Biblia communis

Capitulum 6

Numérotation du verset 1Rg. 6,1 
{t. 2 : Erfurt, f. 6ra ; facsim., p. 11a} Fuit ergo arca Domini in regione Philistinorum septem mensibus.
Numérotation du verset 1Rg. 6,2 
Et post hec1 vocaverunt Philistiim sacerdotes et divinos dicentes : Quid faciemus de arca Dei ? Indicate nobis quomodo remittemus eam in locum suum. Qui dixerunt :
1 post hec] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 6,3 
Si remittitis arcam Dei Israel, nolite dimittere eam vacuam, sed quod debetis reddite ei pro peccato, et tunc curabimini et scietis quare non recedat manus eius a vobis.
Numérotation du verset 1Rg. 6,4 
Qui dixerunt : Quid est quod pro delicto reddere debeamus ei ? Responderuntque illi :
Numérotation du verset 1Rg. 6,5 
Iuxta numerum provinciarum Philistinorum2 quinque anos aureos facietis,
et quinque mures aureos, quia plaga una fuit omnibus vobis et satrapis vestris. Facietisque similitudinem3 anorum vestrorum et similitudines murium qui demoliti sunt terram, et dabitis gloriam Deo Israel4, si forte relevet manum suam a vobis et a diis vestris et a terra vestra.
2 Philistinorum Λ D Φ Rusch Clementina ] Philistiim Weber
3 similitudinem] similitudines Weber
4 gloriam - Deo Israel] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 6,6 
Quare aggravatis5 corda vestra sicut aggravavit Egyptus et pharao cor suum ? Nonne postquam percussus est tunc dimisit eos et abierunt ?
5 aggravatis Rusch Clementina ] gravatis Weber
Numérotation du verset 1Rg. 6,7 
Nunc ergo arripite et facite plaustrum
novum unum et duas vaccas
fetas quibus non est impositum iugum
iungite in plaustro
et recludite
vitulos
earum domi.
Numérotation du verset 1Rg. 6,8 
Tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro et vasa aurea que exolvistis ei pro delicto ponetis {t. 2 : Erfurt, f. 6rb ; facsim., p. 11b} in capsella ad latus eius et dimittite eam ut vadat.
Numérotation du verset 1Rg. 6,9 
Et aspicietis et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames,
ipse fecit nobis hoc malum6 grande, sin autem minime, sciemus quia nequaquam manus eius tetigit nos sed casu accidit.
6 hoc malum Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 6,10 
Fecerunt ergo illi hoc modo, et tollentes duas vaccas
que lactabant vitulos, iunxerunt ad plaustrum vitulosque earum recluserunt7 domi.
7 recluserunt] concluserunt Weber
Numérotation du verset 1Rg. 6,11 
Et posuerunt arcam Dei super plaustrum, et capsellam que habebat mures aureos et similitudinem anorum.
Numérotation du verset 1Rg. 6,12 
Ibant autem in directum vacce per viam que ducit Bethsames
et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes et non declinabant,
neque ad dexteram neque ad sinistram sed et satrape Philistinorum sequebantur usque ad terminos Bethsames.
Numérotation du verset 1Rg. 6,13 
Porro Bethsamite metebant triticum in valle, et elevantes oculos, viderunt arcam et gavisi sunt cum vidissent.
Numérotation du verset 1Rg. 6,14 
Et plaustrum venit in agrum Iosue Bethsamite et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus et conciderunt ligna plaustri vaccasque imposuerunt
super ea holocaustum Domino.
Numérotation du verset 1Rg. 6,15 
Levite autem deposuerunt arcam Dei, et capsellam que erat iuxta eam in qua erant vasa aurea et posuerunt super lapidem grandem. Viri autem Bethsamite obtulerunt holocausta et immolaverunt victimas in die illo8 Domino.
8 illo A Λ Rusch ] illa Weber
Numérotation du verset 1Rg. 6,16 
Et quinque satrape Philistinorum viderunt et reversi {t. 2 : Erfurt, f. 6va ; facsim., p. 12a} sunt in Accaron in die illa.
Numérotation du verset 1Rg. 6,17 
Hi sunt autem ani aurei quos reddiderunt Philistiim pro delicto, Domino : Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Accaron unum,
Numérotation du verset 1Rg. 6,18 
et mures aureos secundum numerum urbium Philistiim quinque provinciarum, ab urbe murata usque ad villam que erat absque muro et usque ad Abel
magnum super quem posuerunt arcam Domini que erat
usque in illo die9 in agro Iosue Bethsamitis.
9 in illo die R Φ Rusch ] in illa die Weber , in die illa Σ, in illum diem Clementina
Numérotation du verset 1Rg. 6,19 
Percussit autem
de viris Bethsamitibus eo quod vidissent arcam Domini et percussit de populo
septuaginta viros
et quinquaginta millia plebis. Luxitque populus quod percussisset Dominus plebem plaga magna.
Numérotation du verset 1Rg. 6,20 
Et dixerunt viri Bethsamite : Quis poterit stare in conspectu
Domini Dei sancti huius ? Et ad quem ascendet
a nobis ?
Numérotation du verset 1Rg. 6,21 
Miseruntque nuntios
ad habitatores Chariathiarim dicentes : Reduxerunt Philistiim arcam Domini descendite et reducite10 eam ad vos.
10 reducite Λ Φ Rusch Clementina ] ducite Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Rg. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=12&chapitre=12_6)

Notes :