Capitulum 26

Numérotation du verset 1Par. 26,1 

Divisiones autem ianitorum de Choritis Mesellemia, filius Chore, de filiis Asaph.
Numérotation du verset 1Par. 26,2 

Filii Mesellemie : Zacharias primogenitus,
Iadiel secundus, Zabadias tertius, Iathanael quartus,
Numérotation du verset 1Par. 26,3 

Ahilam quintus, Ioannan sextus, Helioenai septimus.
Numérotation du verset 1Par. 26,4 

Filii autem Obededom :
Semeias primogenitus, Iozabad secundus, Iohaa tertius, Sachar quartus, Nathanael quintus,
Numérotation du verset 1Par. 26,5 

Ammiel sextus, Isachar septimus, Phollathi octavus, quia benedixit illi Dominus.
Numérotation du verset 1Par. 26,6 

Semeie autem filio eius nati sunt filii prefecti familiarum suarum erant enim viri fortissimi.
Numérotation du verset 1Par. 26,7 

Filii ergo Semeie : Othin1, et Raphael, et Obediel, Zabad et2 fratres eius viri fortissimi, Heliu quoque et Samachias3.
1 Othin] Othni Weber |
2 et] om. Weber |
3 Samachias Weber ] Samathias Rusch |
Numérotation du verset 1Par. 26,8 

Omnes hi de filiis Obededom ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom.
Numérotation du verset 1Par. 26,9 

Porro Mesellamie filii et fratres robustissimi decem et octo.
Numérotation du verset 1Par. 26,10 

De Osa4
4 Osa] Hosa Weber
autem id est de filiis Merari Semri princeps. Non enim habuerat primogenitum et idcirco posuerat eum pater eius in principem,
Numérotation du verset 1Par. 26,11 

Helchias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus. Omnes hi filii et fratres Osa
tredecim.
Numérotation du verset 1Par. 26,12 

Hi sunt divisi5 in ianitores,
5 sunt divisi] inv. Weber
ut semper principes custodiarum sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini.
Numérotation du verset 1Par. 26,13 

Misse sunt autem sortes ex equo
et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum.
Numérotation du verset 1Par. 26,14 

Cecidit igitur sors orientalis Selemie. Porro Zacharie filio eius viro prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis.
Numérotation du verset 1Par. 26,15 

Obededom
vero et filiis eius ad austrum
in qua parte domus erat seniorum concilium.
Numérotation du verset 1Par. 26,16 

Sephphima6 et Osa7 ad occidentem iuxta portam
6 Sephphima] Sepphima Weber |
7 Osa] Chosa Ω, Hosa Rusch Weber |
que ducit ad viam ascensionis
custodia contra custodiam.
Numérotation du verset 1Par. 26,17 

Ad Orientem vero levite sex, et ad aquilonem quatuor per diem, atque ad Meridiem similiter in die quatuor,
et ubi erat concilium bini et bini.
Numérotation du verset 1Par. 26,18 

In cellulis quoque ianitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas. Ad septentrionem vero et meridiem quaterni per dies singulos mutabantur. Et ad basilicam concilii ad occidentem bini habentes alios in via, binique per cellulas8.
8 Ad Septentrionem…per cellulas] om. Edmaior. et Weber cum apparatibus
Numérotation du verset 1Par. 26,19 

He sunt divisiones ianitorum filiorum Chore et Merari.
Numérotation du verset 1Par. 26,20 

Porro Achias
erat super thesauros domus Dei ac vasa sanctorum.
Numérotation du verset 1Par. 26,21 

Filii Ledan,
filii Gersonni.
De Ledan principes familiarum : Ledan, et Gersonni, Ieieli.
Numérotation du verset 1Par. 26,22 

Filii Ieieli : Zathan et Ioel frater eius super thesauros domus Domini
Numérotation du verset 1Par. 26,23 

Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozielitis9.
9 Ozielitis] Ozielitibus Weber
Numérotation du verset 1Par. 26,24 

Subuel10 autem filius Gerson filii Moysi, prepositus thesauris.
10 Subu(h)el Rusch ] Subahel Weber
Numérotation du verset 1Par. 26,25 

Fratres quoque eius Eliezer,
cuius filius Raabia et huius filius Asaias11 et huius filius Ioram, huius quoque filius Zechri,
11 Asaias ΩS ΩM Rusch ] Isaias ΨD ΩJ Weber
sed et huius filius Selemith12.
12 Selemith] Semith Rusch (hapax)
Numérotation du verset 1Par. 26,26 

ipse Selemith et fratres eius super thesauros sanctorum que sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus,
Numérotation du verset 1Par. 26,27 

de bellis et manubiis preliorum, que consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini.
Numérotation du verset 1Par. 26,28 

Hec autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Ioab filius Sarvie, omnesque13 sanctificaverant14 ea per manum Selemith15 et fratrum eius.
13 omnesque] omnes qui Weber |
14 sanctificaverant] sanctificaverunt Weber |
15 Selemith] Salemith Weber |
Numérotation du verset 1Par. 26,29 

Isaaritis16 vero preerat Chonenias
16 Isaaritis] Saaritis Weber
et filii eius ad opera forinsecus super Israel ad docendum et ad iudicandum eos.
Numérotation du verset 1Par. 26,30 

Porro de Hebronitis Asabias et fratres eius viri fortissimi mille septingenti preerant Israeli trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis.
Numérotation du verset 1Par. 26,31 

Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi viri fortissimi in Iazer Galaad,
Numérotation du verset 1Par. 26,32 

fratresque eius robustioris etatis duo millia septingenti principes familiarum
preposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis, et dimidie17 tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis.
17 dimidie] dimidio Weber

Capitulum 26

Numérotation du verset 1Par. 26,1 
marg.| {1. 325ra} a Divisiones autem Ianitorum] id est divisi in Ianitores fuerunt hi, qui sequuntur.
marg.| {b} De Choritis] fuit supple.
marg.| {c} Filii autem Obededom] Iste est, qui recepit arcam in domum suam, quando Oza percussus fuit, ut dicit HIERONYMUS.
marg.| {d} Quia benedixit illi Dominus] quasi dicat, tot fuerunt filii Obededom : quia benedixit eis Dominus, ut dicit HIERONYMUS, omnes de domo sua habuerunt masculos.
marg.| {d} Non enim habuerat primogenitum] Antipophora est, quasi quis quereret : Quomodo Hosa fecit Semri principem, cum non fuerit probus ? Respondet : quia Sechiri non habuit primogenitum, qui loco eius posset esse Princeps.
marg.| {e} Et fratres Hosa tredecim] Immo quatuor tantum. Solutio. Tredecim fuerunt filii, et fratres Hose, sed hic non ponuntur nisi quatuor. Lege ergo sic : Omnes hi filii Hosa, et fratres eius alii, scilicet fuerunt tredecim.
marg.| {f} Parvis, et magnis] scilicet ianitoribus. GLOSSA quia non est acceptor personarum Deus. Quicumque enim operatur iustitiam, acceptus est illi, Act. 10.e.
marg.| {g} Sors Orientalis] etc. ut scilicet esset ianitor partis Orientalis. Quatuor enim partes erant in atrio templi. Prima ad Orientem : Secunda ad Septemtrionem : Tertia ad Austrum : Quarta ad Occidentem. Prima est Baptismi, et ingredientium. Secunda penitentie, et redeuntium. Tertia Religionis, et proficientium. Quarta mortis, et pervenientium.
marg.| {h} Obtigit] id est contigit.
marg.| {i} Sortito] id est per sortem.
marg.| {k} In qua parte] etc. quasi dicat, ad australem plagam erant sapientiores.
marg.| {l} Ad Occidentem] supple fuerunt.
marg.| {m} Ad viam ascensionis] id est ad templum. Per illam enim portam ascendebatur in templum.
marg.| {n} Custodia contra custodiam] id est custos contra custodem : quia ex una parte erat unus, ex altera parte vie erat alius. Vel custodia contra {1. 325rb} custodiam erat : quia illa, que erat ad Orientem, erat opposita ei, que erat ad Occidentem, et illa, que erat ad Austrum, illi, que erat ad Aquilonem.
marg.| {o} Ad Orientem vero Levite] id est ianitores.
marg.| {p} Et ubi] id est ad Austrum.
marg.| {q} Erat concilium] scilicet seniorum.
marg.| {r} Bini, et bini] supple erant, id est duo contra duos. Vel bini, et bini, id est quatuor erant ad Austrum, sicut ad Meridiem. Vel aliter : ubi erat concilium, id est extra cellulas erant bini, et bini. Quasi dicat : In cellulis erant quatuor, similiter et in via extra cellulas erant quatuor. Et hoc videtur velle <GLOSSA> INTERLINEARIS et littera sequens.
marg.| {s} Filii Leedan filii Gersoni] etc. supple erant super thesauros.
marg.| {t} Principes familiarum Leedan] supple erant super thesauros.
marg.| {u} Et Gersoni Iehieli. Filii] etc. id est et principes familiarum Gersoni, et Iehieli erant super thesauros.
marg.| {x} Super thesauros] id est qui erant ad domum Domini reparandam, vel ad distribuendum ministris templi. Thesauros dico deputatos ad custodiam. Amramitis, etc.
marg.| {y} Filii Moysi] GLOSSA qui precipue a David honorabantur, secundum Iosephum, et super thesauros constituti erant. Doctores de Iudeis significant, quibus {1. 325va} ornamentum Ecclesie, id est decor anime commendatur.
marg.| {a} Sanctorum] id est sanctificatorum, que scilicet Domino erant sanctificata de spoliis hostium. Unde GLOSSA ostendit donaria principum, thesauros esse sanctorum. Que enim hostibus auferebant, in supellectilem templi donabant. Quecumque enim bene laborans aliquis virtutis, vel boni operis acquirit, Deo, non sibi, attribuit. Unde Ps. 115. Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam.
marg.| {b} Et tribuni] Principes dico, et tribuni, etc. Et hec coniunctio, et, respicit sequentem coniunctionem.
marg.| {c} Consecraverant] id est obtulerant in sanctuario.
marg.| {d} Hec autem universa] id est huiusmodi res.
marg.| {e} Videns] id est Propheta.
marg.| {f} Et Abner] Princeps militie Saulis.
marg.| {g} Et Ioab] Princeps militie David.
marg.| {h} Omnes qui] etc. Ubi hoc non legitur, nisi quantum commemoratur.
marg.| {i} Isaharitis] id est Isuaritis. Vel ab Isuar filio Caath.
marg.| {k} De Hebronitis] id est de filiis Hebron.
marg.| {l} Israeli trans Iordanem] scilicet Ruben, Gad, et dimidie parti Manasse.
marg.| {m} Hebronitarum autem] ab Hebron civitate, ubi David primo regnavit.
marg.| {n} Quadragesimo anno] GLOSSA ultimo, scilicet quando omnia disposuit, et Salomoni omnia, que facienda erant, exposuit.
marg.| {o} Viri fortissimi] predicti, scilicet.
marg.| {p} Gazer] civitas est.
marg.| {q} Galaad] id est que est in Galaad.
marg.| {r} Fratres] id est cognati.
marg.| {s} Eius] scilicet Herias.
marg.| {t} Robustioris] id est robuste.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Par. Capitulum 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=16&chapitre=16_26)

Notes :