Biblia communis

Capitulum 13

Numérotation du verset 1Rg. 13,1 
Filius unius anni erat1 Saul
cum regnare cepisset duobus autem annis regnavit super Israel.
1 erat Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,2 
Et elegit sibi Saul tria millia de Israel et erant cum Saul duo millia in Machimas2
et in monte Bethel mille autem cum Ionatha in Gabaath Beniamin,
porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua.
2 Machimas] scrips. , Machinas ΩS Rusch , Machmas Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,3 
Et percussit Ionathas stationem Philistinorum3 que erat in Gabaa. Quod cum audissent Philistiim, Saul cecinit bucina in omni terra dicens : Audiant Hebrei.
3 Philistinorum Λ Φ Rusch Clementina ] Philistiim Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,4 
Et universus Israel audivit huiuscemodi famam, percussit Saul stationem Philistinorum, et erexit se Israel adversum Philistiim clamavit ergo populus {t. 2 : Erfurt, f. 10va ; facsim., p. 20a} post Saul in Galgala.
Numérotation du verset 1Rg. 13,5 
Et Philistiim congregati sunt ad preliandum contra Israel, triginta millia curruum et sex millia
equitum et reliquum vulgus sicut arena que est in litore maris plurima. Et ascendentes castrametati sunt in Machimas4
ad orientem Bethaven.
4 Machimas Rusch etc.] Machmas Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,6 
Quod cum vidissent filii5 Israel se in arto positos6 afflictus erat enim7 populus, absconderunt se in speluncis et in abditis in petris quoque et in antris et in cisternis.
5 filii] viri Weber
6 positos Σ Rusch Clementina ] sitos Weber
7 erat enim Φ Rusch ] est enim Weber , enim erat Clementina
Numérotation du verset 1Rg. 13,7 
Hebrei autem transierunt Iordanem terram Gad et Galaad. Cumque adhuc esset Saul in Galgala8, universus populus perterritus est qui sequebatur eum.
8 Galgala Rusch Clementina Weber ( plerique codd. )] Galgal Weber (R A Σ) cum hebreo
Numérotation du verset 1Rg. 13,8 
Et exspectavit septem diebus iuxta placitum Samuelem9, et non venit Samuel in Galgala, dilapsusque est populus ab eo.
9 Samuelem A Λ D Φ Rusch ] Samuhel Weber , Samuelis C Σ Clementina
Numérotation du verset 1Rg. 13,9 
Ait ergo Saul : Afferte mihi holocaustum et pacifica. Et obtulit holocaustum.
Numérotation du verset 1Rg. 13,10 
Cumque complesset offerens holocaustum, ecce Samuel veniebat et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum.
Numérotation du verset 1Rg. 13,11 
Locutusque est ad eum Samuel : Quid fecisti ? Respondit Saul : Quia vidi quod dilaberetur populus a me, et tu non veneras iuxta placitos dies, porro Philistiim congregati fuerant in Machimas10.
10 Machimas Rusch etc.] Machmas Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,12 
Dixi : Nunc descendent Philistiim ad me in Galgala, et faciem Domini non placavi. Necessitate compulsus obtuli holocaustum.
Numérotation du verset 1Rg. 13,13 
Dixitque Samuel ad Saul : Stulte egisti, nec custodisti
mandata Domini Dei tui que precepit tibi. Quod si non fecisses
iam nunc preparasset {t. 2 : Erfurt, f. 10vb ; facsim., p. 20b} Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum.
Numérotation du verset 1Rg. 13,14 
Sed nequaquam regnum tuum
ultra consurget. Quesivit sibi Dominus virum
iuxta cor suum, et precepit ei Dominus ut esset dux super populum suum eo quod non servaveris que precepit Dominus.
Numérotation du verset 1Rg. 13,15 
Surrexit autem Samuel et ascendit de Galgalis in Gabaa Beniamin. Et reliqui populi ascenderunt post Saul obviam populo, qui expugnabat11 eos venientes ex12 Galgala in Gabaa in colle Beniamin13. Et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo quasi sexcentos viros.
11 expugnabat] expugnabant Σ Clementina
12 ex] de Clementina
13 et reliqui populi …in colle Beniamin] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,16 
Et Saul et Ionathan filius eius populusque qui inventus fuerat cum eis erat in a Beniamin porro Philistiim consederant in Machimas14.
14 Machimas Rusch etc.] Machmas Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,17 
Et egressi sunt ad predandum de castris Philistinorum15 tres cunei. Unus cuneus pergebat contra viam Ephraim16 ad terram Saul.
15 Philistinorum Rusch Clementina ] Philistiim Weber
16 Ephraim] Ephra Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,18 
Porro alius ingrediebatur per viam Bethoron, tertius autem verterat se ad iter termini in terra Sabaa17 imminentis vallis Seboim contra desertum.
17 in terra Sabaa B Γ ΨBF Ω Ed1455 Ed1455 ] om. Edmaior. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,19 
Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel.
Caverant enim Philistiim,
ne forte facerent Hebrei gladium
aut lanceam.
Numérotation du verset 1Rg. 13,20 
Descendebat ergo omnis Israel ad Philistiim ut exacueret18 unusquisque vomerem suum
et ligonem suum19 et sarculum.
18 exacueret Rusch Edmaior.S)] acueret ΩJM Ed1455
19 suum Rusch ] + et securim Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,21 
Retuse20 itaque erant acies vomerum et ligonum et tridentium21 et securium usque ad stimulum corrigendum.
20 retuse] retunse Weber
21 tridentium] tridentum Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,22 
Cumque venisset dies prelii non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saul et Ionatha filio eius22.
22 qui…eius Rusch ] qui erat cum Saul et cum Ionathan excepto Saul et Ionathan filio eius Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,23 
Egressa {t. 2 : Erfurt, f. 11ra ; facsim., p. 21a} est autem statio Philistiim ut transcenderet in Machimas23.
23 Machimas Rusch etc.] Machmas Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Rg. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=12&chapitre=12_13)

Notes :