Biblia communis

Capitulum 25

Numérotation du verset 1Rg. 25,1 
Mortuus est autem Samuel et congregatus est universus Israel et planxerunt eum nimis1 et sepelierunt eum2 in domo sua in Ramatha3. Consurgensque David descendit in desertum Pharon.
1 nimis] om. Weber
2 eum Rusch Clementina ] om. Weber
3 Ramatha Σ Λ D Φ Rusch Clementina ] Rama Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,2 
Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio eius in Carmelo et homo ille magnus nimis, erantque ei oves tria millia, et mille capre et accidit ut tonderetur grex eius in Carmelo.
Numérotation du verset 1Rg. 25,3 
Nomen autem viri illius erat Nabal.
Et nomen uxoris eius Abigail. Eratque illa mulier4 prudentissima et speciosa, porro vir eius durus, et pessimus, et malitiosus. Erat autem de genere Caleb.
4 illa mulier Cava Λ D Φ Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,4 
Cum autem5 audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum,
5 autem] ergo Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,5 
misit decem iuvenes et dixit eis : Ascendite in Carmelum, et venietis ad Nabal, et salutabitis eum ex nomine meo pacifice.
Numérotation du verset 1Rg. 25,6 
Et sic6 dicetis : Sit7 fratribus meis et tibi pax, et domui tue pax, et omnibus quecumque habes sit pax. Ex multis annis salvos faciens tuos et omnia tua8.
6 sic] om. Weber
7 sit] sic Cava D Φ Weber
8 ex…tua Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,7 
Audivi quod tonderent pastores tui
greges tuos9 qui erant nobiscum in deserto, numquam eis molesti fuimus, nec aliquando defuit eis quicquam de grege omni tempore quo {t. 2 : Erfurt, f. 20vb ; facsim., p. 40b} fuerunt nobiscum in Carmelo.
9 greges tuos] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,8 
Interroga pueros tuos et indicabunt tibi. Nunc ergo inveniant pueri tui10 gratiam in oculis tuis, in die enim bona venimus, ad te11 quodcumque invenerit manus tua, da servis tuis et filio tuo David.
10 tui Σ Λ D Φ Rusch Clementina ] om. Weber
11 ad te] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,9 
Cumque venissent pueri David, locuti sunt ad Nabal omnia verba hec ex nomine David et siluerunt.
Numérotation du verset 1Rg. 25,10 
Respondens autem Nabal pueris David ait : Quis est David ?
Et quis est filius Isai ? Hodie increverunt
servi qui fugiunt dominos suos.
Numérotation du verset 1Rg. 25,11 
Tollam ergo panes meos, et aquas meas, et carnes pecorum que occidi tonsoribus meis et dabo viris quos nescio unde sint ?
Numérotation du verset 1Rg. 25,12 
Regressique12 sunt itaque pueri David per viam suam, et reversi venerunt et annuntiaverunt ei13 omnia verba que dixerat Nabal14.
12 regressique] regressi Weber
13 ei] om. Weber
14 Nabal] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,13 
Tunc ait David15 pueris16 suis : Accingatur unusquisque gladio suo. Et accincti sunt singuli gladiis suis17, accinctusque est David18 ense suo, et secuti sunt David quasi quadrigenti viri, porro ducenti remanserunt ad sarcinas.
15 ait David] inv. Weber
16 pueris Rusch Clementina ] viris Weber
17 gladiis suis Rusch Clementina ] gladio suo Weber
18 David] et praem. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,14 
Abigail
autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris suis19 dicens : Ecce misit David nuntios de deserto ut benedicerent Domino nostro et aversatus20
est eos.
19 suis Rusch Clementina ] om. Weber
20 aversatus Φ Rusch Clementina ] aversus Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,15 
Homines isti satis21 boni fuerunt nobis, et non molesti, nec quicquam aliquando periit omni tempore quo fuimus22 conversati cum eis in deserto.
21 isti satis] inv. Weber
22 fuimus Rusch Clementina ] sumus Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,16 
Pro muro erant nobis tam in nocte quam in die, omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges.
Numérotation du verset 1Rg. 25,17 
Quam ob rem considera, et recogita quid facias, {t. 2 : Erfurt, f. 21ra ; facsim., p. 41a} quoniam completa est malitia adversum virum tuum, et adversum domum tuam et ipse filius est Belial
ita ut nemo ei possit loqui.
Numérotation du verset 1Rg. 25,18 
Festinavit igitur Abigail, et tulit ducentos panes, et duos utres vini, et quinque arietes coctos, et quinque sata polente
et centum ligaturas uve passe et ducentas massas caricarum et imposuit super asinos.
Numérotation du verset 1Rg. 25,19 
Dixitque pueris suis : Precedite me, et23 ecce ego post tergum sequar vos, viro autem suo Nabal non indicavit.
23 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,20 
Cum ergo ascendisset asinum et descenderet ad radicem24 montis, David et viri eius descendebant in occursum eius quibus et illa occurrit.
24 radicem R Σ Λ D Φ Rusch ] radices Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,21 
Et ait David : Vere frustra servavi omnia que huius erant in deserto, et non periit quicquam de cunctis que ad eum pertinebant et reddidit mihi malum pro bono.
Numérotation du verset 1Rg. 25,22 
Hec faciat Dominus25 inimicis David, et hec addat si reliquero de omnibus que ad eum pertinent usque mane mingentem ad parietem.
25 Dominus R Rusch ] Deus Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,23 
Cum autem vidisset Abigail David festinavit et descendit de asino, et procidit coram David super faciem suam et adoravit super terram,
Numérotation du verset 1Rg. 25,24 
et cecidit ad pedes eius et dixit : In me sit, domine mi, hec iniquitas,
loquatur, obsecro, ancilla tua in auribus tuis et audi verba famule tue.
Numérotation du verset 1Rg. 25,25 
Ne ponat, oro, dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal, quoniam26 secundum nomen suum stultus est, et sultitia est27 cum eo ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos, domine, mi quos misisti.
26 quoniam Rusch Clementina ] quia Weber
27 sultitia est Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,26 
vivit Dominus ; et vivit anima tua qui prohibuit te ne venires in sanguinem28 et salvavit animam29 tuam
tibi, et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui querunt domino meo malum.
28 in sanguinem Cava Rusch Clementina ] in sanguine Weber
29 animam] manum Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,27 
Quapropter suscipe benedictionem hanc, quam attulit ancilla tua tibi domino meo, et da pueris qui sequuntur te dominum meum.
Numérotation du verset 1Rg. 25,28 
Aufer iniquitatem
famule tue, faciens enim faciet tibi Dominus domino meo domum
fidelem, quia prelia, domini domine mi tu preliaris, malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vite tue.
Numérotation du verset 1Rg. 25,29 
Si enim surrexerit aliquando homo persequens te, et querens animam tuam erit anima domini mei
custodita quasi in fasciculo
viventium apud Dominum Deum tuum porro inimicorum tuorum anima30 rotabitur quasi in impetu et circulo funde.
30 inimicorum tuorum - anima Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,30 
Cum ergo fecerit Dominus tibi31 domino meo omnia hec32 que locutus est bona de te et constituerit te ducem super Israel,
31 Dominus tibi R Amiatinus Λ Rusch Clementina ] inv. Weber
32 hec] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,31 
non erit tibi hoc in singultum,
et in scrupulum cordis domino meo quod effundens33 sanguinem innoxium, aut ipse te ultus fueris, et cum benefecerit Dominus domino meo recordaberis ancille tue et tu benefacies ei34.
33 effundens] effunderis Weber
34 et tu benefacies ei] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,32 
Et ait David ad Abigail : Benedictus Dominus Deus Israel qui misit te hodie in occursum meum et benedictum eloquium tuum,
Numérotation du verset 1Rg. 25,33 
et benedicta tu que prohibuisti me ne irem hodie35 ad sanguinem, ne36 ulciscerer me manu mea.
35 ne irem hodie] hodie ne irem Weber
36 ne] et Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,34 
Alioquin vivit Dominus {t. 2 : Erfurt, f. 21va ; facsim., p. 42a} Deus Israel qui prohibuit me ne malum facerem37 tibi, nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad matutinam lucem38 mingens ad parietem.
37 me ne malum facerem Σ Λ D Φ Rusch Clementina ] me malum facere Weber
38 ad matutinam lucem] ad lucem matutinam Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,35 
Suscepit ergo39 de manu eius omnia que attulerat ei dixitque ei : Vade pacifice in domum tuam ecce audivi vocem tuam et honoravi faciem tuam.
39 ergo] + David praem. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,36 
Venit autem Abigail ad Nabal, et ecce erat ei convivium in domo eius quasi convivium regis et cor Nabal iocundum. Erat enim ebrius nimis et non indicavit verbum illi40 pusillum aut grande usque mane41.
40 verbum illi] ei verbum Weber
41 usque] +in Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,37 
Diluculo autem cum digessisset vinum Nabal indicavit42
uxor sua verba hec et emortuum est cor eius intrinsecus et factus est quasi lapis.
42 indicavit] + ei praem. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,38 
Cumque pertransissent decem dies percussit Dominus Nabal et mortuus est.
Numérotation du verset 1Rg. 25,39 
Quod cum audisset David mortuum Nabal ait benedictus Dominus qui iudicavit
causam opprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius misit ergo David et locutus est ad Abigail ut sumeret eam sibi in uxorem.
Numérotation du verset 1Rg. 25,40 
Et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum et locuti sunt ad eam dicentes David misit nos ad te ut accipiat te in uxorem sibi43.
43 in uxorem sibi] sibi in uxorem Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,41 
Que consurgens adoravit prona in terram et ait : Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei.
Numérotation du verset 1Rg. 25,42 
Et festinavit et surrexit Abigail et ascendit super asinum et quinque puelle ierunt cum ea pedisseque eius, et secuta est nuntios {t. 2 : Erfurt, f. 21vb ; facsim., p. 42b} David et facta est illi uxor.
Numérotation du verset 1Rg. 25,43 
Sed et Achinoem accepit David de Iezrael et fuit utraque uxor eius.
Numérotation du verset 1Rg. 25,44 
Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David Phalti filio Lays qui erat de Gallim.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Rg. 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=12&chapitre=12_25)

Notes :