Hugo de Sancto Caro

<83a.3769> Prologus ‘Aser pinguis’ (Postilla Hugonis)

Numérotation du verset  Prol.3769,1 
prol.| {7.363d1} “Aser, pinguis panis eius, et prebebit delicias regibus” Gn. 49.c.a Per hoc bene significatur beatus Ioannes.
a Gn. 49, 20.
Numérotation du verset  Prol.3769,2 
prol.| {7.363d2} Aser enim interpretatur atrium, sive divitie, sive beatitudo. Et hec tria beato Ioanni conveniunt secundum eius tria opera. Atrium enim fuit in doctrina Evangelii, per quod multi ingrediuntur in domum Domini in aulam scilicet Paradisi. Unde ipse pre ceteris Evangelistis docet Christum esse viam : Io. 14.a. Et ostium : Io. 10.b. describit. Et atrium via est ingrediendi in domum : ipse solus pre ceteris Dominum Iesum Christum sic loquentem ostendit, Io. 10.b. Per me, sicut per atrium, viam et ostium, si quis introierit, salvabitur : ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. Item alia interpretatio ei bene competit. Plenus enim fuit spiritualibus divitiis, et maxime caritate, sine qua virtutes cetere sunt quasi carbones extincti. Et hoc patet plane, et lucide in omnibus eius epistolis ubi quasi per totum agit de caritate. Et bene hoc competit ei, quem privilegio amoris dilexit Dominus Iesus Christus. Quia etiam familiarius inter ceteros dilectus magis ei adhesit. Hic enim est discipulus quem diligebat Iesus Io. 21.f. Item tertia interpretatio convenit ei secundum hoc opus quod pre manibus habemus, ubi eius beatitudo aliquantis per innotuit, per hoc quod celestia secreta rimatus, futurum statum Ecclesie et previdit ut propheta, et ut Apostolus predicavit. Unde de eo cantat Ecclesia, beatus Apostolus cui revelata sunt secreta celestia. De hoc Aser dicitur Dt. 33.d. Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis et tingat in oleo pedem suum, ferrum et es calceamentum eius, sicut dies iuventutis tue et senectus tua. Hic fuit benedictus in filiis, quia inter Apostolos familiarius a Domino dilectus est. Unde et virgini Virgo mater Domini fuit commendata : Io. 19.e. Cum vidisset Iesus matrem, et discipulum stantem quem diligebat, dixit matri sue. Mulier, ecce filius tuus deinde discipulo, Ecce mater tua. Et quia sic dilectus, ideo etiam placens fratribus, Apostolis, scilicet et ceteris omnibus. Quod patuit per hoc quod occurrit beato Ioanni de exilio revertenti omnis populus virorum ac mulierum clamantium, et dicentium benedictus qui venit in nomine Domini. Et quid mirum si gaudebant in eius reditu, cum ipse arderet totus in eorum profectu ? Unde in tertia Canonica sua dicit1: Maiorem autem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos carissimos in veritate ambulare. In hoc etiam patet eius affectus, quia eos vocabat semper diminutivo nomine dicens, filioli, et per hoc etiam placebat eis. Et quod Apostolis, id est fratribus placuerit patet per hoc quod ei post decessum omnium aliorum Apostolorum diutius viventi in terra apparuit Dominus Iesus Christus cum discipulis suis, et ait illi. Veni dilecte mi ad me, tempus est ut epuleris in convivio meo cum fratribus tuis, scilicet Apostolis iam in regno meo mecum receptis. Tingat in oleo pedem suum. Hoc fuit, quando in ferventis olei dolium missus, exivit illesus ab olei fervore, solo tinctus liquore. Ferrum, id est patientia invincibilis, qua dura persecutorum corda superavit. Et es, id est fidei professio insuperabilis, qua hereticorum versutias, et deceptiones, et insidias devicit, et retudit. Hec inquam fuerunt calceamentum eius : ut calceatus esset pes in preparatione Evangelii pacis. Eph. 6.c. Et ut sic pedem suum a nuditate prohiberet, secundum consilium Ier. 2. Prohibe pedem tuum a nuditate. Et confidenter calcare posset super serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici, et nihil ei noceret sicut dixit illi et aliis Apostolis Dominus Lc. 10.c. Huius ergo Aser, id est beati Ioannis panis pinguis fuit, id est doctrina Evangelii que fuit eius, ut scriptoris. Vel panis eius, ut scriptoris simul, et auctoris doctrina, scilicet epistolarum, que utique panis dicitur, quia sustentat, reficit animam, et confortat. Item pinguis, quia supernatans : altius enim, quam alii sancti de divinitate intonuit cum dixit, Verbum caro factum est Io. 10.b. Et idem per alia verba in principio Epistolarum suarum dicens, Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostre contrectaverunt de Verbo vite, etc. Dicitur etiam panis eius doctrina, propter communitatem. Sicut enim panis communior cibus est, sic Evangelium omnibus est predicatum, et si non ab omnibus sit receptum, hoc est propter eorum {7. 364a } malitiam, et defectum. Omnes enim tenentur Evangelium recipere, etsi non omnes omnia que in eo scripta sunt, tenentur facere, et non omnes tenentur ad consilia, sed tamen omnes tenentur venerari omnia que ibi sunt scripta. In hoc libro prebet delicias regibus qui se bene regunt regnantes per temporalium subiectionem, et abiectionem, et sui macerationem. Et bene dicit delicias, quia ille paucorum sunt, quia solummodo eorum, qui sunt reges. Delicie autem sunt revelationes B. Ioanni facte que solis spiritualibus apponuntur.
1 3Io.
Numérotation du verset  Prol.3769,2 
prol.| Unde et pauci istum librum sciunt, quia pauci Reges spirituales sunt. Pauci enim adherentes soli Spiritui, carnem et ea que carnis sunt, subiiciunt. Spiritus autem est qui revelat mysteria, 1Cor. 14.a. id est qui has delicias Regibus administrat. Et 1Cor. 2.d. Animalis autem homo non percipit ea que sunt Spiritus Dei. In hoc igitur, quod dicit delicias, notatur utilitas huius libri in ipso nomine deliciarum.
Numérotation du verset  Prol.3769,3 
prol.| Item notatur difficultas in eo quod delicie sunt paucorum. Unde Hieronymus in prologo Biblie 8.c. Apocalypsis Ioannis tot habet sacramenta quot verba. Parum dixi, et pro merito voluminis laus omnis inferior est. In verbis singulis multiplices latent intelligentie.
Numérotation du verset  Prol.3769,4 
prol.| Unde inter ceteros sacre Scripture obscurior est liber iste plus etiam, quam Prophete, quia eorum scripture pro magna parte iam implete sunt. Istius vero quasi tota, vel pars maxima futura est. Unde Is. 42.b. Que prima fuerunt, ecce venerunt, id est dicta Prophetarum iam impleta sunt Christo adveniente, de quo cecinerunt. Unde Mt. 11.b. Omnes enim Prophete, et lex usque ad Ioannem Nova quoque ego annuntio, id est futura dicit Ioannes Evangelista, et tanto obscuriora quanto minus impleta. Quis autem sit auctor iam patet, quia Ioannes Apostolus ; non solum Apostolus, imo et Propheta. Multi autem in Novo Testamento Prophete fuerunt, sicut et in Vetere. Unde Act. 13.a. Erant autem in Ecclesia, que est Antiochie prophete, et doctores, etc. Et Act. 21.b. dicitur de Philippo, quod habebat quatuor filias prophetantes, et in eodem etiam legitur de Agabo. Totus ergo liber iste prophetia est, consolans bonos, et deterrens malos. Et sic etiam patet modus agendi qui est quod modo consolatur bonos, modo deterret malos.
Numérotation du verset  Prol.3769,5 
prol.| Quis tamen fuerit auctor huius libri, multi dubitaverunt. Quidam enim dixerunt hunc librum non esse Ioannis Apostoli, sed Cherinti, ipsius emuli. Unde Dionysius : Nonnulli ex predecessoribus nostris librum hunc a Divinis scripturis alienum esse iudicaverunt, omnia arguentes capitula huius libri. Unde dicunt, neque Ioannis hunc esse librum, neque revelationem : quia hic ponit suum nomen, et non in aliis, neque Apocalypsis est, quia plenus est obscuritatibus multis. Item dicunt, Ioannes opera scripsit utilia, hic nihil dignum est Apostolica gravitate. Unde et dicunt quod Cherintus qui erat adversarius Ioannis, hunc librum fecit. Et hoc probant per illud, quod dicitur inf. 20.c. Et regnaverunt cum Christo mille annis. Fuit enim opinio Cherinti quod regnum futurum esset terrenum et per mille annos duraturum. Alii etiam dixerunt quod fuit Ioannis, non Apostoli, sed alterius sancti sic dicti, et hoc volunt probare dicentes quod stilus eius non sapit stilum Ioannis Apostoli. Sed Dionysius definiens dicit quod censet hunc librum esse inter Divinas scripturas reponendum quem, etsi non intelligit, tamen veneratur. Unde dicit. Non reprobo que non intelligo. Hoc est etiam contra illos, quia ipsum recipit et Hieronymus et Ecclesia, ut Ioannis Apostoli.
Numérotation du verset  Prol.3769,6 
prol.| Que etiam sit materia patet, nempe tribulationes, que venture sunt Ecclesie, que prius dicte sunt delicie, quia quicquid in presenti sustinet Ecclesia pro Christo, parum est comparatione future glorie, quam expectat. Unde Ct. 1.d. Fasciculus myrrhe dilectus meus mihi. Verum est in presenti vita. Et quare. Quia inter ubera mea commorabitur, in futura, que ubera erunt cognitio, et dilectio. Materia enim sunt pene malorum quas in eodem libro previdet et predicit, et gaudia bonorum, que in fine prophetat et describit.
Numérotation du verset  Prol.3769,7 
prol.| Est etiam intentio monere ad patientiam. Finis invitare ad gloriam.
Numérotation du verset  Prol.3769,8 
prol.| Titulus, Incipit liber Apocalypsis {364rb} Ioannis Apostoli. Sed ly Apocalypsis idem est ac revelatio, quomodo ergo obscuratur.
Solutio : Ioanni quidem omnia revelata sunt manifesta, nobis vero occulta, nisi Spiritus sanctus nobis voluerit ea revelare. Rogandus est igitur, ut ipse nobis hec secreta revelet, qui aperit os mutorum, et linguas infantium facit disertas. Causa movens ad scribendum fuit hereticorum nequitia, que ipso manente in exilio, in Ecclesiis quibus ipse preerat, inolevit. Si queris, cui parti philosophie supponatur, male queris quia non Philosophie, sed vite supponitur.
Numérotation du verset  Prol.3769,9 
prol.| Sed triplex est vita.
- Philargyrica, que est eorum qui diligunt mundum et dicitur a phylos quod est amor et argentum.
- Item practica, eorum scilicet qui in agro Domini, vel in vinea operantur. Praxis enim est operatio.
- Item contemplativa hec est eorum, qui liberati ab omnibus exterioribus curis liberam mentem in sapientie spectacula figunt, et huic supponitur liber iste. Sic igitur, que utilitas quanta etiam difficultas, in quibus duobus excitatur attentio. Omnis enim ars, et scientia est de bono, et difficili.
- Item quis auctor quia Ioannes.
- Item que materia, quia Ecclesia, et eius tribulationes. Item que intentio, quia monet nos ad patientiam. Spicula enim previsa minus ledunt.
- Item qui finis, quia glorie eterne acquisitio.
Item que causa movens, quia hereticorum nequitia que intra suam diecesim pullulabat.
- Item cui vite supponitur, quia contemplative.
- Item hic notandum est, quod Deus Trinitas providens tribulationes Ecclesie futuras, nuntiavit Christo homini : Christus vero homo Ioanni, sed Ioannes septem Ecclesiis Asie minoris, quibus ipse preerat, cuius Asie metropolis est Ephesus, sicut dicitur in prologo, non Asie maioris que est tertia pars Mundi. -Explicit prologus Auctoris.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Prologus ‘Aser pinguis’ (Postilla Hugonis)), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 14/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83a&chapitre=83a_Prol.3769)

Notes :