Biblia communis

Capitulum 15

Numérotation du verset 1Rg. 15,1 
Et dixit Samuel ad Saul : Me misit Dominus ut unguerem te in regem super populum eius Israel. Nunc ergo audi vocem Domini.
Numérotation du verset 1Rg. 15,2 
Hec dicit Dominus exercituum : Recensui quecumque fecit {t. 2 : Erfurt, f. 12va ; facsim., p. 24a} Amalech Israeli quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Egypto.
Numérotation du verset 1Rg. 15,3 
Nunc ergo1 vade et percute Amalech et demolire universa eius non parcas ei et non concupiscas ex rebus ipsius aliquid2 sed interfice a viro usque ad mulierem et parvulum atque lactentem3 bovem et ovem, camelum et asinum.
1 ergo R Σ Rusch Clementina ] igitur Weber
2 et…aliquid Rusch Clementina ] om. Weber
3 lactentem Rusch Clementina ] lactantem Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,4 
Precepit itaque Saul populo et recensuit eos quasi agnos, ducenta millia peditum, et decem millia virorum Iuda.
Numérotation du verset 1Rg. 15,5 
Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalech tetendit insidias in torrente.
Numérotation du verset 1Rg. 15,6 
Dixitque4 Saul Cineo :
Abite, recedite, atque discedite5 ab Amalech, ne forte involvam te cum eo, tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israel cum ascenderent de Egypto. Et recessit Cineus de medio Amalech.
4 dixit Rusch ] dixitque Weber
5 discedite C Σ Λ Φ Rusch ] descendite Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,7 
Percussitque Saul Amalech
ab Evila
donec venit ad Sur6
que est e regione Egypti.
6 venit ad Sur Rusch ] venias Sur R A m Weber , veniat Sur D, veniat Assur Λ, venit Assur C Σ Φ
Numérotation du verset 1Rg. 15,8 
Et apprehendit Agag
regem Amalech vivum omne autem vulgus interfecit in ore gladii.
Numérotation du verset 1Rg. 15,9 
Et pepercit Saul et populus Agag
et optimis gregibus ovium et armentorum, et vestibus, et arietibus, et universis que pulchra erant, nec voluerunt disperdere ea, quicquid vero vile fuit et reprobum, hec7 demoliti sunt.
7 hec] hoc Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,10 
Factum est autem verbum Domini ad Samuel dicens :
Numérotation du verset 1Rg. 15,11 
Penitet me,
quod constituerim Saul regem quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit. Contristatusque est Samuel et clamavit ad Dominum tota nocte.
Numérotation du verset 1Rg. 15,12 
Cumque de nocte surrexisset Samuel ut iret ad Saul mane, nuntiatum est Samueli eo quod venisset {t. 2 : Erfurt, f. 12vb ; facsim., p. 24b} Saul in Carmelum et erexisset sibi fornicem triumphalem
et reversus transisset descendissetque in Galgala. Venit ergo Samuel ad Saul et Saul offerebat holocaustum Domino de initiis predarum que attulerat ex Amalech. Et dum venisset Samuel ad Saul8
8 Saul offerebat holocaustum… ad Saul Σ Λ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,13 
dixit ei Saul : Benedictus tu Domino implevi verbum Domini.
Numérotation du verset 1Rg. 15,14 
Dixitque Samuel : Et que est hec vox gregum que resonat in auribus meis et armentorum quam ego audio ?
Numérotation du verset 1Rg. 15,15 
Et ait Saul : De Amalech adduxerunt ea pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo reliqua vero occidimus.
Numérotation du verset 1Rg. 15,16 
Ait9 autem Samuel ad Saul : Sine me, et indicabo tibi que locutus sit ad me Dominus10 nocte. Dixitque ei : Loquere.
9 ait Λ Φ Rusch Clementina ] dixit Weber
10 ad me - Dominus Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,17 
Et ait Samuel : Nonne cum parvulus esses
in oculis tuis caput in tribubus Israel factus es unxitque te Dominus in regem11 super Israel,
11 in regem Rusch Clementina ] regem Weber (A C m)
Numérotation du verset 1Rg. 15,18 
et misit te Dominus in viam12 et ait : Vade et interfice peccatores Amalech et pugnabis contra eos usque ad internicionem eorum ?
12 in viam Rusch Clementina ] in via Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,19 
Quare ergo non audisti vocem Domini sed versus ad predam es et fecisti malum in oculis Domini ?
Numérotation du verset 1Rg. 15,20 
Et ait Saul ad Samuelem : Immo audivi vocem Domini
et ambulavi in via per quam misit me Dominus, et adduxi Agag regem Amalech et Amalech interfeci.
Numérotation du verset 1Rg. 15,21 
Tulit autem populus de preda oves et boves, primitias eorum que cesa sunt ut immolet Domino Deo suo in Galgalis.
Numérotation du verset 1Rg. 15,22 
Et ait Samuel : Numquid vult Dominus {t. 2 : Erfurt, f. 13ra ; facsim., p. 25a} holocausta aut victimas et non potius ut obediatur voci Domini ? Melior est enim obedientia quam victime
et auscultare magis quam offerre adipem arietum.
Numérotation du verset 1Rg. 15,23 
Quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi scelus idolatrie nolle acquiescere. Pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini abiecit te Dominus13 ne sis rex.
13 Dominus Φ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,24 
Dixitque Saul ad Samuelem14 : Peccavi, quia prevaricatus sum sermonem Domini et verba tua timens populum et obediens voci eorum.
14 Samuelem Λ Φ Rusch Clementina ] Samuhel Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,25 
Sed nunc porta queso peccatum meum {t. 2 : Erfurt, f. 13rb ; facsim., p. 25b} et revertere mecum ut adorem Dominum.
Numérotation du verset 1Rg. 15,26 
Et ait Samuel ad Saul : Non revertar tecum
quia proiecisti sermonem Domini et proiecit te Dominus ne sis rex super Israel.
Numérotation du verset 1Rg. 15,27 
Et conversus est Samuel ut abiret ille autem apprehendit summitatem pallii eius que et scissa est.
Numérotation du verset 1Rg. 15,28 
Et ait ad eum Samuel : Scidit
Dominus regnum Israel a te hodie et tradidit illud proximo tuo
meliori te.
Numérotation du verset 1Rg. 15,29 
Porro Triumphator
in Israel non parcet tibi15 et penitudine non flectetur
neque enim homo est ut agat penitentiam.
15 tibi] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,30 
At ille ait : Peccavi sed nunc honora me coram senioribus16 populi mei et coram Israel et revertere mecum ut adorem Dominum Deum tuum.
16 senioribus Λ Φ m Rusch Clementina ] senibus Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,31 
Reversus ergo Samuel secutus est Saulem et adoravit Saul Dominum.
Numérotation du verset 1Rg. 15,32 
Dixitque Samuel : Adducite ad me Agag regem Amalech. Et oblatus est ei Agag pinguissimus. Et dixit Agag : Siccine separat amara mors ?
Numérotation du verset 1Rg. 15,33 
Et ait Samuel : Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus sic absque liberis erit inter mulieres mater tua. Et in frusta concidit eum Samuel17 coram Domino in Galgalis.
17 eum Samuel Λ Φ Rusch Clementina ] Samuhel Agag Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,34 
Abiit autem Samuel in Ramatha Saul vero ascendit in domum suam in Gabaath.
Numérotation du verset 1Rg. 15,35 
Et non vidit Samuel ultra Saul
usque ad diem mortis sue, verumtamen lugebat Samuel Saul quoniam Dominum penitebat quod constituisset regem Saul super Israel.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Rg. 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=12&chapitre=12_15)

Notes :