Capitulum 28

Numérotation du verset 1Par. 28,1 

Convocavit igitur David omnes principes Israel, duces tribuum, et prepositos turmarum qui ministrabant regi, tribunos quoque, et centuriones, et qui preerant substantie et possessionibus regis, filiosque suos cum eunuchis, et potentes et robustissimos quosque in exercitu Hierusalem.
Numérotation du verset 1Par. 28,2 

Cumque surrexisset rex et stetisset ait : Audite me, fratres mei et populus meus. Cogitavi ut edificarem domum in qua requiesceret arca federis Domini, et scabellum pedum Dei nostri. Et ad edificandum omnia preparavi.
Numérotation du verset 1Par. 28,3 

Deus autem dixit mihi : Non edificabis domum nomini meo eo quod sis vir bellator et sanguinem fuderis,
Numérotation du verset 1Par. 28,4 

sed elegit Dominus Deus Israel me de universa domo patris mei, ut essem rex super Israel in sempiternum. De Iuda enim elegit principes. Porro de domo Iuda domum patris mei et de filiis patris mei placuit ei, ut me eligeret regem super cunctum Israel.
Numérotation du verset 1Par. 28,5 

Sed et de filiis meis - filios enim multos dedit mihi Dominus - elegit Salomonem filium meum, ut sederet in throno regni Domini super Israel.
Numérotation du verset 1Par. 28,6 

Dixitque mihi : Salomon filius tuus edificabit domum meam et altaria1 mea.
1 altaria] atria Weber
Ipsum enim elegi mihi in filium, et ego ero illi2 in patrem.
2 illi] ei Weber
Numérotation du verset 1Par. 28,7 

Et firmabo regnum eius usque in sempiternum3, si perseveraverit facere precepta mea et iudicia sicut et hodie.
3 sempiternum] eternum Weber
Numérotation du verset 1Par. 28,8 

Nunc igitur coram universo cetu Israel audiente Deo nostro, custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri, ut possideatis terram bonam, et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum.
Numérotation du verset 1Par. 28,9 

Tu autem Salomon, fili mi, scito Deum patris tui, et servi ei corde perfecto et animo voluntario. Omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quesieris eum invenies, si autem dereliqueris illum proiciet te in eternum.
Numérotation du verset 1Par. 28,10 

Nunc ergo quia elegit te Dominus, ut edificares domum sanctuarii, confortare et perfice.
Numérotation du verset 1Par. 28,11 

Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et cenaculi, et cubiculorum, in aditis et domus propitiationis,
Numérotation du verset 1Par. 28,12 

necnon et omnium que cogitaverat atriorum, et exedrarum, per circuitum in thesauros sanctorum4,
4 in thesauros sanctorum] in thesauros domus Domini et praem. Weber
Numérotation du verset 1Par. 28,13 

divisionumque sacerdotalium et leviticarum in omnia opera domus Domini, et in universa vasa
ministerii templi5 Domini,
5 templi] rempli cacogr. Rusch
Numérotation du verset 1Par. 28,14 

aurum
in pondere per singula vasa ministerii, argenti
quoque pondus pro vasorum ad opera diversitate,
Numérotation du verset 1Par. 28,15 

sed et ad
candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum, similiter et in candelabra argentea6, et in lucernas7 eorum pro diversitate mensure pondus argenti tradidit.
6 candelabra argentea] candelabris argenteis Weber |
7 lucernas] lucernis Weber |
Numérotation du verset 1Par. 28,16 

Aurum quoque dedit in mensas propositionis
pro diversitate mensarum. Similiter et argentum in alias mensas argenteas.
Numérotation du verset 1Par. 28,17 

Ad fuscinulas quoque et phialas, et thuribula ex auro purissimo,
et leunculos aureos pro qualitate mensure pondus distribuit,
in leunculum et leunculum. Similiterque8 in leones argenteos diversum argenti pondus separavit.
8 similiterque] similiter et Weber
Numérotation du verset 1Par. 28,18 

Altari autem in quo adolebatur9 incensum aurum purissimum dedit, et10 ut ex ipso fieret similitudo quadrige
9 adolebatur] adoletur Weber |
10 et] om. Weber |
Cherubin
extendentium alas, et velantium arcam federis Domini.
Numérotation du verset 1Par. 28,19 

Omnia inquit venerunt scripta in11 manu Domini ad me, ut intelligerem universa opera exemplaris.
11 in] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 28,20 

Dixit quoque David Salomoni filio suo : Viriliter age, et confortare, et fac ne timeas, et ne paveas. Dominus enim Deus meus tecum erit, et non dimittet te, nec derelinquet donec perficias omne opus ministerii domus Domini.
Numérotation du verset 1Par. 28,21 

Ecce divisiones sacerdotum et levitarum in omne ministerium domus Domini assistent12 tibi et parati sunt, et noverunt tam principes quam populus facere omnia precepta tua.
12 assistant] assistunt Weber

Capitulum 28

Numérotation du verset 1Par. 28,1 
marg.| Convocavit igitur] etc. {u}   Qui ministrabant] id est officium ministrandi habebant.
marg.| {x} Substantie] id est mobilibus.
marg.| {y} Possessionibus] id est rebus immobilibus.
marg.| {z} Filios] supple, convocavit.
marg.| {a} Cum eunuchis] Eunuchos vocat hic non abscissos, sed illos, qui alieni a seculi actibus, orationi, et lectioni vacabant, et uxores non causa libidinis, sed spe suscipiende prolis habebant. Sic accipitur Eunuchus Mt. 19.b. Sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum Dei. Is. 56.b. Non dicat eunuchus, quia ego lignum aridum : quia hec dicit Dominus : Eunuchi, qui custodierunt sabbata mea, et elegerunt, que ego volui, et tenuerunt fedus meum, dabo eis locum in domo mea. Sap. 3.c. Spado, qui non est operatus per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima, dabitur ei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima. Probat Rabanus, quod sic debet exponi, quia de Iudeis non fiebant eunuchi : quia lex prohibet abscindi. Lv. 19.f. Non incidetis carnes vestras. Item Gentiles non fuerunt isti eunuchi : quia isti fuerunt consiliarii Regis, Gentiles vero, et alienigene, ad secreta consilii non solent admitti.
marg.| {b} Audite me] etc. Formam dat omnibus prepositus loquendi ad subditos. Fratres vocat eos : Sic Dominus in Ps. 21. Nuntiabo nomen tuum fratribus meis. Fratres vocat per naturam, populum per regiminis curam.
marg.| {c} Dixit mihi] 2Rg. 7.a.
marg.| {1. 326va} a De universa domo] etc. id est de omnibus filiis patris mei.
marg.| {b} Filios enim] etc. Interpositio est, in qua ostendit, quod sicut ipse de multis filiis patris sui fuit electus in Regem, sic et Salomon filius suus. Et hoc facit, ut ostendat electionem Salomonis a Deo fuisse, ut magis diligatur, et timeatur.
marg.| {c} Dixitque mihi] 2Rg. 7.b.
marg.| {d} Sicut] etc. facit, scilicet.
marg.| {e} Audiente Domino] etc. supple dico singulis.
marg.| {f} Perquire cuncta] etc. Non unum tantum, quia qui peccat in uno, factus est omnium reus. Iacob. 2.b. Et hic est argumentum, quod non solum mandata facere, sed et perquirere tenemur. Propter quod dicit Apostolos 1Cor. 14.g. Que scribo, velut Domini sunt mandata. Si quis autem ignorat, ignorabitur. Ideo dicit Ps. 118. Beati, qui scrutantur testimonia eius, in toto corde exquirunt eum.
marg.| {g} Scito] per fidem, et obedientiam.
marg.| {h} Perfecto] non duplici.
marg.| {i} Corda scrutatur] Ier. 17.b. Pravum est cor hominis, et inscrutabile. Et quis cognoscet ? Ego Dominus scrutans corda, et probans renes.
marg.| {k} Invenies] Mt. 7.a. Querire, et invenietis, etc.
marg.| {l} Porticus] ante templum in Oriente.
marg.| {m} Et cellariorum] id est duarum mansionum inferiorum, quarum utraque erat triginta cubitorum.
marg.| {n} Cenaculi] id est tertie, et supreme mansionis, que erat quadraginta cubitorum. Et ita altitudo templi erat centum viginti cubitorum, ut patet 2Par. 3.a.
marg.| {o} Et cubiculorum] id est domuncularum circa templum, in quibus hebdomadarii utensilia templi custodiebant.
marg.| {p} Domus propitiationis] id est oraculi, quod dicitur Sancta Sanctorum, ubi erat arca, et propitiatorium.
marg.| {q} Atriorum] Quatuor enim erant atria, scilicet atrium sacerdotum, postea atrium mundorum, tertio atrium mulierum mundarum, quarto atrium immundorum.
marg.| {r} Exedrarum] id est thalamorum, in quibus manebant hebdomadarii custodientes thesauros. Et nota quod thesauros domus vocat vasa templi. Thesauros sanctorum, oblata ad reparationem templi.
marg.| {s} Divisionumque] Repete. Dedit descriptionem divisionum, etc.
marg.| {1. 326vb}
marg.| {t} Aurum in pondere] dedit descriptionem, id est descripsit ei, quantum auri poneret per singula vasa ministerii.
marg.| {u} Lucernarum] supple dedit, et in lucernas faciendas, vel disponendas.
marg.| {x} In mensa propositionis] De qua plenius. Ex. 25.
marg.| {y} In alias mensas argenteas] quia in templo fuerunt plures mense, et plura candelabra in eo altrinsecus posita.
marg.| {y} Ad fuscinulas] GLOSSA Hec omnia plene in Exodo. invenies exposita.
marg.| {z} Leunculos aureos] De his leunculis dicit. GLOSSA quod nec in Ex. in constructione tabernaculi, nec in Regum in edificatione templi uspiam sit mentio, sed in visione Ezechielis 1. Tamen posset referri ad id, quod dicitur 3Rg. 9.c. de throno Salomonis, ex ebore grandi, ubi leunculi extrinsecus in ascensu graduum describuntur. Vel potest referri ad id, quod dicitur in Regum, scilicet quod in celatura basium erant leones, et boves, et Cherubim, et palme, et super colla leonum, et boum lora pendentia.
marg.| {a} In leunculum] faciendum.
marg.| {b} Altari] thymiamatis, scilicet.
marg.| {c} Similitudo quadrige] Hoc refert GLOSSA ad visionem Ezechielis. Sed videtur, quod male : quia illa visio longo tempore post templi fabricam fuit. Ideo salva pace Glosse sic posset exponi, ut totum referatur ad templi fabricam. Dicas igitur : Aurum purissimum dedit, ut ex ipso fieret similitudo quadrige Cherubim, id est ut ex ipso fieret imago Cherubim quadrige, id est supportantium Dominum : Super Cherubim apparebat gloria Domini.
marg.| Hoc modo dictus est Elias 4Rg. 2.b. currus Israel, id est sustentator, vel supportator. Vel hoc potest referri ad Cherubim, qui erant depicti in basibus luterum. Et dicitur quadrige Cherubim : quia in basibus luterum erant rote, et axes, et cetera, que in curribus fiunt, ut dictum est supra tertio Regum septimo c. et hoc videtur probabilius.
marg.| {d} Scripta manu Domini ad me, ut intelligerem universa opera exemplaris] Hic videtur, quod debet hoc referri ad visionem Ezechielis, ut dicit magna GLOSSA. Sed dicimus, quod hoc dicitur : quia Moysi monstratum fuit exemplar, ad quod iussus est facere tabernaculum, Ex. 25.d. Et per Moysen pervenit {1. 327ra} ad alios, usque ad David : quia Moyses hoc in scripto redegit. In manu autem Domini dicit scripta omnia : quia Moyses ex ore Domini illa scripta fecit. Hanc expositionem ponit GLOSSA illa : Tradunt Hebrei, etc.
marg.| {a} Nec derelinquet] Geminatio, signum est firmitatis.
marg.| {b} Divisiones sacerdotum] id est sacerdotes, et Levite in officiis suis divisi, ut dictum est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Par. Capitulum 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=16&chapitre=16_28)

Notes :