Biblia communis

Capitulum 22

Numérotation du verset 1Rg. 22,1 
{t. 2 : Erfurt, f. 18va ; facsim., p. 36a} Abiit ergo inde David et fugit in speluncam Odollam quod cum audissent
fratres eius et omnis domus patris eius descenderunt ad eum illuc
Numérotation du verset 1Rg. 22,2 
et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti
et oppressi aere alieno
et amaro animo et factus est eorum princeps fueruntque cum eo quasi quadringenti viri.
Numérotation du verset 1Rg. 22,3 
Et profectus est David inde in Masphat que est Moab et dixit ad regem Moab : Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum donec sciam quid faciat mihi Deus.
Numérotation du verset 1Rg. 22,4 
Et reliquit eos ante faciem regis Moab, manseruntque apud eum cunctis diebus quibus David fuit in presidio.
Numérotation du verset 1Rg. 22,5 
Dixitque Gad propheta ad David :
Noli manere in presidio, proficiscere, et vade in terram Iuda. Et profectus est1 David et2 venit in saltum Areth.
1 est Rusch Clementina ] om. Weber
2 et Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 22,6 
Et audivit Saul quod apparuisset David, et viri qui erant cum eo. Saul autem cum maneret in Gabaa, et esset in nemore quod est in Rama, hastam manu tenens cunctique servi3 eius circumstarent eum,
3 servi Λ D Φ Rusch Clementina ] socii Weber
Numérotation du verset 1Rg. 22,7 
Ait ad servos suos qui assistebant ei : Audite me nunc4 filii Gemini,
numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas et universos vos faciet tribunos et centuriones ?
4 me nunc] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 22,8 
Quoniam coniurastis omnes adversum me, et non est qui mihi renuntiet, maxime cum et filius meus fedus iunxerit cum filio Isai. Non est qui vicem meam doleat ex vobisn neque5 qui annuntiet mihi eo {t. 2 : Erfurt, f. 18vb ; facsim., p. 36b} quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me insidiantem
mihi usque hodie.
5 neque] nec Weber
Numérotation du verset 1Rg. 22,9 
Respondens autem Doech Idumeus qui assistebat et erat primus inter servos Saul : Vidi, inquit, filium Isai in Nobe apud Achimelech filium Achitob sacerdotem6.
6 sacerdotem Λ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 22,10 
Qui consuluit pro eo Dominum et cibaria dedit ei : Sed et gladium Goliath Philistei dedit ei7.
7 ei] illi Weber
Numérotation du verset 1Rg. 22,11 
Misit ergo rex ad accersiendum Achimelech filium Achitob sacerdotem et omnem domum patris eius sacerdotum qui erant in Nobe qui universi venerunt8 ad regem.
8 universi venerunt Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 22,12 
Et ait Saul : Audi fili Achitob. Qui respondit : Presto sum, domine.
Numérotation du verset 1Rg. 22,13 
Dixitque ad eum Saul : Quare coniurasti9 adversum me, tu et filius Isai et dedisti ei panes et gladium et consuluisti pro eo Dominum10 ut consurgeret adversum me insidiator permanens11 ?
9 coniurasti] coniurastis Weber
10 Dominum R Λ D Φ Rusch ] Deum Weber
11 insidiator permanens] insidiator usque hodie permanens Weber
Numérotation du verset 1Rg. 22,14 
Respondensque Achimelech regi ait : Et quis in omnibus servis tuis sicut David fidelis et gener regis et pergens ad imperium tuum et gloriosus in domo tua ?
Numérotation du verset 1Rg. 22,15 
Num hodie cepi consulere Dominum12 pro eo13 ? Absit hoc a me, ne suspicetur rex adversum servum suum rem huiuscemodi, in universa domo patris mei non enim scivit servus tuus quicquam super hoc negotio, vel modicum vel grande.
12 Dominum R Σ Λ D Φ Rusch ] Deum Weber
13 consulere Dominum pro eo Rusch ] consulere pro eo Deum Weber , pro eo consulere Deum Clementina
Numérotation du verset 1Rg. 22,16 
Dixitque rex : Morte morieris Achimelech tu et omnis domus patris tui.
Numérotation du verset 1Rg. 22,17 
Et ait rex emissariis
qui circumstabant eum : Convertimini et interficite sacerdotes Domini, nam manus eorum cum David est scientes {t. 2 : Erfurt, f. 19ra ; facsim., p. 37a} quod fugissent14,
et15 non indicaverunt mihi. Noluerunt autem servi regis extendere manum suam in sacerdotes Domini.
14 fugissent] fugisset Weber
15 et Λ Φ m Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 22,18 
Et ait rex ad16 Doech : Convertere17 tu, et irrue in sacerdotes Domini18. Conversusque Doech Idumeus, irruit in sacerdotes, et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo.
16 ad Cava Σ Λ Φ Rusch Clementina ] om. Weber
17 converte] convertere Weber
18 Domini Cava Σ Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 22,19 
Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii viros et mulieres parvulos et lactantes bovemque19 et asinum et ovem in ore gladii.
19 bovemque Rusch Clementina ] bovem Weber
Numérotation du verset 1Rg. 22,20 
Evadens autem unus filius Achimelech filii Achitob cuius nomen erat Abiathar fugit ad David,
Numérotation du verset 1Rg. 22,21 
et annuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini.
Numérotation du verset 1Rg. 22,22 
Et ait David ad Abiathar : Sciebam in die illa quod cum ibi esset Doech Idumeus, procul dubio annuntiaret Sauli20 ego sum reus omnium animarum patris tui.
20 Sauli Σ Λ Rusch Clementina ] Saul Weber
Numérotation du verset 1Rg. 22,23 
Mane mecum ne timeas, si quis quesierit animam meam queret et animam tuam mecumque servaberis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Rg. 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=12&chapitre=12_22)

Notes :