Hugo de Sancto Caro

Capitulum 27

Numérotation du verset 1Par. 27,1 

Filii autem Israel secundum numerum suum, principes familiarum, tribuni, et centuriones, et prefecti, qui ministrabant regi
iuxta turmas suas,
ingredientes
et egredientes
per singulos menses in anno,
viginti quatuor millibus
singuli preerant.
Numérotation du verset 1Par. 27,2 

Prime turme in primo mense Siboam1 preerat filius Zabdiel et sub eo viginti quatuor millia.
1 Siboam] Isboam Weber
Numérotation du verset 1Par. 27,3 

De filiis Phares princeps cunctorum principum in exercitu mense primo.
Numérotation du verset 1Par. 27,4 

Secundi mensis habebat turmam Dudi Ahoites2 et post se alteri3 nomine Macelloth, qui regebat partem exercitus viginti quatuor millium.
2 Ahoites] Ahohites Weber |
3 alteri] alterum Weber |
Numérotation du verset 1Par. 27,5 

Dux quoque turme tertie in mense tertio erat Banaias, filius Ioiade sacerdotis4 et in divisione sua viginti quatuor millia.
4 sacerdotis] sacerdos Weber
Numérotation du verset 1Par. 27,6 

Ipse est Banaias fortissimus inter triginta et super triginta. Preerat autem turme ipsius Amizabat5
5 Amizabat] Amizabad Weber
filius eius.
Numérotation du verset 1Par. 27,7 

Quarto mense quartus6 Asael frater Ioab, et Zabadias
6 Quarto mense quartus] quartus mense quarto Weber
filius eius post eum, et in turma eius viginti quatuor millia.
Numérotation du verset 1Par. 27,8 

Quintus mense quinto princeps Samaoth Iezarites, et in turma eius viginti quatuor millia.
Numérotation du verset 1Par. 27,9 

Sextus mense sexto Hira7 filius Acces et8 Thecuites9, et in turma eius viginti quatuor millia.
7 Hira Rusch plerique codd. Clementina ] Hiras Edmaior. (X) cum. 1Par. 11, 28 |
8 et] om. Weber |
9 Thecuites Weber ] Thecuides Rusch (hapax) |
Numérotation du verset 1Par. 27,10 

Septimus mense septimo Helles Phallonites de filiis Ephraim, et in turma eius viginti quatuor millia.
Numérotation du verset 1Par. 27,11 Asothites Amiatinus ... ΨD ΩJM] Asachites ΩS, Usathites Ed1455 

Octavus mense octavo Sobochai Asothites
de stirpe Sarai10 et in turma eius viginti quatuor millia.
10 Sarai] Zarai Weber
Numérotation du verset 1Par. 27,12 

Nonus mense nono Abiezer Anathothites de stirpe11
11 stirpe] filiis Weber
Gemini12
12 Gemini] Iemini Weber
et in turma eius viginti quatuor millia.
Numérotation du verset 1Par. 27,13 

Decimus mense decimo Marai,
et ipse Netophathites de stirpe Sarai13, et in turma eius viginti quatuor millia.
13 Sarai] Zarai Weber
Numérotation du verset 1Par. 27,14 

Undecimus mense undecimo Banaias Pharathonites de filiis Ephraim, et in turma eius viginti quatuor millia.
Numérotation du verset 1Par. 27,15 

Duodecimus mense duodecimo Holdai Netophathites de stirpe Gothoniel14, et in turma eius viginti quatuor millia.
14 Gothoniel] Gothonihel Weber
Numérotation du verset 1Par. 27,16 

Porro tribubus preerant Israel, Rubenitis, dux Eliezer filius Zechri, Simeonitis, dux Saphatias filius Macha,
Numérotation du verset 1Par. 27,17 

levitis, Asabias filius Camuel15, Aaronitis Sadoc,
15 Camuhel Weber ] Chamuel Rusch
Numérotation du verset 1Par. 27,18 

Iudaitis16, Heliu frater David, Isacharitis17, Amri filius Michael.
16 Iudaitis] Iuda Weber |
17 Isacharitis] Isachar Weber |
Numérotation du verset 1Par. 27,19 

Zabulonitis, Iesmaias filius Abdie, Neptalitis18, Ierimuth19
18 Neptalitis] Nepthalitibus Weber |
19 Ierimuth Ω Φ Rusch ] Ierimoth Weber |
filius Oziel,
Numérotation du verset 1Par. 27,20 

filiis Ephraim, Osee filius Ozaziu, dimidie20 tribus Manasse, Ioel filius Phadaie21,
20 dimidie] dimidio Weber |
21 Phadaie] Phadie Weber |
Numérotation du verset 1Par. 27,21 

et dimidie22 tribus Manasse in Galaad, Iaddo23 filius Zacharie, Beniamin autem Iasiel filius Abner,
22 dimidie] dimidio Weber |
23 Iaddo Rusch Weber ] Addo Edmaior. (P) |
Numérotation du verset 1Par. 27,22 

Dan vero Ezriel24 filius Ieroam. Hi principes filiorum Israel.
24 Ezriel ΩM Rusch (Ezrihel)] Esriel ΩS
Numérotation du verset 1Par. 27,23 

Noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius, quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israel quasi stellas celi.
Numérotation du verset 1Par. 27,24 

Ioab filius Sarvie ceperat numerare nec complevit, quia super hoc ira irruerat super25 Israel et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti non est relatus in fastos regis David.
25 super] in Weber
Numérotation du verset 1Par. 27,25 

Super thesauros autem regis fuit Azimoth26 filius Adiel.
26 Azimoth] Azmoth Weber
His autem thesauris qui erant in urbibus, et in vicis, et in turribus presidebat Ionathan filius Ozie.
Numérotation du verset 1Par. 27,26 

Operi autem rustico et agricolis qui exercebant terram preerat Ezri filius Chelub.
Numérotation du verset 1Par. 27,27 

Vinearum quoque27 cultoribus : Semeias Romathithes28. Cellis autem vinariis :
27 Vinearum quoque] Vinearumque Weber |
28 Romathithes] Ramathites Weber |
Zabdias Aphonites.
Numérotation du verset 1Par. 27,28 

Nam super oliveta et ficeta
que erant in campestribus : Balanam Gadderites29. Super apothecas
29 Balanam Gadderites] Balanan Gaderites Weber
autem olei : Ioas.
Numérotation du verset 1Par. 27,29 

Porro armentis
que pascebantur in Sarona prepositus fuit Sethrai30 Saronites,
30 Sethrai] Setrai Weber
et super boves
in vallibus :
Saphat
filius Abdi31.
31 Abdi] Adli Weber
Numérotation du verset 1Par. 27,30 

Super camelos vero Ubil Ismaelites, et super asinos
Iaas32 Meronathites.
32 Iaas] Iadias Weber
Numérotation du verset 1Par. 27,31 

Super oves quoque
Iazi33
33 Iazi Rusch (hapax) ] Iazir ΩM, Iazin ΩJ, Iaziz Weber
Agarenus. Omnes hi principes substantie David regis34.
34 David regis] inv. Weber
Numérotation du verset 1Par. 27,32 

Ionathan autem
patruus David consiliarius vir potens35, et36 prudens, et litteratus. Ipse et Iachiel37
35 potens] om. Weber |
36 et] om. Weber |
37 Iachiel] Iaihel Weber |
filius Achamoni erant cum filiis regis.
Numérotation du verset 1Par. 27,33 

Achitophel etiam consiliarius regis
et Chusi38 Arachites amicus regis.
38 Chusi] Husi Weber
Numérotation du verset 1Par. 27,34 

Post Achitophel fuit Ioiada filius Banaie, et Abiathar.
Princeps autem exercitus regis erat Ioab.

Capitulum 27

Numérotation du verset 1Par. 27,1 
marg.| {u} Filii autem Israel] supple erant.
marg.| {x} Principes] etc. Hoc dicitur, quia erant sub certo numero comprehensi. Principes familiarum, Apostoli, et viri Apostolici.
marg.| {y} Regi] id est Christo.
marg.| {z} Iuxta turmas] id est ordines.
marg.| {a} Ingredientes] ad Deum.
marg.| {b} Et egredientes] ad predicandum.
marg.| {1. 325vb}
marg.| {c} In anno] benignitatis. Sed ad litteram ostendit hic, quomodo principes preerant, et quot, quia vigintiquatuor millibus preerant singuli.
marg.| {d} Prime turme] Hic ostendit, quis cui turme preerat, et in quo mense officium suum exercebat.
marg.| {e} In primo mense] scilicet Aprili.
marg.| {f} De filiis] Soboam dico, de filiis Phares, etc.
marg.| {g} Et post se] id est sub se.
marg.| {h} Partem exercitus] Turmam dico, vigintiquatuor millia.
marg.| {i} Ioiade sacerdotis] Vel sacerdos, alia littera. Sed videtur utrumque falsum : quia nec iste Banaias, nec Ioiada pater eius, sacerdos fuit. Unde supra 11.e. dicitur : Banaias filius Ioiade de Capseel, ipse percussit duos Ariel. Solutio. Verum est, quod iste Banaias, nec pater eius sacerdos fuit. Ideo sic exponitur littera : Filius Ioiade sacerdotis, id est sacri Ducis, vel inter alios dignioris : Sicut 2Rg. 8.d. filii David dicti sunt sacerdotes, id est inter alios digniores : Et Iethro sacerdos Madian, Ex. 2.
marg.| {k} In divisione sua] id est in turma sua divisa ab aliis.
marg.| {l} Fortissimus inter triginta] supra 11.f. et 2Rg. 23.c. Sed hoc videtur falsum : quia Banaias non fuit de triginta fortibus, immo fuit unus de secundis tribus, post Abisai fortissimus, ut legitur 2Rg. 23.d. Solutio. Fuit inter triginta, id est in numero sacrato fortibus David : sicut Barnabas Apostolus, dicitur esse unus Apostolorum, et tamen non fuit unus de duodecim. Vel expone, ut supra. Inter triginta, scilicet dignus nominari.
marg.| {m} Amizabad] post ipsum Banaiam.
marg.| {n} Thecuites] de Thecua civitate.
marg.| {o} De filiis Ephraim] Contra. Supra dixit HIERONYMUS, quod Helles Polites debet ibi esse, quia fuit de Poloni, qui fuit proximus Booz, et ita fuit de Iuda. Solutio. Utrumque potest esse, de Iuda fuit ex parte matris. Unde supra progenies ex parte matris assignabatur : Ex parte patris fuit de Ephraim, ut dicitur hic.
marg.| {p} Gothoniel] etc. vel Othoniel, fratris, scilicet Caleb.
marg.| {q} Porro tribubus preerant] Hic ostendit, qui erant prepositi tribuum. Et quod dicit primo generaliter, postea subdividit dicens.
marg.| {1. 326ra} a Rubenitis Dux, etc. Aaronitis Sadoc] Argumentum, quod vigintiquatuor sacerdotibus preerat unus, et hoc verum est, sed utrum fuerit de illis, dubium est.
marg.| {b} Iudaitis] id est illis, qui fuerunt de tribu Iude.
marg.| {c} Isacharitis] ab Isachar.
marg.| {d} Nephtalitibus] a Nephtalim.
marg.| {e} In Galaad] ultra Iordanem.
marg.| {f} Beniamin autem] id est Beniamitis.
marg.| {g} Dan vero] id est Danitis.
marg.| {h} Noluit] etc. Per flagellum iam edoctus.
marg.| {i} A viginti annis inferius] id est citra vigintiannos.
marg.| {k} Dixerat] ad Abraham. Genesis decimoquinto b.
marg.| {l} Quasi stellas] etc. quoad bonos, quorum multitudo utilis, et decora est. Sed hoc potius fuit causa, quare vellet numerare, quia ita multiplicati essent. Ideo sic intelligitur. Noluit David numerare eos, etc. quia Dominus predixerat, ut multiplicaret eos, supple, si eius preceptum servarent. Et ipse preceperat in Nm. 1.a. et a viginti annis, et supra numerarentur, et non citra. Ideo David noluit eos modo numerare a viginti annis inferius, ne transgrederentur illud mandatum. Vel sic : Noluit David numerare eos a viginti annis, et inferius, quia dixerat, etc. id est quia ita multiplicati fuerant, ut dixerat Dominus, ita quod non oportuit eos numerari citra viginti annos, sed supra tantum.
marg.| {m} In fastos] Fastos dicit libros annales, a fastibus dictus, in quibus Regum, vel Consulum acta scribebantur. Sed hoc videtur falsum, quia in hoc libro redactus est numerus eorum, quos Ioab numeravit, ut dicit GLOSSA super 2Rg. 24. Solutio. Fastos vocat hic auctor libros Annales, non quoscumque, sed illos, in quibus preclara facta Regum, vel Consulum scribebantur. Et ideo, quia hoc non in laudem David, sed potius in peccatum cessit, in fastis eius subticetur. Unde Rabanus dicit : Iusserat Dominus, ut numerarentur a viginti annis, et supra, qui poterant ad bella procedere. Quia vero David iussit primum per Ioab omnes generaliter numerari, infra viginti annos, et supra, ideo indignationem Dei expertus est, et non sunt allati in fastis Regis.
marg.| {n} Azmoth] Iste fuit thesaurarius maior David. Et vocat hic thesauros auctor omnem substantiam domus Regis. Unde HIERONYMUS thesauri nomine non solum pecuniam, sed omnem substantiam intelligit.
marg.| {o} Super Oliveta] quasi dicat vinearum cultoribus prefuit Semeias, et cellis vinariis, id est amenis mansionibus {1. 326rb} David, prefuit Zabdias. Tamen neuter istorum prefuit cultoribus olivarum, et ficuum, licet more vinearum colantur. Nam super oliveta, etc.
marg.| {p} Saronites] Unde Is. 35.a. Decor Carmeli, et Saron.
marg.| {q} Ionathan autem] HIERONYMUS : Ipse est Nathan Propheta, qui patruus David, honoris, et propinquitatis causa vocatur. Simile Is. 5.a. Cantabo dilecto meo canticum patruelis meis. Ibi dicitur Christus patruelis, propter honorem.
marg.| {r} Et Iahihel] HIERONYMUS Ipse est filius David, qui 2Rg. 3.a. Cheleab vocatur.
marg.| {s} Filius Achamoni] id est sapientissimi, id est David. Isti duo, scilicet Ionathan, et Iahihel, erant cum filiis regis.
marg.| {t} Post Achitophel] Qui cum Absalon de nece David tractavit, 2Rg. 16.d. cui successit Chusi, et significat Iudam Scarioth, cui successit Matthias.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Par. Capitulum 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=16&chapitre=16_27)

Notes :