Biblia communis

Capitulum 20

Numérotation du verset 1Rg. 20,1 
Fugit autem David de Naioth que est1 in Ramatha2 veniensque locutus est coram Ionatha : Quid feci ? Que est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum quia querit animam meam ?
1 est Cava Λ D Φ m Rusch Clementina ] erat Weber
2 in Ramatha Rusch Clementina ] in Rama Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,2 
Qui dixit ei : Absit a te3 non morieris, {t. 2 : Erfurt, f. 17ra ; facsim., p. 33a} neque enim faciet pater meus quicquam grande vel parvum nisi prius indicaverit mihi, hunc ergo celavit a me4 pater meus sermonem tantummodo ? Nequaquam enim5 erit istud.
3 a te] om. Weber
4 a me R Σ Λ Rusch ] me Weber
5 enim] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,3 
Et iuravit rursum David. Et ille ait : Scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis, et dicet : Nesciat hoc Ionathas, ne forte tristetur. Quinimmo vivit Dominus, et vivit anima tua, quia uno tantum ut ita dicam gradu ego morsque dividimur.
Numérotation du verset 1Rg. 20,4 
Et ait Ionathas ad David : Quodcumque dixerit mihi anima tua faciam tibi.
Numérotation du verset 1Rg. 20,5 
Dixit autem David ad Ionathan : Ecce calende sunt crastino,
et ego ex more sedere
soleo iuxta regem ad vescendum, dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertie.
Numérotation du verset 1Rg. 20,6 
Si respiciens6 requisierit me pater tuus respondebis ei : Rogavit me David ut iret celeriter in Bethleem civitatem suam, quia victime sollemnes ibi sunt universis contribulibus suis7.
6 respiciens Σ Rusch Clementina ] om. Weber
7 suis Cava Rusch Clementina ] eius Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,7 
Si dixerit : Bene, pax erit servo tuo. Sin8 autem fuerit iratus, scito quia completa est malitia eius.
8 sin] si Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,8 
Fac ergo misericordiam in servum tuum quia fedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti, si autem est in me aliqua iniquitas tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me.
Numérotation du verset 1Rg. 20,9 
Et ait Ionathas : Absit hoc a me9, neque enim fieri potest, ut si certe10 cognovero completam esse patris mei malitiam11 contra te, non annuntiem tibi.
9 a me] a te Weber
10 certe Rusch Clementina ] certo Weber
11 esse patris mei malitiam Λ Φ Rusch Clementina ] patris mei esse malitiam Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,10 
Responditque David ad Ionathan : Quis renuntiabit12 {t. 2 : Erfurt, f. 17rb ; facsim., p. 33b} mihi si quid forte responderit tibi pater tuus dure ?
12 renunciabit Rusch Clementina Λ Φ h] nuntiabit Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,11 
Et ait Ionathas ad David : Veni et13 egrediamur foras14 in agrum.
Cumque exissent ambo in agrum,
13 et Rusch Clementina ] om. Weber
14 foras Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,12 
Ait Ionathas ad David : Domine Deus Israel, si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie, et aliquid boni fuerit super David, et non statim misero ad te et notum tibi fecero,
Numérotation du verset 1Rg. 20,13 
hec faciat Deus15 Ionathe16 et hec augeat. Si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te, revelabo aurem tuam, et dimittam te, ut vadas in pace et sit Dominus tecum
sicut fuit
cum patre meo.
15 Deus Cava Λ Φ Rusch ] Dominus Weber
16 Ionathe m Rusch Clementina ] Ionathan Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,14 
Et si vixero facias17 mihi misericordiam Domini si vero mortuus fuero,
17 facias] facies Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,15 
non auferes18 misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, aut si non fecero19 quando eradicaverit Dominus inimicos David, unumquemque de terra, auferat Ionathan de domo sua, et requirat Dominus de manu inimicorum David20.
18 auferes A Λ Φ h Rusch Clementina ] auferas Weber
19 aut…fecero] om. Weber
20 auferat…David] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,16 
Pepigit ergo Ionathas fedus21 cum Domino22 David et requisivit Dominus de manu inimicorum David.
21 Ionathas fedus Λ Φ Rusch Clementina ] inv. Weber
22 Domino] domo Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,17 
Et addidit Ionathas
deierare
David eo quod diligeret eum23 sicut enim animam24 suam ita diligebat eum.
23 eum Cava Λ Φ h Rusch ] illum Weber
24 enim animam Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,18 
Dixitque ad eum Ionathas : cras calende sunt et requireris,
Numérotation du verset 1Rg. 20,19 
requiretur enim sessio tua usque perendie. Descendes ergo festinus et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet,
et sedebis iuxta lapidem cui nomen est25 Ezel.
25 nomen est Σ Λ Φ Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,20 
Et ego tres sagittas mittam iuxta eum et iaciam quasi exercens me {t. 2 : Erfurt, f. 17va ; facsim., p. 34a} ad signum.
Numérotation du verset 1Rg. 20,21 
Mittam quoque et puerum dicens ei : Vade et affer mihi sagittas.
Numérotation du verset 1Rg. 20,22 
Si dixero puero : Ecce sagitte intra te sunt, tolle eas, tu veni ad me, quia pax tibi est et nihil est mali vivit Dominus.
Si autem sic locutus fuero puero : Ecce sagitte ultra te sunt, vade in pace26 quia dimisit te Dominus.
26 in pace Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,23 
De verbo autem quod locuti fuimus ego et tu sit Dominus inter me et te usque in sempiternum.
Numérotation du verset 1Rg. 20,24 
Absconditus est ergo David in agro et venerunt calende et sedit rex ad comedendum panem.
Numérotation du verset 1Rg. 20,25 
Cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem que erat iuxta parietem, surrexit Ionathas, et sedit Abner ex latere Saul vacuusque apparuit locus David.
Numérotation du verset 1Rg. 20,26 
Et non est locutus Saul quicquam in die illa : Cogitabat enim quod forte evenisset ei ut non esset mundus nec purificatus.
Numérotation du verset 1Rg. 20,27 
Cumque illuxisset dies secunda post calendas, rursum vacuus apparuit locus David. Dixitque Saul ad Ionathan filium suum : Cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum ?
Numérotation du verset 1Rg. 20,28 
Et respondit Ionathas Sauli : Rogavit me obnixe ut iret in Bethleem,
Numérotation du verset 1Rg. 20,29 
et ait : Dimitte me, quoniam sacrificium sollemne est in civitate mea27, unus de fratribus meis accersivit me, nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis, vadam cito et videbo fratres meos. Ob hanc causam non venit ad mensam regis.
27 mea] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,30 
Iratus autem Saul adversum Ionathan dixit ei : Fili mulieris virum ultro rapientis,
numquid ignoro quia diligis filium Isai
in confusionem tuam et in confusionem {t. 2 : Erfurt, f. 17vb ; facsim., p. 34b} tuam28 et in confusionem29 ignominiose matris tue ?
28 tuam] om. Weber
29 et in confusionem²] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,31 
Omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram non stabilieris tu, neque regnum tuum. Itaque iam nunc mitte, et adduc eum ad me quia filius mortis est.
Numérotation du verset 1Rg. 20,32 
Respondens autem Ionathas Sauli patri suo ait : Quare morietur30 ? Quid fecit ?
30 morietur Rusch Clementina ] moritur R A Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,33 
Et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum. Et intellexit Ionathas quod definitum esset a patre31 suo ut interficeret David.
31 a patre Φ Rusch Clementina ] patri Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,34 
Surrexit ergo Ionathas a mensa in ira furoris, et non comedit in die calendarum secunda panem. Contristatus est enim super David, eo quod confudisset eum pater suus.
Numérotation du verset 1Rg. 20,35 
Cumque illuxisset mane venit Ionathas in agrum iuxta placitum David et puer parvus32 cum eo.
32 parvus] parvulus Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,36 
Et ait ad puerum suum : Vade et affer mihi sagittas quas ego iacio.
Cumque puer cucurrisset iecit aliam sagittam trans puerum.
Numérotation du verset 1Rg. 20,37 
Venit itaque puer ad locum iaculi quod miserat Ionathas et clamavit Ionathas post tergum pueri et ait : Ecce ibi est sagitta porro ultra te.
Numérotation du verset 1Rg. 20,38 
Clamavitque iterum33 Ionathas post tergum pueri dicens34 : Festina velociter ne steteris. Collegit autem puer Ionathe sagittas et attulit ad dominum suum,
33 iterum] om. Weber
34 dicens] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,39 
et quid ageretur penitus ignorabat, tantummodo enim Ionathas et David rem noverant.
Numérotation du verset 1Rg. 20,40 
Dedit igitur Ionathas arma sua puero et dixit ei : Vade defer in civitatem.
Numérotation du verset 1Rg. 20,41 
Cumque abisset puer surrexit David de loco qui vergebat ad austrum, et cadens pronus in terram adoravit tertio et osculantes se35 {t. 2 : Erfurt, f. 18ra ; facsim., p. 35a} alterutrum fleverunt pariter David autem amplius.
35 se] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,42 
Dixit ergo Ionathas ad David : Vade in pace,
quecumque iuravimus ambo in nomine Domini dicentes : Dominus sit inter me et te et inter semen tuum et semen meum36 usque in sempiternum.
36 semen tuum - et semen meum] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,43 
Et surrexit David37 et abiit sed Ionathas38 ingressus est civitatem.
37 David] om. Weber
38 Ionathas] et praem. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Rg. 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=12&chapitre=12_20)

Notes :