Hugo de Sancto Caro

Capitulum 19

Accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon
Numérotation du verset 1Par. 19,2 

Dixitque David : Faciam misericordiam cum Anon filio Naas. Prestitit enim pater eius mihi misericordiam1. Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Anon.
1 misericordiam] gratiam Weber
Numérotation du verset 1Par. 19,3 

Dixerunt principes filiorum Ammon ad Anon : Tu forsitan putas quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te, nec animadvertis quod ut explorent, et investigent et scrutentur terram tuam venerint ad te servi eius.
Numérotation du verset 1Par. 19,4 

Igitur Anon pueros David decalvavit et rasit, et prescidit2 tunicas eorum a natibus usque ad pedes et dimisit eos.
2 prescidit] precidit Weber
Numérotation du verset 1Par. 19,5 

Qui cum abissent et hoc mandassent David misit in occursum eorum, grandem enim contumeliam sustinerunt3 et precepit ut manerent in Hiericho donec cresceret barba eorum et tunc reverterentur.
3 sustinerunt] sustinuerant Weber
Numérotation du verset 1Par. 19,6 

Videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David tam Anon quam reliquus populus, miserunt mille talenta argenti, ut conducerent sibi de Mesopotamia et de Syria Macha et de Soba4 currus et equites.
4 Soba] Suba Weber
Numérotation du verset 1Par. 19,7 

Conduxeruntque triginta duo millia curruum et regem Maacha5 cum populo eius. Qui cum venissent castrametati sunt e regione Medaba, filii quoque Ammon congregati de urbibus suis, venerunt ad bellum.
5 Maacha] Macha Weber
Numérotation du verset 1Par. 19,8 

Quod cum audisset David misit Ioab et omnem exercitum virorum fortium.
Numérotation du verset 1Par. 19,9 

Egressique filii Ammon direxerunt aciem iuxta portam civitatis, reges autem qui ad auxilium venerant separatim in agro steterunt.
Numérotation du verset 1Par. 19,10 

Igitur Ioab intelligens bellum et ex adverso et post tergum contra se fieri elegit viros fortissimos de universo Israel et perrexit contra Syrum.
Numérotation du verset 1Par. 19,11 

Reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui, et perrexerunt contra filios Ammon.
Numérotation du verset 1Par. 19,12 

Dixitque : Si vicerit me Syrus auxilio eris mihi, sin autem superaverint te filii Ammon ero tibi in presidium.
Numérotation du verset 1Par. 19,13 

Confortare et agamus viriliter pro populo nostro, et pro urbibus Dei nostri, Dominus autem quod in conspectu suo bonum est faciet.
Numérotation du verset 1Par. 19,14 

Perrexitque6 Ioab7 et populus qui cum eo erat contra Syrum ad prelium et fugavit eos.
6 Perrexitque] Perrexit Weber |
7 Ioab] ergo praem. Weber |
Numérotation du verset 1Par. 19,15 

Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem eius, et ingressi sunt civitatem. Reversusque est etiam Ioab in Hierusalem.
Numérotation du verset 1Par. 19,16 

Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israel, misit nuntios et adduxit Syrum qui erat trans Fluvium. Sophat8 autem princeps militie Adadezer erat dux eorum.
8 Sophat] Sophach Weber
Numérotation du verset 1Par. 19,17 

Quod cum nuntiatum esset David, congregavit universum Israel et transivit Iordanem, irruitque in eos, et direxit ex adverso aciem illis contra pugnantibus.
Numérotation du verset 1Par. 19,18 

Fugit autem Syrus Israel et interfecit David de Syris septem millia curruum et quadraginta millia peditum et Sophat9 exercitus principem.
9 Sophat] Sophach Weber
Numérotation du verset 1Par. 19,19 

Videntes autem servi Adadezer se ab Israel esse superatos ad David transfugerunt10 et servierunt ei. Noluitque ultra Syria auxilium prebere filiis Ammon.
10 ad David- transfugerunt] inv. Weber

Capitulum 19

Numérotation du verset 1Par. 19,1 
marg.| {1. 322ra} a Accidit autem] etc. Hoc legitur 2Rg. 10. quomodo, scilicet Hanon dehonestavit nuntios David : Et quomodo victus est ipse Hanon a David, cum auditoribus suis.
marg.| {b} Naas] quem primum expugnavit Saul, in defensione Iabes Galaad. 1Rg. 11. Et quia inimicus Saul erat, David gratiam prestabat. Unde cum David fugisset a facie Achis, Regis Geth, sub simulatione furoris, a patre istius benigne receptus fuit. 1Rg. 22.
marg.| {c} Decalvavit] Hoc non habetur in Reg. Et aliquid de hoc dicitur ibi, quod non dicitur hic. Et ita quod minus dictum est in uno, suppletur in altero, et
marg.| {e} converso.
marg.| {d} Miserunt] etc. 2Rg. 10.b. dicitur expressius, et plenius : Miserunt inquit, et conduxerunt mercede Syrum Rohob, et Syrum Soba, viginti millia peditum, et a rege Maacha, mille viros, et ab Istob duodecim millia. Et bene concordat sententia huic, quod hic dicitur, quod conduxerunt trigintaduo millia, et regem Maacha cum populo suo. Litteram autem sic lege : Miserunt, ut conducerent de Mesopotamia, et de Syria   [Maacha] id est de illa parte Syrie, que est coniuncta, et affinis regi Maacha. Et iterum : ut conducerent de Syria   [Soba] id est de illa parte Syrie, que dicitur Soba, sicut si diceretur de Gallia Parisiensi, id est de illa parte Gallie que dicitur Parisiensis.
marg.| {e} Triginta duo millia] De Rohob, et Soba, viginti millia. De rege Istob, duodecim millia.
marg.| {f} Cum populo eius] Qui fuerunt mille viri.
marg.| {g} Civitatis] sue, scilicet Medaba.
marg.| {h} In agro] ante civitatem.
marg.| {i} Ex adverso] id est anterius.
marg.| {k} Ingressi sunt] etc. Medaba.
marg.| {l} Trans flumen] Iordanem.
marg.| {m} Militie Adarezer] regis Soba.
marg.| {n} Curruum] id est equitum, qui pugnabant in curribus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Par. Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=16&chapitre=16_19)

Notes :