Biblia communis

Capitulum 16

Numérotation du verset 1Rg. 16,1 
Dixitque Dominus ad Samuelem1 : Usquequo tu luges Saul, cum ego proiecerim eum ne regnet super Israel ? Imple cornu tuum oleo et veni ut mittam te ad Isai Bethleemitem providi enim in filiis eius mihi regem.
1 Samuelem Λ Rusch Clementina ] Samuhel Weber
Numérotation du verset 1Rg. 16,2  
Et ait Samuel : Quomodo vadam ? Audiet enim Saul et interficiet {t. 2 : Erfurt, f. 13va ; facsim., p. 26a} me. Et ait Dominus : Vitulum de armento tolles in manu tua et dices ad immolandum Domino veni.
Numérotation du verset 1Rg. 16,3 
Et vocabis Isai ad victimam, et ego ostendam tibi quid facias, et ungues quemcumque monstravero tibi.
Numérotation du verset 1Rg. 16,4 
Fecit ergo Samuel sicut locutus est ei Dominus. Venitque in Bethleem et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei. Dixeruntque : Pacificusne2 ingressus tuus ?
2 pacificusne C Λ Φ Rusch ] pacificus Weber , pacificusne est Clementina
Numérotation du verset 1Rg. 16,5 
Et ait : Pacificus ad immolandum Domino veni sanctificamini
et venite mecum3.
Sanctificavit ergo Isai
et filios eius et vocavit eos ad sacrificium.
3 mecum] + ut immolem Weber
Numérotation du verset 1Rg. 16,6 
Cumque ingressi essent vidit Eliab et ait : Num coram Domino est christus eius ?
Numérotation du verset 1Rg. 16,7 
Et dixit Dominus ad Samuel : Ne respicias vultum eius, neque altitudinem stature eius, quoniam abieci eum nec iuxta intuitum
hominis ego4 iudico. Homo enim videt ea que parent, Dominus autem intuetur cor.
4 ego Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 16,8 
Et vocavit Isai Aminadab et adduxit eum coram Samuel. Qui dixit : Nec hunc elegit Dominus.
Numérotation du verset 1Rg. 16,9 
Adduxit autem Isai Samma de quo ait : Etiam hunc non elegit Dominus.
Numérotation du verset 1Rg. 16,10 
Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuel et ait Samuel ad Isai : Non elegit Dominus ex istis.
Numérotation du verset 1Rg. 16,11 
Dixitque Samuel ad Isai : Numquid iam completi sunt filii ? Qui respondit : Adhuc reliquus est parvulus et pascit oves.
Et ait Samuel ad Isai : Mitte5 adduc eum, nec enim discumbemus priusquam ille huc veniat6.
5 mitte] + et Weber
6 veniat D Φ Rusch Clementina ] venerit Weber
Numérotation du verset 1Rg. 16,12 
Misit ergo et adduxit eum. Erat autem rufus et pulcher {t. 2 : Erfurt, f. 13vb ; facsim., p. 26b} aspectu,
decoraque facie, et ait Dominus : Surge et7 ungue eum.
Ipse est enim.
7 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 16,13 
Tulit ergo8 Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum eius et directus est spiritus Domini
in David
a die illa et deinceps9. Surgensque Samuel abiit in Ramatha.
8 ergo Rusch Clementina ] igitur Weber
9 deinceps Rusch Clementina ] in reliquum Weber
Numérotation du verset 1Rg. 16,14 
Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino.
Numérotation du verset 1Rg. 16,15 
Dixeruntque servi Saul ad eum :
Ecce spiritus Dei malus exagitat te.
Numérotation du verset 1Rg. 16,16 
Iubeat dominus noster rex10 et servi tui qui coram te sunt querent11 hominem scientem psallere cithara,
ut quando arripuerit te spiritus Dei malus psallat manu sua et levius feras.
10 rex Cava Σ Rusch ] om. Weber
11 querent A Λ Φ Rusch Clementina ] quaerant Weber
Numérotation du verset 1Rg. 16,17 
Et ait Saul ad servos suos : Providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me.
Numérotation du verset 1Rg. 16,18 
Et respondens unus de pueris ait : Ecce vidi filium Isai Bethleemitem scientem psallere cithara12, et fortissimum robore, et virum bellicosum, et prudentem in verbis et virum pulchrum et Dominus est cum eo.
12 cithara Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 16,19 
Misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens : Mitte ad me David filium tuum qui est in pascuis.
Numérotation du verset 1Rg. 16,20 
Tulitque Isai asinum plenum panibus, et lagenam vini, et hedum de capris unum et misit per manum David filii sui Sauli13.
13 Sauli Rusch ] Saul A C D Weber
Numérotation du verset 1Rg. 16,21 
Et venit David ad Saul et stetit coram eo at ille dilexit eum nimis et factus est eius armiger.
Numérotation du verset 1Rg. 16,22 
Misitque Saul ad Isai dicens : Stet David in conspectu meo invenit enim gratiam in oculis meis.
Numérotation du verset 1Rg. 16,23 
Igitur quandocumque spiritus Dei malus14 arripiebat Saul, tollebat David citharam, et percutiebat {t. 2 : Erfurt, f. 14ra ; facsim., p. 27a} manu sua et refocillabatur Saul,
et levius habebat recedebat enim ab eo spiritus malus.
14 malus Cava Λ Φ Rusch Clementina ] om. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Rg. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=12&chapitre=12_16)

Notes :