Capitulum 15

Numérotation du verset 1Par. 15,1 

Fecit quoque sibi domos
in civitate David
et edificavit locum arce Dei,
tetenditque ei tabernaculum.
Numérotation du verset 1Par. 15,2 

Tunc dixit David : Illicitum est ut a quocumque portetur arca Dei, nisi a levitis quos elegit Dominus ad portandum eam, et ad ministrandum sibi usque in eternum.
Numérotation du verset 1Par. 15,3 

Congregavitque universum Israel
in Hierusalem,
ut afferretur arca Dei in locum suum quem preparaverat ei,
Numérotation du verset 1Par. 15,4 

necnon et filios Aaron
et levitas.
Numérotation du verset 1Par. 15,5 

De filiis Caath Uriel princeps fuit et fratres eius ducenti1 viginti.
1 ducenti] centum Weber
Numérotation du verset 1Par. 15,6 

De filiis Merari : Asia2 princeps et fratres eius ducenti triginta3.
2 Asia WeberD) Rusch ] Asaia ΩS Weber , Ysaia ΩM |
3 triginta] viginti Weber |
Numérotation du verset 1Par. 15,7 

De filiis Elisaphan : Semeias princeps et fratres eius ducenti.
Numérotation du verset 1Par. 15,8 

De filiis Gerson : Ioel princeps et fratres eius centum triginta4.
4 De filiis Gerson…triginta-De filiis Elisaphan…ducenti] inv. Weber
Numérotation du verset 1Par. 15,9 

De filiis Hebron : Eliel princeps et fratres eius octoginta.
Numérotation du verset 1Par. 15,10 

De filiis Oziel : Aminadab princeps et fratres eius centum duodecim.
Numérotation du verset 1Par. 15,11 

Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et levitas Uriel et5 Asaiam, Ioel, Semeiam, Eliel et Aminadab.
5 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 15,12 

Et dixit ad eos : Vos qui estis principes familiarum leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris et afferte arcam Domini Dei Israel ad locum qui ei preparatus est,
Numérotation du verset 1Par. 15,13 

ne ut a principio quia non eratis presentes, percussit nos Dominus, sic et nunc fiat illicitum quid nobis agentibus.
Numérotation du verset 1Par. 15,14 

Sanctificati sunt ergo sacerdotes et levite, ut portarent arcam Domini Dei Israel.
Numérotation du verset 1Par. 15,15 

Et tulerunt filii Levi arcam Domini6 sicut preceperat Moysesa iuxta verbum Domini humeris suis in vectibus.
0 Cf. Dt. 31, 9.
6 Domini] Dei Weber
Numérotation du verset 1Par. 15,16 

Dixitque7 David principibus levitarum ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet,
7 dixitque] dixit quoque Weber
lyris8 et cymbalis, ut resonaret in excelsum sonitus letitie.
8 lyris] et praem. Weber
Numérotation du verset 1Par. 15,17 

Constitueruntque levitas Heman filium Ioel, et de fratribus eius Asaph, filium Barachie. De filiis vero Merari fratribus eorum, Ethan filium Chasaie,
Numérotation du verset 1Par. 15,18 

et cum eis fratres eorum. In secundo ordine Zachariam et Ben et Iaziel et Semiramoth et Iehiel9,
9 Iehiel] Iahihel Weber
et Ani Eliab et Banaiam et Maasiam et Mathathiam et Eliphalu et Macheniam, et Obededom et Iehiel ianitores.
Numérotation du verset 1Par. 15,19 

Porro cantores Heman, Asaph et Ethan in cymbalis aeneis concrepantes,
Numérotation du verset 1Par. 15,20 

Zacharias autem et Oziel et Semiramoth et Iaiel10 et Ani, Eliab11 et Maasias et Banaias in nablis arcana cantabant.
10 Iaiel] Iahibel Rusch , Iahihel Weber |
11 Eliab] et praem. Weber |
Numérotation du verset 1Par. 15,21 

Porro Mathathias et Eliphalu et Macenias12, et Obededom, et Ieiel, et Ozaziu in citharis pro octava canebant epinichion13.
12 Macenias] Machenias Weber |
13 epinichion] epinikion Weber |
Numérotation du verset 1Par. 15,22 

Chonenias autem princeps levitarum prophetie preerat ad precinendam melodiam.
Erat quippe valde sapiens.
Numérotation du verset 1Par. 15,23 

Et Barachias et Helchana ianitores arce.
Numérotation du verset 1Par. 15,24 

Porro Sebenias et Iosaphat, et Nathanael, et Amasa14, et Zacharias, et Banaias, et Eliezer sacerdotes
14 Amasa] Amasai Weber
clangebant tubis coram arca Dei, et Obededom et Ahias erant ianitores arce.
Numérotation du verset 1Par. 15,25 

Igitur
David et omnes15 maiores natu Israel et tribuni, ierunt ad deportandam arcam federis Domini
15 omnes] om. Weber
de domo Obededom cum letitia.
Numérotation du verset 1Par. 15,26 

Cumque adiuvisset Dominus16 levitas qui portabant arcam federis Domini
16 Dominus] Deus Weber
immolabantur septem tauri
et septem arietes.
Numérotation du verset 1Par. 15,27 

Porro David erat indutus stola byssina et universi levite qui portabant arcam cantoresque et Chonenias princeps prophetie inter cantores. David autem indutus erat etiam ephod lineo.
Numérotation du verset 1Par. 15,28 

Universusque Israel deducebat17 arcam federis Domini in iubilo et sonitu bucine et tubis et cymbalis, et nablis, et citharis concrepantes.
17 deducebat] deducebant Weber
Numérotation du verset 1Par. 15,29 

Cumque pervenisset arca federis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem, et despexit eum in corde suo.

Capitulum 15

Numérotation du verset 1Par. 15,1 
marg.| {a} Fecit quoque Dominus] etc.
marg.| {l} Locum] id est tabernaculum iuxta domum suam, in qua reposuit tabernaculum Moysi, cum arca.
marg.| {m} Congregavitque] etc. Hoc 2Rg. 6.a.
marg.| {n} Filios Aaron] supple congregavit.
marg.| {o} Asaia] vel Isaia.
marg.| {p} Sanctificamini] id est abstinete ab uxoribus.
marg.| {q} Quia non eratis presentes] etc. Sed numquid ideo percussus est Oza, quia isti non erant presentes ? Non : Sed hoc dicit, quia si illi essent presentes, Oza, et Aioth non fuissent ausi ponere arca super currum, sed propriis humeris portassent.
marg.| {r} Percussit nos] id est unum de nobis, et ideo nos.
marg.| {s} Preceperat] Numerorum {1. 319rb} 4.
marg.| {t} Nablis] GLOSSA Nablum Hebraice, psalterium Grece, laudatorium Latine.
marg.| {u} Ethan] Nota, Eman, Asaph, Ethan, erant principales cantores, et primi ordinis, alii erant secundi ordinis.
marg.| {x} Canebant] Quid ?   [Epinicion] GLOSSA victoria Deo triumphus, et palma.
marg.| {y} Prophetie preerat] GLOSSA quia spiritu prophetie plenus melodias, et verba cantoribus ad memoriam revocabat.
marg.| {z} Cumque audivisset Deus] etc. In hoc scilicet ne fieret eis grave.
marg.| {a} Stola byssina] id est longa, et talari veste, de lino candido, et mundo facta, a telon, quod est longum, dicta : Vel a stolon, {1. 319va} quod est missio, quia per humeros immittebatur vestiendo usque ad talos. In Regum dicitur, quod David indutus erat Ephod lineo. Idem est, sed prophetico, non sacerdotali, sive pontificali.
marg.| {a} Princeps prophetie] Quia spiritu prophetie plenus, melodias, et verba cantoribus ad memoriam revocabat.
marg.| {b} Ephod lineo] preter supradicta, id est quodam vestimento lineo ad modum cuculli monachi facto. Quidam dicunt, quod idem est Ephod lineum, et stola byssina. Et repetit quod dixerat, ut exprimat, facturam vestis. Ephod enim dicitur quasi superhumerale, quia in humeris portabatur.
marg.| {c} Concrepantes] satisfaciendo pro peccato Oze, quod redundavit in multitudinem universam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Par. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=16&chapitre=16_15)

Notes :