Hugo de Sancto Caro

Capitulum 13

Numérotation du verset 1Par. 13,1 

Iniit
autem consilium David,
cum tribunis et centurionibus et universis principibus,
Numérotation du verset 1Par. 13,2 

et ait ad omnem cetum Israel : Si placet vobis et a Domino Deo nostro egredietur1 sermo quem loquor, mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israel, et ad sacerdotes et levitas qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos
1 egredietur] egreditur Weber
Numérotation du verset 1Par. 13,3 

et reducamus arcam Dei nostri ad nos. Non enim requisivimus eam in diebus Saul.
Numérotation du verset 1Par. 13,4 

Et respondit universa multitudo ut ita fieret. Placuerat enim sermo omni populo.
Numérotation du verset 1Par. 13,5 

Congregavit ergo David cunctum Israel a Sior Egypti,
usque dum ingrediaris Emath ut adduceret arcam Dei de Chariathiarim.
Numérotation du verset 1Par. 13,6 

Et ascendit David et omnis vir Israel
ad collem Chariathiarim que est in Iuda, ut afferrent inde arcam Domini Dei2 sedentis super cherubin ubi invocatum est nomen eius.
2 Domini Dei] inv. Weber
Numérotation du verset 1Par. 13,7 

Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum de domo Aminadab, Oza autem et fratres eius minabant plaustrum.
Numérotation du verset 1Par. 13,8 

Porro David et universus Israel ludebant coram Deo omni virtute in canticis, et3 citharis, et psalteriis, et tympanis, et cymbalis, et tubis.
3 et] + in Weber
Numérotation du verset 1Par. 13,9 

Cum autem pervenissent ad aream Chidon,
tetendit Oza manum suam ut sustentaret arcam. Bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam,
Numérotation du verset 1Par. 13,10 

iratus est itaque Dominus contra Ozam, et percussit eum eo quod contigisset arcam, et mortuus est ibi coram Domino4.
4 Domino] Deo Weber
Numérotation du verset 1Par. 13,11 

Contristatusque est5 David eo quod divisisset Dominus Ozam, vocavit locum illum Divisio Oze6 usque in presentem diem,
5 est] om. Weber |
6 Oze] Oza Weber |
Numérotation du verset 1Par. 13,12 

et timuit Dominum7 tunc temporis dicens : Quomodo possum ad me introducere arcam Dei ?
7 Dominum] Deum Weber
Numérotation du verset 1Par. 13,13 

Et ob hanc causam non eam adduxit ad se, hoc est in civitate8 David, sed avertit in domum Obededom Gethei9.
8 civitate] civitatem Weber |
9 Gethei] Getthei Weber |
Numérotation du verset 1Par. 13,14 

Mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus
et benedixit Dominus domui eius et omnibus que habebat.

Capitulum 13

Numérotation du verset 1Par. 13,1 
marg.| {i} Iniit autem consilium] hoc habes 2Rg. 6. Et agitur hic de translatione arce de domo Aminadab, que erat in Gabaa, ut legitur 2Rg. 6.a. Et nota quod Gabaa fuit quidam collis in Cariathiarim civitate, vel civitas apud illam, vel villa pertinens ad illam.
marg.| {k} Requisivimus] ut pararetur ei alius locus quam tabernaculum.
marg.| {l} Syor Egypti] Qui (ut dicunt) oritur a Nilo.
marg.| {m} De Cariathiarim] Civitas est, ubi erat arca in domo Aminadab. Ibi enim reposita fuit, quando rediit de Philistiim, ut legitur 1Rg. 7.a.
marg.| {n} Super Cherubim] questio est, quare potius Dominus dicatur sedere super Cherubim quam super Seraphim, que propinquiora sunt ei, et magis quiescunt in eo, quia beatiora sunt. Item tertius ordo dicitur throni, quasi sedes Dei. Unde potius deberet dici sedere super thronos, quam super Cherubim. Solutionem iam alibi diximus nec etiam multum pertinet ad propositum.
marg.| {o} Ludebant] id est psallebant : psallentes ad litteram secundum morem eorum.
marg.| {p} Coram Domino] id est coram arca Domini. Vel in beneplacito Domini.
marg.| {q} In canticis] id est in hilaritate.
marg.| {r} In citharis] id est in carnis mortificatione.
marg.| {s} Psalteriis] id est bona operatione.
marg.| {t} Tympanis] id est crucifixi recordatione. Tympanum enim fit de corio extento, inter duo ligna.
marg.| {u} Cymbalis] consonantia laudis.
marg.| {x} Tubis] predicationis.
marg.| {1. 318vb}
marg.| {y} Ad aream Chidon] GLOSSA 2Rg. 6.b. Nachor. Pro quo Aquila interpretatur, aream preparatam Chidon autem interpretatur clypeus. Et dicitur esse locus, ubi dictum est Iosue 8.d. Leva clypeum contra urbem Hai. Item 2Rg. 6. dicitur. Ad aream Nachor.
marg.| {z} Et mortuus est] GLOSSA super Regum. Et hic intuendum quantum delinquat, qui ad corpus Domini reus accedit, si ille morte mulctatur, qui arcam, Dominici corporis figuram, minori quam debuit veneratione corripuit. Item GLOSSA Tradunt Hebrei, Aminadab sacerdotem iussisse filiis suis, Oza, et Haio ut portarent arcam humeris, secundum preceptum legis. Nm. 7. Sed quia non portaverunt, nec Caathitis portandam prebuerunt, percussit Dominus Ozan, et divisit. Aruit enim (ut aiunt) brachium, et humerus quibus arca portanda erat, et facta est distinctio obedientie, et inobedientie. Quid ergo de his, qui personaliter non deserviunt Ecclesiis suis ? Arca enim Ecclesie typum gerit. IOSEPHUS, dicit eum ideo percussum, quia tetigit arcam, cum non esset Sacerdos. Alii dicunt, quod ideo, quia ea nocte dormierat cum uxore.
marg.| {a} Quod divisisset] id est percussisset. Quia percussione divisus est ab illis, qui digne Domino famulantur.
marg.| {b} Divisio] id est percussio.
marg.| {c} Timuit Deum] plus scilicet.
marg.| {d} Non eam adduxit] tunc scilicet.
marg.| {e} Divertit] id est portari precepit propriis humeris Levitarum, sicut patet in sequenti. Sic dicit GLOSSA
marg.| {f} Obededom] GLOSSA quia et ipse Levita. Sed Magister in Historiis a dicit quod Obededom sunt due dictiones. Obededon enim Levita erat de Geth, filius Edom in domo cuius mansit arca tribus mensibus. Sed in lib. de Hebraicis nom. dicitur, quod est una dictio, quia, et eius unica interpretatio.
a ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.| {g} Tribus mensibus] Moraliter. Fide, et spe, et caritate.
marg.| {h} Benedixit] dicunt Hebrei, quod uxores, et concubine eius, et nurus pepererunt masculos, et iumenta duplices fetus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Par. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=16&chapitre=16_13)

Notes :