Capitulum 3

Numérotation du verset 1Par. 3,1 

David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron :
primogenitum Ammon1
1 Ammon] Amnon Weber .
ex Achinoem Gezraelitide2,
2 Achinoem Gezraelitide] Achinaam Iezrahelitide Weber
secundum Daniel de Abigail Carmelitide,
Numérotation du verset 1Par. 3,2 

tertium Absalom filium Maacha filie Ptolomai3
3 Ptolomai] Tholmei Weber
regis Iessur4, quartum Adoniam filium Agith,
4 Iessur] Gessur Weber
Numérotation du verset 1Par. 3,3 

quintum Saphatiam5 ex Abithal6, sextum Iethraam7 de Egla uxore sua.
5 Saphatiam U ΩM Weber ] Saphaciam ΩS Rusch , Saphathiam Amiatinus Θ ΩJ |
6 Abithal] Abital Weber |
7 Iethraam Weber ] Iethraham Rusch ; cf. 2Rg. 3, 5 |
Numérotation du verset 1Par. 3,4 

Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus.
Triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem.
Numérotation du verset 1Par. 3,5 

Porro in Hierusalem nati sunt ei filii : Samaa et Sobab et Nathan et Salomon, quatuor de Bersabee8
8 Bersabee] Bethsabee Weber
filia Ammiel.
Numérotation du verset 1Par. 3,6 

Iebaar quoque9 et Elisama,
9 Iebaar quoque Weber ] Iebar quoque Rusch , Iabaar quoque ΩM, Iabaarque ΩS
Numérotation du verset 1Par. 3,7 

et Eliphalech10 et Noge et Napheg et Iaphie,
10 Eliphalec(h) ΩJ ΩS Rusch ] Eliphaleth ΩM Clementina Weber
Numérotation du verset 1Par. 3,8 

necnon Elisama et Eliade11 et Eliphalech12 : novem.
11 Eliade] Heliade Weber |
12 Eliphalech ΩJ ΩS] Eliphaleg Rusch , Eliphaleph ΩM, Eliphaleth Edmaior. , Eliphalet Weber |
Numérotation du verset 1Par. 3,9 

Omnes hi filii David
absque filiis concubinarum, habuerunt sororem Thamar.
Numérotation du verset 1Par. 3,10 

Filius autem Salomonis :
Roboam cuius Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Iosaphat,
Numérotation du verset 1Par. 3,11 

pater Ioram. Qui Ioram genuit Ochoziam13 ex quo ortus est Ioas,
13 Ochoziam] Ohoziam Weber
Numérotation du verset 1Par. 3,12 

et huius Amasias filius genuit Azariam. Porro Azarie filius Ioathan
Numérotation du verset 1Par. 3,13 

procreavit Achaz patrem Ezechie de quo natus est Manasses,
Numérotation du verset 1Par. 3,14 

sed et Manasses genuit Ammon14 patrem Iosie.
14 Ammon] Amon Weber
Numérotation du verset 1Par. 3,15 

Filii autem Iosie
fuerunt primogenitus Ioannan, secundus Ioachim, tertius Sedechias, quartus Sellum.
Numérotation du verset 1Par. 3,16 

De Ioachim natus est Iechonias et Sedechias.
Numérotation du verset 1Par. 3,17 

Filii Iechonie fuerunt : Asir qui Salathiel,
Numérotation du verset 1Par. 3,18 

Melchiram, Phadaia, Sennaser,
et Iecemia, Sama et Nadabia.
Numérotation du verset 1Par. 3,19 

De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Ananiam et Salomith. Sororem eorum :
Numérotation du verset 1Par. 3,20 

Asabam quoque15 et Ochol16,
15 Asabam quoque] Asabamque Weber |
16 Ochol Φ ΨD ΩJ Rusch ] Iochol ΩM, Iccol ΩS, Ohol Weber |
et Barachiam, et Asadiam Iosabeseth17 quinque.
17 Iosabeseth ΩSJ Rusch ] Iosabesed Weber
Numérotation du verset 1Par. 3,21 

Filius autem Ananie Phaltias pater Hieseie18 cuius filius fuit19 Raphaia. Huius quoque filius Arnan20 de quo natus est Obdia21,
18 Hieseie] Ieseie Weber |
19 fuit] om. Weber |
20 Arnan] Arnam Weber |
21 Obdia Φ ΨD ΩJ Rusch Clementina ] Abdia Weber |
cuius filius fuit Sechenias22.
22 Sechenias] Sechenia Weber
Numérotation du verset 1Par. 3,22 

Filius Sechenie : Semeia cuius filii Attus23
23 Attus ΩJ Rusch Weber ] Archus ΩS ΩM, Hattus Clementina
et Iegaal24
24 Iegaal] Iegal Weber
et Baaria25 et Naaria et Saphat et Sesa26 sex numero.
25 Baaria Φ Ω Rusch ] Baria Weber |
26 et Sesa] om. Weber |
Numérotation du verset 1Par. 3,23 

Filius Naarie : Helioenai et Ezechias et Ezricam, tres.
Numérotation du verset 1Par. 3,24 

Filii Helioenai : Oduia et Eliasub et Pheleia27 et Accub et Ioannan et Dalaia et Anan28,
27 Pheleia Rusch Weber ] Pelia ΩM |
28 Anan] scrips, Annan Rusch , Anani Weber |
septem.

Capitulum 3

Numérotation du verset 1Par. 3,1 
marg.| {d} David vero] GLOSSA Redit ad explicandam progeniem David quam ante dimisit, cum sobolem Aram filii Esron enumerans pervenit ad Isai, et ad filios eius, quorum David novissimus erat.
marg.| {e} Iezraelitide] GLOSSA Iezrael civitas est, in qua habitavit Naboth, quem occidit Iezabel. 3Rg. 21.d.
marg.| {f} Daniel] qui 2Rg. 3.a. dicitur Cheleab, id est vindicans patrem.
marg.| {g} Abigail] que fuit uxor Nabal Carmeli. 1Rg. 25.
marg.| {h} Tholomai] vel Ptolomei.
marg.| {i} Iessur] vel Iessuri.
marg.| {i} Ietraham] quem Ioseph<us> vocat Nathan.
marg.| {k} De Egla] GLOSSA Queritur, cur hec Egla sola uxor David dicatur. Sed hec est Michol, que inter multas sola uxor dicitur, quia eam in adolescentia primam accepit uxorem. 1Rg. 18. que in partu occubuisse dicitur 2Rg. 3.
marg.| {l} Nati sunt] Hoc videtur falsum, quia 2Rg. 6.d. legitur Michol in Hierusalem subsanasse David. Et dicitur ibidem, quod non est natus ei filius de David usque in diem mortis sue, quia in ipso partu occubuit. Sed potuit esse, quod vicina partui, de Hierusalem descenderet in Hebron, ut ibi pareret quasi in primitivo loco regni David. Unde ibi peperit, et in partu mortua.
marg.| {m} Septem annis] 2Rg. 5.a. GLOSSA Scriptum est in sequentibus, omne tempus, quo regnavit David, quadraginta anni, et 6. menses numerantur. Hebrei autem dicunt, quod David Absalon filium suum fugerit 6. mensibus, eosque merito a summa regni eius exclusos. Dicunt etiam, quod 6. mensibus in Hebron in infirmitate corporis laboravit, et ideo non recte in regno computari. Ex tunc enim dicunt, eum regnasse in Hebron, ex quo victis Amalecitis, de spoliis misit senioribus Iuda. 1Rg. 30.g. his, scilicet qui erant in Hebron, et aliis.
marg.| {n} Triginta autem, et tribus annis regnavit in Hierusalem] 2Rg. 5.a. Et nota quod David ter invictus fuit. Primo in domo patris a Samuele, in signum regni. 1Rg. 16.c. Secundo in regem super Iudam tantum. 2Rg. 3.a. Tertio in regem super totum Israel 2Rg. 5.a. In quo significatur triplex unctio, qua ungitur quilibet Christianus, scilicet in baptismo, in confirmatione, in extrema unctione. Prima est intrantium, secunda pugnantium, tertia exeuntium. Prima est gratie operantis, quia etiam sine cooperatione liberi arbitrii operatur in parvulo. Secunda gratie cooperantis. Tertia gratie consummantis.
marg.| {o} Et Salomon, quatuor de Bersabee filia Amihel] 2Rg. 12.f. Queritur, quare ponitur Salomon ultimus, cum fuerit secundo natus ? Solutio. Quia per eum texuit auctor generationem.
marg.| {p} Et Noge, et Napheg] Hi duo non numerantur. 2Rg. 2. cum aliis
marg.| {q} Novem] Absque quatuor filiis David de Bersabee. 2Rg. 5.c. non numerantur nisi septem.
marg.| {1. 312va} a Omnes hi] sunt tredecim.
marg.| {b} Thamar] soror Absalon ex utroque parente, quam vi oppressit Amnon frater eius 3Rg. 13.
marg.| {c} Filius autem] Generationem David numerat per regum successionem usque ad transmigrationem Babylonis, sicut in libro Regum per totum, a secundo usque ad finem quarti.
marg.| {d} Roboam] de quo 3Rg. 12.
marg.| {e} Abia] de quo 2Rg. 15. et 2Par. 13.
marg.| {f} Asa] de quo 3Rg. 15. et 2Par. 14.
marg.| {g} Iosaphat] de quo 3Rg. 22. in fine 2Par. 17.
marg.| {h} Ioram] 2Rg. 8. et 2Par. 21.
marg.| {i} Oziam] 4Rg. 8. et 2Par. 22.
marg.| {k} Ioas] 4Rg. 12. et 2Par. 24. Ante eum regnavit Athalia mater eius sex annis. 4Rg. 11. et 2Par. 22.
marg.| {l} Amasias] 4Rg. 14. et 2Par. 25.
marg.| {m} Azariam] sive Oziam, de quo 4Rg. 15. et 2Par. 26.
marg.| {n} Ezechie] 4Rg. 18. et 2Par. 29.
marg.| {o} Manasses] 4Rg. 21. et 2Par. 39.
marg.| {p} Ammon] 4Rg. 21. et 2Par. 33.
marg.| {q} Iosie] 4Rg. 22. et 2Par. 32.
marg.| {r} Iohannam] id est   [Ioachaz] de quo 4Rg. 23. et 2Par. 36.
prol.| Sed videtur falsum, quod hic dicitur, quia Ioachaz non fuit primogenitus Iosie, sed Eliachim, ut dictum est 4Rg. 22. Solutio. Primogenitus dicitur hic non origine, sed dignitate regia, quia primo inter alios regnavit.
marg.| {s} Ioachim] qui et Eliachim dicitur, de isto. 4Rg. 23. g. et 2Par. 36.
marg.| {t} Sedechias] Reg. 24. et 2Par. 35.
marg.| {u} Quartus] Hoc videtur falsum, quia Iosias non habuit nisi tres filios, ut dicitur 4Rg. 23. supple Eliachim, qui et Ioachim dictus est, et Ioathas, qui et Iohanna, et Sellum. Ier. 22. dictus est Mathatias, qui Sedechias postea dictus est a Nabuchodonosor, quomodo ergo Sellum dicitur quartus, cum nullo modo fuerit quartus. Primus enim fuit in regno, secundus in nativitate, ut dictum est 4Rg. 22. Solutio. Quartus dicitur numeratione, quia quarto loco hic ponitur. Ita dicunt quidam. Sed hec solutio nulla est, quia ipse idem primo ponitur. Idem enim est Iohanna, et Sellum, et Ioathas. Solutio : Revera illa solutio nulla est, sed dicimus cum Archiepiscopo Cantuariensi, quod Sellum interpretatur consummatio, ut dicitur super illud Ier. 22.c. Hec dicit Dominus ad Sellum filium Iosie, etc. Et ita omnes filii Iosie possunt dici Sellum, id est consummatio, sive completio, quia in eis completum est, et consummatum regnum Iuda. Specialiter autem, et magis proprie Sedechias potest dici Sellum, quia ipse fuit ultimus rex. Unde credimus, quod Sellum appellatur Sedechias, et recte, et tertius, et quartus dicitur, tertius quidem nativitate fuit, quartus vero regni dignitate. Primus enim rex fuit Ioathas, secundus Ioachin, tertius Iechonias filius Ioachin, quartus Sedechias. Iohanna ergo dicitur primogenitus, quia primo regnavit. Ioachin secundus, quia secundo regnavit. Sedechias dicitur tertius, et quartus, tertius in nativitate, quartus in regni dignitate. Unde subtiliter nominatur Sellum, quando quartus dicitur. Sedechias proprium nomen est persone. Sellum vero consummatio {1. 312vb} interpretatur. Et tunc fuit consummatio regni, quando ipse quartus fuit.
marg.| {x} De Ioachin] maiore, qui et Eliachim dicitur.
marg.| {y} Iechonias] id est minor Ioachin de Iechonia. 4Rg. 24. et 2Par. 36.
marg.| {z} Sedechias] de isto non fit mentio in libro Reg.
prol.| a Filii Iechonie] id est minoris Ioachim.
marg.| {b} Asir Salathiel] GLOSSA Hec duo nomina unius hominis sunt, ut Hebrei volunt, ipse est Phadaia pater Zerobabel, et Semei.
marg.| {c} Sennaser] ipse est Sabasar, cui Cyrus annumeravit vasa Domini, sicut legitur Esdre 1.d.
marg.| {d} Orti sunt Zorobabel] immo Zorobabel natus est de Salathiel, ut dicitur Mt. 1. Solutio. Pater Zorobabel fuit trinomius dictus Assir, Salathiel, Phadaia. Ita solvit GLOSSA hic. Aliter supra Mt. Dicitur enim ibi, quod Zorobabel fuit equivocum ad diversos. Unus fuit filius Salathiel, ut dicit Mattheus, alius fuit filius Phadaia, ut dicitur hic.
marg.| {e} Mosollam] nec in Mt. 1. nec in Lc. Esd. 3. legitur, quod Zorobabel genuit Mosollam, vel Ananiam. Unde patet, quod alius fuit iste, et Zorobabel, nisi forte dicas, quod Mosolla idem quod Abiu filius Zorobabel, secundum Mt. et Lc.
marg.| {f} Sororem eorum] Nota duos filios Zorobabel computat auctor ante sororem, et 5. post : quare hoc ? forte secundum ordinem nativitatis numeravit eos. Vel sic ostendit, quod de alia matre quam duo primi nati sunt. 5. vult. 6. numero scilicet filii Semeie annumerato patre cum eis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Par. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=16&chapitre=16_3)

Notes :