Biblia communis

Capitulum 10

Numérotation du verset 1Rg. 10,1 
{t. 2 : Erfurt, f. 8va ; facsim., p. 16a} Tulit autem Samuel lenticulam olei,
et effudit super caput eius et deosculatus eum ait : Ecce unxit te Dominus super hereditatem suam in principem, et tu liberabis populum eius de manu inimicorum eius qui in circuitu1 sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te dominus in principem2.
1 circuitum Rusch (Erfurt)] circuitu Rusch ( facsim. ) Weber
2 et tu liberabis…in principem Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,2 
Cum abieris hodie a me invenies duos viros iuxta sepulcrum3 Rachel in finibus Beniamin in meridie salientes
magnas foveas4 dicentque tibi : Invente sunt asine ad quas ieras perquirendas et intermissis pater tuus asinis sollicitus est pro vobis et dicit : Quid faciam de filio meo ?
3 sepulcrum] sepulcrum Weber
4 salientes magnas foveas Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,3 
Cumque abieris inde, et ultra transieris, et veneris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes
ad Deum in Bethel,
unus portans tres hedos, et alius portans5 tres tortas panis, et alius portans lagenam vini.
5 portans] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,4 
Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et accipies de manu eorum.
Numérotation du verset 1Rg. 10,5 
Post hec venies in collem Domini
ubi est statio Philistinorum, et cum ingressus fueris ibi urbem obvium6 habebis gregem prophetarum descendentium de excelso, et ante eos psalterium et tympanum, et tibiam, et citharam, ipsosque prophetantes.
6 obvium D Φ Rusch Clementina ] obviam Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,6 
Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis
cum eis et mutaberis in virum alium.
Numérotation du verset 1Rg. 10,7 
Quando ergo evenerint signa
hec omnia tibi, fac quecumque invenerit manus tua, quia Dominus tecum {t. 2 : Erfurt, f. 8vb ; facsim., p. 16b} est.
Numérotation du verset 1Rg. 10,8 
Et descendes ante me in Galgala - ego quippe descendam ad te - ut offeras oblationem, et immoles victimas pacificas, septem diebus exspectabis,
donec veniam ad te et ostendam tibi quid7 facias.
7 quid Φ Rusch Clementina ] que Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,9 
Itaque cum avertisset humerum suum ut abiret a Samuele, immutavit ei Deus cor aliud et venerunt omnia
signa hec in die illa.
Numérotation du verset 1Rg. 10,10 
Veneruntque ad predictum collem, et ecce cuneus prophetarum obvius ei, et insilivit super eum spiritus Domini8 et prophetavit in medio eorum.
8 Domini Λ Rusch Clementina ] Dei Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,11 
Videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudius tertius quod esset cum prophetis, et prophetaret dixerunt ad invicem : Quenam res accidit filio Cis ? Num et Saul inter prophetas9 ?
9 inter prophetas C Σ k Rusch Clementina ] in prophetis Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,12 
Responditque alius ad alterum dicens : Et quis pater eius10 ?
Propterea versum est in proverbium num et Saul inter prophetas ?
10 eius] eorum Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,13 
Cessavit autem prophetare et venit ad excelsum.
Numérotation du verset 1Rg. 10,14 
Dixitque patruus Saul ad eum et ad puerum eius : Quo abistis ? Qui responderunt : Querere asinas quas cum non reperissemus venimus ad Samuelem.
Numérotation du verset 1Rg. 10,15 
Dixitque11 ei patruus suus : Indica mihi quid dixerit tibi Samuel.
11 dixitque] et dixit Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,16 
Et ait Saul ad patruum suum : Indicavit nobis quia invente essent asine. De sermone autem regni non indicavit ei
que12 locutus fuerat ei13 Samuel.
12 que] quem Weber
13 fuerat ei Rusch Clementina ] illi fuerat Weber , ei fuerat Λ D Φ
Numérotation du verset 1Rg. 10,17 
Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Masphat14
14 Masphat] Maspha Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,18 
et ad15 filios Israel : Hec dicit Dominus Deus Israel. Ego eduxi Israel de Egypto {t. 2 : Erfurt, f. 9ra ; facsim., p. 17a} et erui vos de manu Egyptiorum, et de manu omnium regum qui affligebant vos.
15 ad] ait ad Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,19 
Vos autem hodie proiecistis Dominum Deum16 vestrum qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris, et dixistis : Nequaquam sed regem constitue super nos. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias.
16 Dominum Deum Σ Λ Rusch ] Deum Weber , Dominum R k
Numérotation du verset 1Rg. 10,20 
Et applicuit Samuel omnes tribus Israel et cecidit sors super17 tribum Beniamin.
17 super] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,21 
Et applicuit tribum Beniamin et cognationes eius, et cecidit super cognationem Metri18 et pervenit usque ad Saul filium Cis. Quesierunt ergo eum et non est inventus illic19.
18 super cognationem Metri Rusch ] cognatio Metri Weber
19 illic] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,22 
Et consuluerunt post hec Dominum utrumnam venturus esset illuc. Responditque Dominus : Ecce absconditus est domi.
Numérotation du verset 1Rg. 10,23 
Cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde, stetitque in medio populi, et altior fuit universo populo ab humero et sursum.
Numérotation du verset 1Rg. 10,24 
Et ait Samuel ad omnem populum : Certe videtis quem elegit Dominus quoniam non sit similis illi20 in omni populo. Et clamavit cunctus populus et ait : Vivat rex.
20 illi D Φ Rusch Clementina ] ei Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,25 
Locutusque21 est autem Samuel ad populum legem regni,
et scripsit in libro et reposuit coram Domino et dimisit Samuel omnem populum singulos in domum suam.
21 locutusque] locutus Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,26 
Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaath et abiit cum eo pars exercitus quorum tetigerat Deus corda.
Numérotation du verset 1Rg. 10,27 
Filii vero Belial dixerunt : Num salvare nos poterit iste ? Et despexerunt eum et non attulerunt ei munera ille vero dissimulabat se audire.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Rg. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=12&chapitre=12_10)

Notes :