Biblia communis

Capitulum 31

Numérotation du verset 1Rg. 31,1 
Philistiim autem pugnabant adversum Israel et fugerunt viri Israel ante faciem Philistiim et ceciderunt interfecti in monte Gelboe.
Numérotation du verset 1Rg. 31,2 
Irrueruntque Philistiim in Saul et in1 filios eius et percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisue filios Saul,
1 in ΩU Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 31,3 
totumque pondus prelii versum est in Saul, et consecuti sunt {t. 2 : Erfurt, f. 24vb ; facsim., p. 48b} eum viri sagittarii et vulneratus est vehementer a sagittariis.
Numérotation du verset 1Rg. 31,4 
Dixitque Saul ad armigerum suum : Evagina gladium tuum et percute me, ne forte veniant incircumcisi isti et interficiant me illudentes mihi. Et noluit armiger eius fuerat enim nimio terrore2 perterritus. Arripuit itaque Saul gladium3 et irruit super eum.
2 terrore ΩU Rusch Clementina ] timore Weber
3 gladium ΩU Rusch Weber ] + suum ΩU
Numérotation du verset 1Rg. 31,5 
Quod cum vidisset armiger eius
videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum eo.
Numérotation du verset 1Rg. 31,6 
Mortuus est ergo Saul et tres filii eius et armiger illius et universi viri eius
in die illa pariter.
Numérotation du verset 1Rg. 31,7 
Videntes autem filii4 Israel qui erant trans vallem et trans Iordanem,
quod fugissent viri Israelite et quod mortuus esset Saul et tres5 filii eius, reliquerunt civitates suas6 et fugerunt veneruntque Philistiim et habitaverunt ibi.
4 filii ΩU Rusch Weber ] viri Weber
5 tres Rusch ] om. ΩU Weber
6 civitates suas Rusch Weber ] civitatem suam ΩU
Numérotation du verset 1Rg. 31,8 
Facta autem altera die7, venerunt Philistiim ut expoliarent8 interfectos et invenerunt Saul et tres filios eius iacentes in monte Gelboe.
7 altera die ΩU Rusch ] inv. Weber
8 expoliarent Cava Σ Λ Φ ΩU Rusch ] spoliarent Weber
Numérotation du verset 1Rg. 31,9 
Et pretiderunt caput Saul et expoliaverunt eum armis et miserunt in terram Philistinorum per circuitum ut annuntiaretur in templo idolorum9 et in populis.
9 idolorum Rusch Weber ] om. ΩU* (omissio indicatur sine adiunctione vocis)
Numérotation du verset 1Rg. 31,10 
Et posuerunt arma eius in templo Astharoth, corpus vero eius suspenderunt in muro Bethsan.
Numérotation du verset 1Rg. 31,11 
Quod cum audissent habitatores Iabes Galaad
quecumque fecerunt10 Philistiim Saul,
10 fecerunt Rusch ] fecerant ΩU Weber
Numérotation du verset 1Rg. 31,12 
surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota nocte, et tulerunt cadavera11 Saul, et cadavera filiorum eius de muro Bethsan veneruntque viri12 Iabes Galaad13 et combusserunt ea14 igni15,
11 cadavera Rusch ] cadaver ΩU Weber
12 viri ΩU Rusch ] om. Weber
13 Galaad ΩU Rusch Clementina ] om. Weber
14 ea ΩU Weber ] eã cacogr. Rusch
15 igni ΩU Rusch ] ibi Weber
Numérotation du verset 1Rg. 31,13 
et tulerunt ossa eorum et sepelierunt in nemore Iabes et ieiunaverunt septem diebus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Rg. 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=12&chapitre=12_31)

Notes :