Hugo de Sancto Caro

Capitulum 12

Numérotation du verset 1Par. 12,1 

Hi quoque venerunt ad David in Siceleg1,
1 Siceleg ΩJ* Weber ] scrips. hic et ubique cum Clementina Weber, quandoque ΩJ ΩS Rusch ; hic : Sicelech ΨD Rusch , Sicheleg ΩM, Sichelech ΩJ2
cum adhuc fugeret Saul filium Cis qui erant fortissimi et egregii pugnatores
Numérotation du verset 1Par. 12,2 

tendentes arcum, et utraque manu fundis saxa iacientes, et dirigentes sagittas. De fratribus Saul ex Beniamin
Numérotation du verset 1Par. 12,3 

princeps Abiezer2 et Ioas filii Samaa Gabaathites3 et Iaziel4 et Phalleth5 filii Azmoth et Barachia6 et Iehu Anathothites.
2 Abiezer] Ahiezer Weber |
3 Samaa Gabaathites ΩM Rusch Clementina ] Amaa ΩJ. Φ ΩJ, Sammaa Gabathites Weber |
4 Iaziel ΩSM Clementina ] Iasihel , Iazihel Rusch Weber |
5 Phalleth] Phallet Weber |
6 Barachia] Baracha Weber |
Numérotation du verset 1Par. 12,4 

Samaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta, et super triginta Ieremias et Hieziel7 et Ioannan et Iezabas8
7 Hieziel] Iezihel Weber |
8 Iezabas] Iezbad Weber |
Gaderothites,
Numérotation du verset 1Par. 12,5 

Eluzai et Ierimuth et Baalia et Samaria et Saphatia9
9 Saphatia Clementina Weber ] scrips., Saphathia Θ Rusch, Sapthia D ΦRGV ΨD, Saphaia ΩJ*, Saphia ΩMSJ2
Araphites10,
10 Araphites D Φ ΨD Ω Rusch ] Aruphites Weber
Numérotation du verset 1Par. 12,6 

Elchana11,
11 Elchana] Helcana Weber
et Iesia et Azrael12 et Ioezer, et Iesbaam de Careim.
12 Azra(h)el ΩM ΩJ Rusch Weber ] Azzahel ΩS, Azareel Clementina
Numérotation du verset 1Par. 12,7 

Ioela13
13 Ioela] Ioeela Weber
quoque et Zabadia filii Ieroam,
de Gedor.
Numérotation du verset 1Par. 12,8 

Sed et de Gaddi
transfugerunt ad David cum lateret in deserto viri robustissimi et pugnatores optimi, tenentes clipeum et hastam, facies eorum quasi facies leonis
et veloces, quasi capree in montibus.
Numérotation du verset 1Par. 12,9 

Ezer princeps, Obdias secundus, Eliab tertius,
Numérotation du verset 1Par. 12,10 

Masmana quartus, Ieremias quintus,
Numérotation du verset 1Par. 12,11 

Ethi14 sextus, Eliel septimus,
14 Ethi] Hetthi Weber
Numérotation du verset 1Par. 12,12 

Ioannan octavus, Helzebad nonus,
Numérotation du verset 1Par. 12,13 

Ieremias decimus, Bachanai15 undecimus.
15 Bachanai] Bachannai Weber
Numérotation du verset 1Par. 12,14 

Hi de filiis Gad principes exercitus, novissimus
centum militibus
preerat et maximus mille.
Numérotation du verset 1Par. 12,15 

Isti sunt qui transierunt Iordanem mense primo quando inundare consuevit super ripas suas
et omnes fugaverunt qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem.
Numérotation du verset 1Par. 12,16 

Venerunt autem et de Beniamin et de Iuda ad presidium in quo morabatur David.
Numérotation du verset 1Par. 12,17 

Egressusque est David obviam eis et ait : Si pacifici16 venistis ad me ut auxiliemini mihi, cor meum iungatur vobis. Si autem insidiamini mihi pro adversariis meis, cum ego iniquitatem in manibus non habeam, videat Deus patrum nostrorum et iudicet.
16 pacifici] pacifice Weber
Numérotation du verset 1Par. 12,18 

Spiritus vero Domini17 induit Abisai18 principem inter triginta et ait : Tui sumus, o David, et tecum fili Isai pax. Pax tibi et pax adiutoribus tuis. Te enim adiuvat Deus tuus. Suscepit ergo eos David et constituit principes turme.
17 Domini] om. Weber |
18 Abisai] Amessai Weber |
Numérotation du verset 1Par. 12,19 

Porro de Manasse transfugerunt ad David, quando veniebat cum Philistiim ut19 adversum Saul pugnaret, et non dimicavit cum eis, quia inito consilio remiserunt eum principes Philistinorum dicentes : Periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul.
19 ut – adversum Saul] inv. Weber
Numérotation du verset 1Par. 12,20 

Quando igitur reversus est in Siceleg.
Transfugerunt ad eum de Manasse Ednas, et Iozabab20,
20 Iozabab] Iozabad Weber
et Ieddi
Heled21,
21 Ieddi Heled] Iedihel Weber
Michael22 et Ednas23 et Iozabath24 et Heliu et Salathi principes millium in Manasse.
22 Michael] et praem. Weber |
23 et Ednas] om. Weber |
24 Iozabath] Iozabad Weber |
Numérotation du verset 1Par. 12,21 

Hi prebuerunt auxilium David adversum latrunculos.
Omnes enim erant viri fortissimi, et facti sunt principes in exercitu,
Numérotation du verset 1Par. 12,22 

sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus Dei.
Numérotation du verset 1Par. 12,23 

Iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron ut transferrent regnum Saul ad eum iuxta verbum Domini.
Numérotation du verset 1Par. 12,24 

Filii Iuda portantes clipeum et hastam sex millia, octingenti expediti ad prelium.
Numérotation du verset 1Par. 12,25 

De filiis Simeon virorum fortissimorum ad pugnandum septem millia centum,
Numérotation du verset 1Par. 12,26 

De filiis Levi quatuor millia sexcenti,
Numérotation du verset 1Par. 12,27 

Ioiada quoque princeps de stirpe Aaron et cum eo tria millia septingenti,
Numérotation du verset 1Par. 12,28 

Sadoc etiam puer egregie indolis, et domus patris eius principes viginti duo.
Numérotation du verset 1Par. 12,29 

De filiis autem Beniamin fratribus Saul tria millia. Magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul.
Numérotation du verset 1Par. 12,30 

Porro de filiis Ephraim viginti millia octingenti fortissimi robore, viri nominati in cognationibus suis.
Numérotation du verset 1Par. 12,31 

Et ex dimidia parte tribus Manasse, decem et octo millia singuli per nomina sua, venerunt ut constituerent regem David.
Numérotation du verset 1Par. 12,32 

De filiis quoque Isachar viri eruditi qui noverant25 singula tempora ad precipiendum quid facere deberet Israel principes ducenti. Omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur.
25 noverant] norant Weber
Numérotation du verset 1Par. 12,33 

Porro de Zabulon qui egrediebantur ad prelium, et stabant in acie instructi armis bellicis quinquaginta millia, venerunt in auxilium non in corde duplici.
Numérotation du verset 1Par. 12,34 

Et de Neptalim26 principes mille, et cum eis instructa clipeo et hasta triginta septem millia.
26 Neptalim] Nepthali Weber
Numérotation du verset 1Par. 12,35 

De Dan etiam preparata ad prelium viginti octo millia sexcenti27.
27 sexcenti] sexcentorum Weber
Numérotation du verset 1Par. 12,36 

Et de Aser egredientes ad pugnam et in acie provocantes quadraginta millia,
Numérotation du verset 1Par. 12,37 

trans Iordanem autem de filiis Ruben et Gad et dimidia parte tribus Manasse instructi28 armis bellicis centum viginti millia.
28 instructi] instructa Weber
Numérotation du verset 1Par. 12,38 

Omnes isti viri
bellatores et expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron, ut constituerent regem David super universum Israel, sed et omnes reliqui ex Israel uno corde erant ut rex fieret David,
Numérotation du verset 1Par. 12,39 

fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes, preparaverunt enim eis fratres sui,
Numérotation du verset 1Par. 12,40 

sed et qui iuxta eos erant, usque ad Isachar et Zabulon et Neptalim afferebant panes in asinis, et camelis, et mulis, et bobus ad vescendum, farinam, palatas, uvam passam, vinum, oleum, boves, arietes, ad omnem copiam. Gaudium quippe erat in Israel.

Capitulum 12

Numérotation du verset 1Par. 12,1 
marg.| {l} Hi quoque venerunt] HIERONYMUS Hucusque nominavit fortes David, qui adiuverunt eum, ut regnaret super Israel. Unde non solum triginta fortes nominavit hic, sed multos alios, qui iuverunt David, de quibus dicitur, Hi quoque etc.
marg.| {m} Ad David] immo descenderunt cum eo.
marg.| {n} In Siceleg] ut legitur 1Rg. 27.b. Siceleg est civitas, quam dedit ei Achis rex Geth, quando fugit ad eum secundo.
marg.| {o} Fortissimi] id est valde fortes. Ad litteram enim ostendit illos socios David agiles, esse et strenuos in omni genere bellandi.
marg.| {p} De fratribus] etc. Enumerat {1. 318ra} fortes, qui venerunt ad David dicens : De fratribus Saul ex Tribu Beniamin, id est de Beniamitis (qui erant fratres, id est cognati Saul, quia Saul fuit de Beniamin) venerunt isti qui sequuntur, scilicet.   [Princeps Abiezer] etc.
marg.| {a} Gabaathites] id est qui erant de Gabaa.
marg.| {b} Anathotites] id est de Anathot.
marg.| {c} Gabaonites] id est de Gabaon.
marg.| {d} Fortissimus] id est valde fortis.
marg.| {e} Gederothites] id est de Geder civitate.
marg.| {f} Araphites] id est de Araph.
marg.| {g} De Gaddi] id est de Tribu Gad.
marg.| {h} Facies leonis] pro fortitudine mentis dicit GLOSSA
marg.| {i} Veloces] GLOSSA Pro sensus acumine, vel corporis agilitate.
marg.| {k} Ezer] Nomina ponit.
marg.| {l} Novissimus] etc. quasi dicat, tanti, et tales erant isti, quod etiam novissimus eorum preerat centum militibus, et maximus mille.
marg.| {m} Qui transierunt] etc. In reditu David in Hierusalem, mortuo Absalon 2Rg. 19.c. Qui secundum Iosephum fecerunt pontem super Iordanem, ut facilius transiret rex cum exercitu suo. Vel forte alio tempore fuit hoc, sed non legitur in Regum, quod melius credo.
marg.| {n} Mense primo] id est Aprili.
marg.| {o} Consuevit] scilicet tempore messis, vel prope.
marg.| {p} Ad presidium] forte in Odollam 1Rg. 22.a. vel forte alibi. Multoties enim venerunt ad David in auxilium, quod non exprimitur in Regum, sed nisi hic memoratur.
marg.| {q} Cum ergo] id est cum non commiserim malum contra vos, et contra Saul.
marg.| {r} Spiritus vero] etc. id est animavit. Simile Idc. 6.g. de Gedeone. Et Lc. ult. g. Sedete in civitate, quousque induamini virtute ex alto.
marg.| {s} Abisai principem] Vel Amesai secundum quosdam : Sed neutrum videtur ibi esse, quia nec Amesai supra nominatus est, neque Abisai erat de triginta. Solutio : Abisai est ibi, et dicitur princeps inter triginta unum, princeps validus comparatus triginta. Supra 11.c. simile. Descenderunt tres de triginta. Et loquitur ibi de tribus fortissimis, qui attulerunt {1. 318rb} aquam qui non erant de triginta, sed super triginta. Sed vocavit eos tres de triginta, quia dignitatem accipiunt a triginta. Unde sciendum, quod sicut numerus duodenarius est numerus sacratus in novo Testamento, propter duodecim Apostolos. Ita in veteri Testamento trigenarius est numerus sacratus, propter triginta fortes David.
marg.| {t} Unde veniebat] etc. 1Rg. 18.
marg.| {u} Remiserunt] 1Rg. 29.b.
marg.| {x} Reversus] GLOSSA a Philisteis remissus euntibus contra Saul.
marg.| {y} Latrunculos] qui vastaverant Siceleg, et uxores captivas eduxerant. 1Rg. 30.a.
marg.| {z} Quasi exercitus Dei] GLOSSA qui scilicet egressus est de Egypto, id est sexcenta millia. Sic exponunt Hebrei.
marg.| {a} In Hebron] 2Rg. 5.b.
marg.| {b} Ioiada] Sacerdos. GLOSSA hunc tradunt Hebrei fuisse Phineem filium Eleazari, ad cuius comparationem Sadoc puer vocatur tamquam etate, et merito minor. Item GLOSSA numerum Sacerdotum signat, qui in domo patris Sadoc, id est Levi ordinati sunt.
marg.| {c} Sadoc] quem Salomon restituit in summum sacerdotium. 3Rg. 2.
marg.| {d} Fratribus Saul] Hoc dicit, quia Saul fuit Beniamin.
marg.| {e} Sequebatur] Adherentes Isboseth filio Saul.
marg.| {f} Singuli per nomina sua] id est singulariter nominati vel numerati per nominati sua.
marg.| {g} Regem] super totum Israel.
marg.| {h} Ad precipiendum] etc. quia de Isachar fuerunt doctores legis. Unde dicunt Hebrei, quod Isachar, id est viri de Isachar nocte, et die studebant, propter quod alie Tribus ei quasi magistro serviebant. Unde Iacob de illo prophetice ait Genesis 49.b. Factus est tributis serviens, id est propter tributa docens. Sic exponunt Hebrei.
marg.| {i} Omnis autem reliqua Tribus eorum consilium sequebantur] id est omnes Tribus sequebantur consilium Isachar.
marg.| {k} Qui egrediebantur] id est egredi poterant.
marg.| {1. 318va} a Non in corde] etc. sed simplici, et vero.
marg.| {b} Hasta, triginta] etc. vel octo millia, vel triginta millia.
marg.| {c} Trans Iordanem] etc. id est de filiis Ruben, qui manebant trans Iordanem.
marg.| {d} Omnes isti] predicti scilicet.
marg.| {e} Uno corde] etc. id est communiter et unanimiter consentiebant.
marg.| {f} Preparaverant enim] Antipophora est, ostendens, quid comederunt ea, scilicet que fratres eorum, id est viri Iuda preparaverant eis, et que ipsi attulerunt de locis propinquis.
marg.| {g} Palatas] id est sicut inter palas pressas, et siccatas.
marg.| {h} Gaudium] de regno David.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Par. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=16&chapitre=16_12)

Notes :