Primi Paralipomenon capitulum 1

Numérotation du verset 1Par. 1,1 

Adam, Seth, Enos,
Numérotation du verset 1Par. 1,2 

Cainan, Maleleel, Iareth1,
1 Iareth Rusch ] Iarech ΩS, Iared Or41 Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,3 

Enoch, Mathusalem2, Lamech,
2 Mathusalem] Matusale Or41 Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,4 

Noe,
Sem, Cham3 et Iaphet.
3 Cham Or41 ] Ham Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,5 

Filii Iaphet :
Gomer,
Magog,
Madai,
et Iavan4,
4 Iavan Rusch Clementina ] Ianan Or41
Tubal
Mosoch,
Thiras.
Numérotation du verset 1Par. 1,6 

Porro filii Gomer : Aschenez5
5 Aschenez Weber ] Ascenez Rusch
et Riphat6,
6 Riphat] Riphan Or41
et Thogorma.
Numérotation du verset 1Par. 1,7 

Filii autem Iavan : Elisa
et Tharsis,
Cethim
et Dodanim.
Numérotation du verset 1Par. 1,8 

Filii Cham : Chus
et Mesraim,
Phut
et Chanaan.
Numérotation du verset 1Par. 1,9 

Filii autem Chus :
Zaba7
7 Zaba] Saba Weber
et Evila,
Sabatha,
et Regma et Sabathacha.
Porro filii Regma : Saba et Dadan.
Numérotation du verset 1Par. 1,10 

Chus autem genuit Nemroth. Iste cepit esse potens in terra.
Numérotation du verset 1Par. 1,11 

Mesraim vero genuit Ludim et Anamim8 et Laabim et Nepthuim.
8 Anamim ΩJ etc. Weber ] Ananim ΩS etc. Rusch
Numérotation du verset 1Par. 1,12 

Phetrusim9 quoque et Chasluim
9 Phetrusim] Phethrosim Weber
de quibus egressi sunt Philistiim et Capthurim.
Numérotation du verset 1Par. 1,13 

Chanaan vero genuit Sidonem
primogenitum suum10, Etheum11
10 suum] et Weber |
11 Etheum] Heth Weber |
Numérotation du verset 1Par. 1,14 

et12 Iebuseum13,
12 et] om. Weber |
13 Iebuseum] + quoque Weber |
et Amorreum, et Gergeseum,
Numérotation du verset 1Par. 1,15 

Eveum quoque14
14 Eveum quoque] Evheumque Weber
et Aracheum15
15 Arac(h)eum Ω Rusch Clementina ] Aruceum Weber
et Asineum,
Numérotation du verset 1Par. 1,16 

Aradium quoque
et Samareum,
et Ematheum.
Numérotation du verset 1Par. 1,17 

Filii Sem :
Elam
et Assur
et Arphaxat,
Lud16
16 Lud] et praem. Weber
et Aran17.
17 Aran Rusch cum ΩS etc.] Aram Weber
Filii autem Aran18 : Hus19
18 Filii…Aran] om. Weber |
19 Hus] et praem. Weber |
et Hul
et Gether20
20 Gether] Gothor Weber
et Mes21.
21 Mes] Mosoch Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,18 

Arphaxat
autem genuit Sale22
22 Sale] Sala Weber
qui et ipse genuit Heber.
Numérotation du verset 1Par. 1,19 

Porro Heber nati sunt duo filii. Nomen uni Phalech23 quia in diebus eius divisa est terra, et nomen fratris eius Iectan.
23 Phalech] Phaleg Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,20 

Iectan autem genuit Elmodad24 et Saleph et Asormoth25 et Iare.
24 Elmodad] Helmodad Weber |
25 Asormoth] Asermoth Weber |
Numérotation du verset 1Par. 1,21 

Aduram quoque et Uzal et Deda26 a.
0 Cf. Gn. 10, 27.
26 Deda] Decla Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,22 

Ebal etiam et Abimael et Saba, necnon
Numérotation du verset 1Par. 1,23 

et Ophir et Evila et Iobab. Omnes isti filii Iectan :
Numérotation du verset 1Par. 1,24 

Sem, Arphaxat, Sale,
Numérotation du verset 1Par. 1,25 

Heber, Phalech, Ragan27
27 Ragan] Raau Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,26 

Seruch28 Nachor29 Thare.
28 Seruch] Serug Weber |
29 Nachor] Nahor Weber |
Numérotation du verset 1Par. 1,27 

Abram iste est Abraham.
Numérotation du verset 1Par. 1,28 

Filii autem Abraham : Isaac et Ismael.
Numérotation du verset 1Par. 1,29 

Et he generationes eorum. Primogenitus Ismaelis : Nabaioth et Cedar et Abdeel et Mabsan30,
30 Mabsan Rusch ] Mapsam ΩJM, Mapsan ΩS, Mabsam Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,30 

et31 Masma, et Duma, Massa, Adad et Thema,
31 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,31 

Itur32, Naphis, Cedma. Hi sunt filii Ismaelis.
32 Itur] scrips. cum Gn. 25, 15 ; Iathur Rusch Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,32 

Filii autem Cethure concubine Abraham quos genuit : Zamram, Iecsan,
Madan, Madian, Iesboch et33 Sue. Porro filii Iecsan : Saba et Dadan. Filii autem Dadan : Assurim
33 Iesboch ΩJ] Iesboc Rusch Weber , Iesboe ΩS, Sesboc Amiatinus ΩM| et] om. Weber
et Lathusim
et Laomim34
34 Filii autem Dadan… Laomim Rusch Clementina cum Weber ( Cava Σ Λ )] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,33 

Filii autem Madian : Epha et Epher35 et Enoch et Abida et Eldaa. Omnes hi filii Cethure.
35 Epher] Apher Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,34 

Genuit36 autem Abraham Isaac,
36 genuit] generavit Weber
cuius fuerunt filii Esau et Israel.
Numérotation du verset 1Par. 1,35 

Filii Esau : Eliphaz,
Rahuel37,
37 Rahuel Rusch ] Rauhel Weber
Iebus38, Ielon39, Chore.
38 Iebus] Iaus Weber |
39 Ielon] Ialam Weber |
Numérotation du verset 1Par. 1,36 

Filii Eliphaz :
Theman, Omar40, Sephi41, Gothan42, Cenez, Thamna, Amalech.
40 Omar Rusch Clementina ] Omer Weber |
41 Sephi ΩS Clementina ] Sepphi Φ Θ ΩJ, Zepphi , Cepphi Rusch , Sepphu Weber ( Cava Amiatinus ΣT) |
42 Gothan] Gethem Weber |
Numérotation du verset 1Par. 1,37 

Filii Rahuel43 : Naath, Zara, Samma, Meza44.
43 Rahuel Rusch ] Rauhel Weber |
44 Meza] Maza Weber |
Numérotation du verset 1Par. 1,38 

Filii Seir : Lothan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan.
Numérotation du verset 1Par. 1,39 

Filii Lothan : Horri Ahohimam45. Soror autem Lothan fuit Thamna.
45 Ahohimam] Humam Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,40 

Filii Sobal : Alian et Manaath et Ebal46, Sephi47
46 Ebal] + et Weber |
47 Sephi] Sepphi Weber |
et Onam. Filii Sebeon : Ahaia48 et Ana, filius49 Ana : Dison.
48 Ahaia] Aia Weber |
49 Filius] Filii Weber |
Numérotation du verset 1Par. 1,41 

Filii Dison : Hamaran50
50 Hamaran Ω ] Amdan Cava ΣT cum multis codd. , Amaran Weber
et Esaban51 et Iethran52 et Charran53 b.
0 Cf. Gn. 36, 28.
51 Esaban Rusch ] Eseban Weber |
52 Ietrhan Rusch Weber ] Lectran ΩM, Lethian ΩS |
53 Charran Rusch ] Charan Ω Weber |
Numérotation du verset 1Par. 1,42 

Filii Eser : Balaan et Zaban et Iacham54.
54 Iacham] Iacan Weber
Filii Disan55 : Hus56 et Aran.
55 Disan] Dison Weber |
56 Hus] Us Weber |
Numérotation du verset 1Par. 1,43 

Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israel. Bale filius Beor et nomen civitatis eius Denaba.
Numérotation du verset 1Par. 1,44 

Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Iobab filius Zare57 de Bosra.
57 Zare Weber ] Sare Rusch
Numérotation du verset 1Par. 1,45 

Cumque58 Iobab fuisset mortuus,
58 cumque] + et Weber
regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
Numérotation du verset 1Par. 1,46 

Obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab. Et nomen civitatis eius Avith.
Numérotation du verset 1Par. 1,47 

Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masereca59.
59 Masereca] Masreca Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,48 

Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rooboth que iuxta amnem sita est.
Numérotation du verset 1Par. 1,49 

Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balaana60 filius Achobor.
60 Balaana] Baalanan Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,50 

Sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad,
cuius urbis fuit nomen Phou,
et appellata est uxor eius Mechabel61
61 Mechabel] Mehetabel Weber
filia Matred,
filie Mezaab.
Numérotation du verset 1Par. 1,51 

Adad autem mortuo duces pro regibus in Edom esse ceperunt.
Dux Thamna62, dux Aliha63,
62 Thamna Rusch Weber Edmaior. |
63 Aliha ΩM Rusch (Glose)] Aliba cacogr. Rusch (textus), Alia ΩS , Aula Edmaior. (D) Φ ΨD Alva Weber ; cf. Gn. 36, 40 : Aluha |
dux Ietheth,
Numérotation du verset 1Par. 1,52 

dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
Numérotation du verset 1Par. 1,53 

dux Cenez, dux Theman, dux Mapsar64,
64 Mapsar ΩJ Rusch ] Mabsar Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,54 

dux Magdiel, dux Hiram. Hi duces Edom.

Capitulum 1

Numérotation du verset 1Par. 1,1 
marg.| {a} Adam   ] supple genuit   [Seth] vel Seth est filius Adam, et sic in ceteris. Et nota quod Adam est tantum nominativi casus : Alii, qui sequuntur duplicis casus vicem, habent. Iuxta primam suppletionem, habent vicem accusativi, respectu precedentis dictionis ; vicem nominativi, respectu sequentis : Iuxta aliam suppletionem, vicem genitivi, et nominativi. Aliqui tamen dicunt, quod nullum verbum debet intelligi per suppletionem, et tunc per ordinem directionum intelligitur successio generationum. Sed queritur, quare Cain, et Abel tacentur in hac enumeratione ? Solutio. Planum est de Abel, quod tacetur, quia sine prole decessit, de Cain magis difficile est. Si dicas, quod tacetur, quia malus, non est ratio bona, quia multi mali numerantur : Sed dicimus, quod tacetur, quia omnes nati ab eo, in diluvio perierunt.
marg.| {c} Noe] GLOSSA Dicimus ab Adam Noe, et in Gn. 5. et hic demonstratur, et aperte decimus est, quia perfectus. Unde Gn. 6.b. Noe vir iustus erat, et perfectus in generationibus suis, id est iuxta homines generationis sue, id est comparatus illis.
marg.| {d} Sem, Cham, et Iapheth] Isti tres fuerunt filii Noe, ut patet Gn. 6.b.
marg.| {e} Gomer] Glossa Galate. Et debet intelligi GLOSSA a quo Galate, et sic de ceteris. Contra : In epist. ad Gal. dicunt in GLOSSA quod Galate partim venerunt a Grecis, partim a Gallis. Unde et Gallogreci dicti sunt. Solutio. Hec loquitur secundum illam partem, que venit a Grecis.
marg.| {f} Magog] a quo Scythe. Forte aliquis fuit in genere illius, a quo denominata est gens Scytarum, ut videtur velle HIERONYMUS in illa GLOSSA Hi possederunt, etc. et sic intelligendum est de aliis.
marg.| {g} Madai] a quo Medi.
marg.| {h} Ianam] a quo Iones, qui et Greci, a quo mare Ionium.
marg.| {i} Thubal] a quo Iberes qui Hispani dicti sunt.
marg.| {k} Mosoch] a quo Cappadoces.
marg.| {l} Thiras] a quo Thraces. GLOSSA He septem gentes ad Aquilonem habitant. Sed queritur, quare primo posuit generationem {1. 310rb} Iapheth, cum fuerit ultimus fratrum, et ultimo generationem Sem, qui fuit primogenitus ipsius Noe ? Solutio. Huius ratio est, quod Sem ultimo ponitur, ut texatur continue eius generatio. Plures enim de ipso descenderunt. Cham vero auctor noluit preponere, quia revelavit verenda patris : Gn. 9.d. Et ideo Iapheth prepositus est, quia texit patrem. Et nota quod nomina, que sunt in textu libri, nomina sunt filiorum ; nomina vero interlinearum, nomina sunt gentium, que descenderunt ab eis, non denominative, sed originaliter, id est non ab eis acceperunt denominationes, sed generationem. Et nota quod ab his tribus filiis Noe descenderunt septuaginta due generationes, ad quas misit Dominus septuaginta duos discipulos, Lc. 10.a. De Iapheth fuerunt quindecim generationes. De Cham triginta. De Sem vigintiseptem. Hi disseminati sunt in tribus partibus orbis secundum Alcuinum. Sem, Asiam, Cham, Africam ; Iapheth Europam sortitus est. IOSEPHUS fere idem dicit, sed expressius, quia et principia, et fines habitationum eorum nominat.
marg.| {m} Ascenez] qui descenderunt ab Scenez. GLOSSA hos Greci Regmos vocant.
marg.| {n} Ripheth] a quo Paphlagones.
marg.| {o} Thogorma] a quo Phryges.
marg.| {p} Elisa] GLOSSA Ab his divise sunt nationum insule, lingue, cognationes, et gentes. De Ionibus, id est de Grecis nascuntur Elisei, qui et Eolides, unde et lingua Greca Eolis dicitur.
marg.| {q} Tharsis] a quo Tharsenses, quorum metropolis est Tharsus, civitas Pauli, Act. 22.a.
marg.| {r} Cethim] a quo Cithii, a quibus urbs Cypri Cythium dicitur.
marg.| {s} Cham] id est filius Noe.
marg.| {t} Chus] a quo Ethiopes. Unde GLOSSA Ethiopia usque hodie ab Hebreis Chus dicitur.
marg.| {u} Mesraim] a quo Egyptus.
marg.| {x} Phur] a quo Libya. GLOSSA a quo et Mauritanie fluvius Puth dicitur, et regio Phutensis.
marg.| {y} Chanaan] a quo Chananei. Ab illo fluxerunt septem gentes, que occupaverunt terram promissionis, de quibus Hebrei intelligunt illud Dt. 32.a. Statuit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel.
marg.| {z} Saba] a quo Sabei.
marg.| {a} Hevila] Getuli in parte remotioris Africe, eremo coherentes. Nota hoc nomen Hevila ponitur in libro de Hebraicis nominibus inter nomina, in quibus, u, consonans sequitur, e, vocalem. Unde patet qualiter debeat pronunciari.
marg.| {b} Sabatha] a quo Sabatheni, qui nunc Astarabi vocantur.
marg.| {c} Regma, et Sabatacha] HIERONYMUS Hi duo antiqua vocabula perdiderunt, et que pro eis habeant ignoramus.
marg.| {d} Saba] a quo Arabes GLOSSA Hic Saba per Schin litteram scribitur, supra vero per Samech, a quo Sabei. Interpretatur nunc Saba Arabia. Unde in Ps. 71. ubi habemus : Reges Arabum, et Saba, in Hebreo habetur reges Saba, et Saba. Primum per Schin. Secundum per Samech.
marg.| {e} Dadam] a quo gens Ethiopie in Occidentali plaga.
marg.| {f} Nemrod] filius Chus. Primus iste Gn. 10.b. cepit, etc. GLOSSA quia insuetam tyrannidem primus arripuit. Hic fuit robustus venator coram Domino, quia homines a Dei cultura avertit.
marg.| {i} Mesraim] secundus filius Cham.
marg.| {k} Laabim] GLOSSA a quo Libyes, qui prius Puthei. Contra : Isidorus dicit quod Libya dicta est, eo quod flat ibi lybs, id est Africus ventus. Alii vero a Libya filii Ephaphi, filii Iovis, qui ibi regnavit. Solutio. Ex pluribus causis hic potuit nominari.
marg.| {l} Chasluim] GLOSSA qui et Philistiim, quos et corrupte Palestinos dicimus Rab. Cetere gentes ignote sunt novis, quia bello Ethiopico subverse in oblivionem preteritorum nominum pervenere.
marg.| {m} Capthorim] SEPTUAGINTA dicunt, quod hi sunt Cappadoces, sed Hebrei nesciunt, qui sint.
marg.| {1. 310va} a Sidonem] GLOSSA a quo Sidon, urbs in Phenice.
marg.| {b} Hetheum] a quo Hethei, et sic de filiis sequentibus.
marg.| {c} Aradium] a quo Aradii.
marg.| {d} Samareum] a quo Syrie Cheles. Samaria civitas.
marg.| {e} Ematheum] a quo Emath civitas, que, et Epiphania dicitur, et etiam Antiochia. Nota 11. filii Chanaan numerantur hic, qui cum Chanaan sunt 12. a quibus descenderunt 22. populi, qui possederunt terram promissionis ante filios Israel. Unde patet, quod Philistiim non fuit de illis duodecim habitatoribus terre promissionis, quia Philistiim, ut hic dicitur, fuerunt de Casluim.
marg.| {f} Filii Sem] Ostensa generatione Iapheth, et Cham filiorum Noe ostendit generationem Sem primogeniti Noe.
marg.| {g} Elam] de qua Elamite. De Assur Assyrii.
marg.| {h} Et Assur] GLOSSA qui urbem Ninum condidit, id est Ninivem. Contra : Os. 2.d. ibi : Auferam nomina Baalim de ore eius, dicit GLOSSA Primum Ninus in Assyria regnavit, qui sui nominis Ninum condidit, quam Hebrei Ninivem vocant. Solutio. Assur filius Sem iecit fundamenta illius civitatis, quem Nemroth vi expulit de civitate illa, sive terra illa, que sua erat iure hereditario, quem postea obtinuit Belus pater Nini, sed patre Nini mortuo, filius eius Ninus totam Assyriam obtinuit, et Niniven ampliavit, et suo nomine nominavit. Verum est ergo, quod Assur condidit Niniven, quoad fundationem, et Ninus, quoad consummationem. Item diverse historie dicunt, aliquando regnum Assyriorum incepisse ab antiquo Belo, quantum ad initium : Aliquando a Nino, quod verum est, quantum ad regni ampliationem.
marg.| {i} Arphaxad] a quo Chaldei.
marg.| {k} Lud] a quo Lydia.
marg.| {l} Aran] a quo Syri, quorum Metropolis Damascus.
marg.| {m} Hus] Traconitidis, et Damasci conditor, a quo terra Hus, de qua Iob fuit.
marg.| {n} Hul] a quo Armeni.
marg.| {o} Gothor] a quo Carnami, vel Carii.
marg.| {p} Mosoch] qui nunc Meones vocantur.
marg.| {q} Genuit Sale] Contra : Luce tertio g. dicitur, quod Arphaxad pater fuit Cainan, et Cainan pater Sale, ergo non est verum, quod hic dicitur, scilicet quod Arphaxad genuit Sale. Idem dicitur Genesis decimo d. Non inveni solutionem de hoc, nisi velimus dicere, quod in Luca intelligi debet, quod Sale fuit filius legalis, hic vero naturalis.
marg.| {r} Heber] GLOSSA a quo Hebrei secundum Hieronymum, et secundum Iosephum : Tamen AUGUSTINUS dicit : Merito queritur, utrum ab Heber dicti sint Hebrei, vel ab Abraham quasi Abrei.
marg.| {s} Phaleg] GLOSSA quodam vaticinio sic dictus quasi prophetice : Phaleg enim divisio, quia in diebus eius lingue in Babylone divise sunt.
marg.| {t} Iectan autem genuit Helmodad] etc. Hier. Harum gentium posteriora nomina invenire non potui, sed vel ita vocantur, ut primum, vel que mutata sunt ignoramus.
marg.| {u} Hevila] a quo Hevilath regio Indie, que in libro de Hebraicis nominibus ponitur inter nomina, in quibus, u, consonans sequitur e.
marg.| {x} Sem] etc. Modo recapitulat breviter generationem Sem, ut ostendat Abraham decimum esse a Sem, sicut Noe decimus fuit ab Adam. Unde GLOSSA dicit : Sicut in principio ab Adam usque ad Noe decem generationes posuit, {1. 310vb} ita a Sem usque ad Abraham, non sine sacramenti mysterio. Sicut enim a Noe incipit secunda etas, sic ab Abraham incipit tertia. Unde nota quod prima etas incipit ab Adam : Secunda a Noe : Tertia ab Abraham. Quarta a David. Tamen secundum quosdam a Moyse : Quinta a transmigratione : Sexta a Christi nativitate : Septima est expectantium, que simul currit cum sexta : Octava erit resurgentium in fine seculi. He dicuntur etates mundi, quia mundus in his quodammodo renovatus est. Primo in hominis fornicatione : Secundo in diluvii inundatione, que fuit figura Baptismi : Tertia in circumcisione. Quarta in regum inunctione, vel legis datione. Quinta in transgressorum punitione, et templi reparatione, in quo penitentia figuratur : Sexta in Baptismi purificatione. Due ultime non sunt etates mundi, sed extra mundum.
marg.| {y} Abraham] Nota : primo dictus est Abraham ab Abba, quod sonat pater, et Ram, quod sonat excelsus, quasi Abraham, id est pater excelsus, et postea addita est, a littera, et dicitur Abraham, quasi Abaaram, id est pater multarum, et subauditur gentium : Gn. 17.
marg.| {z} Isaac] Gn. 21.a.
marg.| {a} Ismael] Gn. 16.d.
marg.| {b} Primogenitus] etc. Primo expedit se de generatione Ismaelis, ut continue texat generationem Isaac, a quo descendit David.
marg.| {c} Filii Ceture] HIERONYMUS dicit in Glossa quod Hebrei suspicantur, Ceturam esse nomen appellativum, quod interpretatur copulata. Dicunt enim hanc fuisse Agar, que mortua Sara, transivit in uxorem de concubina, ne senex novis arguatur nuptiis lascivisse. Sed si hoc, Ismael debuit computari inter filios Ceture, quod non est verum, quia Cetura tantum sex filios genuit Abrahe. Genesis vigesimoquinto a. et hic, inter quos non est Ismael. Solutio. Quia Ismael natus fuit antequam Agar esset uxor Abrahe, ideo non computatur inter filios Ceture. Sed iterum obiicitur Genesis vigesimoquinto a. legitur, quod Abraham filiis concubinarum largitus est munera, ergo Abraham habuit concubinas : Nonnisi Agar, et Ceturam, ergo Cetura non fuit Agar. Solutio. Plurale ponitur pro singulari.
marg.| {d} Asurim] etc. Isti fuerunt negotiatores, eris, ferrique metalla cudentes.
marg.| {e} Esau, et Israel] id est Iacob : Genesis vigesimoquinto.
marg.| {f} Filii Esau] Prius agit de Esau, ut postea prolixius texat generationem Iacob.
marg.| {g} Ieus] Nota Esau habuit tres uxores, Ada, que peperit Eliphaz Basemath : secunda, que peperit Rahuel : Oolibama tertia, que peperit Ieus, Hielon, et Core. De his tribus uxoribus habes Gn. 36. in principio, vel 26. in fine. He uxores erant de Heveis, unde multum displicuerunt Isaac, ut legitur Gn. 26.g. et 28.
marg.| {h} Core] Iste Core frater fuit Eliphaz : Sed quia Eliphaz maior erat natu, et eum educavit, ideo Core inter filios eius computatur. Similiter Gn. 36.b.
marg.| {i} Thamna] Gn. 36.b. legitur, quod Thamna fuit concubina Eliphaz. Ideo querit hic GLOSSA quare inter filios eius computatur. Ad hoc solvunt Hebrei dicentes, quod ideo inter filios Eliphaz Thamna computatur, quia quasi filiam inter filios eam educavit. Alii dicunt, quod ideo computatur, ut ostendatur, de qua matre natus sit Amalec, cui preponitur immediate.
marg.| {1. 311ra} a Filii Seir] Iste Seir non fuit filius Esau, ut patet Gn. 36. sed fuit princeps terre Horreorum, a quo terra dicta est Seir. Ab Esau vero, qui inde expulit Horrheos, qui et Edom dicitur, dicta est Idumea. Gn. 36.c. sic dicitur. Isti sunt filii Seir Horrei, habitatores terre, Lothan, etc. Quare ergo computantur hic inter filios Esau ? Solutio. Eliphaz fuit filius maior Esau, et habuit concubinam de Horreis, de qua suscepit Amalec, et ideo hic computantur.
marg.| {b} Huma] vel Ahohimam. Unde HIERONYMUS Huma filius Lothan, id est perturbans. 1Par. 1. scribitur Ahohimam, id est perturbatus.
marg.| {c} Ahilam] HIERONYMUS qui de genere Horreorum est, in Gn. 36. scribitur Aluham, id est exaltatus. 1. libro cap. 1. in Paralipom. vero Alihan, id est reiectus, significans, quod Horrei exaltati sunt, antequam Edom terram eorum caperet, post vero eiecti.
marg.| {d} Sephi] Gn. 36. vocatur Sepho.
marg.| {e} Ana] de quo in Gn. 36.e. dicitur quod invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinas patris sui.
marg.| {f} Hamaram] in Gn. 36. Amadam vocatur.
marg.| {g} Iachan] In Gn. 36. Zachan vocatur, id est tribulator, in Paralip. Iachan, id est tribulatus, quia ut dicit GLOSSA variis eventibus nomina commutantur, ut variis varia mysteria significentur.
marg.| {i} De Bosra] que est Bosor civitas in deserto trans Iordanem in Tribu Ruben. Rabanus dicit, Bosor metropolis est Arabie. Est et alia Bosor civitas Esau in Montibus Idumee, de qua dicitur Is. 63.a. Fulvida vestimenta eius ex Bosra. Sed ibidem dicitur, quod Bosra non est in Idumea, sed in Moab. Solutio. Idumea large accipitur, et stricte. Large hic, stricte in Isaia.
marg.| {h} Iobab] GLOSSA Quem Iob esse suspicantur. Unde Ambrosius super Epistolam ad Romanos dicit quod fuit pronepos Esau. GREGORIUS vero in principio moralium dicit quod Iob fuit in tempore Iudicum. Hebrei dicunt eum primogenitum de stirpe Nachor. Multe sunt opiniones de ipso.
marg.| {k} Themanorum] GLOSSA Theman regio, a Theman filio Eliphaz sortita est vocabulum. Unde patet, quod est nomen hominis, quandoque etiam nomen ville.
marg.| {l} Madian] GLOSSA civitas a minimo filiorum Abraham, et Ceture sic vocata. Unde vocantur Madianei, et Madianea regio. Filie quoque soceri Moysi, filie Madian dicuntur Ex. 2.c.
marg.| {m} Maerescha] Civitas est regni Edom.
marg.| {n} Saul] non rex Israel, sed alius ante ipsum longe.
marg.| {o} Rooboth] GLOSSA Urbs est iuxta fluvium, ubi erat rex Edom, sed et fluvius sic vocabatur.
marg.| {p} Methethabel] interpretatur Benignitas Domini.
marg.| {q} Matred] dispensatrix.
marg.| {r} Mezaab] aurifex. GLOSSA dicit. Due matres hic numerantur, ad significandum mysterium, ut aurifex, scilicet genuisset dispensatricem, et dispensatrix Domini benignitatem, {1. 311rb} quia ex profunditate sensus nascitur facunda locutio, que fidem mundam gratia Dei promeretur gignere in cordibus auditorum.
marg.| {s} Duces pro regibus] Ergo Adab fuit ultimus rex Edom, ergo omnes reges Edom, usque ad duces. Contra super Gn. 36. dicitur, quod illos tantum nominavit. Item numeravit Moyses, quot videre potuit, non omnes. Solutio. Concedimus, quod non omnes numerantur, et quod Adad non fuit ultimus rex Edom. Quod vero dicitur hic, sic exponimus Mortuo Adad, id est post mortem Adad, non tamen statim, sed postea duces pro regibus in Edom esse ceperunt.
marg.| {t} Dux Thamna] Nota, Thamna, et Oolibama fuerunt mulieres, ut dictum est supra in GLOSSA He computantur inter duces propter strenuitatem, sicut Idc. 4. Delbora inter iudices.
marg.| {u} Aliha] Gn. 36 vocatur Aluha.
marg.| {x} Hi duces Edom] Ergo hi duces fuerunt de Edom. Contra Gn. 36. de omnibus istis non numeratur aliquis in filiis Esau, nisi Theman solus. Si non fuerunt de stirpe Esau, quomodo ergo fuerunt duces Edom ? Si vero fuerunt de stirpe eius, quare non nominantur cum aliis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Par. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=16&chapitre=16_1)

Notes :