudine recepti pre dulcedine domus Dei inebriati quam plurimum mirabuntur. Ps. 25. Inebriabuntur ab ubertate domus tue, etc. ita quod quasi stupefacti non remanebit in eis spiritus. Quod fuit significatum. 3Rg. 10.a. per Reginam Saba, que visa sapientia Salomonis quasi sine spiritu pre admiratione remansit.
marg.| {q} Absconditum] Is. 45.c. Vere tu es Deus absconditus.
marg.| De hoc manna Ex. 16. et de eius absconsione. Sed ubi erat absconditum ? In arca, ita quod nec sacerdos ingrediens in Sancta poterat videre illud.
marg.| In quo significatur quod etsi homo per contemplationem erigat se ad superna, non videt tamen Deum, sicut est in sua gloria.
marg.| Vel hoc [manna absconditum] est dulcedo Spiritus sancti, quam super Apostolos et alios fideles suos, centum viginti scilicet viros qui erant in cenaculo Sion in die Pentecostes, abundanter effudit Dominus, sicut per Ioel. 2.g. predixerat : Effundam de Spiritu meo super omnem carnem.
marg.| Et ipse Dominus promiserat Io. 14. et 15. et 16. Hoc enim est manna, quod paravit in dulcedine sua pauperi Deus, ut dicit, Ps. 30. Et alibi. Quam magna multitudo dulcedinis tue Domine, quam abscondisti timentibus te ; sicut mater abscondit filio pomum, quod alias ei dabit, abscondisti, id est reservasti.
marg.| Hec est illa dulcedo, cuius fructus sunt suavissimi, quam ficus non potest dimittere, ut promoveatur inter ligna : Idc. 9.b. Ficus est Religiosus, qui gustata dulcedine Spiritus sancti, nullatenus vult eam dimittere pro prelationibus, vel officiis, vel dignitatibus terrenis.
marg.| Hanc sentiebat Dominus qui ne fieret Rex, fugit in montem : Io. 6.b. Hanc pregustaverat Marcus qui pollicem sibi amputavit, ne fieret Episcopus, sicut dicit Hieronymus. Quid ergo fiet de illis qui volunt, imo quod deterius est, procurant vel per se, vel per alios quod ipsi habeant administrationes.
marg.| Similes sunt rhamno, qui non recusavit hunc honorem. Et bene rhamno, quia ipsi quamvis sint humiles, id est de humili plebe venerint ad prelationes vel officium, tamen non permittunt se tangi increpationibus, pretendentes aculeos excusationum, acute pungentes per duritiam sermonum.
marg.| Rhamnus enim arbor parva est et aculeis plena valde acutis, et parvos fructus, tamen acerbos facit. {7. 374va} Sic isti etsi aliqua opera pauca faciant, videntur sibi magna valde. Unde et alios omnes volunt corde etsi non dicant ore, sibi subiici : quasi non posset aliquis alius ad illud quod ipsi faciunt, ita utilis et idoneus inveniri. Unde credunt se protegere omnes alios sub umbra sua. Etsi aliquando subtrahuntur ab officio, tunc egreditur ignis de rhamno. Ignis dico indignationis, invidie, odii, vel saltem rancoris, et suspicionis, quo eiusmodi homo vult omnes cedros devorare imponens maculam in electis. Eccl. 11.d. dicens, Iste fecit, etc. hic vel ille fecit me deponi de mea administratione et similibus : et multis imponit quantum fecerint, qui numquam inde locuti sunt, nec forte cogitaverunt.
marg.| Hoc totum dicitur Iud. 9.b. Dixit rhamnus, Si me regem constituistis vobis, venite et sub umbra mea requiescite : quasi dicat, Alius non posset facere tam bene sicut ego, qui provisione vos omnes protego. Si autem non vultis id est si me deponitis ; egrediatur ignis de rhamno et devoret cedros Libani. Quod fit, quando depositus multa mala de aliis cogitat et dicit quod per eos sit ablatus. Item hanc dulcedinem pregustaverat Petrus, et in tantum inebriatus inde erat, et factus temulentus, quod de loco ubi eam senserat, nec etiam removere se volebat dicens, Mt. 17.a. Domine bonum est nos hic esse, facimus hic tria tabernacula. Sic qui post sex dies, id est post perfectionem boni operis : per senarium enim significatur perfectio, ipse enim est numerus perfectus : per diem vero bonum opus : ascenderet cum Domino in montem contemplationis : unde venit illuminatio mentis : unde et mons iste fuit Thabor, qui interpretatur veniet lux segregatus a secularibus per desiderium collium eternorum ; et receptus in cubiculo cordis per devotionem pure intentionis et orationis : procul dubio potaretur iste frequenter vino dulci et optimo, digno dilecto. Can. 7.c. et inebriaretur ab ubertate domus Dei, id est dulcedine Spiritus sancti, et inebriatus libenter resideret in Ecclesia vel in cella, donec indueretur virtute ex alto : Lc. ult. g. Non quereret curiose medias plateas, vel domos alienas circuire, nec collocutiones inutiles facere, sicut ille de quibus dicit Apost. 1Tim. 5.b. Otiose, discunt circuire domos. Et signanter dicit (discunt) quia etsi hoc semper cavendum est a Religiosis, tamen magis novis a conversis qui debent non malos usus et consuetudines, sed bonos addiscere. Et sequitur. Non solum autem otiose sed et verbose, et curiose, loquentes que non oportet. Propter hoc noluit vitis vinum suum quod letificat, et inebriat, deserere, sicut legitur Idc. 9.b. Hic est ille favus, qui de comedente exivit, id est a Christo processit, qui dicitur comedens. Mt. 11.c. Venit filius hominis manducans, et bibens. Hec est etiam illa dulcedo, que de forti egressa est, id est de patre, de quo Iob. 9.b. Si fortitudo queritur, robustissimus est, Spiritus enim sanctus ab utroque procedit, scilicet a patre, et filio. Bonus autem dicitur favus, quando a filio dicitur exire, quia ceram dilectionis carnalis quam Apostoli habebant ad filium, Spiritus sanctus in suo adventu liquefecit ; unde in igne missus est : et infudit dulcedinem, quia in spirituali dilectione eos accendit, et consummavit. 2Cor. 5.c. Et si cognovimus Christum secundum carnem : sed nunc iam non novimus. Et paulo ante. Itaque ex hoc neminem novimus secundum carnem. Dulcedo autem dicitur, cum est sermo de patre forti quia Spiritus sanctus eos ad sustinenda omnia fortes, et robustos fecit.
marg.| Unde unus ex illis dicebat Phil. 4.c. Ego enim didici in quibus sum sufficiens esse : scio, et humiliari, scio, et abundare [ubique et in omnibus institutus sum] et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati : omnia possum in eo qui me confortat. Rm. 8.9. Quis nos separabit a caritate Christi ? Tribulatio, an angustia, an fames, an nuditas, an persecutio, an periculum, an gladius ? Et post pauca ; Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque Angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Christi. Surgamus igitur fratres cum labiis exultationis que sunt duo, scilicet contemptus gaudiorum presentium, et certa spes futurorum : et cum lingua sancti desiderii, mel de petra ; et favum mellis de leonis cadavere sumentes in manibus, comedamus in via sicut legitur. Iud. 14.b. Quem cum sumpsisset in manibus, comedebat in via : ut amota dilectione carnali, spiritualiter nos invicem diligamus. Non enim carnalis, sed spiritualis debet esse inter nos dilectio, sicut docet Augustinus . Item Spiritus sanctus non solum vinum dicitur   [ vel   dulcedo mellis] immo pinguedo, qua impinguati, et incrassati fuerunt omnes sancti, id est virtutibus, immo bonis operibus, et donis. {7. 374vb} Hac pinguedine impinguatus erat ille vitulus saginatus, qui pro filio revertente est occisus ; Luce 15.c. Hac laudati fuerunt Apostoli in die Pentecostes, ut assati igne tribulationis non arderent, sed cum suavitate, et sanitate spiritus decocti, cibum delectabilem Deo seipsos offerrent in odorem suavitatis quo cibo libenter vescitur Isaac. Hanc impinguationem predixerat. Ier. trigesimo primo c. Inebriabo animas sacerdotum   [id est Apostolorum] pinguedine. Quod Ps. 62. diu ante poposcerat dicens, Sicut adipe, et pinguedine repleatur anima mea.
marg.| Et adimplendum non in se, sed in Apostolis predixit dicens, Qui posuit fines tuos [id est Apostolos] pacem, id est ut reformarent pacem. Et quare ? Quia ex adipe frumenti satiat te. Unde non unus eorum, imo quilibet poterat dicere. Impinguasti in oleo caput meum. Propter hoc Dominus frequenter legitur venisse Capharnaum, que interpretatur ager pinguedinis, et tam frequenter suos discipulos duxisse in vallem Gethsemani   [ubi erat hortus] que interpretatur vallis pinguis, vel vallis pinguedinum. Hanc non potest deserere oliva. Idc. 9.b. Et quare ? quia Ier. 11.c. Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum. Scit enim quod si fructum non faceret, eam succidi oporteret.
marg.| Ideo enim securis ad radicem arboris posita est. Mt. 3.c. et Lc. 3.b. Omnis arbor que non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Oliva est quilibet iustus qui etsi sit in amurca amaritudinis pene temporalis, habet tamen intus dulcedinem divine consolationis. Prover. 14.b. Cor quod novit amaritudinem anime sue, in gaudio eius non miscebitur extraneus. Hanc pinguedinem deserit qui in temporalibus impinguari querit : sicut ille de quo Deuter. 32.b. conqueritur Dominus, Impinguatus est dilectus recalcitravit, etc. Et ille cuius faciem operuit crassitudo, id est superbia, et de lateribus eius arvina dependet, Iob. 15.d. Si igitur nos volumus habere, et sentire saporem dulcedinis Spiritus sancti, fugiamus obiecta mundane dignitatis, vel administrationis temporalis : sicut Iacob fugiens Laban Gn. 31.c. Ab Angelo meruit consolari, Gn. 32.g. Propter hoc dicit Ieremias, Fugite de medio Babylonis.
marg.| Item si volumus inebriari vino divine suavitatis, fugiamus vinum in quo est luxuria. Eph. 5.d. id est blanditias carnis : sicut Ioseph male suadentis domine nefarium fugiens consortium, postmodum visitatus a Domino, factus est interpres somniorum, et propheta futurorum : Gn. 40. et 41. Item si volumus impinguari pinguedine bonorum operum, et donorum ; fugiamus arvinam malorum sociorum, et suspiciosarum societatum. 1Cor. 5.c. Scripsi vobis in epistola, ne commisceamini fornicariis : et sic verificabitur quod dicitur hic, [Vincenti] ergo tria peccata fugiendo.   [Dabo manna absconditum] id est Spiritum sanctum, qui et dulcedine divine consolationis sue nos implebit, et vino iucunditatis inebriabit, et pinguedine bonorum operum nos impinguabit.
marg.| Talis est enim potestas huius manne, quod unicuique diversa offert oblectamenta convenientia sibi, sicut manna unicuique de populo Israel sapiebat quicquid ipse desiderabat. Sap. 16.c. Paratum de celo panem prestitisti eis, omne delectamentum in se habentem, et omnem saporem suavitatis.
marg.| {a} Et dabo ei calculum candidum] id est eternitatem contemplationis. Vel   [lucidum] quia infra 14.c. Lumen eius erit agnus.
marg.| Alia littera habet margaritam . Unde Sir. 32.a. Gemmula carbunculi in ornamento auri. Vel per manna, vel   [calculum] intelligitur verbum Dei.
marg.| Et dicitur manna propter utilitatem refectionis ; et calculus propter subtilitatem veritatis ; sed lucidus propter candorem erudieritis.
marg.| Hic est calculus, quo ablato de altari Seraphin purgavit labia Isaie. Is. 6.b. Vel per manna intelligitur Christus qui primo fuit absconditus in sacrificiis Abel, Noe, Abrahe, agni Paschalis in Egypto, per significationem.
marg.| Secundo in figuris legis, sicut in summo sacerdote.
marg.| Tertio in carne. Quarto in sacramento altaris. Vel per manna, gloria anime ; per calculum, gloria corporis que consistit in dotibus : et diminutive dicitur calculus non calcus, quia eterna gloria modo a filiis huius seculi contemnitur, et despectui habetur.
marg.| Unde et calculo eterne damnationis os eorum aliquando implebitur, sicut dicitur Proverbiorum vigesimo capit. Per duritiam calculi impassibilitas, per lucidum claritas.
marg.| {7. 375ra} {a} Et in calculo nomen novum scriptum] Hec est plena obedientia corporis ad animam, que modo non est : Adhuc enim caro concupiscit adversus spiritum : Gal. 5.c. Et corpus quod corrumpitur, aggravat animam : Sap. 9.d. Et in hoc notantur due dotes, quia ad voluntatem anime corpus movebitur : ecce agilitas. Item quo volet anima, eo corpus ducetur : ecce subtilitas. Et dicit   [Scriptum] quia per comparationem anime ad corpus erit hec gloria in corpore. Vel   [Nomen novum] erit omnibus, in illa gloria immutatum, quia qui modo in peregrinatione vocantur Christiani. Act. 11.d. Antiochie primo vocati sunt discipuli Christiani : neque enim est aliud nomen datum sub celo hominibus in quo oporteat nos salvos fieri : Act. 4.b. In patria a Iesu vocabuntur Iesuani, id est salvati. Unde Is. 26.a. Et vocabitur tibi nomen, quod os Domini nominavit : quia servos suos vocabit Dominus nomine alio. Quod autem erit illud, hoc vult dicere Is. 62.b. Et vocaberis voluntas mea in ea.
marg.| {b} Quod nemo scit nisi qui accipit] 1. Petri 2.a. Si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus. Aliter enim sciri non potest. Vel   [Nemo scit] etc. quia nemo est, qui ipsum aliis exprimere possit ad modum alterius scientie. 2Cor. 12.a. Audivit arcana verba, que non licet homini loqui. Hoc est nomen istud. Sap. 14.c. Incommunicabile nomen homines lapidibus et lignis imposuerunt. Vel per manna intelligitur eterna gloria, que dabitur in futuro, et tamen modo nobis est abscondita. Per calculum corpus quod in sacramento altaris datur in presenti in viaticum peregrinationis, ne deficiamus in via : et dicitur diminutive, quia sub illa formula non extensa continetur totus Christus, tantus quantus est in celo, formam tamen modicam non excedens : vel dicitur diminutive, quia a multis parvum et modicum estimatur hoc sacramentum. Vel per calculum baptismus intelligitur, qui purgat universaliter a culpa et pena, si homo statim evolaret, sed dicitur diminutive, quia fomitem omnino non aufert.
Numérotation du verset  2,18 
marg.| {c} Et Angelo Thyatire] Hec est quarta pars capituli, in qua scribit ad quartum Episcopum : et per hanc Ecclesiam designatur status Ecclesie universalis tempore Confessorum et Expositorum Scripture, qui eam illuminaverunt meritis, exemplis et doctrinis. Unde Thyatira interpretatur illuminata. Hec pars sicut alie dividitur in duas partes. Primo enim ponitur specialis intentio : Secundo generalis, ibi :   [Et qui vicerit] Item prima pars dividitur in quatuor. Primo enim commendat Episcopum, ibi :   [Novi opera tua] Secundo arguit, ibi :   [Sed habeo] Tertio increpat, et comminatur Iezabel et sequacibus eius, ibi :   [Ecce mitto] Quarto promittit remunerationem non sequentibus eam, ibi :   [Vobis autem, et cetera] Premittit autem his omnibus titulum loquentis, qui et Episcopo congruit et materie : dicens.
marg.| {d} Hec dicit filius Dei] Episcopo congruit, qui erat vivens hostia per caritatem, sed illuminatus per fidem : et ipse filius Dei est, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Io. 1.a. Unde et sequitur.
marg.| {e} Qui habet oculos tamquam flammam ignis] Hoc dicit, quia ipse oculos interiores illuminat, quoad intellectum : ecce flamma. Et accendit quoad affectum : ecce ignis. Item materie competit in hoc quod omnis prophetia de filio Dei est ; et ipse permittebat ibi falsam prophetissam prophetare falsa, scilicet Iezabel.   [Tamquam flammam ignis] quasi dicat. Tu deberes esse flamma comburens peccatores, et tu permittis Iezabel docere. Abdie in fine : Erit domus Iacob flamma ; et domus Esau stipula. Per Iacob Prelati ; per Esau peccatores. Item ignis dicitur in propria natura ; flamma in aerea ; carbo in terrena : et communiter ignis.
marg.| Per hoc ergo innuit quod oculi Ecclesie, id est Prelati vel Expositores debent inhiare ad celestia, et bene disponere terrena. Unde secundum hanc expositionem : [Qui habet oculos] id est Prelatos, vel specialiter Expositores, Augustinum scilicet, Hieronymum, et alios qui fuerunt in illo statu Ecclesie, qui designatur per hanc Ecclesiam, scilicet per Thyatiram. Za. 12.b. Ponam duces Iuda sicut caminum ignis in lignis, et sicut {7. 375rb} facem ignis in feno : et devorabunt ad dexteram, et ad sinistram omnes populos, scilicet hereticos in circuitu.
marg.| {f} Et pedes eius] id est Monachi qui fuerunt tunc, per humilitatem terram tangentes, et per rectitudinem operandi perficientes, vel egredientes. Ez. 1.b. Pedes eorum, pedes recti.
marg.| {g} Similes aurichalco] id est lucidi per famam : et fortes per resistentiam contra hereticos. Dt. 8.a. Pes tuus non est subtritus. Vel   [pedes] ultimi sancti supra 1.c. Et pedes eius similes aurichalco.
marg.| {7. 374ra} Δ {a} Et tu] habes   [tenentes doctrinam Nicolaitarum] qui scilicet docebant vulgatam venerem : secundum illud Iupiter esse pium statuit, quodcumque iuvaret. Sed quod hec sententia sit falsa, patet per hoc quod supra eodem b. ponitur, Que scilicet facta Nicolaitarum, et ego odi, qui omne bonum diligo et detestor malum. Et per hoc quod dicit   [tenentes] notatur pertinacia eorum. Tenent enim ad resistendum impugnantibus. Per hoc quod dicit hic, arguens de fornicatione quam illi docent patet quod prius cum dixit Fornicari : intellexit de fornicatione corporali : de qua dicit Origenes super Nm. 25. Execrabilis corporalis fornicatio, que violat templum Christi, et facit membra meretricis, 1Cor. 6.c. Tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis ? absit. Et huic parti competit illud quod dixit in titulo loquentis   [Ex utraque parte] propter duplicem malam doctrinam que erat de communi usu mulierum, et de comestione idolothytorum. Sed quare peccatum gule et luxurie dicuntur scandalum magis quam alia peccata ? Solutio. Quia hec duo inter alia maxime sunt nota : unde et ad malum exemplum maxime efficacia.
marg.| {c} Similiter] Tertia pars in qua monet ad penitentiam dicens   [Similiter] dico tibi sicut ad precedentem Episcopum Ephesi dixi ;   [Et tu penitentiam age] Vel   [Similiter] id est a simili per contrarium : sicut peccasti,   [penitentiam age] Simile Lc. 16.f. Et Lazarus similiter mala. Vel   [Similiter] id est simul cum illis. Vel   [Similiter] ut pena sit similis culpe. Vel   [Similiter] ut tu de negligentia agas penitentiam, sicut illi de culpa sua. Et huic parti competit etiam illud quod dictum est in titulo   [Ex utraque] etc. scilicet quantum ad te pro negligentia, et quantum ad illos pro peccato.
marg.| {e} Si quo minus] Quarta pars in qua comminatur dicens   [Si quo] id est in aliquo   [minus] feceris, scilicet Simile. Io. 14.a. Si quo minus dixissem vobis, id est si in aliquo deberem facere minus, vel esset minus quam dixi vobis, dixissem vobis in quo esset minus.
marg.| {f} Veniam] Ioel. 3.a. Cito velociter reddam vicissitudinem vobis. Et Is. 16.b. Velociter reddens quod iustum est. Eccl. 5.b. Altissimus enim patiens est redditor. Vel   [Cito] dicit propter brevitatem huius vite.
marg.| {g} Et pugnabo cum illis] id est puniam eos si tu non punis ; et parcam si tu non parcis. Unde Nm. 25.f. Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israel, quia zelo meo commotus est contra eos. Sed quare loquendo de Episcopo locutus est acquisitive dicens, Veniam tibi non tecum : et loquens de subditis associative dicens, Cum illis. Solutio : Per hoc notatur quod maior est pena Prelatorum malorum quam subditorum : sicut e contrario bonorum Prelatorum maior gloria.
marg.| {h} In gladio] id est in sententia.
marg.| {i} Oris mei] non manus. Modo enim gladius est in ore ad comminandum, sed in die iudicii erit in manu ad feriendum. Unde modo possumus evadere hunc gladium si volumus, tunc non poterimus. Propter hoc dicit Iob. 19.d. Fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum est gladius. Huic etiam competit illud. (Ex utraque parte acutam.) Ibi enim, scilicet in presenti percutit quosdam, et hoc ad purgandum : in futuro percutiet quosdam, sed ad condemnandum.
Numérotation du verset  2, moraliter 
marg.| Moraliter. Isti pedes sunt moderni Religiosi, qui non iam similes sunt aurichalco, sed iam sunt de luto aut de ferro. Dt. 2.e. Pars pedum ferrea, pars fictilis. Et hoc patet, quia supra 1.c. Dicti sunt pedes esse in camino ardenti, modo non loquitur de camino. Et Mt. 24.b. Refrigescet caritas multorum. Ez. 24.d. Omnes isti es et ferrum, et stannum et plumbum.
Numérotation du verset  2,19 
marg.| {h} Novi opera tua] Hic incipit commendare istum Episcopum : et in sex commendat eum, contra sex tribulationes de quibus Iob. 5.c. In sex tribulationibus liberabit te.   [Novi] id est recepi.
marg.| {i} Opera tua] Glossa Primo fides : ex fide caritas : ex caritate bona opera : Textus autem procedit e contrario. Solutio : Duplex est ordo : unus est ordo nature, secundum quem procedit Glossa alius cognitionis, secundum quem procedit Textus. Unde, quia opera prius sunt in cognitione, propter hoc prius agit de operibus. Mt. 7.b. A fructibus eorum cognoscetis eos. Sepe etiam per opera venitur ad fidem : sicut patet de Cornelio. Act. 10.a. Itemque liberum arbitrium oportet nos preparare ; et post Deus infundit gratiam, fidem et ceteras virtutes, que sunt Dei opera, non nostra ; et ex quibus meritorie operamur. Sed quia nullus operatur in nocte sine beneficio lucis : propter hoc necessaria est fides, que est lux. Unde sequitur.
marg.| {h} Et fidem] que sine operibus mortua est. Iac. 2.d. Item, quia operari non potest qui frigidus est, et membra movere non potest : propter hoc necessaria est caritas, que accendit et mobilem reddit. Unde sequitur.
marg.| {l} Et caritatem] 1Cor. 13.d. Nunc autem manent fides, spes, caritas.
marg.| {m} Et ministerium] predicationis. 2Tim. 4.b. Ministerium tuum imple. Vel in libris faciendis, quod est opus pietatis, ut in illis doceantur Posteri, sicut fecit Augustin. Hieronym. et ceteri. Unde in Persona eorum potest dici illud Apostoli Eph. 3.a. Potestis legentes intelligere prudentiam meam in ministerio Christi. Vel   [ministerium] in eleemosynis faciendis.
marg.| {n} Et patientiam] in adversis. Luce vigesimo primo. d. In patientia vestra possidebitis animas vestras. Et est ordo bonus, quia ex fide et caritate elicitur opus, per ministerium probatur homo in prosperis ; per patientiam in adversis.
marg.| {o} Et opera] etc. Ecce profectus ; quasi, non tepescis. Phil. 3.c. Ad anteriora me extendo. Et dicit   [Plura] tamen non meliora, quia permittebat ibi Iezabel docere.
prol.| $ moraliter
marg.| {h} Novi opera tua] Moraliter. Contra otiosos. Sir. 33.d. Multam malitiam docuit otiositas.
marg.| {k} Et fidem] contra proditores, id est fidelitatem. Hier. 5.a. Circuite vias Hierusalem et aspicite et considerate, et querite in plateis eius an inveneritis virum facientem iudicium et querentem fidem.
marg.| {l} Et caritatem] Contra avaros. 1Io. 3.c. Qui habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necessitatem patientem, et clauserit viscera sua ab eo ; quomodo caritas Dei manet in eo ?
marg.| {m} Et ministerium] Contra dominantes in Clerum. Mt. 2.d. Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare.
marg.| {n} Et patientiam tuam] Contra iracundos. Prv. 14.b. Qui impatiens est, operabitur stultitiam : et vir versutus odiosus erit. Et in eodem d. Qui patiens est, multa gubernatur sapientia : qui autem impatiens est, exaltat stultitiam suam.
marg.| {o} Et opera tua novissima plura prioribus] Contra pigrescentes. Prv. 19.c. Pigredo immittit soporem ; et anima dissoluta esuriet. Hbr. 10.e. Consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum, non deserentes collectionem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed consolantes, et tanto magis, quanto videritis appropinquantem diem, scilicet mortis.
marg.| {7. 375va}
marg.| {a} Sed habeo] Secunda pars in qua arguit : quasi diceret. Ita es commendabilis.   [Sed habeo adversum te pauca] hec scilicet.
marg.| {b} Quia permittis] non excommunicans, dicit Glossa Argumentum quod excommunicandi sunt mali, et maxime heretici, et publice fornicantes.
marg.| {c} Mulierem Iezabel] etc. et revera non est.
marg.| {d} Docere] contra illud. 1Tim. 2.d. Docere autem mulieri non permitto. Sed quia   [docere] propter hoc.
marg.| {e} Et seducere] id est seorsum a via fidei et morum ducere.
marg.| {f} Servos meos] Hec Iezabel ut dicunt quidam, erat uxor istius Episcopi, sic nominata proprio nomine. Vel sic dicta, quia similis erat illi Iezabel, que fuit uxor Achab. 4Rg. 16.g. Et hec dicebat se esse prophetam, quia erat uxor Episcopi. Per hanc introducta est secta Mahometi, vel incepta, vel significata : sicut Iezabel uxor Achab introduxit cultum Baal in Israel. Et sicut illa precepit interfici prophetas Domini ; sic lex Mahometi habet hoc, quod interficiatur, qui predicat contra eam. Et sicut illa fecit interfici Naboth, qui interpretatur prophetia ; sic illi propter hunc librum habent nos odio, et vocant omnes Christianos, Ioannes. Super Nm. 25. dicit Origenes Qui prophetas interficit et persequitur sicut Iezabel, tenet doctrinam illius. Et quid docet ?
marg.| {g} Fornicari] cum mulieribus, vel cum demonibus spiritualiter per idololatriam et cetera peccata mortalia.
marg.| {h} Et manducare de idolothytis] Et hoc intelligendum est cum veneratione idoli, vel cum scandalo fratris infirmi. Aliter enim non prohiberetur peritis, qui sciunt quod idolum nihil est. 1Cor. 8.a. Per hanc secundum Glossa designantur heretici, qui se fingunt bonos, sed ad mollitiem et luxuriam inducunt imitatores suos. Per hanc moraliter significantur pravi et dissoluti Clerici, quibus hodie datur officium predicandi, quando cura animarum eis datur. Unde Nm. 3.c. Ecce populus tuus ut mulieres : quia volunt et balneari et mollibus uti, et qui tales docere permittit, remissus est. Prv. 18.b. Qui mollis est, et dissolutus in opere suo, frater est sua opera dissipantis. Et hoc est contra preceptum Apostoli 1Cor. 14.g. Mulieres in Ecclesia taceant. Sed hoc est pessimum quod sunt Iezabel. Sustineri enim aliquantulum possent, si solum cultum femineum et non Iezabel, id est opera sibi assumerent : sed sunt Iezabel, id est fluxus sanguinis per luxuriam. Unde de talibus conqueritur Ecclesia. Ex. 4.f. Vir sanguinum tu mihi es. Item sunt luxus sterquilinii, per temporalem gloriam, que hodie multos interficit ; sicut Iezabel interfecit prophetas Domini. 1Mcc. 2.g. Gloria eius stercus et vermis est. Eccl. 9.b. Omnis mulier adultera quasi stercus in via ab omnibus pretereuntibus conculcabitur. Sed qui vult credere consilio Abdie, abscondat se in antro, ut fugiat dominium Iezabel. Qui Abdias centum prophetas pavit in speluncis. Et hoc est quod servus Dei consulit, ut homines abscondant se sub observantiis Regularibus, ubi non regnat Iezabel, scilicet in claustris. Unde et Helias fugit eam, et latuit in antro. 3Rg. 19.a.
marg.| {i} Et dedi illi] etc. Argumentum quod tempus datur nobis ad penitentiam. Tempus enim est mora motus, et nos semper debemus esse in motu penitentie.
marg.| {k} Et non vult] etc. Iob. 24.d. Dedit ei Deus locum penitentie, et ipse abutitur eo in superbia. Ecclesiast. 15.d. Nemini dedit Deus spatium peccandi.
marg.| {l} Ecce ego mitto] Tertia pars ubi increpat et comminatur Iezabel et eius sequacibus dicens.   [Ecce ego mitto eam in lectum] infirmitatis. Iob. 33.c. Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa eius marcescere facit. Vel   [in lectum] inferni, de quo Iob. 17.d. In tenebris stravi lectulum meum. Vel   [in lectum] impudicitie et hoc permissive, de quo Rm. 13.d. Non in cubilibus et impudicitiis. Et Amos 6.b. Qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris. Infra ultim. c. Qui in sordibus est, sordescat adhuc. Vel   [in lectum] id est in consuetudinem, et securitatem peccandi. 1Rg. 19.c. Afferte eum ad me in lecto. Amos 3.c. Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura aut extremum auricule ; sic eruentur {7. 375vb} filii Israel, qui habitant in Samaria in plaga lectuli, et in Damasci grabato.
marg.| {m} Et qui mechantur cum ea] id est conformes sunt ei per opera.
marg.| {n} In tribulatione maxima erunt] Magna est tribulatio in dissolutione corporis et anime, maior in anima in inferno posita ; sed maxima erit quando punientur reprobi in utroque, corpore scilicet et anima. Unde Rm. 2.b. Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum.
marg.| {o} Nisi penitentiam egerint ab operibus] malis,   [suis] recedentes ab eis. Ecclesiastis. 2.d. Si penitentiam non egerimus, incidemus in manus Dei, et non in manus hominum.
marg.| {p} Et filios eius] id est imitatores.
marg.| {q} Interficiam in mortem] id est quando morientur : et hoc dicit, quia sancti in morte incipient vivere. Unde Ps. 115. Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. Et de malis : Mors peccatorum pessima. Vel   [morte eterna] ad quam modo ducuntur per sua opera mala. Osee 9.c. Ephraim deducit ad interfectionem filios suos.
marg.| {r} Et scient omnes Ecclesie] id est omnes sancti per penam inflictam malis.
marg.| {s} Quia ego sum scrutans renes et corda] id est operationes et cogitationes :   [scrutans sum] id est subtiliter examinans, et respiciens, vel subtiliter remunerans : unde predixit se habere oculos tamquam flammam ignis.
marg.| {t} Et dabo unicuique secundum opera sua] et bonis, et malis. Rm. 2.a. Qui reddet unicuique secundum opera sua.
marg.| His quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam et honorem, et incorruptionem querunt, vitam eternam.
marg.| His autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati ; ira et indignatio, tribulatio et angustia. Hier. 17.b. Ego Dominus scrutans corda et probans renes : qui do unicuique secundum vias suas. 1. Paral. ult. d. Scio Deus meus, quod probes corda. Vel [dabo] in die iudicii,   [unicuique vestrum secundum opera sua] mensuram in genere, ut si multum, multum : vel in similitudine, ut si bene, bene. Soph. 1.c. Scrutabor Hierusalem in lucernis.
marg.| {u} Vobis autem] etc. Quarta pars, ubi promittit remunerationem dimittentibus doctrinam Iezabel : quasi dicat. Sic faciam malis, sed bonis dabo remunerationem magnam. Sic construe litteram :
marg.| Δ quasi dicat,
marg.| {u} Vobis autem] etc. Moraliter hoc dicitur Theologis multis qui sunt   [Thyatire] id est in illuminatione Sacre Scripture : quia tota die audent suos radios per expositiones spargere, et tamen nondum tenent doctrinam eius : similes renunculo qui sedet in loco pinguedinis, numquam tamen pinguescit.
prol.| Non mittam super vos aliud pondus] Utinam sic dicerent omnes Episcopi habentibus plures prebendas. Pondus enim est una prebenda si bene attenderent, sed aliud pondus est alia prebenda. Sed dicunt multi : Non curetis Domine, dare mihi multa pondera, fortis sum, bene possum portare illa. Verum dicis, fortis es, ut asinus in posterioribus, id est in terrenis, sed in anterioribus, id est spiritualibus debilis : Mt. 23.a. Alligant onera gravia ; digito autem suo nolunt ea movere.
marg.| Unde asini sunt, id est sine sensu. Non sic facit Apostolus Phil. 3. Posteriorum oblitus, ad anteriora me extendo. Tales etiam peiores sunt lupo, de quo dicitur quod in posterioribus sit debilis, sed fortis in anterioribus. Vel forte ideo te fortem dicis, quia gigas es, id est gea gea, id est terra terra ; et quanto plus simul est de terra, tanto plus de onere, et plus descendit ad infima. Iob. 21.d. Et in puncto ad inferna descendunt. Et quid mirum ? Quia nimis se oneraverunt. Unde Nm. 13.d. Dicitur.
marg.| Vidimus ibi, id est in Ecclesia, monstra quedam filiorum Enac de genere giganteo : Sunt enim isti qui plurima retinent diversorum corporum membra : unde aut monstra
prol.| * sunt aut
marg.| {7. 376ra} Δ quasi dicat, sic faciam malis.
marg.| {a} Autem] id est sed   [vobis ceteris] malis   [dico qui estis Thyatire] Et quid ? hoc scilicet, quod.
marg.| {e} Non mittam etc.  aliud pondus] quam tribulationes quas hic sustinetis, sed per illas vos purgabo. Dico quod non mittam.   [Quemadmodum] id est sicut   [Dicunt] illi.
marg.| {b} Quicumque non] etc. quam vos habetis.
marg.| {c} Et qui cognoverunt] approbando   [Altitudinem, id est superbiam] [Satane] Vel alio modo ut totum legatur de bonis sic.   [Vobis autem ceteris] bonis scilicet   [qui estis Thyatire, dico quod non mittam super vos aliud pondus] quam quod sustinetis : quasi diceret, non puniam vos in futuro. Et non dico hoc omnibus, sed illis.   [Quicumque non habent] etc. quam tenent Pseudo prophete. Unde expositio est huius quod dixit,   [ceteris] et est metaplasmus, id est mutatio personarum. Et illis, scilicet   [qui non cognoverunt] per approbationem.
marg.| {d} Altitudinem] id est superbiam,   [Satane] id est qui superbis operibus Satane non consentiunt.
marg.| {e} Quemadmodum dicunt] quidam heretici, scilicet, qui dicunt Christianos et hic et in futuro debere affligi.   [ Vel   qui cognoverunt] quoad bonos : vel qui non sic :   [Vobis autem dico] etc. non tantum qui   [Thyatire] sed ubicumque sint : et hoc omnibus.   [Quicumque non habent doctrinam hanc] quam scilicet Iezabel predicat.   [Qui cognoverunt] illuminati per donum gratie   [Altitudinem] id est astutias   [Satane] qui legalia cum Evangelicis per suos ministros servare docebat.   [Quemadmodum dicunt] esse faciendum, scilicet quidam egressi de Iudea, et mentiuntur.
marg.| {f} Super vos] inquam, et super omnes illos, qui tales sunt :   [Non mittam aliud pondus] quam Evangelium. Act. 15.e. Visum est Spiritui sancto et nobis nihil imponere vobis ultra oneris, quam hec vobis necessaria, ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione. Hbr. 12.a. Deponentes omne pondus. Quia pondus Evangelii, pondus quidem est, sed leve est habentibus caritatem ; sicut pluma non est pondus avibus. Hier. 23.g. Misi ad vos dicens, Nolite dicere onus Domini. Item.   [Qui cognoverunt altitudinem] id est astutias   [Satane] Sed quis revelabit faciem indumenti eius. Iob. 41.a. Solutio. Paulus, et alii sancti. 2Cor. 2.c. Non enim ignoramus cogitationes eius.   [Quicumque non habent doctrinam hanc] Simile. 2Io.ann. c. Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non habet, nolite eum recipere in domum, nec Ave dixeritis ei. Dico, non ponam aliud pondus.
marg.| {g} Tamen id quod habetis, tenete] quasi diceret, hoc faciam vobis si perseveraveritis, aliter non : quia Sir. 27.a. Si non in timore Domini tenueris te instanter ; cito subvertetur domus tua. Vel aliter construitur sic : Quamvis illi dicant sic :   [Tamen tenete] vos,   [id quod habetis] id est doctrinam traditam vobis. Infra 3.c. Tene quod habes. Et hoc facite.
marg.| {b} Donec veniam] vos remuneraturus in iudicio, et illos puniturus.
prol.| * Sunt ; aut dilacerati sunt : et isti sunt.
marg.| {c} Qui non cognoverunt] id est cognoscere noluerunt, vel se cognoscere non ostenderunt :
marg.| {d} Altitudinem Satane] id est quia volunt hic exaltari sicut Satanas. Is. 14.d. Ascendam, sed statim dicitur ei. Verumtamen ad infernum detraheris, ad profundum laci : ubi eris quasi cadaver putridum, non habens solatium. Prv. 21.c. Vir qui erraverit a via doctrine, in cetu gigantum commorabitur. Ubi est cetus iste ? In inferno. Ez. 31.g. O inclite atque sublimis inter ligna voluptatis : ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam, in medio incircumcisorum dormies, cum eis qui interfecti sunt gladio.
marg.| {g} Tamen id quod habetis, tenete] Quicquid dicant vobis : verba sunt consulentium sibi invicem de habendo plures prebendas. Nesciunt quidem isti dicere quid sit peccatum.   [Tenete quod habetis] certum non dimittatis pro incerto. Vel   [Tenete] Hoc est contra absentes, qui volunt percipere fructus, et non deserviunt.
marg.| {7. 376rb} Sed dicunt ipsi, bene possumus tenere, quia longas habemus manus : sumus enim filii nobilium ; illam doctrinam Ovidii adducentes in Ecclesiam Dei, An nescis longas Regibus esse manus. Sed aliquando dicent ipsi illud Ct. 1.b. Posuerunt me custodem in vineis ; vineam meam non custodivi.
marg.| { i } Et qui vicerit] Secunda pars ubi ponit generalem intentionem. Sed notandum quod ibi mutatur ordo aliarum partium. In aliis capitulis primo ponebat generalem admonitionem, et post premium generale : hic autem facit e converso, et hoc est propter generalem instructionem quam omnibus facit : quia Confessores ad quos pertinet pars ista, erant hostia vivendo ; sicut martyres moriendo : et tota Ecclesia fuit per istos illuminata. Sed quomodo dicitur hic. Quia permittis mulierem Iezabel, cum ipsi hereticis repugnarent contra eos disputando ? Solutio : Hoc dicitur, quia tunc heretici non comburebantur, super quo arguuntur sancti illius temporis. Unde ex hoc est argumentum, quod heretici sunt comburendi, sicut fit hodie. Propter hoc igitur, quia iam erat illuminata, et instructa Ecclesia, preponitur generale premium, et sequitur admonitio generalis. In primitiva autem Ecclesia erat plantatio fidei, et propter hoc prius erat admonitio, deinde sequebatur premium. Modo vero supponitur fides ut argumentum : Unde non oportet predicare nisi ut servetur : servatur autem per considerationem premii, unde premittitur premium instructioni vel admonitioni generali. Dicit ergo :
marg.| {i} Et qui vicerit] Et quem ? Diabolum. 1Rg. 17.c. Virum qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis.
marg.| {k} Et custodierit usque in finem] vite sue.
marg.| {l} Opera mea] scilicet mandata   [Dabo illi potestatem super Gentes] Ad litteram verum fuit, quia tempore Confessorum crevit Ecclesia in possessionibus et divitiis ; in castris et villis. Et hoc est quod dicit <Glossa> interlinearis In hoc seculo. Et est hic argumentum, quod non debet eligi in dignitatem Ecclesiasticam, vel secularem, vel canonicum, vel plebanum, nisi qui mandata custodierit. Glossa usque ad perfectionem. Si ergo recipit regimen aliquis, qui non vicit, nec mandata servavit ; patet quod non eligitur a Domino, sed magis forsitan a Demonio. Vel mystice.
marg.| {m} Dabo ei potestatem super Gentes] id est super motus carnales. Sic enim facit Dominus ut post longa carnis tentamenta subiiciat eam spiritui. Thre. 1.a. Domina gentium   [caro scilicet  ] et Princeps Provinciarum facta est sub tributo. Unde Prv. 16.a. Cum placuerint Domino vie hominis, inimicos quoque eius convertet ad pacem.
marg.| {n} Et reget illas in virga ferrea] Ad litteram bene tenent hoc hodie Prelati Ecclesiarum, quorum multi durius vexant subditos quam laici.   [Virga ferrea] iustitia scilicet inflexibili ; cum aliquando oporteat iustitiam per misericordiam flecti. Iac. 2.c. Iudicium sine misericordia fiet ei, qui non fecerit misericordiam. Et ibid. Misericordia superexaltat iudicium.
marg.| {o} Et tamquam] etc. Hoc ad litteram fuit ad disputationes Confessorum contra hereticos, ubi quidam confracti sunt sicut vas figuli, ita quod in lutum infidelitatis sunt redacti ; nec ex eis formatum est ulterius vas in honorem Dei, sed magis ad opus diaboli. Unde Is. 54.d. Ecce ego creans fabrum sufflantem in igne prunas, et producentem vas in opus suum. Alii confracti sunt bona confractione ad penitentiam, et facta sunt ex eis vasa in honorem Dei. Et de his fragmentis dixit Dominus Apostolus et eorum sequacibus. Io. 9.b. Colligite que superaverunt fragmenta ne pereant.
marg.| {7. 376va} Δ {a} Sicut et ego accepi] inquantum homo, potestatem, scilicet ministerii.
marg.| {c} A patre meo] id est a tota Trinitate que et noster pater est, et Christi inquantum homo est. Vel   [Accepi] per unitatem, ut dicit Glossa potestatem scilicet auctoritatis inquantum Deus.   [A patre meo] penes quem residet auctoritas, quia etsi idem possit filius quod pater ; tamen quidquid habet filius, habet a patre : et tamen equalis pater, equalis filius, equalis Spiritus Sanctus.
marg.| {o} Et tamquam vas figuli confringentur] Hoc exponitur moraliter de malis prelatis, qui confringunt subditos exactionibus indebitis. Mich. 3.a. Ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut in lebete, et quasi carnem in medio olle. Unde possunt dicere subditi talium illud Ez. 11.a. Hic est lebes, scilicet Prelati, nos autem carnes. Hoc est quod dicitur Ez. 34.e. Lateribus et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras.
marg.| Hoc etiam exponitur de morte et resurrectione, ubi quidam sic confringuntur ut omnino pereant ; quidam ut in melius mutentur, ut dicit Glossa Sicut vas figuli in manu eius confractum, aliquando in vas melius reformatur, aliquando in lutum proiicitur : sic erit in resurrectione generali, ut dicit Apostolus. 1Cor. 15.g. Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Alii enim resurgent ut pereant, alii ut gaudeant.* Daniel 12.a. Multi de his qui dormiunt in terre pulvere, id est omnes, ut dicit Glossa evigilabunt, alii in vitam eternam, alii in opprobrium ut videant semper.
marg.| Unde Ier. 18.a. Descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam : et dissipatum est vas quod ipse faciebat de luto in manibus suis : conversusque fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis eius ut faceret. Et est hec auctoritas expressissima de resurrectione corporum. Figulus enim Deus est : opus quod ipse facit super rotam, est homo quilibet, quem ipse adducit de terra in hanc vitam : sed dissipatur opus quando homo moritur ; sed fiet vas alterum quando resurget.
marg.| Unde quicumque diffidit de resurrectione Domini, Deum dicit minus esse potentem quam figulum. Unde Hier. 18.a. Numquid sicut figulus iste, non potero vobis facere, domus Israel, ait Dominus ? Unde hic exponi potest de die iudicii, ubi mali confringentur, sicut lagena figuli, id est sine reparatione aliqua. Unde Is. 30. Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli, contritione pervalida, et non invenietur de fragmentis eius testa, in qua portetur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aque de fovea. Et Is. 54.d. Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur ; et omnem linguam resistentem tibi, in iudicio iudicabis. Hoc dicitur filio Dei. Unde sequitur.
marg.| {a} Sicut et ego] dicit filius Dei.
marg.| {b} Accepi] potestatem iudicandi.
marg.| {c} A patre meo] Io. 5.d. Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio. Et Mt. ult. d. Data est mihi omnis potestas.
marg.| {d} Et dabo illi] qui scilicet vicerit.
marg.| {e} Stellam matutinam] Stella matutina fuit Gregorius ad litteram, qui in fine illius status natus est : hunc dedit Dominus Ecclesie ad illuminationem eius. Unde Sir. 50.a. Quasi stella matutina in medio nebule ; et quasi Luna plena in diebus suis lucet. Item stella matutina dicitur Iesus Christus : hic datus est Ecclesie lumen ad revelationem Gentium. Lc. 2.e. Nm. 24.c. Orietur stella ex Iacob et virga ex Israel ; et confringet duces Moab.
marg.| Item Ioannes Baptista, qui datus est Iudee, ut lucerna precedens adventum Domini. Io. 5.f. Ille erat lucerna ardens et lucens. Unde Iob. 38.d. Numquid producis luciferum in tempore suo, scilicet Ioannem. Item quilibet sanctus qui omnibus datus est in lumen exempli. Dn. 12.b. Qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stelle in perpetuas eternitates. Unde Iob. 11.d. Cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer. Item stella matutina dicitur veritas agnita. 2Pt. 1.d. Donec dies illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris. Ille inquam lucifer qui nescit occasum, ut dicit Ambrosius. Sed ille qui occidit, e converso oritur in cordibus multorum, scilicet presumptio et superbia. Is. 14.c. Quomodo cecidisti, etc. Dat ergo Dominus Ecclesie stellam matutinam, quando magnum et vigilem doctorem excitat et suscitat, qualis fuit Gregorius. Sic enim accipitur hic ad litteram. 2. Paralip. 9.c. Quia enim Deus diligit Israel, et vult salvare eum in eternum, idcirco posuit te super eum Regem.
Numérotation du verset  2, moraliter 
marg.| {k} Et custodierit opera mea] Christiani : que sunt paupertas, utilitas, patientia, humilitas.
marg.| {m} Dabo illi potestatem] iudiciariam, que bene pauperibus dabitur, ut sint cum Domino assessores : quia omnia pro Christo reliquerunt. Mt. 19.d. Sedebitis, et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel : Lc. 12.f.
marg.| Λ Super omnia bona sua constituet eum. Item [Dabo ei stellam matutinam] id est vitam et gloriam eternam, que numquam tendet ad occasum, sed semper erit in mane oriendi et semper vivendi. Luce 22.c. Vos estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis, et ego dispono vobis sicut disposuit mihi pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo. Vel per   [stellam matutinam] bonum Prelatum intellige, qui comparatur stelle matutine propter multa que in ipso debent inveniri. Primo quia sicut stella debet esse grandis in opere, parvus tamen et humilis {7. 376vb} sua reputatione. Sir. 50.a. Ecce sacerdos magnus, et cetera. De humilitate. 1Rg. 15.d. Cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es. Item quia ad modum stelle debet esse letus et hilaris. Is. 42.c. Non erit tristis neque turbulentus. Item quia vigil debet esse ut stella. Lc. 12.f. Beatus ille servus quem cum venerit Dominus, invenerit vigilantem. Mc. 13.d. Ianitori precepit ut vigilet. Item pulcher debet esse ut stella per famam. Ct. 5.d. Species eius ut libani. Ps. 49. Et Sion species decoris eius. Quia ex solicita custodia et specula gregis sui provenit fama et crescit corona. Item quia previus debet esse ante solem et nuntiare adventum iudicis venientis ad iudicium. Prv. 25.b. Sicut frigus nivis in die messis ; ita legatus fidelis ei qui misit eum, animam illius requiescere facit. Unde versus de stella. Grandis, leta, vigil, speciosa, preambula Solis.
marg.| {f} Qui habet aures, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis] Hoc expositum est supra.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83a&chapitre=83a_2)

Notes :