Capitulum 20

Numérotation du verset  20,1 
marg.| marg.| 20 Et vidi Angelum descendentem de celo] etc. Tertia pars huius visionis sexte, in qua agitur specialiter de damnatione Diaboli.
marg.| Et dividitur hoc capitulum in quatuor partes. In prima, ostendit a quo damnabitur Diabolus, quia a Christo, quia qui in humili adventu potuit illum ligare quantum voluit, glorificatus eumdem omnino destruere poterit, sicut dicit Glossa In secunda parte ostendit causam damnationis eius, que est abusus potestatis, ibi [Et cum consummati fuerint] etc. In tertia, ostendit specialiter damnationem et penam, quam ex hoc sibi acquiret, quod et Anti-Christum, et eius satellites, {7. 420vb} et exercitum ad persequendum Ecclesiam et congregabit, et armabit, ibi   [Et descendit ignis a Deo] etc. In quarta, generaliter ostendit eius damnationem, et totius corpori sui penam, quam ex hoc consequetur, quia communiter omnes decipit, ibi   [Et vidi thronum magnum] etc. Et modo coniungitur in pena cum bestia, et pseudoprophetis, modo cum omnibus aliis, quia magis luet et sustinebit cunctis, quia ipse omnes decepit. In prima parte sic procedit. Primo, agit de ligatione Diaboli facta a Christo in primo adventu, quando scilicet venit humilis, ostendens per quid, et quanto tempore eum ligavit. Secundo, ostendit quanta libertas bonorum secuta sit hanc alligationem Diaboli, ibi   [Et vidi sedes] etc. Prima pars habet duas. Primo, enim ostendit Christum in humilitate adventus primi habuisse potentiam alligandi fortem. Secundo, usum vel effectum illius potentie subiungit, et hic usus fuit alligatio Diaboli, ibi   [Et apprehendit draconem serpentem antiquum] etc. Dicit ergo :
marg.| {q} Et vidi Angelum] id est Christum.
marg.| {r} Descendentem de celo] id est in tantum se humiliantem, ut de solio maiestatis sue veniret induere saccum mortalitatis nostre.
marg.| Hic est ros in vellus Gedeonis descendens area sicca manente : Iud. 6.g. Hoc vellus fuit Virgo, que plena fuit humore gratie, et sicca ab humore culpe. Hic descensus significatus est Dn. 3.e. Per Angelum descendentem in caminum ignis, qui tres pueros illesos conservavit ab exustione ignis, faciens medium fornacis quasi ventum roris flantem. Fornax erat infirmitas nostra et penalitas, quam Christus assumens, omnes fideles, qui significantur per tres pueros, a tentatione peccati sufficienter cogente liberavit. Primum autem fornacis, id est tribulationis fuit asperitas, ultimum continuitas, sed medium spes, que asperitatem coniungit continuitati, quia propter spem future retributionis libenter patimur continue. Hic ros, id est spes futuri obvians homini in tribulatione lassato, confortat eum et humilem reddit Sir. 40.c. Obvians ros ab ardore venienti, humilem efficiet eum.
marg.| {s} Sequitur : Habentem] quasi dicat, sic vidi Christum humilem, et tamen,   [Habentem clavem] id est potestatem (abyssi,) id est super abyssum, id est super Diabolum. Et hec potestas est, quia non potest sevire Diabolus nisi quantum Deus permittit, sup. 1.d. Et dabo claves mortis et inferni.   [Habentem] per se, quia naturaliter, sed non a se, quia quicquid habet Filius, habet a Patre. Diabolus autem potestatem habet, sed nec per se, nec a se.
marg.| Unde sup. 9.a. Vidi stellam de celo cecidisse, id est Diabolum, et data est ei clavis putei abyssi. Crux etiam clavis dicitur : Is. 22.f.
marg.| Dabo clavem David super humerum eius, et hoc quia aperuit Paradisum, et clausit Infernum, supra 3.c.1 : « Qui aperit et nemo claudit » etc. Nec solum super Diabolum habuit Christus potestatem, imo et super omnia. Unde sequitur. Et habentem, scilicet.
1 Apc. 3, 7.
marg.| {t} Catenam magnam] id est inevitabilem potentiam, qua constringit omnia, sicut dicit Glossa
marg.| {u} In manu sua] id est in operatione Passionis, ubi abscondebatur fortitudo sua et potentia, qua tamen Diabolus latenter ligabatur.
marg.| Unde Habac. 3.a. Ibi, id est in Cruce abscondita est fortitudo eius, et ante faciem eius ibit mors, id est Diabolus, quem non latuit virtus passionis, quia per eam religatus fuit sicut statim dicitur hic.
marg.| {x} Et apprehendit] etc. Notandum quod est triplex catena.
marg.| Prima inevitabilis Dei potentia, ut hic [Habentem clavem abyssi et catenam magnam] Item per catenas significantur peccata : Leu. 26.b. Confregi catenas cervicum vestrarum, ut incederetis erecti.
marg.| Item penitentia. Ier. 28.d. Catenas ligneas contrivisti, id est penitentiam levem facere noluisti, et facies pro eis catenas ferreas, id est incurres penam duram, et indissolubilem Inferni. [Et apprehendit] etc. Ostensa {7. 421ra} Christi potentia quam tam supra Diabolum, quam supra omnia, ponit usum illius potentie, scilicet, alligationem Diaboli, quam fecit in primo adventu dicens.   [Et apprehendit] Christus scilicet, id est peccasse ostendit, dum se invicem a peccato Diabolus occidit, ut dicit Glossa
marg.| {a} Draconem] propter violentiam nocendi quam prius habuit.
marg.| {b} Serpentem] propter fallaciam, qua modo utitur.
marg.| {c} Antiquum] quia a principio nocere incepit : Io. 8.f. Ille homicida fuit ab initio.
marg.| {d} Qui est Diabolus] fluens in eos qui sunt deorsum, non querentes que sursum sunt, sed que super terram.
marg.| {e} Et Sathanas] semper homini adversans. Unde quinque nominibus hic nominatus est, propter quinque sensus quos ipse corrumpit : Ier. 9.f. Mors intravit per fenestras.
marg.| {f} Et ligavit eum] id est priorem potestatem diminuit.
marg.| {g} Per annos mille] id est donec numerus electorum sit completus : totum enim tempus electorum significatur per mille : componitur enim ex denario triplici. Est enim mille decem decies, et significat electos, qui in statu triplici impleverunt Decalogum, scilicet, vel in lege nature, vel in lege scripta, vel in Evangelio.
marg.| Sed contra hanc expositionem videtur esse illud, quod dicetur iam statim, quod oportet illum solvi modico tempore, scilicet, tempore Anti-Christi, et tunc nondum erit impletus numerus electorum.
marg.| Solutio Tempus quo solvetur erit modicum respectu totius temporis, quo numerus electorum completur, propter hoc potest dici quod pars illa modica non facit compositionem cum toto : sic enim solet facere Scriptura, ut per synecdochen a maiori parte denominet totum, et aliquando a minori. Hoc significatum fuit. Tb. 8.a. Ubi Raphael alligavit Demonium in superioribus partibus deserti. Raphael Christus, qui est omnium medicina : Sir. 38.a. Altissimus de terra creavit medicinam, id est de Beata Virgine Christum, que fuit terra dans fructum suum, sicut dicit Ps. 66. Dedit quidem, non reddidit, quia terra que semen recipit, non dat fructum, sed reddit, ipsa vero fine virili semine et concepit et peperit : Sir. 43.c. Medicina omnium in festinatione nebule.
marg.| {h} Et misit eum in abyssum] Hoc est quod eiectus a fidelibus cepit atrocius dominari in malis, ut dicit Glossa
marg.| Unde Mt. 8.d. Si eiicis nos hinc, mitte nos in porcos.
marg.| {i} Et clausit] id est licentiam egrediendi ei prohibuit, nisi occulto iudicio viam egrediendi concedat : Iob. 38.a. Quis conclusit quasi ostiis mare, id est Diabolum ? Christus, cuius primum ostium fuit Incarnatio, secundum Ascensio.
marg.| {k} Et signavit] id est signum Crucis posuit quod a fidelibus repellitur : Gn. 32.c. In baculo meo, scilicet, crucis, transivi Iordanem istum, scilicet, impetum Passionis, et nunc cum duabus turmis regredior, una scilicet Angelorum, et alia hominum quam abstulit Diabolo. Vel   [signavit] quoad scientiam, quia ante Passionem Christi sciebat de omnibus, quod descenderent ad Infernum modo autem nescit, quia etsi multos videat esse in peccatis, tamen ignorat utrum eos habebit. Signavit dico, et hoc.
marg.| {l} Super illum] hoc dicit, ut ostendat illum nihil omnino posse, nisi ex Dei permissione.
marg.| {m} Ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni] id est usque ad illud tempus, quo veniet Anti-Christi. Sed nonne modo seducit multos ?
marg.| Solutio sic. Sed occasionaliter tantum, et non causaliter : non enim potest super homines aliquid nisi ipsi velint. Sed ante adventum Christi sic seducebat omnes, quod nullus erat qui non descenderet ad infernum propter peccatum primi hominis.
marg.| {n} Et post hoc oportet] quia sic Deus constituit et voluit illum solvi, id est eius potestatem sicut prius habuit sibi relaxari, sed tamen modico tempore : non est ergo timendus dicit Glossa
marg.| {7. 421rb}
marg.| {o} Et vidi sedes, et sederunt super eas et iudicium datum est illis] Secunda pars prime partis capituli, in qua ostendit quanta libertas data est Ecclesie post alligationem Sathane : ipso enim ligato soluta est nostra ligatura. Que erat duplex. Prima quia non poteramus bene operari sicut post. Secunda quia omnes descendebant ad Infernum.
marg.| Et secundum hoc hec pars habet duas partes. Primo enim ostendit quod Ecclesie reddita libertas bene operandi. Secundo quod eidem est reddita libertas in Paradisum intrandi, ibi [Et animas decollatorum propter testimonium Iesu] Libertas autem bene operandi consistit in bona ordinatione Prelatorum ad subditos, et e converso, que scilicet, ordinatio est quando bene iudicant et regunt Prelati et e converso prompte et humiliter obediunt subditi. Unde dicit.   [Et vidi] ligato, scilicet dracone.
marg.| {p} Sedes] id est fideles subditos, paratos portare maiores per obedientiam.
marg.| {q} Et sederunt super eas] maiores, scilicet, et Prelati bene regendo.
marg.| {r} Et iudicium] id est auctoritas iudicandi.
marg.| {s} Datum est] id est data prelatis, scilicet a Deo : Rm. 13.a. Non est enim potestas nisi a Deo.
marg.| Vel [iudicium datum est] id est discretio et executio iudicii iusti.
marg.| Si sic ordinata esset nostra Ecclesia, ipsa terribilis esset ut castrorum facies. Ct. 6.a. Sic fuit tempore Moysi pro magna parte. Sic etiam fuit in primitivo statu gratie.
marg.| Unde Ct. 1.c. Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te.
marg.| Si sic se haberent ad invicem Prelati et subditi, posset dici Ecclesia equitatus Domini, [armata et ordinata contra currus Pharaonis] id est Diaboli. Sed quia predicta in multis deficiunt, propter hoc frequenter aut non pugnant ; aut in pugna deficiunt.
marg.| {t} Et animas] Hic ostendit secundum libertatem, que est, quod anime sanctorum modo possunt intrare celum, quod non erat prius. Unde dicit, Et vidi,   [animas decollatorum propter testimonium Iesu] id est quod perhibuerunt humanitati Christi, contra Arrium.
marg.| {u} Et propter verbum Dei] id est propter testimonium quod perhibuerunt verbo Dei, id est divinitati Christi, contra Sabellium. Hi sunt maiores sancti, scilicet Apostoli, et Martyres, qui ante Reges et Presides ducti sunt in testimonium Iesu Christi, scilicet, et hoc illis, id est contra illos qui ducebant eos, vel contra Reges ante quos ducebantur, et gentibus scilicet, aliis. Et licet sic testificati sunt, tamen non sunt recepti. Unde in persona eorum dicit Dominus : Io. 3.b. Quod scimus, experimento fidei loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis, 1Io. 1.a. Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus et manus nostre contrectaverunt de verbo vite, et vita manifesta est, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis vitam eternam.
marg.| {x} Et qui non adoraverunt bestiam] id est Anti-Christum in se, eorum supple   [vidi animas]
marg.| {y} Neque imaginem eius] id est ipsius Apostolos.
marg.| {z} Nec acceperunt characterem eius] id est signum   [in frontibus] vel litteras eius quibus quasi inducti aperte recognoscerent se eius fideles esse.
marg.| {a} Aut in manibus suis] id est qui operatione non se gesserunt servos eius, et fideles bestie. Hi sunt sancti qui non transierunt per martyrium. Horum scilicet, et maiorum sanctorum et minorum   [vidi animas] Et quid vidisti de eis. Hoc scilicet vidi, quia.
marg.| {b} Et vixerunt] vita glorie.
marg.| {c} Et regnaverunt] in regno quod est sine fine, et hoc.   [Mille annis] id est in eternum : per hoc enim non excludit maiorem numerum : de hoc enim obiiciunt Iudei, quod si verum dicit Ioannes : ergo post mille annos terminabitur regnum Christi. Solutio : Expone sicut iam dictum est. Vel potest dici, et melius, quod loquitur hic de gloria animarum tantum, quam habent ante receptionem {7. 421va} suorum corporum, que recipient quando erit impletus numerus electorum. Totum autem tempus quo debet impleri numerus electorum, significatur per mille, sicut supra diximus.
marg.| {a} Cum Christo] non dicit sub Christo, ut maiorem gloriam sanctorum exprimat : revera enim erunt sub Christo, et hoc erit maxima gloria eis subiici, cui debent, et sicut debebunt sine pugna et repugnantia animarum et corporum. Tunc vere poterunt dicere illud Ps. 83. Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum.
marg.| Vel [cum Christo] id est quamdiu Christus, et sic significatur perpetuitas regnandi. Et notandum quod non dixit. Vivent et regnabunt in futuro, sed   [vixerunt et regnaverunt] ut dicit Glossa qui iam presentialiter cum Christo regnant et vivunt in animabus, ex eo tempore quo pro Christo interfecti fuerunt.
marg.| Et hoc contra quosdam hereticos, qui dicunt quod nullus intraturus est, nec in Paradisum, nec in Infernum ante diem Iudicii.
marg.| Vel [vixerunt et regnaverunt] referuntur ad presens seculum, ubi cum Christo vixerunt vita fidei et gratie : Io. 11.c. Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, opinione malorum, qui reputabant fidem stultitiam, in primitiva Ecclesia, 1Cor. 1.c. Gentibus autem stultitiam, sicut modo multi bonam operationem reputant stultitiam, tamen etsi aliter reputetur a malis, vivent vita gratie in presenti, et vita glorie in futuro.   [Et regnaverunt] Diabolum mundum et carnem devincendo : Hbr. 11.f. Sancti per fidem vicerunt regna.
marg.| Unde quod dicit Glossa Ex quo interfecti sunt, etc. exponendum est non ex quo tempore, ut prius diximus, sed sic. Ex quo interfecti sunt, id est hoc apparet ex hoc quod pro Christo interfecti sunt. Et.
marg.| {b} Ceteri mortuorum] id est illi inter mortuos, qui non fuerunt de predictis.
marg.| {c} Non vixerunt] Minus dicit et plus intelligit, id est pena eterna puniti sunt in animabus tantum.
marg.| {d} Donec consummentur mille anni] id est tempus totum quo debet numerus electorum impleri, et tunc resument corpora, ut puniantur in eternum cum illis, secundum quod dicit : Am. 4.a. Per aperturas exibitis altera contra alteram, id est anima contra corpus, et proiiciemini in Arnon, id est in penam eternam. Et secundum hoc ly   [donec] ponitur exclusive.
marg.| Vel potest poni inclusive sic. [Ceteri mortuorum] id est qui modo sunt mortui in anima per peccatum.   [Non vixerunt] id est punientur.   [Donec consummentur mille anni] id est et tunc, et post pene eorum non cessabunt. Simile 1Rg. 3.a. Heli non poterat videre lucernam Domini ante quam extingueretur, id est nec tunc, nec post. Et Mt. 1.d. Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum, id est nec ante illud tempus, nec tunc, nec post illud. Hic autem ostendit, qui sunt qui carebunt illa libertate, illi videlicet, qui nec morientur martyrio, nec in fide, sed contrarii erunt utrique.
marg.| {e} Hec est resurrectio prima] id est talis, ut dictum est, scilicet, ligato Diabolo homines possunt a peccato resurgere per penitentiam, et qui bene vivunt per gratiam, in fine evolant ad celestem patriam, et tunc in anima statim fruuntur beatitudine eterna, sicut dicit Glossa In prima ergo resurrectione quasi tria sunt. Exitus a peccato per penitentiam, vel per incipientem gratiam.
marg.| Item profectus in bono vel exitus a difficultate peccati ad facultatem bene operandi per proficientem gratiam, vel exitus a mundo vel a carcere corporis per consummantem gratiam, quando scilicet, anima recipitur in celo. Quoad duo, primo, est liberatio non in toto, sed solum in anima nec a toto, quia a culpa, sed non a pena. Quoad tertium est liberatio a toto, quia et a pena et a culpa, sed non in toto, quia nondum in corpore, sed solum in anima. Secunda resurrectio erit in die iudicii et tunc erit plena liberatio, quia et in toto, scilicet anima et corpore, et a toto, quia ab omni et culpa et pena.
marg.| {f} Beatus et sanctus] Hic determinat dignitatem resurrectionis dicens.   [Beatus] propter gloriam beatitudinis eterne, quam iam consecutus est,   [et sanctus] propter {7. 421vb} securitatem non amittendi quod habet. Beatus inquam et sanctus est ille.
marg.| {g} Qui habet partem in resurrectione prima] ipse enim iam securus est de secunda.
marg.| Et bene dicit [partem] quia illa resurrectio, scilicet prima, est secundum partem, quia secundum animam tantum. Secunda autem fiet secundum totum, quia secundum corpus et animam. Quare autem beatus et sanctus, ostendit dicens.
marg.| {h} Et in his] quasi dicat, vere beatus est, quia in his qui tales sunt, habet ibi partem.
marg.| {i} Secunda mors non habet potestatem] id est mors gehenne que sequitur ad mortem culpe, sicut ex causa effectus.
marg.| Prima igitur mors est culpa, in qua homo obligatur pene, et secunda est gehenna, in qua cruciabitur sine fine, et hec mors non nature erit defectus, sed glorie : pena enim continue contra naturam pugnabit in tantum quod desiderabit natura mori et deficere, sed non poterit.
marg.| Unde sup. 9.a. Et datum est illis ne occiderent eos, sed ut cruciarent mensibus quinque, et cruciatus eorum, ut cruciatus scorpii cum percutit hominem.
marg.| {k} Sed erunt] Ecce alia causa quare beatus et sanctus, fit laus Dei continua pro adeptione glorie eterne, sicut prima fuit fuga mortis eterne continua. Quasi non nocebit eis mors eterna.   [Sed] e converso   [erunt sacerdotes Dei et Christi eius] id est Deo laudes offerent tamquam salutis eterne authori, et Christo homini tamquam ministro nostre redemptionis, Nec solum laudabunt, vel ad tempus laudabunt imo.
marg.| {l} Et regnabunt cum illo mille annis] id est in eternum quia per mille potest intelligi eternitas ad quam pervenitur per consummationem iustitie.
marg.| Vel secundum Glossa que hoc exponit de presenti. [Regnabunt cum illo] id est cum Deo homine seipsos bene regentes et alios.
marg.| {m} Mille annis] id est toto tempore a Passione Christi usque ad finem seculi, usque ad adventum Anti-Christi. Vel hoc intelligitur de regno et felicitate animarum, que usque in finem seculi tantum erit in gloria sine suis corporibus, et postmodum cum corporibus in eternum.
marg.| {n} Et cum consummati fuerint] etc. Secunda pars huius capituli, in qua ostendit causam damnationis Diaboli, que est abusio collate sibi potestatis. Et dicuntur hic tria. Primo de relaxatione potestatis Diaboli, cum dicit.   [Solvetur] Secundo de abusione relaxate potestatis, ibi   [Et exibit] Tertio, quod in sanctos non permittetur prevalere, nec dominari, sicut ipse desiderabit, ibi   [Et circumierunt castra] etc. Dicit ergo   [Et cum consummati fuerint mille anni] id est tempus presentis seculi.
marg.| {o} Solvetur Sathanas de carcere suo] id est relaxabitur eius potestas, que modo ligata est in cordibus reproborum, qui eius sunt carcer ; ligatus est, ne tantum noceat quantum vellet. Sed quid est quod dictum est. Nonne ipse solvetur in tempore Anti-Christi. Constat quod sic. Ergo saltem tribus annis et dimidio ante finem seculi. Quomodo ergo expositum est post mille annos, id est post finem seculi. Solutio : Verum est quod solvetur tempore Anti-Christi saltem tribus annis et dimidio ante finem mundi, sed quia illud tempus est parva pars temporis totius seculi, propter hoc non excipit illud Ioannes, secundum morem Scripture, que sic consuevit facere, scilicet, non excipere ubi est parvus numerus respectu maioris. Ita videtur Augustinus dicere, in 20. lib. de civitate Dei cap. 13.
marg.| {p} Exibit] Hoc est secundum, ubi ostendit abusum potestatis Diaboli relaxate. Primo in occulto. Secundo in publico, ibi   [Et ascenderunt] etc. Dicit ergo : Et solutus   [exibit] in actum potestatis exercendo populos : Ier. 4.b. Ascendit leo de cubili suo, et predo gentium se levavit, egressus de loco suo, ut ponat terram tuam in solitudinem.
marg.| {q} Et seducet] id est a Christo seducet.
marg.| {r} Gentes, que sunt super quatuor angulos terre] id est aliquos de gentibus, sicut cum dicitur omnes, id est de omnibus aliquos.
marg.| {s} Gog et Magog] de his. Ez. 38.a. Et sunt diverse opiniones de istis. Dicunt enim quidam Iudeorum quod sunt due gentes que habitant in oriente, que in fine seculi venient {7. 422ra} contra Ierusalem, ut expugnent eam, sed a suo Messia devincentur, et tunc reedificabit Ierusalem civitatem auream.
marg.| Alii dicunt, quod sunt decem tribus ultra montes Caspios incluse, non ita tamen, quin bene possent exire si permitterentur, sed non permittuntur a regina Amazonum, sub cuius regno, et ditione vivunt.
marg.| Has dicunt Iudei in fine seculi exituras, venturas in Ierusalem, et cum suo Messia Ecclesiam destructuras.
marg.| Et bene decem tribus per Gog, et Magog designantur, que primo fuerunt de tecto duarum tribuum, quando adhuc eis erant unite, sed divise ab eis exierunt de tecto earum, et fecerunt sibi tectum. Dicunt et tecti quod per has intelligitur exercitus antichristi, qui in fine seculi veniet expugnare Ecclesiam. Per Gog, illi qui habitant in tabernaculis, per Magog, illi qui in civitatibus.
marg.| Secundum Glossa per Gog, illi per quos latenter diabolus persequitur fideles. Per Magog, illi per quos aperte, vel iidem qui tempore antichristi prius occulte, et postmodum aperte Ecclesiam persequentur.
marg.| Secundum Augustinum Gog, refertur ad gentes, et Magog ad diabolum : Gog enim interpretatur tectum, et Magog, de tecto. Tectum autem et domus diaboli sunt gentes male, et ipse diabolus quodammodo erit exiens et sese efferens de domo, ut gentes sint tectum et ipse diabolus de tecto. Ait enim Augustinus 20. lib. de civitate cap. 12. Gentes iste quas appellat Gog, et Magog, non sunt sic accipiende tamquam sint aliqui in aliqua parte terrarum barbari constituti, sive quos quidam suspicantur Getas et Massagetas propter litteras horum nominum primas, sive aliquos alios alienigenas, sed per interpretationes nominum, Gog tectum, Magog de tecto, intelligimus gentes toto orbe terrarum diffusas.
marg.| Et hoc patet per hoc, quod dicitur : [Super quatuor Angulos terre] [Gog] enim tectum dicitur   [et Magog] de tecto tamquam domus, et ipse, qui procedit de domo. Duobus igitur modis ultimis potest hoc exponi, scilicet, vel secundum Augustinum, vel de exercitu antichristi.
marg.| Et hoc verius secundum Augustinum, sic construe litteram [Seducet omnes gentes] etc. id est de omnibus aliquos, quos faciet   [Gog] id est in quibus prius latitabat occulte per eos persequendo bonos, et tandem   [Magog] de eis aperte procedens et exiens, quando per eos aperte persequetur bonos. Vel de exercitu antichristi sic, et redit ad idem fere : antichristus de toto mundo fere sibi acquiret aliquos, vel per suam presentiam, qui dicti sunt sup. adorare bestiam vel per Apostolos suos seductos, qui dicti sunt sup. adorare imaginem bestie, vel per litteras, et illi dicti sunt habere signum eius, vel in frontibus, vel in manibus sup. eod. et sup. 14.a. Hos ergo quos sibi acquiret faciet Gog, et Magog, quia per quosdam eorum occulte, per quosdam vero publice per sequetur sanctos, vel per eosdem, primo occulte et postea publice. Et hoc est quod sequitur.
marg.| {o} Et congregabit eos in prelium] contra Ecclesiam, primo occulte odiendo ipsam, et detrahendo. Et hoc est quod dicit Glossa non localiter, sed mente.
marg.| {b} Quorum] scilicet, Gog, et Magog.
marg.| {c} Numerus est, sicut arena maris] Hoc dicit propter multitudinem, et sterilitatem : Ez. 38.c. Ascendens autem quasi tempestas veniens, ecce sterilitas, et quasi nubes ut operias terram, tu et agmina tua, et populi multi tecum, ecce multitudo. Et loquitur Propheta ad antichristum.
marg.| {d} Et ascenderunt] Hic ponitur apertus et manifestus abusus potestatis eius.   [Et ascenderunt] superbientes, et aperte debacchantes, id est ascendentes super latitudinem terre, id est in omni orbe impugnabunt fidem et caritatem Ecclesie : Ioel. 1.b. Gens ascendet super terram meam fortis et innumerabilis, dentes eius, ut dentes leonis, et molares eius, ut catuli leonis et posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit.
marg.| {e} Et circuierunt] Hic ostendit tertio quod secundum desiderium suum non permittetur dominari in sanctos dicens.
marg.| {7. 422rb} [Et circuierunt] quasi invadentes, sed intrare non potuerunt, ut dicit Glossa
marg.| {f} Castra sanctorum] id est paratos ad bellum. Ecce causa quare intrare non potuerunt ad eos, quia sunt dispositi et virtutum armis munit. Prv. 24.a. Cum dispositione initur bellum.
marg.| Unde Gn. 32.a. Castra Dei sunt hec. Nm. 24.a. Quia pulchra tabernacula tua Iacob, et tentoria tua Israel.
marg.| {g} Et civitatem dilectam] a Deo, scilicet. Hic tanguntur due alie cause, quare mali non possunt ad eos intrare, vel eis prevalere. Una est unanimitas voluntatum, cum dicit.
marg.| Civitatem] Alia est divinum subsidium, cum dicit. (Dilectam.) Dicit ergo :
marg.| Civitatem] id est eosdem sanctos in hoc bello unanimes, ut dicit Glossa Sciunt enim quod, sicut dicit Gregorius, omnis pugna unanimiter aggressa victoriam parit.
marg.| Hec est civitas Dei, de qua gloriosa dicta sunt, ut dicit Ps. 86. Et que gloriosa.
marg.| Omnia scilicet, que dicuntur in Canticis canticorum.
marg.| {h} Dilectam] Hoc sequitur ex duabus premissis, quia enim castra, et quia civitas, propter hoc a Deo dilecta : Ier. 31.a. In caritate perpetua dilexi te. Os. 11.b. In funiculis Adam traham te, id est penalitates, quas tu, o Ecclesia, contraxisti ab Adam, assumam pro te, et sic traham te in vinculis caritatis, id est Passionis mee quam ex maxima tui caritate sustinui. Io. 3.b. Sic Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret. Rm. 8.f. Proprio filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum.
marg.| {i} Et descendit] Hec est tertia pars capituli, in qua ostendit damnationem quam habebit diabolus ex hoc quod antichristum et suos satellites contra Ecclesiam et congregabit et armabit.
marg.| Unde dicit. [Et descendit] quasi subito. Et est hec consolatio bonorum, qui in illa persecutione erunt, quasi dicat, non debetis eos timere vos boni, quia cito deficient et peribunt, ut dicit Glossa
marg.| Unde dicit. (Et descendit,) ignis, id est gravis pena, que significatur per ignem, quia sicut igni nihil resistit sic nec illi pene.
marg.| {k} A Deo de celo] Ps. 96. Ignis ante ipsum precedet et inflammabit in circuitu inimicos eius. Unde sequitur.
marg.| {l} Et devoravit eos] id est totos undique occupabit. Mt. 25.d. Ite maledicti in ignem eternum. Et quasi repentinus erit, 1Th. 5. Cum dixerint pax et securitas, repentinus eis superveniet interitus.
marg.| {m} Et diabolus qui seducebat eos missus est] id est mittetur   [in stagnum ignis et sulphuris] Fraus enim sua et dolus non patrocinabitur ei, quin etiam gravius puniatur quam alii : Ez. 38.g. Ignem et sulphur pluam super exercitum eius, et super populos multos qui sunt cum eo.
marg.| {n} Ubi et bestia] id est antichristus.
marg.| {o} Et pseudo-prophete] id est complices eius et Apostoli. Diabolum autem et suos coniungit in pena, ut omnem hominem deterreat, et a servitute diaboli retrahat, et.
marg.| {p} Cruciabuntur die ac nocte] id est continue, scilicet sine interpolatione. Et hoc.
marg.| {q} In secula seculorum] id est in perpetuum et sine fine. Sup. 14.c. Et fumus tormentorum eorum ascendet in secula.
marg.| {r} Et vidi thronum magnum] etc. Quarta pars capituli, in qua generaliter ostendit damnationem diaboli, et totius corporis sui, vel potius penam quam ex hoc consequetur diabolus, quia omnia decepit. Et dicuntur tria in hac parte. Primo ea que pertinent ad diaboli confusionem. Secundo resurrectio omnium qui ad iudicium venient et iudicabuntur secundum suam operationem, ibi   [Et dedit mare mortuos suos] Tertio subiungitur damnatio diaboli cum toto corpore suo, ibi   [Et infernus et mors] Tria igitur sunt que multum facient ad confusionem diaboli, scilicet destructio mundi, in quo ipse principatum habuit ; item manifestatio {7. 422va} cordium, in quibus dormivit et latuit, item aperta Christi potestas super ipsum, et eius membra quem ipse impugnavit. Et de his tribus dicitur in hac prima parte huius quarte partis. De primo hic   [Et vidi thronum magnum candidum] etc. De secundo, ibi :   [Et vidi mortuos magnos] etc. De tertio ibi   [Et alius liber] Mundi igitur dicturus destructionem premittit a quo hoc fieri poterit, quia a sedente super thronum, id est a Christo Ecclesiam gubernante et regente. Unde dicit   [Et vidi thronum] id est. Ecclesiam
marg.| {a} Magnum] propter multitudinem salvandorum, qui revera multi erunt, etsi pauci dicantur comparatione damnatorum. Vel   [magnum] quia per desiderium ascendit a terra usque ad celum. Philip. 3.d. Nostra conversatio in celis est.
marg.| {b} Candidum] in presenti, quia sine macula immunditie. Ct. 4.c. Veni de Libano propter mentis immunditiam. Veni de Libano propter corporis puritatem. Dn. 7.c. Vestimenta eius candida, sicut nix. Vel   [candidum] iam per immortalitatem et impassibilitatem ut dicit Glossa Et immortalitas infertur ad dotes corporis, et impassibilitas ad dotes anime.   [Vidi] dicit Augustinus Non tunc, scilicet quando Diabolus missus est in stagnum, sed post : peracto enim iudicio tunc esse desinet hoc celum, et hec terra, et mundi huius preterit figura, non natura.
marg.| {c} Et sedentem super eum] vidi, id est Christum Ecclesiam regentem a quo fiet mundi destructio. Ct. 3.c. Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani, Ecce Virgines in Ecclesia, Columnas fecit argenteas, Ecce predicatores et prelati prout sunt in actione. Reclinatorium aureum : hi sunt viri contemplativi sicut claustrales : Ascensum purpureum, Ecce martyres : Media caritate constravit, quia omnes istos sibi ex amore vehementi coniunxit, propter quod medium et communem se fecit. 3Rg. 10.c. Fecit Salomon thronum de ebore grandem.
marg.| {d} A cuius] scilicet Christi.
marg.| {e} Conspectu] id est presentia.
marg.| {f} Fugit terra] a specie quam nunc habet.
marg.| {g} Et celum] id est aer, quia celum empyreum stabit, et non deficiet Iob. 37.c. Qui solidissimi quasi ere fusi sunt. Et super illud. Mt. 24.c. Celum et terra transibunt. Glossa Celum aereum.
marg.| {h} Et locus] id est circumscriptio, et non sicut locus dicitur superficies corporis ambientis.
marg.| {i} Non est inventus ab eis] id est a celo et a terra. Verum est secundum priorem statum.
marg.| Per hoc autem quod dicit [fugit] notatur quod omnino non peribunt, sed in melius mutabuntur, sicut qui fugit aliquem, non propter hoc perit, sed a visu eius quem fugit subtrahitur. Item per hoc idem notatur facilitas. Et per hoc quod dicit   [a conspectu] notatur discretio iudicantis :
marg.| {k} Et vidi mortuos] Hoc est secundum quod facit ad confusionem Diaboli, scilicet, manifestatio et apertio cordium, in quibus ipse dormivit et latuit, cui tunc plane revelabitur sua iniquitas. (Et vidi mortuos) scilicet, malos.
marg.| {l} Pusillos et magnos] tam maiores scilicet, quam minores.
marg.| {m} Stantes] in corporibus resumptis.
marg.| {n} In conspectu throni] id est sanctorum qui merita eorum, et videbunt et iudicabunt. Sap. 3.b. Iudicabunt sancti nationes.
marg.| {o} Et libri aperti sunt] quasi diceret sic videbunt sancti malorum demerita, quia libri conscientiarum, vel cordium aperti sunt, ut in eis possint legere sancti. Dn. 7.c. Iudicium sedit, et libri Aperti sunt.
marg.| Vel libri sunt precepta Dei que modo clausa sunt multis, quia non attendunt quid sequitur ad impletionem eorum, vel transgressionem, sed tunc aperti erunt libri, quando videbunt se puniri, quia precepta Dei dimiserunt.
marg.| {p} Et alius liber apertus est] Hoc est tertium quod pertinet ad confusionem Diaboli, scilicet aperta et evidens Christi {7. 422vb} potestas super Diabolum et eius membra. Unde   [Et alius liber] id est Christus apertus est, quia tunc omnibus apparebit patens, quod modo adhuc occultum est. Liber dico qui est vite collativus. Ecclesiast. 24.c. Hec omnia liber vite. Io. 5.e. Sicut pater habet vitam in semetipso, sic dedit et filio vitam habere in semetipso. Vel.
prol.| Liber vite] est Dei presentia, que modo nos latet, sed tunc erit omnibus aperta, quia videbunt omnes, qui salvandi, et qui damnandi : Secundum. Glossa sic exponitur ut dictum est.
marg.| Secundum Augustinum de civitate Dei 20. lib. cap. 14. Libri intelligendi sunt sancti, et veteres et novi, ut in illis ostenderetur cui Dominus sua precepta fieri iussisset, sed quedam vis divina est intelligenda, qua fiet, ut cuique opera sua, vel bona, vel mala cuncta in memoriam revocentur.
marg.| Que nimirum vis divina, libri nomen accepit.
marg.| In ea quippe quodammodo legitur quicquid ea faciente recolitur.
marg.| Sic ergo patet quod Augustinus libros appellat sanctos, et librum alium, vim divinam qua recolimus facta nostra.
marg.| {q} Et iudicati sunt mortui] id est mali a sanctis, scilicet, sententiam latam de ipsis approbantibus.
marg.| {r} Ex his que scripta erant in libris] conscientiarum, vel preceptorum, vel sanctorum, quia mali comparatione eorum damnabuntur : legent enim in sanctis, que ipsi facere noluerunt, ut dicit Glossa Sed numquid equalis erit eorum pena : Non, sed.
marg.| {s} Secundum opera ipsorum] ut maioribus maior et minoribus minor infligatur pena supr. 18.b. Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum, et luctum. Sap. 6.b. Fortioribus fortior instat cruciatio.
marg.| Si pro deliciis dabitur tormentum, et luctus, quid dabitur pro malitiis et nequitiis ?
marg.| {t} Et dedit mare] Hec est secunda particula, quarte partis capituli in qua agit de resurrectione corporum et de iudicio omnium.
marg.| Et licet iam de hoc dixerit, ibi :
marg.| {u} Et vidi mortuos] etc. adhuc tamen et hic repetit, ut lucidius ostendat corpora mortuorum quantumcumque fuerit deiecta in illo iudicio vivificari, et hoc quia quidam negant hoc, ut dicit Glossa Mt. 22.c. Accesserunt ad Iesum Sadducei, qui dicunt resurrectionem non esse. Dicit ergo :   [Et mare] ad litteram   [dedit mortuos suos] id est corpora mortuorum, id est illi qui in mari mortui sunt resurgent, de quibus tamen minus videtur ; et sic per locum a minori probat quod omnes resurgent.
marg.| {x} Qui in eo erant] submersi, scilicet, et proiecti : Tamen secundum Augustinum de civitate Dei 20.c. 15. sic exponitur.
marg.| {t} Et dedit mare] id est hoc seculum.
marg.| {u} Mortuos suos] et bonos et malos, qui tunc vivent. Boni autem dicuntur mortui, id est peccato.
marg.| Unde Col. 3.a. Mortui estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo.
marg.| Item mali dicuntur mortui, quia separati sunt a Deo qui vera vita est. Mt. 8.c. Dimitte mortuos sepelire mortuos tuos.
marg.| Vel tunc viventes dicuntur mortui, quia adhuc gerunt corpora mortalia. Secundum hanc expositionem potest distingui hoc, quod hic dicitur ab eo, quod prius dictum est, scilicet [et vidi mortuos] quia hic loquitur de his quos Iudicium inveniet in mundo adhuc vivos vita nature, sive bonos, sive malos, ut dictum est supra, ibi :   [Et vidi mortuos] agitur de his, qui iam erunt mortui quando iudicium veniet.
marg.| {y} Sequitur : Et mors] id est Diabolus.
marg.| {z} Et Infernus] id est locus tenebrarum.
marg.| {a} Dederunt mortuos suos] id est animas mortuorum.
marg.| {b} Qui in ipsis erant] id est quas tenebant, ut ad sua corpora redirent, et iudicarentur in ipsis. Vel secundum expositionem Augustini   [Mors et Infernus dederunt mortuos suos] quia sicut inventi sunt affuerunt, id est ; aderunt ad Iudicium. Hoc est si digni morte corporali tantum, et non eterna, vel si digni inferno. Sic primo morientes instante Iudicio secundum ignem, qui precedet faciem iudicis, apparebunt postea in Iudicio, sicut inventi fuerunt. Unde mors dicitur propter bonos, qui tantum poterunt perpeti mortem, et non Infernum,   [Infernus] vero propter malos, qui etiam apud Inferos penas sentient.
marg.| {7. 423ra}
marg.| {a} Et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum] Sap. 6.b. Non enim subtrahet personam cuiusque Dominus, qui est omnium dominator, nec verebitur magnitudinem cuiusquam.
marg.| {b} Et Infernus, et mors missi sunt in stagnum ignis] Tertia particula quarte partis capituli ubi ostendit damnationem Diaboli cum toto corpore suo vel penam quam habebit ex hoc quod omnes decepit. Dicit ergo :   [Et Infernus, et mors] id est Diabolus qui utroque nomine censetur, secundum Augustin. lib. de Civit. Dei cap. 11. Dicitur enim Infernus, quia principaliter, et proprie pena Inferni ei debetur, qui Is. 30.g. Preparata est ab heri Tophet, id est pena Inferni creata a prima die que habuit heri, hec fuit secunda dies, in qua dicitur Angelus peccasse.
marg.| Item dicitur mors, quasi mortis auctor. Sap. 2.d. Invidia Diaboli mors intravit in orbem terrarum. [ Vel   Infernus] id est omnes impii, qui fecerunt de cordibus suis loca tenebrarum, in quibus Diabolus dormit. Iob. 40.c. Sub umbra dormit.
marg.| {c} Et mors] Diabolus eorum caput.
marg.| {d} Missi sunt] simul utrique, scilicet, et membra, et caput.
marg.| {e} In stagnum ignis] Per stagnum stabilitas, et perpetuitas pene significatur, per ignem acerbitas. Is. 33.b. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante ? ecce acerbitas. Aut quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis ? ecce diuturnitas, et perpetuitas.
marg.| {f} Hec est mors secunda] quasi diceret ; Cavete vobis a morte prima, quia ex illa, sequitur secunda.
marg.| Mors prima est peccatum, mors secunda eternum supplicium supr. 2.c. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vite. Et paulo post. Qui vicerit, non ledetur a morte secunda. Nec solum Diabolus missus est ibi, imo.
marg.| {g} Et qui non est] etc. scilicet in pagina predestinationis.
marg.| {h} Missus est in stagnum ignis] sicut et Diabolus, et sui Angeli : Qui bene possunt intelligi per Infernum : ut sic fiat distinctio, quod per mortem significetur Diabolus, per Infernum mali Angeli per eos qui non sunt inventi in libro vite, omnes mali, qui omnes simul damnabuntur in pena Inferni. Mt. 25.d. Discedite a me maledicti in ignem eternum, qui paratus est Diabolo, et Angelis eius.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83a&chapitre=83a_20)

Notes :