Capitulum 2

Numérotation du verset 1Par. 2,1 

Filii autem Israel :
Ruben, Simeon, Levi, Iuda, Isachar, et Zabulon,
Numérotation du verset 1Par. 2,2 

Dan, Ioseph, Beniamin, Neptalim, Gad et1 Aser.
1 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,3 

Filii Iuda :
Her, Onan2
2 Onan] Aunan Weber cum graeco Αυναν
et3 Sela. Hi4 tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis. Fuit autem Her primogenitus Iuda, malus coram Domino, et occidit eum.
3 et] om. Weber |
4 hi] om. Weber |
Numérotation du verset 1Par. 2,4 

Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara.
Omnes ergo filii Iuda quinque.
Numérotation du verset 1Par. 2,5 

Filii autem Phares : Esrom et Chamul5.
5 Chamul] Hamul Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,6 

Filii quoque Zare : Zamri6 et Ethan et Heman, Chalchal quoque et Daram7,
6 Zamri Ω Clementina Rusch Weber ] Zambri Weber ( Amiatinus Cava Λ L ΨD) |
7 Daram] scrips cf. Ios. 15, 3., Daran Rusch , Darda Weber |
simul quinque.
Numérotation du verset 1Par. 2,7 

Filii Charmi Achar qui turbavit Israel et peccavit in furto anathematis.
Numérotation du verset 1Par. 2,8 

Filii Etham8
8 Etham Edmaior. (Amiatinus ΦRVP P Q ΨD ΩM) Rusch ] Ethan Edmaior.S plerique codd., edd. )
Azarias.
Numérotation du verset 1Par. 2,9 

Filii autem Esrom qui nati sunt ei : Ierameel et Ram et Calubi9 ;
9 Calubi] Chalubi Weber
hic est Caleph10.
10 hic est Caleph Rusch ] om. Weber ; ab hinc ubique scripsimus Caleb
Numérotation du verset 1Par. 2,10 

Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iuda.
Numérotation du verset 1Par. 2,11 

Naasson quoque genuit Salma,
de quo ortus est Booz11.
11 Booz] Boez Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,12 

Booz vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai.
Numérotation du verset 1Par. 2,13 

Isai autem genuit
primogenitum Eliab12,
12 Eliab] Heliab Weber
secundum Aminadab13, tertium Symmaha14,
13 Aminadab] Abinadab Weber |
14 Symmaha] Samaa Weber |
Numérotation du verset 1Par. 2,14 

quartum Nathanael, quintum Raddai,
Numérotation du verset 1Par. 2,15 

sextum Asom15 septimum David.
15 Asom Weber ] Ason Rusch
Numérotation du verset 1Par. 2,16 

Quorum sorores fuerunt : Sarvia et Abigail. Filii Sarvie : Abisai, Ioab et Asael, tres.
Numérotation du verset 1Par. 2,17 

Abigail autem genuit Amasa, cuius pater fuit Iether Ismaelites.
Numérotation du verset 1Par. 2,18 

Caleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Hierioth16. Fueruntque quoque17 filii eius Iaser18 et Sobab et Ardon.
16 Hierioth] Ierioth Weber |
17 quoque] om. Weber |
18 Iaser] Iesar Weber |
Numérotation du verset 1Par. 2,19 

Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephrata19 que peperit ei Hur20.
19 Ephrata Rusch ] Ephrath Weber |
20 Hur Cava X ΨD ΩSM Clementina ] Ur Rusch Weber |
Numérotation du verset 1Par. 2,20 

Porro Hur21 genuit Uri et Uri genuit Beseleel22.
21 Hur Cava X ΨD ΩSM Clementina ] Ur Rusch Weber |
22 Beseleel ΩSJ Rusch ] Bezeleel Clementina , Beselehel Weber |
Numérotation du verset 1Par. 2,21 

Post hec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad
et accepit eam cum esset annorum sexaginta que peperit ei Segub,
Numérotation du verset 1Par. 2,22 

sed et Segub genuit Iair,
et possedit viginti tres civitates in terra Galaad.
Numérotation du verset 1Par. 2,23 

Cepitque Gessur et Aram
oppida Iair et Canath et viculos eius sexaginta civitatum. Omnes isti filii Machir patris Galaad.
Numérotation du verset 1Par. 2,24 

Cum autem mortuus esset Esrom, ingressus est Caleb ad Ephrata.
Habuit quoque Esrom uxorem Abia
que peperit ei Assur patremThechue23.
23 Thechue] Thecue Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,25 

Nati sunt autem filii Ierameel primogeniti Esrom, Ram primogenitus eius et Buna et Aram24 et Asom et Achia.
24 Aram] Aran Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,26 

Duxit quoque uxorem alteram Ierameel nomine Atthara25 que fuit mater Onam.
25 Atthara] Atara Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,27 

Sed et filii Ram primogeniti Ierameel fuerunt, Moos et Iamin,
et Achar.
Numérotation du verset 1Par. 2,28 

Onam autem habuit filios Semei et Iadan26. Filii autem Semei : Nadab et Abisur.
26 Iadan] Iada Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,29 

Nomen vero uxoris Abisur Abiail27
27 Abiail hic et ubique Weber ] Abiahil Edmaior.T E ΘH) Rusch etc., Abuail ΩJ ; cum hebr. , cf. LXX : Abigahil Weber (Q), Abigail ΩM, Abygail ΩS, Abihail Clementina
que peperit Ahobban
et Molid.
Numérotation du verset 1Par. 2,30 

Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis.
Numérotation du verset 1Par. 2,31 

Filius vero Apphaim Iesi, qui Iesi28 genuit Sesan.
28 Iesi] Yesi ΩS
Porro Sesan genuit Ohooli29.
29 Ohooli] Oholi Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,32 

Filii autem Iuda30 fratris Semei : Iether et Ionathan. Sed et Iether mortuus est absque liberis.
30 Iuda] Iada Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,33 

Porro Ionathan genuit Phalath31 et Sisa. Isti fuerunt filii Ierameel primogeniti Esrom32.
31 Phalath] Phaleth Weber |
32 Primogeniti Esrom] om. Weber |
Numérotation du verset 1Par. 2,34 

Sesan autem non habuit filios sed filias et servum Egyptium nomine Ieraa.
Numérotation du verset 1Par. 2,35 

Deditque ei filiam suam uxorem que peperit ei Ethei33.
33 Ethei] Eththei Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,36 

Ethei34 autem genuit Nathan et Nathan genuit Zabab35.
34 Ethei] Eththei Weber |
35 Zabab] Zabad Weber , Zabat(h) U* ΨD; Zabuth : cf. 3Rg. 4, 5. |
Numérotation du verset 1Par. 2,37 

Zabab36 autem37 quoque genuit Ophal38
36 Zabab] Zabad Weber |
37 autem] om. Weber |
38 Ophal] Ophial ΩSM, Ophlal Weber |
et Ophal39 genuit Obed.
39 Ophal] Ophial ΩSM, Ophlal Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,38 

Obed genuit Iehu. Iehu40 genuit Azariam.
40 Iehu utroque loco Rusch ] Iheu Cava X ΣT, Iesu ΩJ, Ieu Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,39 

Azarias genuit Helles. Helles genuit Helesa41.
41 Helesa] Elasa Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,40 

Helesa42 genuit Zizamoi. Zizamoi43 genuit Sellum.
42 Helesa] Elasa Weber |
43 Zizamoi bis Rusch (hapax) ] Sisamoi bis Weber |
Numérotation du verset 1Par. 2,41 

Sellum genuit Ithamian44. Ithamia45 autem46 genuit Elisama.
44 Ithamian Rusch ] Iehaniã ΩS, Icamian Weber |
45 Ithamia Rusch ] Iehaniã ΩS, Icamian Weber |
46 autem ΩM Rusch Clementina ] om. Weber |
Numérotation du verset 1Par. 2,42 

Filii autem Caleb fratris Ierameel47
47 Ierameel] scrips. hic et ubique, Ieramehel hic et ubique Weber
Mesa48
48 Mesa] Mosa Weber
primogenitus eius. Ipse est pater Ziph
et filii Maresa patris Hebron.
Numérotation du verset 1Par. 2,43 

Porro filii Hebron Chore et Taphau49
49 Taphau Rusch ( hapax )] Taphua Clementina , Thaphiphu ΨD ΩJ, Thaphphu Cava , Thapphu Weber
et Recem et Samma.
Numérotation du verset 1Par. 2,44 

Samma autem genuit Raam patrem Ierchaam50
50 Ierchaam] Iercaam Weber
et Recem genuit Semei.
Numérotation du verset 1Par. 2,45 

Filius Semei Maon, et Maon pater Bethsur.
Numérotation du verset 1Par. 2,46 

Epha autem concubina Caleb peperit Aran et Musa
et Gezez. Porro Aran genuit Iezen51
51 Iezen] Iezan ΩS, Gezem ΨD ΩJM, Gezez Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,47 

Filii Iahaddai52 : Regom et Ioathan et Gesan53
52 Iahaddai] Iadai Weber |
53 Gesan] Gesum Weber |
et Phalech54 et Epha et Saaph.
54 Phalech] Phaleth Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,48 

Concubina Caleb Maacha peperit Saber et Tharana.
Numérotation du verset 1Par. 2,49 

Genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa.
Numérotation du verset 1Par. 2,50 

Hi erant filii Caleb filii Hur primogeniti Ephrata, Sobal pater Chariathiarim.
Numérotation du verset 1Par. 2,51 

Salma pater Bethleem, Ariph pater Bethgader.
Numérotation du verset 1Par. 2,52 

Fuerunt autem filii Sobal patris Chariathiarim
qui dividebat55
55 dividebat] videbat Rusch
dimidium requietionum,
Numérotation du verset 1Par. 2,53 

et de cognatione Chariathiarim, Iethrei, et Aphutei56 et Semathei et Maserei. Ex his egressi sunt Saraite et Esthaolite.
56 Aphutei] Apphutei Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,54 

Filii Salma patris57 Bethleem
57 patris] om. Weber
et Netophati corone domus Ioab,
et dimidium requietionis Sarai.
Numérotation du verset 1Par. 2,55 

Cognationes quoque scribarum habitantium in Iabes58 canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes.
58 Iabes] Iabis Weber
Hi sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab.

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Par. 2,1 
marg.| {y} Filii autem Israel , etc.   Her, Onam, et Sela] GLOSSA De his plenissime in Gn. scriptum est, scilicet 38.
marg.| {z} Sue] Hebrei dicunt, quod Sue est nomen patris uxoris Iude. Unde genes. 38.a. legitur. Vidit Iudas filiam hominis Chananei, vocabulo Sue. Item quod nomen Sue sit nomen viri, habetur Supra in generatione Abrahe. Sed non est consuetudo, ut dicunt Hebrei, ut nomen viri femine imponatur. Sed quod Sue sit nomen uxoris Iude probatur. Quia Gn. 38.b. dicitur sic : Revolutis multis annis, mortua est Sue, uxor Iude. Ad hoc dicunt Hebrei, quod debet ibi esse. Revolutis multis annis mortua est filia Sue, uxor Iude. Nos non habemus hanc litteram, et dicimus, quod est nomen uxoris Iude, et legimus litteram hic cum parva transpositione. Nati sunt ei filii de filia Sue, id est de Sue filia Chananitidis, id est viri Chananei.
marg.| marg.|{ a} Malus] Abutens vasculo uxoris. Gn. 38.b.
marg.| {b} Nurus] uxor filiorum.
marg.| {c} Phares] etc. De his multa scripta sunt. Gn. 38.g.
marg.| {d} Esrom] qui alio nomine dictus est Iephone pater Caleb.
marg.| {e} Et Zamri] vel Charmi.
marg.| {f} Achar] vel Acham, vel Achor.
marg.| {g} Peccavit] Iosue 7.g.
marg.| {h} Ram] vel Aram.
marg.| {i} Principem filiorum Iuda] Nm. 1.a.
marg.| {k} Booz vero] Nota : Salomon genuit Booz, ille Booz genuit secundum Booz, et ille secundus Booz genuit tertium {1. 311va} Booz, qui genuit Obed, et ita tres continui Booz fuerunt, pater, filius, nepos. Et quia horum trium unum est nomen, ideo Mattheus semel posuit illum in Genealogia Domini. Mt. 1.a. et tamen pro tribus, sicut Iechonia, semel ibidem ponitur pro patre, et filio. De Booz patre Obed, agitur in Ruth, de quibus primis in Iosue 16.
marg.| {a} Septimum David] GLOSSA 1. libro Regum 16. legitur Isai habere octo filios, in Paralip. non amplius quam septem. Sed dicunt Hebrei Nathan Prophetam filium Samaa, filii Isai, quem in locum filii educavit, et enutrivit, inter filios enumeratum. Inter filios quoque Isai, Nathan adductus est ad Samuelem, qui et Ionathan, qui percussit Leonem. Et sciendum est, quia ubi Propheta vocatur Nathan, non Ionathan scribitur.
marg.| {b} Fuit Iether Ismaelitis] Contra 2Rg. 17.g. dicitur. Amasa autem erat filius viri, qui vocabatur Iethra ; de Iethra ergo patre eius, neque Iether, neque Ismaelites debet dici. HIERONYMUS in GLOSSA quod diversitatem nominum facit diversitatem meritorum. Pater Amase primo dicebatur Iether, quod interpretatur modicum residuum, et Ismaelites, vel quia malus, vel quia de Ismaelitis erat. Postea dictus est Iethra, quod interpretatur residuum, et Israelita, quia factus est bonus, et proselytus. Unde HIERONYMUS Iether interpretatur modicum residuum, Iethra residuum residuo iungitur Israelitis, residuo Ismaelitis.
marg.| {c} Caleb] vel Calub, id est.
marg.| {d} Esron] qui et Iephone dictus est nomine.
marg.| {e} Ephrata] Raban. dicit quod hec est Maria soror Moysi, que postquam percussa est lepra Nm. 12. dicta est Ephrata, id est furorem vidit, id est iram Dei experimento cognovit. Item interpretatur speculum, quia eius plaga omnibus posita est in exemplum. Hec peperit Ur, qui cum Aaron manus Moysi sustentabat. Ex. 17.c. Iosue pugnante contra Amalech. HIERONYMUS tamen dicit quod Caleb suscepit de Ephrata Ur virum Marie. Sed constat, quod fuit filius Ephrate, ergo Ephrata non fuit Maria, ergo Sancti diversimode opinantur super hoc.
marg.| {f} Genuit Uri] idem Ex. 38.
marg.| {g} Beseleel] qui fecit tabernaculum Ex. 35. antequam Iosue, et Caleb missi fuissent explorare terram promissionis. Nm. 13.a. Sed quomodo possunt hec esse vera ? Nam Ios. 14.b. dicitur, quod Caleb erat 40. annorum, quando missus est explorare terram. Ponatur etiam, quod fuerit decem annorum tantum, quando genuit Ur, et Ur similiter 10. quando genuit Uri, et Uri similiter decem, quando genuit Beseleel. Et ita Caleb triginta annorum fuit, quando natus est Beseleel, ergo quando Caleb missus fuit explorare terram, Beseleel erat tantum 10. annorum, et iam fecerat tabernaculum, quomodo potuit hoc esse, quod homo ante decem annis tantum opus faceret, nisi quod Ex. 35.d. dicitur, quod Dominus implevit eum omni sapientia, et doctrina ad faciendum omne opus ex ere, et auro, et argento.
marg.| {h} Esron] Pater Caleb.
marg.| {1. 311vb} {i} Machir] filii manasse, filii Ioseph.
marg.| {k} Patris] id est patroni, sive defensoris.
marg.| {l} Galaad] istius terre. Vel patris Galaad, id est habitantium in Galaad, continens pro contento.
marg.| {m} Accepit eam] uxorem.
marg.| {n} Iair] Hic fuit iudex habens triginta filios, de quo Idc. 10.a.
marg.| {o} Possedit] scilicet Iair.
marg.| {p} Oppida Iair] id est que postea dicta sunt oppida Iair, immo Avoth-Iair, anticipatio est.
marg.| {q} Et viculos eius] id est Canath, viculos sexaginta civitatum. Sed cum Iair fuerit de Tribu Iuda, habuit ipse partem cum Tribu Manasse ? Responsio. Machir filius Manasse adoptaverat Segub patrem Iair sibi in filium, et ideo habuit patrem cum filiis Machir.
marg.| {r} Ad Ephrata] uxorem suam. Sed utrum in deserto, vel in Egypto, non apparet. Ita dicit GLOSSA Sed apparet, quod post desertum non, quia Maria mortua est in deserto. Nm. 12. nisi dicas, quod Ephrata, et Maria non fuit eadem mulier.
marg.| {s} Habuit quoque] GLOSSA Utrum inter ceteras, an post ceteras uxores, non evidenter ostenditur.
marg.| {t} Thecue] civitas, de qua fuit Amos propheta, et mulier sapiens, quam Ioab misit ad David pro Absalon reconciliando. 2Rg. 14.
marg.| {u} Nati sunt] GLOSSA Hactenus scriptor historie texuit generationem duorum filiorum Esron posteriorum, id est Aram, et Calubi, de quibus prius narravit, quia regiam, et sacerdotalem quomodo innotescere voluit dignitatem, nunc autem ad primogeniti, id est Ierameel Genealogiam redit.
marg.| {x} Mater Onan] Hic ab Onan filio Iude nomen accepit, ut dicit Glossa id est dictus est Onan sicut ille, et dicitur, quod ab illo nomen accepit, quia ille primo sic nominatus est. Sed differunt, quia Onan filius Iude per nun scribitur, id est per ‘n’, filius vero Ierameel per men, id est per ‘m’.
marg.| {y} Selan] GLOSSA Hunc Hebrei dicunt esse Elimelec virum Noemi patrem Maalon, et Chelion, et ideo scriptum in sequentibus innuit, quod Sesan non habuit filios, sed filias quia duo filii eius absque liberis mortui sunt.
marg.| {z} Sesan autem non habuit filios] Contra habuit Oholi. Solutio. Nota quod Hieronymus, et Rabanus dicunt Oholi filium Sesan fuisse Elimelec virum Noemi, et non Sesan. Unde illa Glossa Hunc Hebrei, et secundum Hieronymum et Rabanum. debet sedere super hanc dictionem Oholi, et ab ea intitulari. Ideo autem Sesan dicitur non habuisse filios, quia Oholi, id est Elimelec non habuit filios successores sibi, quia Maalon, et Thelion filii eius absque liberis mortui sunt. Rath. 1.a.
marg.| {a} Sed filias] id est filiam, plurale pro singulari. Unde sequitur. Dedit ei filiam suam uxorem.
marg.| {b} Dedit] scilicet Sesaa.
marg.| {c} Ei] scilicet servo suo.
marg.| {d} Primogenitus eius] Immo Ur. Sol<utio>. Ur fuit primogenitus eius de Ephrata, ista Mesa de alia uxore, quam prius habuerat, scilicet Azuba.
marg.| {e} Pater Ziph] id est habitantium in Ziph, sicut supra patris {1.312ra} Galaad, id est habitantium in Galaad. Est autem Ziph locus, a quo dicti sunt Ziphei, qui prodiderunt David Sauli 1Rg. 23.c.
marg.| {a} Filii] sup. dicuntur filii, id est posteri Caleb.
marg.| {b} Hebron] a quo Hebron civitas, in qua regnavit David septem annis antequam regnaret in Hierusalem. 2Rg. 2.a.
marg.| {c} Pater] supple, fuit.
marg.| {d} Mosa] alia concubina Caleb.
marg.| {e} Iezen] GLOSSA Hic interpretatur tonsor. Unde putatur a Iudeis Nabal Carmeli, qui tondens oves suas, nuntios David contumeliis affecit. 1Rg. 26.b.
marg.| {f} Concubina] secunda.
marg.| {g} Axa] que petiit irriguum superius. Iud. 1.c.
marg.| {g} Hi erant] filii Caleb Recapitulat generationem Caleb de Ephrata, quam ante dimisit quando Ut de Ephrata, id est Maria sorore Moysi, gentium narravit.
marg.| {h} Pater] etc. a quo civitas sic dicta est, et est in Tribu Iuda una de urbibus Gabaonitarum, ut dicit Rabanus.
marg.| {i} Pater] etc. a quo civitas dicta est Bethleem in Tribu Iuda, in qua natus est Dominus Mt. 2.a.
marg.| {k} Filii Sobal] filii Caleb.
marg.| {l} Patris] illius hominis.
marg.| {m} Qui] scilicet Sobal.
marg.| {n} Dividebat] id est in divisione, et sorte, et possessione habebat.
marg.| {o} Dimidium] id est medietatem terre, qui quiescunt, et sepulta sunt corpora duodecim Patriarcharum, scilicet Cariathiarim, Hebrei dicunt requietionem, mansionem, id est aliquam partem terre, que ex divisione contingebat filiis Sobal. Unde sensus est, qui dividebat filiis scilicet suis dimidium requietionum, id est terram illam, que contingebat eis in divisione. Alia littera habet. Qui videbat dimidium requietionum, et est sensus, id est vidit medietatem temporis, quo filii Israel possederunt terram promissionis. Ab eo scilicet tempore quo Moyses duabus Tribubus, et dimidie dedit terram Galaad ultra Iordanem, donec cetere Tribus sortes suas acciperent a Iosue. In huius ergo temporis medietate mortuus est Sobal, et sic vidit dimidium requietionum, id est ad dimidium temporis illius pervenit, et sic iterum dimisit dimidium requietionum, quia medietatem unam vidit, aliam medietatem non vidit.
marg.| {p} Et de cognatione] quasi dicat Etiam posteri Sobal fuerunt isti populi Iethrei, etc. descendentes ab eo per Cariathiarim.
marg.| {q} Cariathiarim] fuerunt scilicet.
marg.| {r} Ex his] populis, scilicet posteris Sobal.
marg.| {s} Saraite] populi sic dicti a locis.
marg.| {t} Filii Salma] Repetit, ut addat.
marg.| {u} Corone] Nota. Filii Salma, et familia Moab mutua societate in preliis utebantur, et sic de hostibus suis coronam, id est victoriam obtinebant, quia omnis pugna unanimiter aggressa, victoriam parit. Sed hic sic lege litteram. Filii Salma fuerunt, supple, corona vel corone.
marg.| {x} Domus Ioab] id est strenui defensores undique contra hostes. Vel fuerunt corone dativi casus, id est acquisierunt domui Ioab coronam, id est victoriam. Et fuerunt ibi :
marg.| {y} Dimidium requietionis Sarai] id est possessores illius loci, ubi corpus Sarai requiescit.
marg.| {z} Cognationes quoque scribarum] id est Mosaicarum1* et Aronitarum fuerunt filii Salma, id est de filiis Salma fuerunt cognationes scribarum habitantium Iabes, id est coram Iabes fuit quidam doctor legis peritissimus, ut dicunt Hebrei, in cuius conspectu sedebant filii Cynei cognati Moysi. a   Canentes, atque resonantes] id est mutuo sibi respondentes secundum {1. 312rb} Chori divisionem.
1 Mosaicarum] scrips., mosaycarum
marg.| {b} In tabernaculis] id est in casulis, non habentes hic manentem, etc. Hbr. 13.c.
marg.| {c} De Calore patris] etc. id est de stirpe Rechab, ferventi in religione, et vite austeritate. Rechabite assidue in lege Dei meditantes, a vino, et sicera abstinentes, sine domibus in solitudine morabantur. Sed imminente captivitate Hierusalem, Ieremias ex precepto Domini vocavit eos in civitatem, ut legitur Ier. 35.a.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Par. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=16&chapitre=16_2)

Notes :