Biblia communis

Capitulum 28

Numérotation du verset 1Rg. 28,1 
Factum est autem in diebus illis congregaverunt Philistiim agmina sua ut prepararentur contra Israel ad bellum1. Dixitque Achis ad David : Sciens nunc scito quod2 mecum egredieris in castris tu et viri tui.
1 contra Israel - ad bellum] inv. Weber
2 quod] quoniam Weber
Numérotation du verset 1Rg. 28,2 
Dixitque David ad Achis nunc scies que facturus est servus tuus.
Et ait Achis ad David : Et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus.
Numérotation du verset 1Rg. 28,3 
Samuel autem mortuus est
planxitque eum omnis Israel et sepelierunt eum in Ramatha3 urbe sua.
et Saul abstulit magos et ariolos de terra, et interfecit eos qui pythones habebant in ventre4.
3 Ramatha Rusch Clementina ] Rama Weber
4 et…ventre] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 28,4 
Congregatique sunt Philistiim et venerunt et castrametati sunt in Sunam. Congregavit autem et Saul universum Israel et venit in Gelboe,
Numérotation du verset 1Rg. 28,5 
et vidit Saul castra Philistiim et timuit et expavit cor eius nimis.
Numérotation du verset 1Rg. 28,6 
Consuluitque Dominum
et non respondit ei neque per sacerdotes, {t. 2 : Erfurt, f. 23ra ; facsim., p. 45a} neque per somnia5
neque per prophetas.
5 neque per sacerdotes - neque per somnia] inv. Weber ; somnia] soônia cacogr. Rusch
Numérotation du verset 1Rg. 28,7 
Dixitque Saul servis suis :
Querite mihi mulierem habentem pythonem et vadam ad eam et sciscitabor per illam. Et dixerunt servi eius ad eum : Est mulier habens pythonem in Endor.
Numérotation du verset 1Rg. 28,8 
Mutavit ergo habitum suum, vestitusque est aliis vestimentis, et6 abiit ipse et duo viri cum eo veneruntque ad mulierem nocte et ait : Divina mihi in pythone et suscita mihi quem dixero tibi.
6 et Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 28,9 
Et ait mulier ad eum : Ecce tu nosti quanta fecerit Saul et quomodo eraserit magos et ariolos de terra. Quare ergo insidiaris anime mee ut occidar ?
Numérotation du verset 1Rg. 28,10 
Et iuravit ei Saul in Domino dicens : Vivit Dominus, quia non eveniet7 tibi quicquam mali propter hanc rem.
7 eveniet Amiatinus Λ D Φ Rusch Clementina ] veniet Weber
Numérotation du verset 1Rg. 28,11 
Dixitque ei mulier : Quem suscitabo tibi ? Qui ait : Suscita Samuelem mihi8.
8 suscita Samuelem mihi] Samuhelem suscita mihi Weber
Numérotation du verset 1Rg. 28,12 
Cum autem vidisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna et dixit ad Saul : Quare imposuisti mihi ? Tu es enim Saul.
Numérotation du verset 1Rg. 28,13 
Dixitque ei rex : Noli timere. Quid vidisti ? Et ait mulier ad Saul : Deos
vidi ascendentes de terra.
Numérotation du verset 1Rg. 28,14 
Dixitque ei : Qualis est forma eius ? Que ait : Vir senex ascendit, et ipse amictus est pallio. Et9 intellexit Saul quod Samuel esset, et inclinavit se super faciem suam in terra, et adoravit.
9 et Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 28,15 
Dixitque10 Samuel ad Saul : Quare inquietasti me ut suscitarer ? Et ait Saul : Coartor nimis siquidem Philistiim pugnant adversum me, et Deus recessit a me, et exaudire me noluit neque in manu prophetarum, neque per {t. 2 : Erfurt, f. 23rb ; facsim., p. 45b} somnia. Vocavi ergo te ut ostenderes mihi quid faciam.
10 dixitque] dixit autem Weber
Numérotation du verset 1Rg. 28,16 
Et ait Samuel : Quid interrogas me cum Dominus recesserit a te et transierit ad emulum tuum ?
Numérotation du verset 1Rg. 28,17 
Faciet enim tibi Dominus11 sicut locutus est in manu mea, et scindet regnum de manu tua et dabit illud proximo tuo David,
11 tibi Dominus Cava Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 28,18 
quia non obedisti voci Domini neque fecisti iram furoris eius in Amalech idcirco quod pateris fecit tibi Dominus hodie.
Numérotation du verset 1Rg. 28,19 
Et dabit Dominus etiam Israel tecum in manu Philistiim cras autem tu et filii tui mecum eritis
sed et castra Israel tradet Dominus in manu Philistiim.
Numérotation du verset 1Rg. 28,20 
Statimque Saul cecidit porrectus in terram, estimuerat enim verba Samuelis12, et robur non erat in eo, quia non comederat panem tota die illa.
12 Samuelis Σ Λ Rusch Clementina ] Samuhel Weber
Numérotation du verset 1Rg. 28,21 
Ingressa est
itaque mulier illa13 ad Saul14, conturbatus enim erat valde. Dixitque ad eum : Ecce obedivit ancilla tua voci tue et posui animam meam in manu mea
et audivi sermones tuos quos locutus es ad me.
13 illa Σ Rusch Clementina ] om. Weber
14 Saul] + et ait Weber
Numérotation du verset 1Rg. 28,22 
Nunc igitur audi et tu vocem ancille tue et15 ponam coram te buccellam panis ut16 comedens convalescas et17 possis iter agere18.
15 et R Λ Φ Rusch Clementina ] ut Weber
16 ut Cava Λ Rusch Clementina ] et Weber
17 et R Σ Λ D Φ Rusch Clementina ] ut Weber
18 agere Λ D Φ Rusch Clementina ] facere Weber
Numérotation du verset 1Rg. 28,23 
Qui renuit et ait : Non comedam. Coegerunt autem eum servi sui et mulier, et tandem audita voce eorum surrexit de terra et sedit super lectum.
Numérotation du verset 1Rg. 28,24 
Mulier autem illa habebat vitulum pascualem
in domo, et festinavit et occidit eum tollensque farinam miscuit eam et coxit azyma,
Numérotation du verset 1Rg. 28,25 
et posuit ante Saul et ante servos eius qui cum comedissent surrexerunt et ambulaverunt {t. 2 : Erfurt, f. 23va ; facsim., p. 46a} per totam noctem illam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Rg. 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=12&chapitre=12_28)

Notes :