Biblia communis

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Rg. 2,1 
in Domino
et1 exaltatum est
cornu meum
in Deo meo2,
dilatatum est os meum
super inimicos meos, quia letata sum in salutari tuo.
1 et Σ Λ Φ Rusch Clementina ] om. Weber
2 deo meo R C Rusch Clementina ] Domino Weber
Numérotation du verset 1Rg. 2,2 
Non est sanctus
ut est Dominus,
neque enim est alius extra te,
et non est fortis sicut Deus noster.
Numérotation du verset 1Rg. 2,3 
Nolite multiplicare
loqui sublimia
gloriantes
recedant vetera de ore vestro,
quia3 Deus
scientiarum Dominus est,
et ipsi preparantur cogitationes.
3 quia Rusch Clementina ] quoniam Weber
Numérotation du verset 1Rg. 2,4 
Arcus fortium
superatus est et infirmi
accincti sunt robore.
Numérotation du verset 1Rg. 2,5 
Saturati
prius pro pane4
se elocaverunt5 et famelici
saturati sunt.
Donec
sterilis peperit plurimos
et que {t. 2 : Erfurt, f. 3va ; facsim., p. 6a} multos habebat filios infirmata est.
4 pane Rusch Weber ] panibus Edmaior. ( Λ H B²) Ω Ed1455 Ed1530 Clementina cum Psalt. Traiect ., Gregor., Beda etc.
5 se elocaverunt] se locaverunt Weber
Numérotation du verset 1Rg. 2,6 
Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos6 et reducit.
6 inferos R Λ Rusch Clementina ] infernum Weber
Numérotation du verset 1Rg. 2,7 
Dominus pauperem facit
et ditat,
humiliat
et sublimat7.
7 Sublimat Rusch ] sublevat Weber
Numérotation du verset 1Rg. 2,8 
Suscitat
de pulvere egenum
et de stercore
elevat pauperem
ut sedeat cum principibus,
et solium glorie
teneat.
Domini enim sunt cardines terre
et posuit super eos orbem.
Numérotation du verset 1Rg. 2,9 
Pedes sanctorum suorum
servabit
et impii in tenebris
conticescent,
quia non in fortitudine sua8
roborabitur vir.
8 sua] om. Weber ; fortitudine + sua : Σ Λ D et Clementina
Numérotation du verset 1Rg. 2,10 
Dominum formidabunt
adversarii eius,
et9 super ipsos
in celis
tonabit.
Dominus
iudicabit fines terre,
et dabit imperium
regi suo,
et sublimabit cornu Christi sui.
9 et] om. Weber eius + et Rusch Clementina
Numérotation du verset 1Rg. 2,11 
Et abiit Helchana in10 Ramatha in domum suam. Puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Eli sacerdotis.
10 in] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 2,12 
Porro filii Eli,
filii Belial,
nescientes Dominum,
Numérotation du verset 1Rg. 2,13 
neque officium sacerdotum ad populum, sed quicumque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem {t. 2 : Erfurt, f. 3vb ; facsim., p. 6b} in manu sua,
Numérotation du verset 1Rg. 2,14 
et mittebat eam in lebetem, vel in caldariam, aut in ollam sive in cacabum et omne quod levabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi sic faciebant universo Israeli venientium in Silo.
Numérotation du verset 1Rg. 2,15 
Etiam antequam adolerent adipem, veniebat puer sacerdotis, et dicebat immolanti : Da mihi carnem ut coquam sacerdoti, non enim accipiam a te carnem coctam sed crudam.
Numérotation du verset 1Rg. 2,16 
Dicebatque illi immolans : Incendatur primum iuxta morem hodie adeps et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua. Qui respondens aiebat ei : Nequaquam nunc enim dabis alioquin tollam vi.
Numérotation du verset 1Rg. 2,17 
Erat enim11 peccatum puerorum grande nimis coram Domino, quia detrahebant homines sacrificio Domini.
11 enim] ergo Weber
Numérotation du verset 1Rg. 2,18 
Samuel autem ministrabat ante faciem Domini puer accinctus ephod lineo.
Numérotation du verset 1Rg. 2,19 
Et tunicam
parvam faciebat ei mater sua quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro suo ut immolaret hostias12.
12 hostias] hostiam Weber
Numérotation du verset 1Rg. 2,20 
Et benedixit Eli Helchane et uxori eius dixitque : Reddat tibi Dominus13 semen de muliere hac, pro fenore quod commodasti Domino. Et abierunt in locum suum.
13 tibi Dominus Λ Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 2,21 
{t. 2 : Erfurt, f. 4ra ; facsim., p. 7a} Visitavit ergo Dominus Annam et concepit et peperit tres filios et duas filias, et magnificatus est puer Samuel apud Dominum.
Numérotation du verset 1Rg. 2,22 
Eli autem erat senex valde et audivit omnia que faciebant filii sui universo Israeli et quomodo dormiebant cum mulieribus que observabant ad ostium tabernaculi.
Numérotation du verset 1Rg. 2,23 
Et dixit eis : Quare facitis res huiuscemodi quas ego audio res pessimas ab omni populo ?
Numérotation du verset 1Rg. 2,24 
Nolite, filii mei14. Non est enim15 bona fama quam ego audio ut transgredi faciatis populum Domini.
14 mei Rusch Clementina ] mi Weber
15 est enim C Σ Λ Φ Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 2,25 
Si peccaverit vir in virum,
placari ei potest Deus, si autem peccaverit in Dominum16 17 vir quis orabit pro eo ? Et non audierunt vocem patris sui quia voluit Deus18 occidere eos.
16 peccaverit in Dominum Rusch ] inv. Weber
17in Dominum A Σ Λ D Rusch Clementina ] in Domino Weber
18 Deus] Dominus Weber
Numérotation du verset 1Rg. 2,26 
Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat, et placebat tam Deo quam hominibus.
Numérotation du verset 1Rg. 2,27 
Venit autem vir Dei ad Eli et ait ad eum : Hec dicit Dominus : Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum essent in Egypto in domo pharaonis ?
Numérotation du verset 1Rg. 2,28 
Et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad19 altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret coram me ephod20 et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel.
19 ad Σ Φ Rusch Clementina ] om. Weber
20 coram me - ephod] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 2,29 
Quare calce abiicitis victimam meam et munera mea que precepi ut offerrentur in templo ? Et magis honorasti filios tuos quam me ut comederetis primitias
omnis sacrificii Israel populi mei ?
Numérotation du verset 1Rg. 2,30 
Propterea ait Dominus Deus Israel : Loquens locutus sum, ut domus tua et domus {t. 2 : Erfurt, f. 4rb ; facsim., p. 7b} patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum.
Nunc autem dicit Dominus : Absit hoc a me sed quicumque honorificaverit21
me glorificabo eum, qui autem contemnunt me erunt ignobiles.
21 honorificaverit] glorificaverit Weber
Numérotation du verset 1Rg. 2,31 
Ecce dies
veniunt et precidam brachium tuum,
et brachium domus patris tui
ut non sit senex
in domo tua.
Numérotation du verset 1Rg. 2,32 
Et videbis emulum tuum
in templo, in universis prosperis Israel, et non erit senex in domo tua omnibus diebus.
Numérotation du verset 1Rg. 2,33 
Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo sed ut deficiant oculi tui
et tabescat anima tua et pars magna
domus tue morietur cum ad virilem etatem venerit.
Numérotation du verset 1Rg. 2,34 
Hoc autem erit tibi signum
quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees in die uno morientur ambo.
Numérotation du verset 1Rg. 2,35 
Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem qui iuxta cor meum
et animam meam
faciat et edificabo ei domum fidelem,
et ambulabit
coram Christo meo cunctis diebus.
Numérotation du verset 1Rg. 2,36 
Futurum est
autem ut quicumque remanserit in domo tua, veniat ut oretur pro eo et offerat nummum argenteum,
et tortam panis
dicatque : Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem
ut comedam buccellam panis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Rg. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=12&chapitre=12_2)

Notes :