Biblia communis

Capitulum 11

Numérotation du verset 1Rg. 11,1 
{t. 2 : Erfurt, f. 9rb ; facsim., p. 17b} Et factum est quasi post mensem1 ascendit Naas Ammonites2, et pugnare cepit adversum Iabes Galaad.
Dixeruntque3 omnes viri Iabes ad Naas : Habeto nos federatos et serviemus tibi.
1 et…mensem Σ Rusch Clementina ] om. Weber
2 Ammonites Rusch Weber ] Amonitis Ω Ed1455
3 dixeruntque] dixerunt autem Weber
Numérotation du verset 1Rg. 11,2 
Et respondit ad eos Naas Ammonites :
In hoc feriam vobiscum fedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros,
ponamque vos opprobrium4 universo Israel
4 opprobrium] + in Weber
Numérotation du verset 1Rg. 11,3 
Et dixerunt ad eum seniores Iabes :
Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios
ad5 universos terminos Israel, et si non fuerit qui defendat nos egrediemur ad te.
5 ad D Φ Rusch Clementina ] in Weber
Numérotation du verset 1Rg. 11,4 
Venerunt ergo in Gabaath Saulis nuntii6 et locuti sunt verba, audiente populo et levavit omnis populus vocem suam et flevit.
6 in Gabaath Saulis - nuntii] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 11,5 
Et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait : Quid habet populus quid7 plorat ? Et narraverunt ei verba virorum Iabes.
7 quid] quod Weber
Numérotation du verset 1Rg. 11,6 
Et insiluit8 spiritus Domini in Saul cum audisset verba hec et iratus est furor eius nimis.
8 insiluit Weber (A Λ D Φ) Rusch ] insilivit Weber
Numérotation du verset 1Rg. 11,7 
Et assumens utrumque bovem concidit in frusta, misitque in omnes terminos Israel per manum nuntiorum, dicens : Quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuel9 sic faciet10 bobus eius. Invasit ergo timor Domini populum et egressi sunt quasi vir unus.
9 Samuel Rusch Clementina ] Samuhelem Weber
10 faciet] fiet Weber
Numérotation du verset 1Rg. 11,8 
Et recensuit eos in Bezec
fueruntque filiorum Israel trecenta millia, virorum
autem Iuda triginta millia.
Numérotation du verset 1Rg. 11,9 
Et dixerunt nuntiis qui venerant : {t. 2 : Erfurt, f. 9va ; facsim., p. 18a} Sic dicetis viris qui sunt in Iabes Galaad, cras
erit vobis salus, cum incaluerit sol.
Venerunt ergo nuntii et annuntiaverunt viris Iabes qui letati sunt.
Numérotation du verset 1Rg. 11,10 
Et dixerunt : Mane exibimus ad vos et facietis nobis omne quod placuerit vobis.
Numérotation du verset 1Rg. 11,11 
Et factum est cum venisset dies crastinus, constituit Saul populum in partes11 et ingressus est media castra in vigilia matutina
et percussit Amon usque dum incalesceret dies reliqui autem dispersi sunt
ita ut non relinquerentur in eis duo pariter.
11 in partes] in tres partes Weber
Numérotation du verset 1Rg. 11,12 
Et ait populus ad Samuelem12 : Quis est iste qui dixit Saul non regnabit super nos ? Date viros et interficiemus eos.
12 Samuelem C Λ Φ Rusch Clementina ] Samuhel Weber
Numérotation du verset 1Rg. 11,13 
Et ait Saul : Non interficietur13 quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israel.
13 interficietur] occidetur Weber
Numérotation du verset 1Rg. 11,14 
Dixit autem Samuel ad populum : Venite et eamus in Galgala et innovemus ibi regnum.
Numérotation du verset 1Rg. 11,15 
Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala, et immolaverunt ibi victimas coram Domino pacificas14. Et letatus est ibi Saul et cuncti viri Israel nimis.
14 coram Domino - pacificas] inv. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Rg. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=12&chapitre=12_11)

Notes :