Capitulum 17
Numérotation du verset
1Par. 17,1
Cum autem habitaret David in domo sua dixit ad Nathan prophetam : Ecce ego habito in domo cedrina, arca autem federis Domini sub pellibus est.
Numérotation du verset
1Par. 17,2
Et ait Nathan ad David : Omnia que in corde tuo sunt fac, Deus enim tecum est.
Numérotation du verset
1Par. 17,3
Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens :
Numérotation du verset
1Par. 17,4
vade et loquere David servo meo, hec dicit Dominus : Non edificabis tu mihi domum ad habitandum,
Numérotation du verset
1Par. 17,5
neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israel de terra Egypti1 usque ad hanc diem, sed fui semper mutans loca tabernaculi et in tentorio
1 de…Egypti]
om. Weber
Numérotation du verset
1Par. 17,6
manens cum omni Israel. Numquid locutus sum saltem uni iudicum Israel quibus preceperam ut pascerent populum meum
et dixi : Quare non edificastis mihi domum cedrinam ?
Numérotation du verset
1Par. 17,7
Nunc itaque sic loqueris ad servum meum David : Hec dicit Dominus exercituum. Ego tuli te cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israel,
Numérotation du verset
1Par. 17,8
et fui tecum quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra.
Numérotation du verset
1Par. 17,9
Et dedi locum populo meo Israel, plantabitur et habitabit in eo, et ultra non commovebitur. Nec filii iniquitatis atterent eos sicut a principio
Numérotation du verset
1Par. 17,10
ex diebus quibus dedi iudices populo meo Israel, et humiliavi inimicos tuos universos2. Annuntio tibi ergo3 quod edificaturus sit tibi Dominus domum4.
2 inimicos tuos-universos]
inv. Weber
|
3 tibi ergo]
inv. Weber
|
4 tibi...domum] domum tibi Dominus
Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 17,11
Cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos ? Suscitabo semen tuum
post te quod erit de filiis tuis et stabiliam regnum eius.
Numérotation du verset
1Par. 17,12
Ipse edificabit mihi domum,
et firmabo solium eius usque in eternum.
Numérotation du verset
1Par. 17,13
Ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium, et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo qui ante te fuit.
Numérotation du verset
1Par. 17,14
Et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempiternum, et thronus eius erit firmissimus in perpetuum,
Numérotation du verset
1Par. 17,15
iuxta omnia verba hec, et iuxta universam visionem istam. Sic locutus est Nathan ad David.
Numérotation du verset
1Par. 17,16
Cumque venisset rex David et sedisset coram Domino dixit : Quis ego sum, Domine Deus, et que domus mea ut prestares mihi talia ?
Numérotation du verset
1Par. 17,17
Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum, et fecisti me spectabilem super omnes homines Domine Deus meus.
Numérotation du verset
1Par. 17,18
Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum et cognoveris eum,
Numérotation du verset
1Par. 17,19
Domine, propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia.
Numérotation du verset
1Par. 17,20
Domine, non est similis tui et non est alius deus absque te ex omnibus quos audivimus auribus nostris.
Numérotation du verset
1Par. 17,21
Quis autem est alius ut populus tuus
Israel ? Gens una in terra ad quam perrexit Deus
ut liberaret
et faceret populum sibi,
et magnitudine sua atque terroribus
eiceret gentes5
5 gentes] nationes
Weber
a facie eius quem de Egypto
liberarat ?
Numérotation du verset
1Par. 17,22
Et posuisti populum tuum Israel tibi in populum usque in eternum, et tu, Domine, factus es Deus eius.
Numérotation du verset
1Par. 17,23
Nunc igitur Domine sermo quem locutus es famulo tuo et super domum eius confirmetur in perpetuum et fac sicut locutus es famulo tuo6,
6 famulo tuo]
om. Weber
Numérotation du verset
1Par. 17,24
permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur : Dominus exercituum Deus Israel et domus David servi eius permanens cum7
7 cum] coram
Weber
eo.
Numérotation du verset
1Par. 17,25
Tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam
servi tui ut edificares ei domum,
et idcirco invenit8 fiduciam ut oraret9 coram te.
8 invenit] + servus tuus
Weber
|
9 oraret] oret
Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 17,26
Nunc ergo Domine tu es Deus, et locutus es ad servum tuum tanta beneficia.
Numérotation du verset
1Par. 17,27
Et cepisti benedicere domui servi tui ut sit semper coram te. Te enim10 benedicente benedicta erit in perpetuum.
10 enim] + Domine
Weber
Capitulum 17
Numérotation du verset
1Par. 17,1
marg.|
Cum autem habitaret]
etc. Hoc habes 2Rg. 7.a.
marg.|
{c}
Sub pellibus]
id est sub tabernaculo de pellibus facto.
marg.|
{d}
Et ait]
nesciens quid diceret.
marg.|
{e}
Deus enim tecum est]
GLOSSA Patet, quod prophetie spiritus non semper prophetarum mentes irradiat. Unde Eliseus 4Rg. 4.e. Dimitte eam, quia anima eius in amaritudine est, et Dominus celavit me, etc. Quod divina dispensatione fit, ut accipientes spiritum inveniant, quid de Deo sint, et amittentes, quid de seipsis.
marg.|
{f}
Non edificabis]
etc. Antiqua translatio reddit causam, quia vir sanguinum es, id est sanguinis effusor. Sed eadem ratione Moyses non debuit edificare tabernaculum, quia sanguinem effudit. Solutio. Moyses parum effudit de sanguine, et ideo non fuit vir sanguinum. Sed David multum effudit, et ideo prohibetur. Vel melius non propter sanguinem prohibetur David edificare templum, sed propter bellorum instantiam, quibus oportebat David intendere, propter populum defendendum, et ideo noluit Deus, ut edificaret sibi domum, sed magis pro populo pugnaret. Sed Moyses antequam fecit tabernaculum, nullum bellum instabat. Hanc solutionem innuit GLOSSA que dicit : A nullo iudicum sibi domum cedrinam edificari iussit, quia contra hostes pugnaverunt, et omnes viri sanguinum fuerunt. Vel hoc in mysterio factum est, quia tabernaculum significat Ecclesiam militantem, in qua simul sunt boni, et mali, qui sunt viri sanguinum. Templum vero significat Ecclesiam triumphantem, ubi nullus vir sanguinum admittetur.
marg.|
{g}
Sed fui semper]
etc. id est arca, in qua apparere consuevi, semper fuit in tabernaculo portatili, non in domo manenti, et hoc propter bellorum instantiam, propter quam causam adhuc oportet me manere in tabernaculo. Unde sequitur.
marg.|
{h}
Numquid]
etc. quasi dicat, sicut nolui, ut aliquis iudicum edificaret mihi domum, quia bellabant pro Israel, ita, et de te nolo.
marg.|
{i}
Locutus sum]
GLOSSA a nullo iudicum.
marg.|
{k}
Domum cedrinam]
quasi dicat, non dixi hoc.
marg.|
{l}
Sic loqueris]
O Nathan.
marg.|
{1.
321rb}
marg.|
{m}
Ego tuli te]
Revocat ei Dominus ad memoriam, pristinam paupertatem, et beneficium suum, ut sit gratus de beneficio tanto, et humilis de statu pristino. Hoc est, quod dicitur Eccles. 11.c. In die bonorum, non sis immemor malorum.
marg.|
{n}
Fui tecum]
defensor, et protector.
marg.|
{o}
Perrexisti]
contra hostes.
marg.|
{p}
Quasi unius]
etc. GLOSSA Abraham, Isaac, et Iacob, Moysi, Iosue quorum nomina famosa sunt.
marg.|
{q}
Non commovebitur]
etc. supple, nisi prevaricatus fuerit mandata mea.
marg.|
{r}
Sicut a principio]
etc. scilicet tempore Iudicum.
marg.|
{s}
Inimicos tuos]
Metaplasmus est, scilicet mutatio persone.
marg.|
{t}
Ipse edificabit]
etc. Glossa Augustini hanc promissionem, qui putat in Salomone esse completam, errat : Attendit quod dictum est, hic. Ipse edificabit mihi domum, quia Salomon nobile templum extruxit, et non attendit, quod dicitur. Fidelis erit domus eius, etc. Attendat ergo Salomonis domum plenam mulieribus alienigenis colentibus Deos falsos, et ipsum regem, quondam sapientem ad eamdem idololatriam seductum. Nec audeat estimare Deum, vel hoc mendaciter promisisse, vel talem Salomonis domum non prescisse. In Christo autem, qui factus est ex semine David, secundum carnem, videmus ista completa. Nec alium querimus sicut Iudei.
marg.|
{u}
Abstuli ab eo]
id est Saule.
marg.|
{x}
Usque in sempiternum]
Ex hac promissione potest coniici, quod Salomon salvus fuerit. Unde Eccl. 47.d. Finem habuit Salomon cum patribus suis. Sed probat AUGUSTINUS contra Iudeos, quod hoc non potest intelligi de Salomone ad litteram, quod hic dicitur, quia Salomon regnavit, David vivente : Hic autem dicitur, suscitabo semen post te : Unde ut patet in GLOSSA prenotata AUGUSTINUS legit hoc de Christo. De quo Ier. 23.a. Suscitabo David germen iustum, et regnabit, etc. Item Is. 9.b. Super solium sedebit, et super regnum eius, ut confirmet, et corroboret illud in iudicio, et iustitia, amodo, et usque in sempiternum.
marg.|
{y}
Coram Domino]
id est coram arca Domini, sed hoc parum, nisi superaddas de herede habendo.
marg.|
{z}
Spectabilem]
etc. GLOSSA Hyperbolice de filio Isai accipi potest. Allegorice vero Christus, qui de semine David natus est, exaltatus est super omnem principatum, et potestatem, et virtutem, cui pater donavit nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, etc. Phil. 2.b.
marg.|
{a}
Addere]
loco retributionis, scilicet respondere : Quid retribuam Domino pro omnibus, etc.
marg.|
{b}
Propter famulum]
etc. id est quia diligis famulum tuum.
marg.|
{c}
Iuxta cor tuum]
id est voluntatem tuam, non ex meritis eius.
marg.|
{d}
Non est similis tui]
In potentia, sapientia, et bonitate.
marg.|
{b}
Gens una]
id est singularis, in cultu Dei.
marg.|
{c}
Sibi acceptabilem]
marg.|
{d}
Nationes]
id est gentes.
marg.|
{e}
In populum]
peculiarem.
marg.|
{f}
Factus es]
sicut dicitur. Dominus refugium factus est mihi.
marg.|
{g}
Permanens]
in cultu eius.
marg.|
{h}
Auriculam]
id est intimum cordis auditum instruxisti. Vel sic, id est affectum audiendi verba tua mihi dedisti.
marg.|
{i}
Et domum]
GLOSSA progeniem scilicet multiplicando, ideo dedisti ei fiduciam loquendi de te, et gloriam tuam predicare.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Par. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=16&chapitre=16_17)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Par. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=16&chapitre=16_17)
Notes :