Biblia communis

Capitulum 24

Numérotation du verset 1Rg. 24,1 
Ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis Engaddi.
Numérotation du verset 1Rg. 24,2 
Cumque reversus esset Saul postquam persecutus est Philisteos nuntiaverunt ei dicentes ecce David in deserto est Engaddi.
Numérotation du verset 1Rg. 24,3 
Assumens ergo Saul tria millia electorum virorum ex omni Israel, perrexit ad investigandum David et viros eius, etiam super abruptissimas petras que solis ibicibus pervie sunt.
Numérotation du verset 1Rg. 24,4 
Venit1 ad caulas ovium2
que se offerebant vianti, eratque {t. 2 : Erfurt, f. 20ra ; facsim., p. 39a} ibi spelunca,
quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem.
Porro David et viri eius in interiore3 parte spelunce latebant.
1 venit] et praem. Weber
2 ovium] quoque praem. Weber
3 interiore] interiori Weber
Numérotation du verset 1Rg. 24,5 
Et dixerunt servi David ad eum : Ecce dies de qua locutus est Dominus ad te, ego tradam4 inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David et precidit oram chlamydis Saul silenter.
4 tradam] + tibi Weber
Numérotation du verset 1Rg. 24,6 
Post hec percussit cor suum David eo quod abscidisset chlamydis oram5 Saul.
5 chlamydis oram] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 24,7 
Dixitque ad viros suos : Propitius sit mihi6 Dominus, ne faciam hanc rem Domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quoniam christus Domini est. Vivit Dominus,
quia nisi Dominus percusserit eum aut dies eius venerit ut moriatur aut descendens
in prelium perierit propocius sit mihi Dominus ut non mittam manum meam in christum Domini7
6 sit mihi Σ Rusch Clementina ] inv. Weber
7 vivit Dominus quia … in christum Domini] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 24,8 
et confregit David viros suos sermonibus istis8 et non permisit eos ut consurgerent in Saul porro Saul exsurgens de spelunca pergebat cepto itinere.
8 istis] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 24,9 
Surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca clamavit post tergum Saul dicens : Domine, mi rex. Et respexit Saul post se et inclinans se David pronus in terram adoravit.
Numérotation du verset 1Rg. 24,10 
dixitque ad Saul : Quare audis verba hominum loquentium David querit malum adversum te ?
Numérotation du verset 1Rg. 24,11 
Ecce viderunt hodie9 oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca, et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus. Dixi enim : {t. 2 : Erfurt, f. 20rb ; facsim., p. 39b} Non extendam manum meam in domino meo quia Christus Domini est.
9 viderunt hodie] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 24,12 
Quin potius pater mi, vide, et cognosce oram chlamydis tue in manu mea, quoniam cum preciderem summitatem chlamydis tue, nolui extendere manum meam in te, animadverte et vide, quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te, tu autem insidiaris anime meae ut auferas eam.
Numérotation du verset 1Rg. 24,13 
Iudicet Dominus inter10 me et te et ulciscatur Dominus me11 ex te, manus autem mea non sit in te.
10 inter] coniec. cum Weber , ter cacogr. Rusch
11 Dominus me] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 24,14 
Sicut et in proverbio antiquo dicitur : ab impiis egredietur impietas, manus ergo mea non sit in te.
Numérotation du verset 1Rg. 24,15 
Quem persequeris12 rex Israel ? Quem persequeris ? Canem mortuum
persequeris13 et policem unum.
12 persequeris Λ Φ Rusch Clementina ] sequeris R A Σ m Weber , queris Cava D
13 persequeris Rusch Clementina ] sequeris Weber , queris Cava
Numérotation du verset 1Rg. 24,16 
Sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat et iudicet14 causam meam et eruat me de manu tua.
14 iudicet Rusch Clementina ] diiudicet R A Weber
Numérotation du verset 1Rg. 24,17 
Cum autem complesset David loquens sermones huiuscemodi ad Saul dixit Saul : Numquid hec vox15 tua est fili mi David ? Et levavit Saul vocem suam et flevit,
15 hec vox Cava Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 24,18 
Dixitque ad David : Iustior tu es quam ego, tu enim tribuisti mihi bona ego autem reddidi tibi mala.
Numérotation du verset 1Rg. 24,19 
Et tu indicasti mihi16 hodie que feceris mihi bona quomodo tradiderit me Dominus in manu tua et non occideris me.
16 mihi] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 24,20 
Quis enim cum invenerit inimicum suum dimittet eum in via bona ? Sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me.
Numérotation du verset 1Rg. 24,21 
Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis et habiturus in manu tua regnum Israel,
Numérotation du verset 1Rg. 24,22 
iura mihi in Domino {t. 2 : Erfurt, f. 20va ; facsim., p. 40a} ne deleas semen meum post me neque auferas nomen meum de domo patris mei.
Numérotation du verset 1Rg. 24,23 
Et iuravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam et David et viri eius ascenderunt ad tutiora loca.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Rg. 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=12&chapitre=12_24)

Notes :