Hugo de Sancto Caro

Capitulum 8

Numérotation du verset  8,1 
marg.| Et vidi septem Angelos] etc. Tertia visio est hec in qua agit de septem Angelis, id est de Predicatoribus universis qui tubis canunt, id est in suis predicationibus et turbines persecutionum, et retributiones annuntiant premiorum.
marg.| Incipit autem ab exordio renascentis Ecclesie, et usque ad finem perducit. Hic itaque ostenditur quomodo isti Angeli in quolibet statu Ecclesie ipsam consolabuntur. Et sic patet quam recte sequatur hec visio ad precedentem : quia post revelationem mysteriorum ubi status Ecclesie aperiuntur, in precedenti scilicet visione, recte sequitur consolatio omnium fidelium in quolibet statu Ecclesie positorum, et hoc fit in hac visione. Hec visio continet quatuor capitula, scilicet octavum, nonum, decimum et undecimum. Dividitur autem hec visio in duas partes. In prima agit generaliter de his septem Angelis, ponens quedam communia toti {7. 390rb} visioni. In secunda agit specialiter et singulariter de unoquoque Angelo, ibi [Et primus Angelus tuba cecinit] infr. eod. b. Et secundum hoc habet etiam hoc capitulum duas partes. In prima autem sic procedit. Primo ostenditur Ioanni revelatio generaliter de septem Angelis et de schemate eorum vel ornatu. Secundo declaratur eidem materia predicationis, ibi   [Et alius Angelus venit] etc. Tertio ostenditur ei generalis preparatio septem Angelorum, ibi   [Et septem Angeli] Dicit ergo :
marg.| {e} Et vidi septem Angelos] id est universos predicatores Ecclesie qui dicuntur septem : quia septem vitia eradicant, et septem virtutes plantant, et septem opera misericordie, que ad mores pertinent, edificant. Hier. 1.b. Ut evellas et destruas et disperdas et dissipes. Hec quoad vitia septem, quorum quodlibet quatuor modis committitur, scilicet delectatione, consensu, opere et consuetudine, propter quod dixit quatuor verba. Et sequitur, Et edifices in moribus ad quos pertinent maxime septem opera misericordie.
marg.| Et plantes septem virtutes, tres scilicet Theologicas, que sunt fides, spes, caritas : de quibus. 1Cor. 13.d. Nunc autem manent fides, spes, caritas. Item Mt. 1.a. Abraham genuit Isaac, Isaac autem, etc. Glossa Id est fides spem, spes caritatem. Et quatuor Cardinales que sunt prudentia, temperantia, fortitudo, et iustitia : de quibus. Sap. 8.b. Sobrietatem enim et prudentiam docet, scilicet Sapientia, et iustitiam et virtutem : quibus nihil utilius est in vita hominibus.
marg.| Vel septem, quia septem donis Spiritus sancti sunt fundati. Vel quia fidem Trinitatis predicant per quatuor partes mundi. Vel quia in omni statu Ecclesie erunt Predicatores Ecclesiam consolantes, ostendendo premia bonorum et damnationem malorum. Vocat autem eos, Angelos : quia ipsi missi sunt ut serviant, non ut eis serviatur ; quia ab illo mittuntur qui venit ministrare et non ministrari. Mt. 20.d. Quicumque voluerit inter vos maior esse, erit vester servus ; sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare ; et dare animam suam redemptionem pro multis. Item missi sunt ut serviant, quia de rege Syrie, id est de superbia non habetur victoria nisi per humilitatem. Unde 3Rg. 20.b. Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam ; ecce ego tradam eam in manum tuam hodie, ut scias, quia ego sum Dominus. Et ait Achab. Per quem ? Dixitque ei, Per pedissequos Principum Provinciarum. Pedissequi sunt qui Dominum pedites sequuntur.
marg.| {f} Stantes] id est laborantes, non sedentes vel otiosos. Io. cap. 15.c. Posui vos ut eatis et fructum afferatis mihi, scilicet de laboribus vestris ; et fructus vester maneat apud me in deposito, donec reddam ipsum vobis cum fenore. 2Tim. 1.c. Scio cui credidi, et certus sum, quia potens est depositum meum servare in illum diem. Act. 3.a. Separate mihi Barnabam et Paulum in opus, non dicit, quietem. Vel   [Stantes] ad litteram, quando predicant turbis laicorum. Unde Dominus predicans turbis stabat. Lc. 6.c. Descendens Iesus de monte, stetit in loco campestri. Religiosis vero sedendo potest et debet predicari.
marg.| Unde predicans discipulis sive turbis Dominus sedit. Mt. 5.a. Videns Iesus turbas ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius ; nec fuerunt ibi nisi discipuli. Quod per hoc dicit Lc. 6.c. Vocavit ad se quos voluit ; et statim non nominat ibi nisi duodecim Apostolos.
marg.| {g} In conspectu Dei] active, scilicet ut Dominum conspiciant, et alios conspicere faciant. In primo pura intentio Predicatoris ; in secundo finis predicationis notatur. Intentio enim Predicatoris debet esse pure ad Deum, non ad aliquod lucrum vel emolumentum. Item finis, ut homines in sua predicatione conversi possint videre Deum. Lc. 1.b. Convertet corda patrum in filios : et parare Domino plebem perfectam.
marg.| Vel [In conspectu Dei] passive, quia scilic. quicquid dicunt vel quacumque intentione Predicatores ipsi conspiciuntur et a Deo et ab Angelis. Ps. Holocausta autem tua id est predicatio tua tota Deo incensa, in conspectu meo sunt semper. Et hoc numquam debent oblivioni tradere Predicatores, quia quando ipsi stant ad predicandum, et a Deo sedulo conspiciuntur, et ab Angelis diligenter auscultantur. Ct. 7.d. Qui habitas in hortis, amici auscultant te : fac me audire vocem tuam. Verba sunt Domini ad Predicatorem. Tunc autem Dominus vocem audit corporis, cum ad ipsum clamat interius devotio cordis.
marg.| {h} Et date sunt illis septem tube] id est officium predicationis. Et bene dicit   [date] quia. Rm. 10.c. Quomodo predicabunt nisi mittantur ? He sunt septem tube quarum usus est in Iubileo, sicut legitur. Ios. 6.b. 1. In quibus impetratur {7. 390va} peccatorum remissio. He sunt tube quibus clangentibus corruunt muri Iericho, id est omnis mundi munitio. Et officium predicationis septem tubis designatur eadem ratione, qua Predicatores septem vocantur, ut prius dictum est. Vel quia septem munitiones mundi que per Iericho significantur, per predicationem destruuntur et corruunt. Que sunt, Amor proprius sue pellis : amor mundanus, abundantie scilicet temporalis : tertia est amor ambitiosus honoris : quarta, ignorantia : quinta, consuetudo prava : sexta, incertitudo, utrum scilicet melius sit ei esse in seculo quam in Religione ; et querit et vellet revelationem habere, nec dabitur ei nisi signum Ione. Ionas fuit in ventre ceti, et hoc dispositione Domini. Venter ceti est Religio : et Dominus cuius figura erat Ionas, in sepulchro iacuit ; sepulchrum autem est Religio. Septima est presumptio. Dicit enim ei Diabolus, Melius est tibi aliquid boni facere quam nihil : tu nihil faceres in Religione ; et mentitur ei. Hi sunt septem funes quos Samson dirupit, ac si solverentur ad ardorem ignis : Idc. 16.b. Ex his igitur colligite quod Predicator nihil debet habere in se, quod sit munitio mundi ; alioquin posset ei dici illud. Lc. 4.d. Medice cura teipsum : quia qui Iericho edificat in se, quomodo in aliis potest destruere ? Iosue 6.d. In tempore illo imprecatus est Iosue dicens, Maledictus vir coram Domino qui suscitaverit et edificaverit civitatem Iericho. In primogenito suo fundamenta illius iaciat, et in novissimo liberorum portas eius ponat.
marg.| {a} Sequitur : Et alius Angelus] Secunda pars prime partis, ubi determinatur generalis materia predicationis : tamen quidam dicunt, quod hic agitur de oratione que est necessaria Predicatori. Unde dicitur de quibusdam in Ps. 88. Avertisti adiutorium gladii eius. Gladius est predicatio, cuius adiutorium est oratio. Sed Glosse totum hoc legunt de Christo qui est materia predicationis. Sed ex hoc videtur quod hec pars deberet precedere primam. Ipse enim est, scilicet Christus qui Predicatores elegit. Solutio : Christus precedit in quantum causa, sed sequitur in quantum materia ; et sic agitur hic. Dividitur autem hec pars, quia octo dicuntur hic de Christo.
marg.| Primo eius incarnatio, ibi [Venit] etc. Secundo prompta obedientia, ibi   [Et stetit] Tertio immunitas ab omni peccato, ibi   [Habens thuribulum] Quarto ostenditur quod hec omnia fuerunt in lege prefigurata, ibi   [Et data sunt] Quinto ostenditur quod ipse Christus implevit legem, ibi   [Et ascendit fumus] etc. Sexto preparatio eius ad passionem, ibi   [Et accepit] Septimo ipsa passio, ibi   [Et implevit illud] Octavo ostenduntur Ioanni signa per que probatur Deus esse, ibi   [Et facta sunt tonitrua] etc. Dicit ergo :   [Et alius Angelus] Christus scilicet. Is. 9.b. Magni consilii Angelus. Prv. 15.b. Aqua frigida anime sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua.
marg.| Hic est Christus, qui dicitur nuntius sive Angelus, quia patrem nuntiavit mundo. Io. 1.b. Unigenitus qui est in sinu patris, ipse nobis enarravit illum. Item quia ad Iudeos salvandos missus est. Mt. 15.c. Non sum missus nisi ad oves que perierunt domus Israel. Et bene dicitur Christus, alius, et non alter : quia in effectu iustitie quodammodo univocatur Deus et homo ; sed in natura sunt diversi : quia iste creator, ille creatura. Et etiam benedicitur alius, quia a cunctis aliis Predicatoribus et gratia sanctitatis et potentia virtutis et excellentia dignitatis remotus est.
marg.| {b} Venit] quando carnem sibi univit. Ps. 39. Tunc dixi, ecce venio.
marg.| {c} Et stetit] paratus immolari ; ecce obedientie promptitudo.
marg.| {d} Ante altare] id est ante crucem, desiderans implere mysterium redemptionis nostre. Lc. 22.b. Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum. Item Christus secundum Glossa hic dicitur altare : de quo. Is. 19.c. In die ista erit altare Domini in medio terre Egypti, id est in medio duorum latronum suspensus, et titulus Domini iuxta terminum eius. Quia super caput eius imposuerunt causam ipsius scriptam, Hic est Iesus Nazarenus rex Iudeorum. Mt. 27.e. Vel hoc dicitur quia titulus sue passionis non tam scriptus quam sculptus fuit in pelle proprii corporis. Unde adhuc habet cicatrices vulnerum, quas Deo ostendit ad nostrum auxilium. Za. 13.c. Quid sunt plage iste in medio manuum tuarum ? Et dicet, His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me. Secundum hoc sic exponitur littera.
marg.| {7. 390vb}
marg.| {c} Stetit ante Altare] id est fuit in divinitate verus Deus, id est Dei filius, priusquam esset altare, id est humanatus. Item fides dicitur altare. Ps. 50. Imponent super altare tuum vitulos. Et fides dicitur altare, quia nulla operatio valet nisi in fide Ecclesie. Unde super illud Iob.
marg.| {c} . 28.a. Auro locus est in quo conflatur : Gregorius dicit de hereticis, Passiones sustinere possunt, sed martyres non fiunt : et hoc quia in fide Ecclesie non sunt. Dt. 12.a. Precepit Dominus ut solum in loco quem eligeret ipse, offerrent Iudei.
marg.| Item cor iusti dicitur altare holocaustorum, quando in eo securi timoris bestiales motus a carne procedentes immolat et procedere non permittit : de hoc. Ex. cap. 27.a. Facies et altare, scilicet holocaustorum. Item cor iusti dicitur altare thymiamatis, quando in ea sancta meditatio, et sanctum desiderium igne caritatis accenditur : de hoc. Ex. 30.a. Facies quoque altare ad adolendum thymiama. Item altare potest dici Ecclesia, ante quam Christus stat ipsam protegendo.
marg.| Mt. ultim. d. Vobiscum sum usque ad consummationem seculi. Gn. 15.a. Noli timere, ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. De hoc altari. Is. c. 60.b. Offerentur omnes, scilicet Christiani post baptismum, super placabili altari meo ; et domum maiestatis mee glorificabo. Deinde ostenditur quod sicut paratus erat immolari pro nobis, sic et potens, quia homo sicut nos habens corpus subiectum infirmitatibus. Unde dicit.
marg.| {e} Habens thuribulum aureum] quod fuit corpus eius proprium. Et bene thuribulum, quia apertum superius, inferius clausum ; hoc est quod corpus eius non opere inferiori, humano scilicet vel terreno fuit formatum, sed superiori et divino, quia opere Spiritus sancti. Lc. 1.d. Spiritus sanctus superveniet in te, etc.
marg.| Et bene Christus dicit thuribulum, in quo thus, id est orationes Sanctorum concremantur, efficaciam habent ut fumus ascendat in conspectu Dei patris. Sancti enim ante adventum Christi thus habebant, quia orationes ; sed non thuribulum in quo cremarentur, id est fierent efficaces : quia generis humani redemptionem nullatenus poterant mereri ; vel se eripere de limbo inferni : et ideo thus eorum remanebat integrum non combustum, et sic fumus non veniebat, nec ascendebat ante Deum.
marg.| Hoc fuit aureum propter immunitatem peccati, unde habuit fulgorem innocentie universalis. Sir. 50.b. Quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso, id est plenum omni virtute, et ideo pretiosum, imo pretiosissimum, quia nihil habuit omnino de vilitate peccati. Hoc est thuribulum, quod fecit Salomon ex auro purissimo. 3Rg. 7.g.
marg.| Aurum enim fuit purum in natura primi hominis bene instituta : sed hanc puritatem amisit, quod deplorat. Ier. Lam. 4. Filii Sion incliti, id est Eva et Adam amicti auro primo, quomodo reputati sunt in vasa testea ? Sed aurum purius fuit in natura Angelica, et tamen obscuratum est in multis, qui ceciderunt a fulgore suo : deplorat hoc. Ier. Lam. 4.a. dicens, Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus, dispersi sunt lapides sanctuarii, id est Angeli peccantes a celo expulsi ? Sed purissimum fuit aurum in Christo.
marg.| Prv. 45.a. Aufer rubiginem de argento id est de B. M. omnem et fomitis et originalis peccati contaminationem, saltem quantum ad illam portionem carnis Virginis unde formatum fuit corpus Christi, que prius fuit omnino depurata opere Spiritus sancti. Et quid sequitur in Proverbiis ? Hoc, Egredietur vas purissimum, id est Christus. Homines itaque et peccaverunt et peccant et peccare possunt : Angeli confirmati, nec peccaverunt, nec peccant, nec peccare possunt ex natura sua : mali et peccaverunt, et peccant et peccare possunt : sed Christus, nec peccat, nec peccare potuit, nec peccavit, et ideo purissimus fuit. Hoc vero a gratia habuit, et non a natura quam assumpsit : unde quoad naturam paulominus ab Angelis minoratus est ; sed quoad gratiam maior omnibus est.
marg.| {f} In manu sua] Hoc dicitur, quia quando voluit, natus est, et quando voluit passus est et mortuus. Hoc etiam dicitur, quia anima eius beata non habuit rebellionem, vel pugnam ad corpus. Non enim habuit fomitem, qui in nobis est causa huius rebellionis, de qua Gal. 5.c. Caro concupiscit adversus spiritum, etc. Ps. 118. Anima mea in manibus meis semper. Hoc fuit significatum in Arca Noe, in qua omnia animalia fuerunt pacata, id est omnes motus in Christo.
marg.| Vel secundum Glossa [Habens thuribulum] id est Apostolos qui sunt vas ignis, id est Spiritus sancti. Lam. 1.e. De excelso misit ignem in ossibus meis, id est in Apostolis, dicit Ecclesia, {7. 391ra} et per illos erudivit me.
marg.| {a} Et data sunt ei] Quarta pars sive quartum quod hic dicitur de Christo, ubi ostenditur quod hec omnia fuerunt de Christo in lege prefigurata, unde dicit,   [Et data sunt ei] id est a sanctis Patribus Veteris legis oblata.
marg.| {b} Incensa multa] id est sacrificia legis in quibus ipse prefigurabatur. Et dicit   [Multa] quia in illis que comedebant coram Domino filii Israel, non figurabatur Dominus Christus ; sed in illis que rite offerebantur, et maxime in holocaustis ; que tota cremabantur, et nihil cedebat in usum sacerdotis vel offerentis.
marg.| {c} Ut daret] seipsum   [qui est veritas sub legalibus hostiis celata] hostiam per quam omnis hostia legis, et sacrificium haberet efficaciam.
marg.| Et dicit [daret] quia Is. 53.c. Oblatus est, quia ipse voluit. Daret inquam,
marg.| {d} De orationibus] id est pro orationibus non cogentibus ipsum, sed implendis, ut sic prepositio notet causam finalem non efficientem. Et melius dixit :   [de] quam si dixisset   [pro orationibus] quia in hoc innuit quod multa obtinuerunt ab ipso Patres Veteris Testamenti antequam ipse incarnaretur ; unde non omnes orationes eorum implevit in sua incarnatione vel passione ; quia multas iam impleverat, sed illas solum de generis humani redemptione. Et hoc dicit hec prepositio   [de] que est partitiva.
marg.| {e} Sanctorum omnium] Hoc dicit, quia hec fuit communis petitio omnium Sanctorum ut genus humanum redimeret, etsi non omnis oratio omnium.
marg.| {f} Super altare] id est supra crucem in qua oblatus est.
marg.| {g} Aureum] quia ex caritate passus est. Ier. 31.a. Caritate perpetua dilexi te ; ideo attraxi te miserans.
marg.| In cruce sua Dominus nos attraxit, quia omnem vim naturalem attrahendi ibi habuit. Tria enim naturaliter attrahunt : Vacuum quod est causa attractionis : ut in quo : et ipse fuit vacuus per humilitatem. Phil. 2.a. Humiliavit semetipsum factus obediens, etc.
marg.| Item calidum est causa attractionis efficiens ; et ipse calidus fuit per caritatem quam erga nos habuit. Io. 15.b. Maiorem caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Item simile attrahit per causam finalem ; et ipse ideo passus est ut sue imaginis conformes nos faceret, et gaudii participes. Rm. 8.f. Nam quos prescivit, et predestinavit conformes fieri imaginis filii sui. Propter hoc dicit. Io. 12.e. Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Qui ergo non trahitur, non est.
marg.| {h} Quod est ante thronum Dei] quia ita Deus pater disposuerat. Vel   [Ante thronum Dei, vel   in conspectu Dei] id est in beneplacito Dei. Et ex hoc est quod crux erigitur in Ecclesia ut ibi legant homines, et sanentur a morsibus peccati in eius conspectu, sicut filii Israel sanabantur ad aspectum serpentis enei in palo erecti. Nm. 21.c. Est ergo sensus huius totius littere :
marg.| {a} Et data sunt ei] etc. id est ipse factus homo ab omni peccato immunis sacrificia legis implevit : hoc est.   [Data sunt ei incensa] Et Sanctorum orationes de redemptione generis humani efficaces fecit : hoc est.   [Ut daret] etc. Et hoc quando super crucem se obtulit Deo patri : Et hoc est :   [Super altare] etc. Vel alio modo secundum Glossa ut per thuribulum intelligantur Sancti quos Christus habet in manu sua, a quibus exeunt orationes quas vocat Glossa incensa, et offeruntur Christo   [Ut daret] id est ut representet eas ipse secundum quod homo, Trinitati que est super ipsum hominem, ratione cuius scilicet humanitatis, ipse dicitur altare, quod est in beneplacito Dei. Mt. 3.d. Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Et dicit :   [De orationibus] et non orationes, quia non omnes representat filius patri, quia non semper petunt utile sibi, sicut Paulus stimulum petit a se amoveri. 2Cor. 12.d. Sed illas solas representat quas ipse exaudit.
marg.| {i} Et ascendit] Hoc est quintum quod dicitur hic de Christo, et est predicandum de eo, quia scilicet ipse legem implevit. Fumus iste est adimpletio legalium sacrificiorum in Christo, qui fuit verum sacrificium. Unde dicit :   [Et ascendit] quasi diceret. Et quia data sunt illi incensa, id est legis sacrificia :
marg.| {k} Fumus] dico procedens   [de orationibus Sanctorum] id est Sanctis desiderantibus, et legem impleri, et genus humanum {7. 391rb} redimi, propter quod orabant : Hic inquam fumus ascendit per manifestationem.
marg.| {o} De manu Angeli] id est de operatione, et conversatione Christi existentis semper.
marg.| { p } Coram Deo] id est semper divinitatem contemplantis facie ad faciem. Ipse enim etsi viator erat, simul nihilominus erat et verus comprehensor. Est ergo sensus : Christus Deus, et homo satisfecit desiderio antiquorum Patrum, quia ipse et genus humanum redemit, et legem implevit. Mt. 5.b. Nolite putare quoniam veni solvere legem : non veni solvere sed adimplere. Vel secundum Glossa que exponit ex superfluo, vel ex abundanti, sic :
marg.| {k} Fumus] id est compunctio vel devotio.
marg.| {l} Incensorum] id est eorum que sunt interius incensa.
marg.| {p} Coram Deo] id est meditationum, secundum quod dicit Ps. 18. Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Item Ps. 38. In meditatione mea exardescet ignis. Incensorum dico,
marg.| {m} De orationibus] id est per orationes
marg.| {n} Sanctorum] qui sunt quasi flatus incendens meditationem cordis. Hic inquam, fumus   [Ascendit] coram Deo patre, id est representatus est Deo patri. Sed unde ascendit ?
marg.| {o} De manu Angeli] id est de Christo iam existente   [coram Deo] Ipse enim Christus quasi in manu sua Sanctorum orationes recipit, et eas offert Deo patri, ostendens ei quotidie redemptionem humani generis per cicatrices vulnerum quas ipse retinuit. Unde Is. 49.d. Ecce in manibus meis descripsi te. Et hoc est quod dicitur 1Io. 2.a. Si quis peccaverit, advocatum habemus apud patrem Iesum Christum iustum ; et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. Et sic hec determinatio   [coram Deo] construitur cum tribus scilicet, et cum hac dictione   [ascendit] et cum hac dictione   [incensorum] et cum hac   [de manu Angeli] Est ergo sensus : Per orationes Sanctorum incenditur mens interius, ex qua incensione ascendit fumus devotionis, qui a Christo homine representatur Deo patri : et hec incensio provenit ex inspiratione Dei quasi in corde sufflantis per folles orationis. Et hec inspiratio Dei est illa vox que commovet superliminaria domus, id est rationem, ut sic domus impleatur fumo devotionis. Is. 6.b. Et commota superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus impleta est fumo.
marg.| {q} Et accepit Angelus] Hoc est sextum quod de Christo dicitur, quia se ad passionem preparavit, quia lege impleta voluit imponere finem legi. Unde dicit :   [Et accepit Angelus thuribulum] id est Christus se exposuit et paravit passioni, quando scilicet ivit in Ierusalem sciens quod ibi traderent eum morti. Mt. 20.c. Ecce ascendimus Hierosolymam, et filius hominis tradetur principibus Sacerdotum, et Scribis, et condemnabunt eum morte. Sed cum prius haberet thuribulum in manu, quomodo hic dicitur quod ipsum accepit ? Solutio. Prius habebat per immunitatem peccati, sed accepit quando se exposuit ad hoc veniens in Ierusalem ut traderetur Iudeis ; et tandem ad usum perduxit quando in manus satellitum se dedit. Io. 18.a. Iesus autem sciens omnia que ventura erant super eum, processit, et dixit ad eos, Quem queritis ? Responderunt ei, Iesum Nazarenum. Dicit eis, Ego sum.
marg.| {r} Et implevit illud de igne altaris] Hoc est septimum, quod de Christo dicitur hic. Ipsa scilicet passio cui pro nobis se dedit, ubi in omnibus membris passus est, et doloribus repletus. Iob. 10.c. Saturatus, id est plenus afflictione, et miseria, et hoc totum fecit ex vehementi ardore caritatis que per ignem altaris notatur, quam erga nos habuit.
marg.| {t} Et misit in terram] corpus scilicet proprium mitti, et deponi voluit in sepulchro. Is. 11.c. In die illa, scilicet Parasceve, radix Iesse qui stat in signum populorum, ipsum Gentes deprecabuntur, et erit sepulchrum eius gloriosum. Aliter totum secundum Glossa
marg.| {q} Et accepit] Apostolos ad explendum officium.
marg.| {t} Misit] quos prius scilicet in manu habebat, ad illuminandum, et docendum.
marg.| {r} Et implevit] eos, id est Apostolos.
marg.| {s} De igne altaris] id est de Spiritu sancto qui a filio sicut a patre procedit : unde ignis altaris dicitur, id est Christi. Io. 1.b. De plenitudine eius omnes nos accepimus.
marg.| {t} Et misit eos in terram] id est in Ecclesiam predicare, et testificari. Act. cap. 1.a. Eritis mihi testes in Ierusalem, et in omni Iudea, et Samaria, et usque ad ultimum terre.
marg.| {u} Et facta sunt tonitrua] Hoc est octavum quod dicitur de Christo : Ibi enim ostenduntur signa per que probatur esse Deus, scilicet miracula que ipse fecit, vel que in eius nomine fecerunt Apostoli. Dicit {7. 391va} ergo :   [Et facta sunt tonitrua] in eius passione ; et tunc ignis verus extinctus est in nube, id est Christus mortuus est in cruce. Et tunc igne extincto, facte sunt tenebre ab hora sexta usque ad horam nonam super universam terram generaliter.
marg.| Et hoc patet per hoc quod Dionysius vidit illas tenebras in Grecia.
marg.| {a} Et voces] quando Angelus apparuit confortans eum : Lc. 22.e. Vel quando vox de celo dixit : Et clarificavi, et iterum clarificabo. Io. 12.a.
marg.| {b} Et fulgura] in die Pentecostes. Act. cap. 2.a. Factus est repente de celo sonus advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes.   [ Vel   voces] quas audierunt Iudei in aere post ascensionem Domini, quando dicebant Angeli, Recedamus ab his sedibus, ut dicit Iosephus.
marg.| {b} Et fulgura] quia viderunt equites pugnare in aere multis diebus, in quo significabatur quod ipsi deberent quam citius captivari.
marg.| {c} Et terre motus] factus est   [magnus] Hoc fuit quando predicabat Dominus Iesus, vel hoc fuit quando orabant fideles de Iudea. Act. 4.f. Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati. Vel hoc fuit quando commota fuit multitudo Gentium ad predicationem Apostolorum. Vel mystice.
marg.| {a} Facta sunt tonitrua] comminationum.
marg.| {a} Et voces] consolationum vel persuasionum.
marg.| {b} Et fulgura] miraculorum.
marg.| {c} Et terre motus magnus] aliis in bonum quia ad penitentiam ; aliis ad persecutionem, et ad eorum penam. Ps. 96. Vidit miracula Apostolorum, et commota est terra Iudeorum. Et in Ps. 17. Commota est, et contremuit terra, et fundamenta montium conturbata sunt, etc. supr. 4.b. De throno procedebant fulgura, et voces, et tonitrua.
marg.| {d} Et septem Angeli] Hec est tertia pars prime partis in qua ostenditur Ioanni generalis preparatio septem Angelorum. Dicit ergo :   [Et septem Angeli] id est universi Predicatores.
marg.| {e} Qui habebant septem tubas preparaverunt se] prius quod predicaturi sunt faciendo, et per bonum exemplum aliis lucendo. Io. 5.f. Erat Ioannes lucerna ardens, et lucens. Item premeditando quid et qualiter, quando et ubi dici aliquid oporteat. 1Tim. 4.a. Predica verbum, insta opportune, importune. 1. Esdr. 7.b. Esdras autem paravit cor suum ut investigaret legem Domini, et faceret, et doceret in Israel preceptum et iudicium. Iudith. 4.a. Congregaverunt frumenta in preparationem pugne.
marg.| {f} Ut tuba canerent] Hoc dicit, quia etsi tuba sonum reddit terribilem, tamen debet esse cantus : quia predicatio non solum debet terrorem incutere, sed etiam amorem inducere. Item cum letitia, et hilaritate debent officium exercere, ut exultent sive dum a bonis recipitur verbum, sive dum ipsi a malis propter verbum persecutionem patiuntur. Act. 5.g. Ibant Apostoli gaudentes a conspectu Concilii, etc. Iob. 39.c. Exultat audacter, in occursum pergit armatis ; contemnit pavorem nec cedit gladio.
marg.| {g} Et primus Angelus] Hec est secunda pars visionis, et secunda pars huius capituli. Que dividitur in septem partes secundum septem Angelos qui ibi sunt tubis canituri. In hac autem parte capituli agitur tantum de quatuor Angelis ; et in fine ostenditur differentia ipsorum quatuor, et trium sequentium, ibi :   [Et vidi, et audivi] etc. Et secundum hoc hec pars continet quinque partes. Per hos itaque septem Angelos significantur septem consolationes Ecclesie, vel septem Ordines Predicatorum consolantium Ecclesiam secundum septem status ipsius.
marg.| Et notandum quod quilibet Angelus tuba canere dicitur : numquam autem in Veteri Testamento dictus est cantus tube, sed clangor ; quia Vetus Testamentum erat timoris ; sed Novum est amoris : vel quia Novum ducit ad amorem finaliter. Et si Vetus Testamentum ducat ad amorem, hoc est solum annuntiative, vel figurative. Item Novum inducit ad amorem, et materialiter, et formaliter. Materialiter, quia predicat promissiones vite eterne : Formaliter, quia Predicatores {7. 391vb} faciunt quod predicant. Dicit ergo : [Primus Angelus] ordine narrationis, sic enim intelligendus est Ordo Angelorum secundum ordinem persecutionum. Ostenditur enim hic Ioanni que, et qualia predicaverunt diversi diversis temporibus, et predicabunt : et que inde provenerunt, et provenient.
marg.| Sciendum est enim quod predicatio Evangelica perseverat a principio Ecclesie primitive, cui hostis antiquus successive obiicit obstacula semper graviora. Primo Iudeorum : secundo Principum Romanorum, vel Gentilium : tertio hereticorum : quarto fidelium schismaticorum vel falsorum fratrum : quinto Anti-christi et suorum : sexto laxatam sevitiam et dolositatem Demonum quibus omnibus divina virtute devictis in voce septimi Angeli nullum est obstaculum. Dicit ergo ; [Primus Angelus] primus Ordo Predicatorum.
marg.| {h} Tuba cecinit] Hi fuerunt Apostoli qui prius predicaverunt in Iudea : et dicuntur tuba canere, quia eorum predicatio etsi fuit cantus dulcis et suavis, tamen fuit ut clangor tube Iudeis : quia eis fuit terribilis. Quid autem secutum est ad hanc tubam, subiungit.
marg.| {i} Et facta est grando, et ignis, mixta in sanguine] Sic construe : Quia ergo terribilis fuit Iudeis predicatio, propter hoc.
marg.| {k} Grando] terroris.
marg.| {l} Et ex hoc ignis] invidie exortus est in eisdem Iudeis cum nollent converti. Vel   [Grando] disputatio est a simplicibus Discipulis, et Apostolis cum Iudeis doctis, et peritis in lege quibus hi resistere non valebant. Act. 6.c. Et non poterant resistere sapientie et Spiritui qui loquebatur.   [Et ex hoc ignis] indignationis et persecutionis Apostolorum, quia tunc submiserunt falsos testes qui dicerent eum, scilicet Stephanum, dixisse blasphemiam in Deum, et in Moysen. Act. 6.c. Vel   [Grando] exterior persecutio est facta in Apostolos a Iudeis :
marg.| {l} Et ignis] interior emulatio, et dolositas eorumdem, Vel   [Grando] interioris, et exterioris malitie Iudeorum,   [Et ignis] amoris, et devotionis, et constantie in cordibus, fidelium, conversorum. Hec ex tibicinio primi Angeli, scilicet Ordinis eiusdem sunt secuta. Et quid propter hoc ?
marg.| {m} Mixta sanguine] quia propter predicta surrexerunt Iudei in sanguinis effusionem, unde Stephanum lapidaverunt : Act. 7.g. Et inter ceteros debacchantes in Apostolos, eos per mundum dispergi coegerunt. Sed ex hac dispersione amplius et fides Christi et nomen fuit dilatatum, quia pluribus et in pluribus nuntiatum. Act. 8.a. Igitur qui dispersi erant, pertransibant Evangelizantes verbum Dei. Hec mixtio significata fuit. Ex. 9.f. Grando, et ignis mixta pariter ferebantur.
marg.| {m} Et missum est in terram] id est in Iudeos, scilicet incultos et terrenos. Ipsi enim Iudei, et grandinem persecutionis et ignem emulationis, et effusionem sanguinis exercuerunt in Apostolos. Et dicit   [missum est] impersonaliter, quia per hoc privati sunt Iudei omni personatu, sacerdotio scilicet, et regno, sicut impresentiarum cernimus. Osee 3.b. Dies multos sedebunt filii Israel sine Rege, et sine Principe, et sine Sacrificio, et sine Altari, et sine ephod, et sine teraphin. Vel sic potest distingui :
marg.| {k} Grando] predicationis.
marg.| {i} Facta est] a Deo, auctoritate ; et ab Apostolis, ministerio.
marg.| {l} Et ignis] invidie, et indignationis a Diaboli suggestione ; et tandem sanguinis persecutio a liberi arbitrii perversione.
marg.| {n} Et tertia pars terre combusta est] Prima pars respectu terre combuste, de Iudeis fuerunt illi qui ante predicationem Apostolorum crediderunt ; secunda illi qui post ; tertia illi qui nec ante nec post, et hec comburetur igne inextinguibili. Et dicuntur terra Iudei quia per legem
marg.| Δ et Prophetas
Numérotation du verset  8, moraliter 
marg.| {g} Primus Angelus] est timor Domini. Ps. 110. Initium sapientie, timor Domini. Hic autem Angelus fecit tria. Primum est contritio, ecce grando. Secundum est illuminatio spei, vel revelatio peccati in confessione, ecce ignis. Et hec duo commiscentur sanguine, id est cum sanguinis diminutione quod fit per laborem satisfactionis. Sed quia hec tria a libero arbitrio procedunt propter hoc dicitur quod tuba cecinit, quasi, ex libero voluntatis arbitrio hec tria produxit, tamen cum adiutorio gratie. Et quid sequitur ex hoc ?   [Tertia pars terre] id est temporalium comburitur in istis. Tres partes sunt necessarium, utile, et superfluum, hoc tertium omnino debet comburi. Vel tres partes terre sunt potentia rerum, et decor, vel ordo ; sed tertia malus usus creaturarum, et hec debet comburi. Vel tres partes sunt bonorum conferens, utile, et delectabile, hoc
prol.| * tertium
marg.| {7. 392ra} Δ et Prophetas exculti. Arbores dicuntur maiores Iudeorum qui legem et Prophetas spiritualiter intelligentes, Christum tamen recipere noluerunt, quia venit in humilitate, licet scirent ipsum esse Christum. Fenum fuerunt aliqui Iudeorum qui luxurie vacabant, unde et Christum recipere noluerunt. Tria ergo erant genera Iudeorum, quorum quidam inter eos erant avari, ut Pharisei, et hi dicuntur terra : quidam erant elati et superbi, ut Scribe, et hi dicuntur fenum. Vel mystice exponitur secundum Glossa Due partes sunt iustorum, Perfecti scilicet, et minus perfecti ; in tertia parte intelliguntur omnes Reprobi.
marg.| Vel due partes dicuntur Contemplativi et Activi, minores et maiores Sancti : has duas conservat Dominus, tertiam, scilicet peccatores comburi permittit. Ps. 113. Benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus. Has etiam remunerabit.
marg.| Unde infra 11.d. Reddere mercedem servis tuis Prophetis et Sanctis et timentibus nomen tuum pusillis et magnis, et exterminandi eos qui corruperunt terram. Unde infra 19.a. Laudem dicite Deo nostro omnes Sancti eius, et qui timetis Deum pusilli et magni. Per terram autem significantur omnes sive boni sive mali ; quia culti vomere predicationis et sarcello penitentie versati, et semine verbi Dei seminati, debent fructificare virtutibus et operibus bonis ; et sic fiunt due partes terre, scilicet boni. Hbr. 6.b. Terra venientem sepe super se bibens imbrem et germinans herbam optimam illis a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo. Sequitur de tertia parte, scilicet de malis ; proferens autem spinas et tribulos reproba est et maledictioni proxima, cuius consummatio in combustionem.
marg.| Per arbores homines qui debent per desiderium sursum elevari. Lam. tertio d. Levavit se super se. Ps. 120. Levavi oculos meos in montes. Horum etiam tertia pars comburitur, id est multi. Vel sic distingue, ut per terram significentur Activi, inter quos quidam sunt perfecti, quidam imperfecti et tamen boni ; reliqui omnes reprobi et mali. Item similiter per arbores Contemplativi, et hi vel perfecti vel minus perfecti ; et reliqui mali.
marg.| Vel in utrisque scilicet in Activis et Contemplativis due partes dicuntur omnes illi qui duo habent, fidem scilicet veram et operationem vel conversationem bonam ; omnes vero alii sunt tertia pars.
marg.| {a} Et omne fenum viride] id est omnes qui requiescunt in mundi huius virore.
marg.| {b} Combustum est] id est cito comburetur, Hoc est enim fenum agri quod hodie est, et cras in clibanum mittitur. Matthei 9.d. Fenum autem deberent esse homines per virorem fidei et perseverantie : sed quia virorem hunc amittunt, comburuntur. Ps. 89. Mane floreat et transeat, vespere decidat, induret et arescat.
marg.| Tales sunt omnes illi, qui in mane prosperitatis videntur florere et esse boni, sed in vespere desiccantur, id est in adversitate franguntur. De primis. Ps. 48. Confitebitur tibi cum benefeceris ei.
marg.| De secundis. Is. 8.d. Cum esurierit, irascetur et maledicet Regi suo et Deo suo. Et notandum quod dixit, totum fenum comburi et non tertiam partem, sicut de terra et arboribus ; quia solus fidei viror sine operibus bonis non sufficit ad salutem. Iacob. 2.c. Fides que non habet opera, mortua est in semetipsa.
prol.| * tertium non debet amplecti. Item per arbores Contemplativi, quorum tertia pars debet comburi : quia in Contemplativis est stipes, suavitas et dulcedo interne et eterne suavitatis. Item rami devote orationis ex omni parte se diffundentes. Item folia superflue locutionis. Hoc ultimum debet comburi, ne si quid vidit vel sensit in contemplatione, statim velit illud aliis enarrare. Paulus enim de suo raptu non legitur mentionem fecisse usque post quartum decimum annum. 2Cor. 12.a. Scio hominem ante annos quatuordecim, etc. Vel tertium quod comburendum in contemplatione, est multitudo vocalium orationum, que debet inde removeri, secundum quod dicit Dominus Matthei 6.b. Nolite orantes multa loqui. Duo vero alia que remanent illesa sunt extasis mentis, vel spasmatio et defectus ab exercitio et usu naturalium corporis. Mens enim in seipsa interius recepta debet in Dei suavitate tota liquescere, sicut cera que fluit a facie ignis, et sicut manna liquefiebat a calore solis ; et ab usu exteriorum sensuum vacare : quia, {7. 392rb} Ex. 33.d. Non videbit me homo, et vivet, id est homo, utens sensibus corporis, ex quorum usu vita corporis percipitur.
marg.| Per fenum viride significantur illi qui temporalia diligunt supra Deum, et dicuntur fenum, quia habent radicem debilem, etsi habuerunt aliquantum decorem, unde cito deficient : Ps. 128. Sicut fenum tectorum quod priusquam evellatur, exaruit. Sapient. cap. 4.a. Adulterine plantationes non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt, etsi in ramis in tempore germinaverint, infirmiter posite a vento commovebuntur.
marg.| {c} Et secundus Angelus] Secunda pars secunde partis capituli, et etiam visionis totius. Post Iudeorum persecutionem, intrantibus Apostolis in dispersionem Gentium, et predicantibus fidem Christi, Diabolus persecutionem, et tyrannidem principum Romanorum, et Gentilium contra eos excitavit.
marg.| Unde iste secundus Angelus non est alius quam primus in natura vel officio ; sed dicitur alius, quia aliis, scilicet Gentibus predicavit. Per hunc ergo significatur Ordo Apostolorum, qui secundo respectu Iudee Gentibus predicavit. Dicit ergo : [Et secundus Angelus] id est Apostoli.
marg.| {d} Tuba cecinit] id est Gentibus predicavit.
marg.| {e} Et] ecce   [tamquam mons] scilicet Diabolus, qui dicitur mons propter tumorem elationis, et propter gravitatem oppressionis.
marg.| {f} Magnus] quia habet altitudinem per superbiam qua se semper erigit contra Deum, sed semper amplius cadit deorsum. Ps. 73. Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper. Et quod cadat, legitur in Ps. 35. ibi : Ceciderunt qui operantur iniquitatem, id est in superbia.
marg.| Item latitudinem habet per invidiam ad proximum tam hominem quam Angelum. Sapient. 2.d. Invidia Diaboli mors intravit in Orbem terrarum. Item profunditatem per iracundiam in seipsum. Profunditas est ab ante et retro ; et ipse irascitur propter illos qui iam sunt ante, scilicet in patria, et propter illos qui adhuc sunt quasi retro respectu patrie, qui scilicet sunt in profectu in via. infr. 12.c. Descendit Diabolus ad vos habens iram magnam. Za. 4.b. Quis tu mons magne contra Zorobabel, id est contra genus humanum plenum miseriis, et afflictionibus, et penis ? Et respondet statim Dominus ibidem. In planum, scilicet ducam te ut ruas. Et quomodo hoc faciet Dominus, subiungit ibidem. Et educet lapidem primarium, id est Christum, et exequabit gratiam gratie eius, gratiam scilicet promissionis adequabit gratie impletionis.
marg.| {g} Igne ardens] gehenne propter quod et concitatur ut homines ardere faciat igne peccati, et culpe. Ps. 105. Ignis exarsit in synagoga eorum, ut tandem eos habeat participes sue pene.
marg.| {h} Missus est in mare] Gentium, ut eas contra Apostolos, et veritatis predicatores incitaret.   [Missus] A quo ? A permissione Dei vel a propria libidine nocendi.
marg.| Et dicit personaliter [missus] quia ab uno, scilicet a Diabolo Principe tenebrarum est iste conatus. Mare autem dicuntur Gentiles, quia tumidi per superbiam, spumantes, et fluidi per luxuriam, inquieti per avaritiam, salsi per iracundiam.
marg.| Sed nonne prius Diabolus possidebat hoc mare ? Quare ergo dicitur hic, vel quomodo missus ? Solutio. Missus dicitur hic ut illos amplius possideret. Vel per montem possunt intelligi Principes qui missi sunt a Diabolo instigante.
marg.| {i} In mare] id est in cordis proprii amaritudinem, turbiditatem, et inquietudinem, unde ipsi ceperunt Sanctos persequi. Vel   [in mare] id est in persecutionem totius mundi ubi per Romanorum Principum edicta persecutionem patiebantur Sancti.
marg.| Δ
prol.| {a} Et facta
marg.| Moraliter.
marg.| {c} Secundus Angelus] est spes, que tuba canit.
marg.| {f} Mons magnus] id est securitatis status.
marg.| {g} Igne ardens] amoris.
marg.| {i} In mare] mittitur, id est in amaritudinem quam timor induxit cordi. Et in hac sunt tres partes : prima, timor pene pro peccato preterito : secunda, timor cautele de futuro : tertia, timor deficiendi. Hanc tertiam partem spes excludit, que tunc etiam fit sanguis, cum per spei securitatem convertitur in asperitatem carnis, et sic moritur, et deficit timor ille qui prius erat, ne possit perseverare. Item ex timore creantur tria in homine, id est timor pene damni, et timor pene sensus ; et ex his duobus frequenter inducitur desperatio, quam spes omnino tollit et vertit in sanguinem, quia dando securitatem inducit in penitentie asperitatem.
prol.| * Hec
marg.| {7. 392va} Δ
marg.| {a} Et facta est tertia pars maris sanguis] Secundum Glossa tertia pars maris sunt peccatores nondum conversi. Vel potest dici quod prima pars sunt illi qui fidem approbaverunt, et receperunt, secunda pars illi qui approbaverunt, et non receperunt in aperto, timentes humane : tertia illi qui nec approbaverunt, nec receperunt, et hi concitaverunt persecutionem in Apostolos usque ad sanguinis eorum effusionem.
marg.| {b} Et mortua est] in peccatis, scilicet excecata.
marg.| {c} Tertia pars creature eorum que habebant animas in mari] Hi sunt Philosophi qui propter suam discretionem dicuntur habuisse animas in mundo qui dicitur hic mare. Unde et ipsi dicuntur creatura mundi. Rm. 1.c. Invisibilia Dei per ea que facta sunt a creatura mundi, id est a Philosophis per ea facta sunt, intellecta conspiciuntur. Horum tres sunt partes. Quia eorum quidam per bona naturalia preparati fuerunt ut reciperent gratiam fidei, sicut Dionysius, et multi alii Philosophi. Alii per auditum honeste doctrine Apostolorum : tertii vero, nec sic, nec sic ; qui doctrinam recipere noluerunt, et hi facti sunt sanguis, quia in sanguinem Apostolorum desevierunt, vel quia in sanguine, id est errore permanserunt, quia in eo mortui sunt.
marg.| {d} Et tertia pars navium] id est Principum.
marg.| {e} Interiit] id est inter utrumque ivit, scilicet inter sanguinem persecutionis, et ignem invidie vel emulationis : quia quidam etsi non, receperunt doctrinam Apostolorum, tamen approbaverunt unde non fuerunt ignis per invidiam, nec persecutionem suscitaverunt, unde non fuerunt sanguis per oppressionem eorum, et violentiam.
prol.| * Hec est ergo tertia pars creature que fit sanguis, et mortua est. Item per naves possunt intelligi bona opera, que spes inducit, que debent habere tria scilicet genus operis, finem bonum, et modum qui debet esse ex caritate. Hunc modum tollit timor, qui timor non est in caritate. 1Io. 4.d. Et ibid. Qui timet, non est perfectus in caritate. Sed spes se ponit inter utrumque, scilicet inter finem bonum, et genus operis, et sic fit opus meritorium, aliter non. Et hoc est quod dicitur, quod tertia pars navium interiit.
marg.| {f} Et tertius Angelus] id est tertius Ordo Predicatorum.
marg.| {g} Tuba cecinit] id est predicavit contra importunitatem hereticorum quos adversus Ecclesiam post sevitiam Martyricidarum suscitavit Diabolus.
marg.| {h} Et cecidit de celo] id est de Ecclesia.
marg.| {i} Stella magna] scilicet cuneus hereticorum nocte lucens, id est illos qui non erant dies, sed nox, docens : Io. 3.c. Qui male agit, odit lucem. Vel ad litteram, nocte docens, et non audens de die. Prv. 9.d. Aque furtive dulciores sunt. Vel si de die in latibulis. Unde Iob. 37.b. Ingredietur bestia latibulum suum, et in antro suo morabitur. Vel   [Stella] dicitur Heresiarcha, que   [cecidit] lapsu erroris non humilitatis.
marg.| {h} De celo] id est de fide Ecclesiastica vel de fidelium societate. 1Tim. 6.d. Devitans prophanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientie, quam quidam promittentes circa fidem exciderunt.   [Stella] igitur, quia docet in occulto. Iob. 24.c. Oculus adulteri observat caliginem.
marg.| {k} Magna] propter multitudinem. Eccl. 1.d. Stultorum infinitus est numerus. Item   [magna] propter potentiam, et superbiam. Ier. 48.e. Audivimus superbiam Moab, superbus est valde ; sublimitatem eius et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis eius ego scio, ait Dominus.
marg.| {l} Ardens] igne invidie contra Ecclesiam. Et non sicut vera stella, sed
marg.| {m} Tamquam facula] que illuminando alios seipsam consumit ; et quicquid incendit, in carbonem deformem redigit, id est in peccati nigredinem. Nahum. 3.c. Facies omnium sicut nigredo olle.
marg.| {n} Et cecidit] propria, et singulari ductus voluntate.
marg.| {7. 392vb}
marg.| {o} In tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum] Flumina sunt sacre Scripture documenta. Que tres habent partes. Prima est textus librorum tam Novi, quam Veteris Testamenti : secunda est dicta, et institutiones Apostolorum. Tertia est expositiones sanctorum Expositorum. Hec ergo stella   [cecidit in tertiam partem fluminum] id est Scripturarum, quia ipsi non recipiunt expositiones Sanctorum. Item tres partes sunt. Prima est doctrina Veteris Testamenti : secunda, doctrina, Novi : Et tertia, neutrius, et in hanc ipsi cadunt. Iste tres partes sunt expositiones tres. Prima litteralis ; Secunda, spiritualis ; tertia, perversa, et in hanc ipsi cadunt. Vel tres partes sunt. Prima, doctrina Evangeliorum : secunda, doctrina Apostolorum, vel Epistolarum ; tertia perversa expositio amborum ; et in hanc cadunt heretici.
marg.| {p} Fontes aquarum] proprie sunt quatuor Evangelia in quibus origo fidei comprehenditur : que indocti, et instabiles depravant sicut, et ceteras Scripturas ad suam ipsorum damnationem. 2Pt. 3. Ps. 10. Quoniam que perfecisti destruxerunt,
marg.| {q} Et nomen stelle] Et benedicit quod nomen habet stelle sine re. supr. 3.a. Nomen habes quod vivas, et mortuus es.
marg.| {r} Dicitur Absinthium] quia amaritudinem perturbationis inducit in Scripturas ; et quisquis ab eis seducitur, in amaritudinem prave intelligentie et mortis spiritualis perducitur. Vel dicuntur heretici Absinthium, quia cibum sapidum Scripture reddunt abominabilem et amarum ; quia 1Cor. 5.b. Modicum fermenti totam massam corrumpit.
marg.| {s} Et facta est tertia pars aquarum] id est hominum, qui neutram duarum expositionum sequuntur.
marg.| {t} In absinthium] quia ipsi intoxicati sunt et Deo abominabiles, sicut ea que ipsi dilexerunt, scilicet sicut prava expositio quam ipsi sequuntur.
marg.| {u} Et] Ex hoc sequitur quod multi homines mortui sunt de aquis, id est de usu aquarum infectarum, id est de acceptione malarum doctrinarum.
marg.| {x} Quia amare facte sunt] nunc per lignum crucis, id est per veram fidem passionis Iesu Christi dulcorate, sicut filii Israel dulcoraverunt aquas Marath per appositionem ligni a Domino sibi ostensi. Ex. 15.d. Unde isti satis peiores sunt quam Iudei : quia. 2Pt. 1.d. Melius erat illis non cognoscere viam veritatis, quam post agnitionem retrorsum converti ab illo quod illis traditum est, sancto mandato, in Scripturis scilicet. De his aquis dicitur. 4Rg. 2.d. Ecce habitatio civitatis huius optima est, id est conversari in recta Scripture expositione optimum est et delectabile ; sed aque pessime sunt, id est expositiones hereticorum perverse. In se enim Scriptura non est perversa, et amara, sed quia ibi admiscetur expositio perversa. Hi igitur peiores sunt viris Iericho, id est Paganis, qui lunam colunt, et stellas celi : Iericho enim interpretatur luna. Viri enim Iericho petierunt ut aque sue sanarentur ab Heliseo. Unde et sequitur. 4Rg. 2. post illud, quod dixerunt, Aque pessime sunt, et terra sterilis, id est heretici, qui terreni sunt, et terrena diligunt, ab omni fructu boni operis sunt alieni. Sap. 4.b. Fructus eorum inutiles et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti. Propter hec omnia dicit Ps. 24.b. Amara erit potio bibentibus illam.
marg.| {y} Et quartus Angelus tuba cecinit] id est quartus Predicator predicavit. Et hoc contra falsos fratres per mores corruptos.
marg.| {z} Et percussa est tertia pars solis] Per solem Maiores de Ecclesia intelliguntur, quorum tertia pars percutitur, non moritur, quia fidem tenent, sed in moribus leduntur. Horum tres partes, Sol enim corpus habet magnum, in quo notatur potestas Maiorum Ecclesie, que est prima pars. Item Sol corpus habet fulgidum et clarum, in quo notatur scientia legum et decretorum, ecce secunda pars. Item fervidum, saltem effectu, in quo notatur caritas, ecce tertia pars, in qua fere omnes columne sunt percusse, quia etsi fidem saltem informem habeant, tamen fervorem caritatis perdiderunt. Vel   [Tertia pars solis] sunt omnes reprobi inter Prelatos, et Doctores Ecclesie. Sunt enim quidam Doctorum, et Prelatorum qui lucent, et ardent, ecce prima pars ; quidam qui ardent et non lucent, ecce secunda : quidam qui lucent et non ardent, ecce tertia pars ; et hec est percussa a serpente ignito ut in tumorem vertatur, quia scientia inflat. 1Cor. 8.a. Verum est, cum sine caritate est. Vel ut unum de duobus. Quidam lucent verbo, et exemplo ardent : quidam lucent, et non ardent : quidam nec lucent, nec ardent, quia obscurati sunt terre domibus iniquitatum.
marg.| {a} Et tertia pars lune] Per lunam medii Prelati Ecclesie intelliguntur, quorum sunt tres partes. Prima cura temporalium : secunda, administratio sacramentorum : tertia, administratio pastus vel temporalis, vel spiritualis. Sed hec tertia pars percutitur, quia ipsi sunt et avari, et inscii.
marg.| {b} Et tertia pars stellarum] Per stellas Religiosi, quorum tres partes sunt, scilicet tria vota continentie, obedientie, et {7. 393ra} paupertatis. Prima et secunda adhuc ita aperte non est percussa ; sed tertia, scilicet paupertas est aperte percussa. Omnes enim iam diu res volunt fieri, et propter hoc incidunt in tentationes, et in laqueos Diaboli, et desideria multa inutilia, et vana, 1Tim. 6.b. Dico percussa sunt predicta.
marg.| {a} Ita ut obscuraretur tertia pars eorum] Et ex hoc secutum est,   [ut tertia pars diei] id est secularium Contemplativorum.
marg.| {b} Non luceret] quorum sunt due partes, perfecti et minus perfecti ; tertia sunt reprobi.
marg.| {c} Et noctis similiter] tertia pars non luceret, id est Activorum secularium, quorum due sunt partes, et perfecti et minus perfecti ; tertia pars sunt qui apparent, et non sunt boni.
marg.| {d} Et vidi] Quinta pars secunde partis capituli, in qua ostenditur differentia inter quatuor precedentes Angelos, et tres subsequentes : in quo potest intelligi, quod tres status sequentes graviores sunt quam quatuor primi. Dicit ergo :   [Et vidi] id est intellexi.
marg.| {e} Et audivi] auditu interiori.
marg.| {f} Vocem unius aquile] id est concordiam totius doctrine Prophetice ; vel totius Scripture ; vel Predicatorum, qui dicuntur aquila, quia et ceteris altius volantes, altiora scilicet, et profundiora Scripture mysteria videntes, ea inferioribus clausa revelant, et tunc per medium celi volant. Unde sequitur.
marg.| {g} Volantis per medium celi] id est Scripture mysteria capientis, et aliis predicantis. Unde sequitur :
marg.| {h} Dicentis voce magna] Propter hoc forsitan ipsa Scriptura volumen volans appellatur. Za. 5.a. Vidi, et ecce volumen volans.
marg.| Et hoc quod hic dicitur, ponitur ad cautelam sequentium, et consolationem preteritorum.
marg.| {i} Ve, ve, ve] triplex miseria, et angustia nuntiatur, et accipitur.
marg.| {k} De ceteris vocibus trium Angelorum] etc. Et hoc non quibuscumque, sed   [Habitantibus in terra] id est diligentibus terrena, et postponentibus celestia. Talibus enim tribulationes vertuntur in dispendium, que bonis cooperantur in bonum, qui secundum propositum vocati sunt sancti, Rm. cap. 7.e. Unde bene dicit   [in terra] non super terram per subiectionem, sed quasi inclusis, et obvolutis intra terram. Sed hic queritur quomodo de tribus Angelis sequentibus sumitur triplex ve, et maxime de tertio, quia de duobus patet. Ille enim, scilicet tertius, qui inter omnes numero est ultimus, prospera nuntiat. Solutio : Hoc dicitur, quia ipsa gloria Electorum quam ille nuntiat, erat occasio augens penam Reproborum, dum in eis vident quantam gloriam peccando amiserunt ; sicut e converso pena Reproborum erit Electis occasio gaudii, quando videbunt in eis quid ipsi evaserunt. Litteraliter ergo triplex ve propter tres status sequentes.
Numérotation du verset  8, moraliter 
marg.| Triplex ve erit malis, quia ve anime, ve corpori, ve coniuncto. Vel triplex ve propter penarum multitudinem, que erit in inferno, et inseparabilitatem et universalitatem : vel propter penam damni, et penam mali consortii. Vel propter triplex peccatum triplex pena materialis erit in inferno : ignis contra avaritiam : sulphur contra luxuriam : spiritus procellarum contra superbiam. Quidam volunt ibi facere punctum. [Habitantibus in terra] Et postea   [De ceteris] etc. dicentes, quod hic est titulus eorum, que sequuntur. Unde quasi principium est sequentis partis : Sed melius exponitur, ut prius expositum est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83a&chapitre=83a_8)

Notes :