Biblia communis

<55.590b> Prologus ‘Mattheus ex Iudea’

Numérotation du verset Mt. Prol.590b,1 
prol.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 919vb ; facsim., p. 2b} Argumentum in evangelium secundum Mattheum incipit. - Mattheus ex Iudea1, sicut2 in ordine primus ponitur3, ita evangelium in Iudea primus scripsit cuius vocatio ad Deum ex publicanis actibus fuit4.
1 Iudea] Iudeis RB-590
2 Mattheus... sicut] lac. Tr1479
3 ponitur] preponitus Tr1479
4 Mattheus... scripsit] Mattheus sicut in ordine primus ponitur, ita evangelium in Iudea scripsit primus Som274, Incipit prologus in evangelium Mathei praem. ΩJ
Numérotation du verset Mt. Prol.590b,2 
prol.| Duorum5
prol.| in generatione
prol.| Christi principia
prol.| presumens, unius
prol.| cuius prima circumcisio in carne,
prol.| alterius
prol.| cuius secundum cor
prol.| electio fuit.
5 Duorum] Quorum Cas239
Numérotation du verset Mt. Prol.590b,3 
prol.| Ex6 utrisque enim7 patribus
prol.| Christus.
6 Ex] et praem. Cas239 PL103 Bruyne
7 enim] in PL103, mutil. ? Cas239
Numérotation du verset Mt. Prol.590b,4 
prol.|fide
prol.| Sicque quaterdenario8 numero triformiter posito, principium
prol.| a credendi
prol.| in electionis tempus9
prol.| porrigens, et ex electione usque10 in transmigrationis diem dirigens, atque a transmigrationis die11 usque {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 920ra ; facsim., p. 3a} in Christum definiens
prol.| decursam adventus Domini ostendit generationem, ut et numero satisfaciens et tempori, et se quid12 esset ostenderet, et Dei in se opus13 monstrans,
prol.| etiam in his quorum genus posuit, Christi operantis a principio testimonium non negaret. Quarum rerum omnium14 tempus, ordo, numerus, dispositio vel ratio quod fidei necessarium est.
8 quaterdenario] quaternario denario Bruyne
9 tempus] tempore Cas539
10 usque] om. PL103 Bruyne
11 transmigrationis die] transmigratione PL103 Bruyne
12 et se quid] et se quod Cas239 PL103 Bruyne , ut et se quod ΩJ
13 in se – opus] inv. Cas239
14 rerum omnium] inv. Cas239 ΩJ
Numérotation du verset Mt. Prol.590b,5 
prol.| Deus Christus est qui «factus est ex muliere, factus sub lege»a, natus ex virgine, passus in carne, omnia in cruce fixit ut, triumphans ea in semetipso, resurgens in corpore, et Patris nomen in patribus Filio et Filii nomen Patri restituens15 in filiis, sine principio, sine fine, ostendens se unum cum16 Patre17 esse quia unus est.
a Cf. Gal. 4, 4.
15 restituens Cas574 Som274 Rusch , Bruyne (nonnuli codd.)] restitueret Bruyne
16 se unum cum] unum secum Cas239 ΩJ
17 Patre] Patrem ! Cam239
Numérotation du verset Mt. Prol.590b,6 
prol.| In quo evangelio utile est desiderantibus Deum, sic prima
prol.| vel media
prol.| vel perfecta
prol.| cognoscere ut et vocationem apostoli et opus evangelii et dilectionem Dei in carne nascentis per universa legentes intelligant atque id in eo in quo apprehensi sunt et apprehendere expetunt, recognoscant.
Numérotation du verset Mt. Prol.590b,7 
prol.| Nobis enim hoc in18 studio argumenti fuit et fidem facte rei tradere et operantis Dei intelligendam diligenter esse dispositionem, querentibus non tacere.b A
b Anonymus , Argumentum in Mt., PL 103, 273-274 ;   De Bruyne, XIII § 6.1, p.  170-171.
A ¶Codd. : <55.590> Cas239 (1-2) ΩJ (40v ) Rusch . <55.1 glos.> Rusch  ; PL 103, 273-274. Non contuli: Ox151a (2ra-vb) ; Som274 ( 2vb-3ra sine glossa ) Tr1479 (2v-4r sine glossa interl. cum glossis marg.) [MM2021]
18 in] om. Cas239



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Mt. Prol.590b), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=55&chapitre=55_Prol.590b)

Notes :