Biblia communis

Capitulum 27

Numérotation du verset 1Rg. 27,1 
Et ait David in corde suo : Aliquando incidam in uno die1 in manu Saul nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philistinorum ut desperet Saul cessetque me quaerere in cunctis finibus Israel ? Fugiam ergo manus eius.
1 una die Rusch Clementina ] in uno die Weber
Numérotation du verset 1Rg. 27,2 
Et surrexit David et abiit2 et sexcenti viri cum eo ad Achis filium Maoch regem Geth.
2 abiit] + ipse Weber
Numérotation du verset 1Rg. 27,3 
Et habitavit David cum Achis in Geth ipse et viri eius3 et domus eius4 et duae uxores eius Achinoen Iezraelitis5 et Abigail uxor Nabal Carmeli.
3 eius] + vir Weber
4 eius²] + David Weber
5 Iezraelitis Weber (D) Rusch Clementina ] Iezrahelites Weber
Numérotation du verset 1Rg. 27,4 
Et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth et non addidit ultra ut quaereret eum.
Numérotation du verset 1Rg. 27,5 
Dixit autem David ad Achis : Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis huius ut habitem ibi cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum ?
Numérotation du verset 1Rg. 27,6 
Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg propter quam causam facta est Siceleg regum Iuda usque in diem hanc.
Numérotation du verset 1Rg. 27,7 
Fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philistinorum quatuor mensium6.
6 mensium] mensuum Weber
Numérotation du verset 1Rg. 27,8 
Et ascendit David et viri eius et agebant predas de Gessuri7 et de Gezre8
et de Amalechitis.
Hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus euntibus Sur usque ad terram Egypti.
7 Gessuri ΩJ Clementina ] Gethsuri ΩSM, Gesuri Rusch Weber , Iesuri ΨD
8 Gezre Ed1455 Rusch ] Getri ΩJ, Gethri ΩSM, Gerzi Clementina , Gedri Weber
Numérotation du verset 1Rg. 27,9 
Et percutiebat David omnem terram illorum9, nec relinquebat viventem virum
et mulierem, tollensque oves, et boves et asinos et camelos et vestes revertebatur et veniebant10 ad Achis.
9 illorum] om. Weber
10 veniebant] veniebat Weber
Numérotation du verset 1Rg. 27,10 
Dicebat autem ei {t. 2 : Erfurt, f. 22vb ; facsim., p. 44b} Achis : In quem irruistis hodie ? Respondebat11 David : Contra meridiem Iude
et contra meridiem Ierameel12 a et contra meridiem Ceni.
11 respondebat Rusch Clementina ] respondebatque Weber
a et contra meridiem Ierameel = וְעַל־נֶ֣גֶב הַיַּרְחְמְאֵלִ֔י ; καὶ κατὰ νότον Ιεσμεγα
12 Ierameel] scrips. cum ΘG2 Clementina et cett. editionibus Edmaior. , Hieramel Rusch , Hiramel Weber
Numérotation du verset 1Rg. 27,11 
Virum et mulierem non vivificabat David,
nec adducebat in Geth dicens : Ne forte loquantur adversum nos. Hec fecit David et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philistinorum.
Numérotation du verset 1Rg. 27,12 
Credidit ergo Achis David dicens : Multa enim13 mala operatus est contra populum14 Israel erit igitur mihi servus sempiternus.
13 enim] om. Weber
14 populum] + suum Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Rg. 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=12&chapitre=12_27)

Notes :