Capitulum 9

Numérotation du verset 1Par. 9,1 

Universus ergo Israel dinumeratus est
et summa eorum scripta est in libro Regum Israel et Iuda. Translatique sunt in Babylonem
propter delictum suum.
Numérotation du verset 1Par. 9,2 

Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis Israel et sacerdotes, levite et Nathinnei.
Numérotation du verset 1Par. 9,3 

Commorati sunt in Hierusalem de filiis Iuda et de filiis Beniamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse.
Numérotation du verset 1Par. 9,4 

Othei filius Amiud, filius Semri1, filii Omroi2,
1 Semri] Emri Weber |
2 Omroi] Omrai Weber |
filii Bonni, de filiis Phares filii Iuda.
Numérotation du verset 1Par. 9,5 

Et de Siloni : Asaia primogenitus, et filii eius.
Numérotation du verset 1Par. 9,6 

De filiis autem Zara, Iehuel3 et fratres eorum sexcenti nonaginta.
3 Iehuel] Ieuhel Weber
Numérotation du verset 1Par. 9,7 

Porro de filiis Beniamin : Salo filius Mosollam, filii Oduia4, filii Asana,
4 Oduia Rusch Weber ] Odoia Φ ΨD Ω
Numérotation du verset 1Par. 9,8 

et Iobania filius Ieroam, et Ela
filius Ozi, filii Mochori, et Mosollam filius Saphatie5, filii Rauhel, filii Iebanie,
5 Saphatie ΨD ΩM Weber ] Saphathie ΩJ Rusch , Saphacie ΩS
Numérotation du verset 1Par. 9,9 

et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi principes cognationum per domos patrum suorum.
Numérotation du verset 1Par. 9,10 

De sacerdotibus autem : Iedaia, Ioiarib et Iachin6,
6 Ioiarib Rusch Weber ] Ioarib Edmaior. ( X H U Ψ D) | Iachin Rusch Weber ] Iachim Amiatinus Cava etc. ΩSM
Numérotation du verset 1Par. 9,11 

Azarias quoque filius Helchie7,
7 Helchie] Helcie Weber
filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob pontifex domus Dei.
Numérotation du verset 1Par. 9,12 

Porro Adaias filius Ieroam, filii Phasor, filii Melchia, et Masaia8
8 Masaia Rusch Weber ] Maasia , Maasai Clementina
filius Adiel filii Iezra, filii Mosollam, filii Mosollamoth, filii Emmer.
Numérotation du verset 1Par. 9,13 

Fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.
Numérotation du verset 1Par. 9,14 

De Levitis autem Semeia filius Assub filii Ezricam, filii Asebiu
de filiis Merari.
Numérotation du verset 1Par. 9,15 

Bachachar9
9 Bachachar] Bacbacar Weber
quoque carpentarius
et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph.
Numérotation du verset 1Par. 9,16 

Et Obdias10 filius Semeie, filii Galal,
10 Obdias Φ ΨD Ω Rusch ] Obdia Weber
filii Idithun11.
11 Idithun] scrips. cum Rusch (frequenter) Weber , Idithum hic et locatim Rusch
Et Barachia filius Asa, filii Helchana qui habitavit in atriis Netophathi.
Numérotation du verset 1Par. 9,17 

Ianitores autem Sellum et Accub12 et Thelmon13 et Ahiman
12 Accub] scrips., Achub ΩS ΩM , Acub ΩJ Edmaior. |
13 Thelmon] Telmon Weber |
et frater eorum Sellum princeps.
Numérotation du verset 1Par. 9,18 

Usque enim14 ad illud tempus in porta Regis ad Orientem observabant per vices suas de filiis Levi.
14 enim] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 9,19 

Sellum vero filius Chora15,
15 Chora] Core Weber
filii Abiasaph, filii Chore cum fratribus suis et domo patris sui. Hi sunt Chorite super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi, et familia16 eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum.
16 familia] familie Weber
Numérotation du verset 1Par. 9,20 

Phinees autem filius Eleazari17 erat dux eorum coram Domino.
17 Eleazari] Eleazar Weber
Numérotation du verset 1Par. 9,21 

Porro Zacharias filius Mosollamia, ianitor porte tabernaculi testimonii.
Numérotation du verset 1Par. 9,22 

Omnes hi electi in ostiarios per portas ducenti duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuel videns in fide sua,
Numérotation du verset 1Par. 9,23 

tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini, et in tabernaculo vicibus suis.
Numérotation du verset 1Par. 9,24 

Per quatuor ventos erant ostiarii, id est ad Orientem et ad occidentem, ad aquilonem et ad austrum.
Numérotation du verset 1Par. 9,25 

Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus.
Numérotation du verset 1Par. 9,26 

His quatuor levitis creditus erat omnis numerus ianitorum et erant super exedras et thesauros domus Domini.
Numérotation du verset 1Par. 9,27 

Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis, ut cum tempus fuisset ipsi mane aperirent fores.
Numérotation du verset 1Par. 9,28 

De horum genere18
18 genere] grege Weber
erant et super vasa ministerii. Ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur.
Numérotation du verset 1Par. 9,29 

De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, preerant
simile et vino, et oleo, et thuri et aromatibus.
Numérotation du verset 1Par. 9,30 

Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant.
Numérotation du verset 1Par. 9,31 

Et Mathathias
Levites
primogenitus Sellum
Chorite prefectus erat eorum que in sartagine frigebantur.
Numérotation du verset 1Par. 9,32 

Porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata prepararent.
Numérotation du verset 1Par. 9,33 

Hi sunt principes cantorum per familias levitarum qui in exedris morabantur, ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent.
Numérotation du verset 1Par. 9,34 

Capita levitarum per familias suas principes manserunt in Hierusalem.
Numérotation du verset 1Par. 9,35 

In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iaiel19, et nomen uxoris eius Maacha.
19 Iaiel ΩS] scrips. hic et ubique, Iahihel ΩJ, Iehiel Clementina , Iaihel Weber
Numérotation du verset 1Par. 9,36 

Filius primogenitus eius Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab,
Numérotation du verset 1Par. 9,37 

Gedor quoque, et Ahio, et Zacharias, et Macelloth.
Numérotation du verset 1Par. 9,38 

Porro Macelloth genuit Semmaa20. Isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis.
20 Semmaa] Semmaam Weber
Numérotation du verset 1Par. 9,39 

Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul, et Saul genuit Ionathan, et Melchisue, et Abinadab,
et Esbaal.
Numérotation du verset 1Par. 9,40 

Filius autem Ionathan Meribbaal,
et Meribbaal genuit Michaa.
0 Cf. 2Rg. (2Sm.) 9, 12.
Numérotation du verset 1Par. 9,41 

Porro filii Micha : Phiton, et Melech21,
21 Melech] Malech Weber
et Thara et Achaz22.
22 et Achaz] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 9,42 

Achaz autem genuit Iara, Iara23 genuit Alamath et Azmoth et Zamri. Zamri autem24 genuit Moosa.
23 Iara] et praem. Weber |
24 Zamri autem ... Rusch Clementina ] et Zamri ΩM ΩJ Weber , om. ΩS ; cf. Zamari Weber (1Par. 8, 36) |
Numérotation du verset 1Par. 9,43 

Moosa vero genuit Baana cuius filius Raphaia genuit Elesa25
25 Elesa ΩS2J Rusch ] Eleisa ΩSM, Elasa Weber
de quo ortus est Esel
Numérotation du verset 1Par. 9,44 

Porro Esel sex filios habuit, his nominibus : Ezricam, Bochru, Ismael, Saria, Obdia, Anan. Hi filii Esel.

Capitulum 9

Numérotation du verset 1Par. 9,1 
marg.| {e} Universus ergo Israel dinumeratus] GLOSSA Per David vel per Salomonem, vel per quemlibet alium regem.
marg.| {f} In libro regum] 2Rg. 24.g.
marg.| {g} Translati] partim per Theglathphalasar, partim per Nabuchodonosor, quia Israel per Theglathphalasar translatus fuit in Assyriam, Iuda vero in Babylonem per Nabuchodonosor, et dicitur Theglathphalasar Israel transtulisse, quia inchoavit, et Salmanasar consummavit.
marg.| {h} Primi] scilicet filii Iude, et Beniamin.
marg.| {i} Nathinei] GLOSSA Hi sunt Gabaonite, quos Iosue vita donavit, et servitio templi deputavit, ut aquas, lignaque portarent. Iosue 9.d. Nathinei interpretantur donati, vel donum, vel in humilitate servientes, ut dicit GLOSSA.
marg.| {k} Et de Siloni] qui fuit de Phares.
marg.| {l} De filiis autem Zara, Iehuel, et fratres eorum] etc. filii Iude.
marg.| {1. 316va} a De Sacerdotibus] auctor hic ostendit, qui fuerunt primi, id est principales de sacerdotibus, sicut ostensum est de aliis Tribubus.
marg.| {b} Helchie] hic fuit sacerdos magnus, qui Deuteronomium invenit in templo Domini, tempore Iosie. 4Rg. 22. Et dicitur fuisse pater Ieremie prophete. Sed revera non fuit, quia Ieremias non fuit de summis sacerdotibus, id est de primo ordine, sed de secundo.
marg.| {c} De Levitis autem] Nunc primos de Levitis ostendit.
marg.| {d} De filiis Merari] sunt scilicet predicti.
marg.| {e} Carpentarius] GLOSSA Quia officio suo fungebatur in domo Domini, et erat de Tribu Levi.
marg.| {f} Idithun] cantoris David.
marg.| {g} Nethophati] nomen loci, interpretatur inclytus.
marg.| {h} Observabant per vices] etc. tabernaculum.
marg.| {i} Filii Chore] alius a primo Chore. Illud declinabile, et interpretatur clamans, sed Chore indeclinabile, et interpretatur calvus. Et iste secundus movit seditionem contra Moysen. Nm. 16.a. ita dicit GLOSSA
marg.| {k} Et domo] id est familia.
marg.| {l} Vestibulorum tabernaculi] id est atrii. Isti custodiebant tabernaculum exterius, sed cantores custodiebant ostium tabernaculi interius. Ita vult GLOSSA
marg.| {m} Per vices] filiorum Levi circa tabernaculum Domini.
marg.| {n} Phinees autem] GLOSSA Phinees nepos Aaron, qui adhuc vivebat ut tradunt Hebrei, et vices ministrorum ordinabat. Sunt autem vices vigintiquatuor, quas David ordinavit ad ministerium tabernaculi. Unde in Evang. Lc. 1.a. Zacharias, de vice Abia.
marg.| {o} Ianitor] scilicet erat.
marg.| {p} Videns] id est propheta.
marg.| {q} In fide sua] id est ut fideliter serviret.
marg.| {r} Per quatuor ventos] id est in quatuor climata mundi.
marg.| {s} Ad Orientem] etc. Hoc expressius, et plenius legitur Nm. 3. per totum. Ubi dicitur, quod Chaarite erant ad meridiem, princeps eorum Elizaphan filius Oziel. Merarite ad Septentrionem, princeps eorum Suriel, filius Abiahiel. Gersonite ad Occidentem, princeps eorum Heliasaph filius Iahel. Ad Orientem non erant, nisi Moyses et Aaron cum suis. Nm. 2. Princeps vero principum Levitarum erat Eleazar filius Aaron. Nm. 3.e.
marg.| {t} In Sabbatis suis] id est in Sabbato vicis sue.
marg.| {1. 316vb}
marg.| {u} Usque ad tempus] id est de Sabbato usque ad Sabbatum.
marg.| {x} His quatuor Levitis] Qui fuerunt hi quatuor Levite, quibus creditus erat omnis numerus ianitorum, demonstratur, cum dicitur. De Hosa autem, id est de filiis   [Merari Semri princeps] etc. ut habetur infra 26.b.
marg.| {y} De eorum grege] etc. id est de Levitarum congregatione.
marg.| {z} Super vasa] etc. custodienda, quasi dicat, custodes vasorum erant de Levitis.
marg.| {a} De ipsis] id est ab ipsis Levitis, id est ipsi Levite sub numero inferebant vasa ad ministrandum in templo, et repleto ministerio, reportabant in exedris, ubi custodiebantur.
marg.| {b} Et qui credita] id est custodes utensilium, preerant simile et ceteris. Utensilia vocat, quibus utebantur in Sanctuario. Vasa vero, illa tantum, que erant altaris.
marg.| {c} Simile] etc. que ad sacrificia pertinebant.
marg.| {d} Et aromatibus] quibus conficiebantur unguenta, et thymiamata.
marg.| {e} Fratribus eorum] qui erant custodes.
marg.| {f} Super panes] GLOSSA RABANI. Duo et duo divisim coquebantur ante Sabbatum secundum Iosephum, et Sabbato mane super mensam ponebantur. De quibus in Levitic. 24. plenius tractavimus. Sed secundum HIERONYMUM mane in Sabbato ponebantur super mensam duodecim panes omnes calidi, et recentes.
marg.| {g} Novos] id est recentes.
marg.| {h} In exedris] id est in domunculis circa tabernaculum.
marg.| {i} Capita Levitarum] id est primi.
marg.| {k} Manserunt in Hierusalem] GLOSSA Dignum est, ut quanto quis prelatus est ceteris, tanto devotior sit in divinis officiis.
marg.| {l} Iahihel] pater Cis. GLOSSA Et notandum quod inter filios Iahihel, Cis et Ner fratres vocantur, et sunt. 1Rg. 14.c. in fin. habes, quod Ner dicitur patruelis Sauli, id est frater patris Saul. In sequentibus vero dicitur, quod Ner genuit Cis, non quod genuerit, sed quod educaverit.
marg.| {m} In Hierusalem cum fratribus suis] supra 8.c. habuisti quod in Gabaon. Solutio. Hoc dicitur, eo quod propinqui, sive vicini erant Hierusalem, quamvis essent extra. Sic solvit GLOSSA
marg.| {n} Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul] id est genitum educavit.
marg.| {1. 317ra} a Aminadab] GLOSSA hic ubi in Regum cum patre occisus narratur, Abinadab vocatur.
marg.| {b} Hisbaal] hic est, Isboseth.
marg.| {c} Meribaal] Miphiboseth.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Par. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=16&chapitre=16_9)

Notes :