Capitulum 24

Numérotation du verset 1Par. 24,1 

Porro filiis Aaron he partitiones erunt. Filii Aaron : Nadab et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
Numérotation du verset 1Par. 24,2 

Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis. Sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar.
Numérotation du verset 1Par. 24,3 

Et divisit eos David, id est Sadoc de filiis Eleazari1 et Abimelech2 de filiis Ithamar secundum vices suas et ministerium.
1 Eleazari] Eleazar Weber |
2 Abimelech Rusch Edmaior. (nonnullii codd.)] Ahimelech Weber |
Numérotation du verset 1Par. 24,4 

Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim, et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.
Numérotation du verset 1Par. 24,5 

Porro divisit utrasque inter se familias sortibus. Erant enim principes sanctuarii et principes Dei
tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar.
Numérotation du verset 1Par. 24,6 

Descripsit3 eos Semeias filius Nathanael scriba levites coram rege, et principibus, et Sadoc sacerdote, et Achimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum unam domum que ceteris preerat Eleazar et alteram domum que sub se habebat ceteros Ithamar.
3 Descripsit] Descripsitque Weber
Numérotation du verset 1Par. 24,7 

Exivit autem sors. Prima Ioarib4, secunda Iedeie,
4 Ioarib] Ioiarib Weber
Numérotation du verset 1Par. 24,8 

Tertia Harim5, quarta Seorim
5 Harim] Arim Weber
Numérotation du verset 1Par. 24,9 

quinta Melchia, sexta Maimna6,
6 Maimna] Maiman Weber
Numérotation du verset 1Par. 24,10 

septima Accos, octava Abia,
Numérotation du verset 1Par. 24,11 

nona Iesu, decima Sechenia,
Numérotation du verset 1Par. 24,12 

undecima Eliasib, duodecima Iacim,
Numérotation du verset 1Par. 24,13 

tertia decima Hoppha7, quarta decima Isbaal,
7 Hoppha] Oppa Weber
Numérotation du verset 1Par. 24,14 

quinta decima Belga, sexta decima Emmer,
Numérotation du verset 1Par. 24,15 

septima decima Ezir, octava decima Aphses8,
8 Aphses] Hapses Weber
Numérotation du verset 1Par. 24,16 

nona decima Apheceia9, vicesima Ezechiel10,
9 Apheceia] Phetheia Weber |
10 Ezechiel] Iezecel Weber |
Numérotation du verset 1Par. 24,17 

vicesima prima Iachin, vicesima secunda Gamul,
Numérotation du verset 1Par. 24,18 

vicesima tertia Dilaiau11, vicesima quarta Maziau12.
11 Dilaiau] Dalaiau Weber |
12 Maziau] Mazziau Weber |
Numérotation du verset 1Par. 24,19 

He vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Dei13, et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum sicut precepit Dominus Deus Israel.
13 Dei] Domini Weber
Numérotation du verset 1Par. 24,20 

Porro filiorum Levi qui reliqui fuerant de filiis Amram erat Subuel14 et filiis Subuel Iedeia.
14 Subu(h)el] Subahel hic et infra Weber
Numérotation du verset 1Par. 24,21 

De filiis quoque Roobie princeps Iesias.
Numérotation du verset 1Par. 24,22 

Isaarias15 vero Salemoth. Filiusque Salemoth Ianadiath16.
15 Isaarias] Isaaris Weber |
16 Ianadiath] Iaath Weber |
Numérotation du verset 1Par. 24,23 

Filiusque eius : Ieriau17, Amarias secundus, Iaziel tertius, Iechmoam18 quartus.
17 Ieriau Φ ΩJ Clementina ] Ieriahu Rusch Weber , + primus ΩS Clementina |
18 Iec(h)moam Φ etc. Rusch (Iethmoam) ΩM] Iechmoan ΩS, , Iecmaan Λ L ΩJ Clementina , Iecmaam Weber |
Numérotation du verset 1Par. 24,24 

filius Oziel : Micha. Filius Micha : Samir.
Numérotation du verset 1Par. 24,25 

Frater Micha : Iesia. Filiusque Iesie : Zacharias.
Numérotation du verset 1Par. 24,26 

filii Merari : Mooli et Musi. filius Oziau19 : Bennon20.
19 Oziau] Ioziau Weber |
20 Bennon] Benno Weber |
Numérotation du verset 1Par. 24,27 

Filius quoque Merari : Oziau et Soem et Zachur et Hebri21.
21 Hebri] Bebri Rusch
Numérotation du verset 1Par. 24,28 

Porro Mooli filius Eleazar qui non habebat liberos22.
22 liberos] libros Rusch cum Edmaior. ( Λ L)
Numérotation du verset 1Par. 24,29 

Filius vero Cis : Hieramiel23.
23 Hierami(h)el] Ierahemel Weber
Numérotation du verset 1Par. 24,30 

Filii Musi : Mooli, Eder et Ierimoth24 a. Isti filii Levi secundum domos familiarum suarum.
0 Cf. 1Par. 23, 23.
24 Ierimoth Edmaior. (ΘΦ etc. ) Rusch ] -rimuth Ω etc.
Numérotation du verset 1Par. 24,31 

Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Achimelech et principibus familiarum, sacerdotalium, et leviticarum tam maiores quam minores. Omnes sors equaliter dividebat.

Capitulum 24

Numérotation du verset 1Par. 24,1 
marg.| {a} Porro filiis Aaron, he] scilicet predicte. Et agitur hic de vigintiquatuor Sacerdotibus, constitutis a David, ut ministrarent in templo per vices suas.
marg.| {b} Partitiones] id est partes ministerii.
marg.| {c} Filii Aaron] Generationem narrat primo.
marg.| {d} Mortui sunt] Lv. 10.a.
marg.| {e} Ante patrem suum] id est coram Aaron.
marg.| {f} Achimelech] vel Achimech.
marg.| {g} Multo plures] sexdecim, scilicet de Eleazar, et octo de Ithamar.
marg.| {1. 324va} a Principes Dei] id est a Deo electi.
marg.| {b} Scriba] id est cancellarius.
marg.| {c} Levites] genere.
marg.| {d} Unam domum] descripsit, inquam, Semeias. Unam domum Eleazar.
marg.| {e} Que ceteris] scilicet de Eleazar, preerat.
marg.| {f} Et alteram] Ithamar, que de ceteris Ithamar preerat. Et ita due fuerunt domus, in una fuerunt sexdecim Sacerdotes, in altera octo. His per sortes assignate sunt vices, quibus quisque debebat in Sanctuario ministrare.
marg.| {g} Abia] Unde Lc. 1.a. dicitur Zacharias Sacerdos de vice Abia.
marg.| {h} Sub manu] GLOSSA Pontificis, scilicet qui de unaquaque sorte electus, in ordine vicis sue preerat minoribus, et a Sabbato usque ad Sabbatum ministrabat. Sed ex hac GLOSSA videtur, quod inter 24. summos Sacerdotes erat unus quasi princeps, qui et vicem suam habebat in ministerio, sicut et alii. Utrum autem fuerit unus de vigintiquatuor, vel supra vigintiquatuor, opinio est. Archiepiscopus Cantuariensis dicit quod erat superior illis vigintiquatuor princeps eorum. Sciendum, quod omnes hi poterant intrare Sancta sanctorum, non semper, sed semel in anno cum sanguine vitule rufe, scilicet 10. die Septembris Lv. 16. et tunc erat septimana eius.
marg.| {i} Miseruntque] etc. Epilogatio est.
marg.| {k} Contra] id est ex opposito, ut scilicet dividerentur in vicibus, et officiis suis equaliter, sine personarum acceptione. Simile Sap. 6. Pusillum, et magnum ipse fecit, et equaliter cura est illi de omnibus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Par. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=16&chapitre=16_24)

Notes :