Hugo de Sancto Caro

Capitulum 7

Numérotation du verset 1Par. 7,1 

Porro filii Isachar : Thola, et Phua, Iasub, et Samaron,
quatuor.
Numérotation du verset 1Par. 7,2 

Filii Thola : Ozi et Raphaia et Ieriel,
et Iemai, et Ipsem1, et Samuel principes per domos cognationum suarum. De stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David viginti duo millia sexcenti.
1 Ipsem] Iebsem Weber
Numérotation du verset 1Par. 7,3 

Filii Ozi : et2 Iezraia de quo nati sunt Michael et Obadia et Ioel et Iesia
2 et] om. Weber
quinque omnes principes.
Numérotation du verset 1Par. 7,4 

Et cum3 eis per familias et populos suos accincti ad prelium viri fortissimi triginta sex millia. Multas enim habuere uxores et filios,
3 et cum] cumque Weber
Numérotation du verset 1Par. 7,5 

fratresque eorum per omnem cognationem Isachar, robustissimi ad pugnandum octoginta septem millia numerati sunt.
Numérotation du verset 1Par. 7,6 

Filii4 Beniamin : Bale et Bochor et Iadiel, tres.
4 Filii] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 7,7 

Filii Bale : Esbon, et Ozi, et Oziel et Ierimoth et Urai quinque, principes familiarum et ad pugnandum robustissimi. Numerus autem eorum viginti duo millia et triginta quatuor.
Numérotation du verset 1Par. 7,8 

Porro filii Bochor : Zamira, et Ioas, et Eliezer et Helioenai et Amri et Ieriomoth, et Abia et Anathoth, et Almathan. Omnes hi filii Bochor.
Numérotation du verset 1Par. 7,9 

Numerati sunt autem per familias suas principes cognationum ad bella fortissimi viginti millia et ducenti.
Numérotation du verset 1Par. 7,10 

Porro filii Iediel5
5 Iediel] Iedihel Rusch, Iadihel Weber
Balan. Filii autem Balan : Iehus6 et Beniamin
6 Iehus Clementina ] Iheus Cava Rusch , Ieus ΩM, Hieus Weber
et Ahoth et Chanana et Iothan
et Tharsis et Chaissar7.
7 Chaissar] Haisaar Weber
Numérotation du verset 1Par. 7,11 

Omnes hi filii Iadiel
principes cognationum suarum viri fortissimi decem et septem millia et ducenti ad prelium procedentes.
Numérotation du verset 1Par. 7,12 

Sephan quoque et Aphan8 filii Hir et Asim filii Aher9
8 Aphan] Apham Weber |
9 Aher] Aer Weber |
Numérotation du verset 1Par. 7,13 

Filii10 Neptalim11 : Iasiel et Guni et Aser12 et Sellum filii Bala13
10 Filii] + autem Weber |
11 Neptalim] Nepthali Weber |
12 Aser ΩS Rusch ] Aiar ΩM, Gesar ΩJ, Asar Weber , Ieser Clementina |
13 Bala] Balaa Weber |
Numérotation du verset 1Par. 7,14 

Porro filius Manasse Esriel14 a. Concubinaque eius syra peperit Machir patrem Galaad.
0 Cf. Ios. 17, 2 ; Asriel nuncupatus in Nm. 26, 31.
14 Esriel ΩM, Esrihel ΩJ Weber ; cf. Rusch (Ios. 17, 2 : Hesrihel)] Ezriel ΩS, Ezrihel Rusch
Numérotation du verset 1Par. 7,15 

Machir autem accepit uxores filiis suis : Happron15
15 Happron] Happhim Weber
et Sephan16 et habuit sororem nomine Maacha, nomen autem secundi filii17 Salphaat18. Nateque sunt Salphaat19 filie.
16 Sephan] Sepham Weber |
17 filii] om. Weber |
18 Salphaat] Salphaad Weber |
19 Salphaat] Salphaad Weber |
Numérotation du verset 1Par. 7,16 

Et peperit Maacha uxor Machir filium, vocavitque nomen eius Phares. Porro nomen fratris eius Sares, et filii eius Ulam et Recem
Numérotation du verset 1Par. 7,17 

Filius autem Ulam Badan. Hi sunt filii Galaad, filii Machir, filii Manasse.
Numérotation du verset 1Par. 7,18 

Soror autem eius Regina20 peperit virum Decorum et Abiezer et Moola.
20 Regina] regma cacogr. Rusch
Numérotation du verset 1Par. 7,19 

Erant autem filii Semida Ahin et Sichem21 et Lechi22 et Aniam.
21 Sichem Edmaior. ( U ) ΨD ΩJM Rusch ] Sicchen ΩS, Sechem Weber |
22 Lechi] Leci Weber |
Numérotation du verset 1Par. 7,20 

Filii autem Ephraim : Suthala, Bareth filius eius, Thaath filius eius, Elada
filius eius, Thahad23
23 Thahad Rusch (hapax) ] Thaad Edmaior. (N ΨD) ΩM, Thaath Weber
filius eius et huius filius Zadab24,
24 Zadab C ΣT ΦG ΦV ΦP Ω (-a ΩS) ] Zabad Weber
Numérotation du verset 1Par. 7,21 

et huius filius Suthala, et huius filius Ezer et Elad. Occiderunt autem eos viri Geth indigene, quia descenderant ut invaderent possessiones eorum.
Numérotation du verset 1Par. 7,22 

Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres eius
ut consolarentur eum.
Numérotation du verset 1Par. 7,23 

Ingressusque est ad uxorem suam que concepit et peperit filium et vocavit nomen eius Beria, eo quod in malis domus eius ortus esset.
Numérotation du verset 1Par. 7,24 

Filia autem eius fuit Sara que edificavit Bethoron inferiorem et superiorem et Ozensara.
Numérotation du verset 1Par. 7,25 

Porro filius eius Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan,
Numérotation du verset 1Par. 7,26 

qui genuit Laadan. Huius quoque filius Ammiud genuit Elisama.
Numérotation du verset 1Par. 7,27 

De quo ortus est Nun qui habuit filium Iosue.
Numérotation du verset 1Par. 7,28 

Possessio autem eorum et habitatio Bethel cum filiabus suis, et contra orientem Noran ad occidentalem plagam Gazer et filie eius. Sichem quoque cum filiabus suis usque ad25 Aza cum filiabus26 eius.
25 ad] om. Weber |
26 cum filiabus] et filias Weber |
Numérotation du verset 1Par. 7,29 

Iuxta filios quoque Manasse Bethsan, et filias eius, Thanach27
27 Thanach Weber ] Thanath Rusch
et filias eius, Mageddo et filias eius, Dor et filias eius. In his habitaverunt filii Ioseph, filii Israel.
Numérotation du verset 1Par. 7,30 

Filii Aser : Iomna28,
28 Iomma Rusch Weber ] Iemna Clementina , Lombna ΩJ
et Iesua et Isui et Baria et Sara soror eorum.
Numérotation du verset 1Par. 7,31 

Filii autem Baria : Heber et Melchiel ipse est pater Barzait29.
29 Barzait] Barzaith Weber
Numérotation du verset 1Par. 7,32 

Heber autem genuit Iephlat et Somer et Otham,
et Sua30 sororem eorum.
30 Sua Cava ΨD ΩM Ruch Clementina ] Suaa Weber
Numérotation du verset 1Par. 7,33 

Filii Iephlat Phosech, et Chamaal et Asoph31. Hi filii Iephlat.
31 Asoph] Asoth Weber
Numérotation du verset 1Par. 7,34 

Porro filii Somer Achi et Roaga et Iaba et Aram.
Numérotation du verset 1Par. 7,35 

Filii autem Helem fratris eius Supha et Iemna et Selles et Amal.
Numérotation du verset 1Par. 7,36 

Filii Supha : Sue Arnaphed et Sual et Beri et Iaram32
32 Iaram Edmaior. ( Q ) Rusch ] Zamra Φ ΩJ, Imara Amiatinus Θ, Iamra Weber
Numérotation du verset 1Par. 7,37 

et33 Bosor et Odor34,
33 et] om. Weber |
34 Odor] Od Weber |
et Sama35 et Salusa et Iethran et Bera.
35 Sama] Samma Weber
Numérotation du verset 1Par. 7,38 

Filii Iether : Iephone et Phaspha et Ara.
Numérotation du verset 1Par. 7,39 

Filii autem Olla : Arec36 et Aniel et Resia.
36 Arec] Aree Weber
Numérotation du verset 1Par. 7,40 

Omnes hi filii Aser, principes cognationum electi atque fortissimi duces ducum. Numerus autem eorum etatis que apta esset ad bellum viginti sex millia.

Capitulum 7

Numérotation du verset 1Par. 7,1 
marg.| {x} Porro filii Isachar] post filios Levi agit auctor de filiis Isachar.
marg.| {y} Phua] Iste vocatur Phau, Nm. 26.c. unde ibi dicitur Phau, a quo familia Phaunitarum.
marg.| {z} Iasub] in Nm. dicitur Iasuba. a   Sammaron] hic dicitur Samram in Nm.
marg.| {b} Viri fortissimi] unde Isachar pater Thola dictus est asinus fortis Gn. 49.b.
marg.| {c} In diebus David] etc. Forte quando David fecit {1. 315va} numerari omnem populum. 2Rg. 24. Ibi enim dicitur, quod de Israel inventa sunt nonaginta millia virorum, de Iuda quingenta milia. a   Et Iesia] vel Iesai.
marg.| {b} Quinque] Non est verum, immo quatuor tantum. Ad hoc solvit GLOSSA dicens quinque fuerunt annumerato patre, qui unicus fuit patris sui. Similiter supra ubi dicitur. Filii Recheine sex numero, non tamen genuit nisi quinque, sed ipso annumerato fuerunt sex.
marg.| {c} Cumque eis] supple fuerunt numerati.
marg.| {d} Fratresque eorum] supple sunt numerati cum eis.
marg.| {e} Tres] Non computantur hic omnes, ut patet in Nm. 26.
marg.| {f} Omnes hi filii] GLOSSA Ubicumque in lege scribitur, omnes hi filii istius, vel illius, aut pro meritorum excellentia, aut pro meritorum deterioratione dicitur, ut eius dicantur esse filii, cuius fuerunt imitatores. Sed contra 2Rg. 3.a. enumeratis filiis David, subiungit. Hi nati sunt David in Hebron, et tamen ibi numerati sunt Amnon, et Absalon, qui non sunt imitati David. Solutio : ibi : 1Rg. 3. non dicitur omnes hi, sed hi simpliciter. Vel dic quod GLOSSA loquitur ut sepe, non ut semper.
marg.| {g} Porro filii] id est filius, quia nonnisi unum filium habuit.
marg.| {h} Iadihel] vel Iedihel.
marg.| {i} Beniamin] GLOSSA A quo egressi sunt Beniamite, qui nefario concubitu occiderunt uxorem Levite.
marg.| {k} Chanana] Aliqui libri habent Chaina, sed Chanana debet ibi esse. Unde Raban. Chanana ipse est, a quo egressi sunt Beniamite, qui nefario concubitu occiderunt uxorem Levite. Idc. 19.
marg.| {l} Procedentes] Potentes procedere.
marg.| {m} Filii Hir] vel filius alia littera, sed melius filii. Numerati fuerunt filii Her, id est posteri Her, non Her filii Iude, sed alterius.
marg.| {n} Sellum] Isti fuerunt filii Bale, Gn. 30. GLOSSA Concubine Iacob ancille Rachelis, matris Nephtalim, a quo isti sunt generati.
marg.| {o} Syra] id est de Syria. Vel est proprium nomen.
marg.| {p} Peperit Machir] Hic videtur quod Esriel primo fuit natus et postea Machir contra Iosue 17.a. dicitur Machir primogenitus Manasse. Solutio : Primogenitus fuit dignitate. Probior enim fuit alio, vel primogenitus de matre sua.
marg.| {q} Galaad] filius Machir.
marg.| {r} Happhim] Nota duos filios habuit Machir, prior Binomius fuit, et dictus est Galaad et Happhim. Secundus Saphaad, et Sepham. Ita dicit CANTOR PARISIENSIS sed GLOSSA dicit, hec duo nomina Happhim, et Sepham esse prioris filii {1. 315vb} Machis, et hic scilicet ipse Galaad.
marg.| {s} Secundi Salphaad] Ergo Salphaad fuit filius Machir. Contra Nm. 27.a. dicitur, quod fuit filius Epher filii Galaad, filii Machir. Solutio : Hoc appositum est hic ab Hebreis. Unde Raban. Hebrei ita edisserunt. Vel potest dici, quod Salphaad dicitur filius Machir, quia de eius stirpe fuit. Vel sic legatur littera. Nomen secundi filii, id est nepotis Galaad fuit Salphaad. Galaad enim genuit Epher, et Epher Salphaad. Vel dic, quod Salphaad equivocum est ad filium Machir, et pronepotem.
marg.| {t} Filie] que in Nm. 27.a. petierunt a Moyse hereditatem inter fratres suos.
marg.| {u} Maacha] equivocum est ad istam Maacham uxorem Machir, et ad Maacham sororem Galaad filii Machir.
marg.| {x} Fratris eius] id est Phares.
marg.| {y} Et filii eius] id est Phares.
marg.| {z} Hi filii Galaad] sed quomodo dicuntur hi filii Galaad, cum non descenderint ab eo, sed isti et Galaad de Machir ? Solutio : Isti annumerantur Galaad, quia probi fuerunt.
marg.| {a} Soror autem eius] id est Ulam filii Phares filii Machir. GLOSSA Hanc quidam dicunt esse matrem Iesu filii Nave, qui vir decorus nuncupatur ob insigne virtutis, et principatus. Alii dicunt Delboram uxorem Lapidoth prophetissam de qua Idc. 4.
marg.| {b} Occiderunt autem eos] id est Ephraitas.
marg.| {c} Fratres eius] GLOSSA Patriarche, qui adhuc supererant, vel cognati, qui sepe fratres dicuntur.
marg.| {d} Ingressusque] Ephraim scilicet.
marg.| {e} Beria] qui interpretatur in malum, id est in luctu pro morte filiorum.
marg.| {f} Esset] vel est.
marg.| {g} Edificavit] primo, quia postea destructa fuit, et tunc edificavit eam Salomon.
marg.| {h} Porro filius eius] scilicet Sare.
marg.| {i} Thaan] qui Nm. 26.d. dicitur Theen, a quo familia Theenitarum.
marg.| {k} Bethel] in Nm. etiam dicitur, quod Bethel fuit in sorte filiorum Ioseph. Contra, in Idc. legitur, quod fuit in Beniamin. Bethel enim est Hierusalem, que fuit in sorte Beniamin. Solutio : Due fuerunt Bethel. Una fuit Hierusalem. Unde versus : « Solyma, Lusa, Bethel, Ierosolyma, Iebus, Helia. Urbs sacra Hierusalem dicitur, atque Salem ». Alia Bethel non fuit Hierusalem, sed iuxta, de qua dicitur.
marg.| {l} Cum filiabus] id est viculis.
marg.| {m} Et filius eius] id est viculi eius.
marg.| {n} Iuxta quoque] etc. id est iuxta Manassem habuerunt possessionem filii Ephraim, scilicet {1. 316ra} Bethsam, et filias eius, etc.
marg.| {a} Filii autem Helen fratris eius] id est Somer vel Otham.
marg.| {a} Numerus autem eorum] dico existentium.
marg.| {b} Etatis que apta esset ab bellum] etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Par. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=16&chapitre=16_7)

Notes :