Hugo de Sancto Caro

Capitulum 6

Numérotation du verset 1Par. 6,1 

Filii Levi : Gerson, Caath et1 Merari.
1 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 6,2 

Filii Caath : Amram, Isaar, Hebron et Oziel.
Numérotation du verset 1Par. 6,3 

Filii Amram : Aaron, Moyses et Maria. Filii Aaron : Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar.
Numérotation du verset 1Par. 6,4 

Eleazar genuit Phinees et Phinees
genuit Abisue.
Numérotation du verset 1Par. 6,5 

Abisue vero genuit Bocci et Bocci genuit Ozi.
Numérotation du verset 1Par. 6,6 

Ozi2 genuit Zaraiam3
2 Ozi] + autem ΩJ |
3 Zaraiam Rusch Weber ] Zarazam Amiatinus E ΘH2A2 |
et Zaraias4
4 Zaraias Rusch Weber ] Zarazas Amiatinus E ΘA
genuit Meraioth.
Numérotation du verset 1Par. 6,7 

Porro Meraioth genuit Amariam et Amarias genuit Achitob
Numérotation du verset 1Par. 6,8 

Achitob genuit Sadoc. Sadoc genuit Achimaas.
Numérotation du verset 1Par. 6,9 

Achimaas genuit Azariam. Azarias genuit Ioannan.
Numérotation du verset 1Par. 6,10 

Ioannan genuit Azariam. Ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam edificavit Salomon in Hierusalem.
Numérotation du verset 1Par. 6,11 

Genuit autem Azarias Amariam et Amarias genuit Achitob.
Numérotation du verset 1Par. 6,12 

Achitob genuit Sadoc et Sadoc genuit Sellum.
Numérotation du verset 1Par. 6,13 

Sellum genuit Helchiam5 et Helchias6 genuit Azariam.
5 Helchiam] Helciam Weber |
6 Helchias] Helcias Weber |
Numérotation du verset 1Par. 6,14 

Azarias genuit Zaraiam7 et Zaraias8 genuit Iosedech9.
7 Zaraiam] Saraiam Weber |
8 Zaraias] Saraias Weber |
9 Iosedech] Iosedec Weber |
Numérotation du verset 1Par. 6,15 

Porro Iosedech10 egressus est quando transtulit Dominus Iudam et Hierusalem per manus Nabuchodonosor.
10 Iosedech] Iosedec Weber
Numérotation du verset 1Par. 6,16 

Filii ergo Levi : Gerson, Caath et Merari.
Numérotation du verset 1Par. 6,17 

Et hec nomina filiorum Gerson :
Lobeni
et Semei.
Numérotation du verset 1Par. 6,18 

Filii Caath : Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel.
Numérotation du verset 1Par. 6,19 

Filii Merari : Mooli et Musi.
He autem generationes11
11 generationes] cognationes Weber
Levi secundum familias eorum.
Numérotation du verset 1Par. 6,20 

Gerson : Lobeni
filius eius, Iaath filius eius, Zamma filius eius,
Numérotation du verset 1Par. 6,21 

Ioaa filius eius, Addo filius eius, Zara filius eius, Iethrai filius eius.
Numérotation du verset 1Par. 6,22 

Filii Caath : Aminadab filius eius, Chore filius eius, Asir filius eius,
Numérotation du verset 1Par. 6,23 

Helchana filius eius, Abiasaph filius eius, Asir filius eius,
Numérotation du verset 1Par. 6,24 

Caath12 filius eius, Uriel filius eius, Ozias filius eius, Saul filius eius.
12 Caath Rusch , Chaath pr. m. ( sic ) ΩS] Thaath Ω ΩJ Weber (cett.)
Numérotation du verset 1Par. 6,25 

Filii Helchana : Amasai et Achimoth13 et Helchana14.
13 Achimoth] Ahimoth Weber |
14 Helchana] om. Weber |
Numérotation du verset 1Par. 6,26 

Filii Helchana : Sophai filius eius, Naath filius eius,
Numérotation du verset 1Par. 6,27 

Eliab filius eius, Ieroam filius eius, Helchana filius eius.
Numérotation du verset 1Par. 6,28 

Filii Samuel : primogenitus Vasseni
et Abia.
Numérotation du verset 1Par. 6,29 

Filii autem Merari : Mooli, Lobeni
filius eius, Semei filius eius, Oza filius eius,
Numérotation du verset 1Par. 6,30 

Samaa filius eius, Aggia filius eius, Asaia filius eius.
Numérotation du verset 1Par. 6,31 

Isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini ex quo collocata est arca.
Numérotation du verset 1Par. 6,32 

Et ministrabant coram tabernaculo testimonii canentes donec edificaret Salomon domum Domini in Hierusalem. Stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio.
Numérotation du verset 1Par. 6,33 

Hi vero sunt qui assistebant cum filiis suis : de filiis Caath, Heman cantor filius Ioel, filii Samuel,
Numérotation du verset 1Par. 6,34 

filii Helchana, filii Ieroam, filii Heliel15, filii Thou,
15 Eliel] scrips. , Heliel Rusch , Helihel Weber
Numérotation du verset 1Par. 6,35 

filii Suph, filii Helchana, filii Ioel16, filii Maath, filii Amasai,
16 filii Ioel] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 6,36 

filii Helchana, filii Ioel, filii Azarie, filii Sophonie,
Numérotation du verset 1Par. 6,37 

filii Thaath, filii Asir17, filii Abiasaph, filii Chore,
17 Asir Rusch Weber ] Aser Φ P* ΨD
Numérotation du verset 1Par. 6,38 

filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israel.
Numérotation du verset 1Par. 6,39 

Et fratres eius Asaph
qui stabat a dextris eius. Asaph filius Barachie, filii Samaa,
Numérotation du verset 1Par. 6,40 

filii Michael, filii Basie, filii Melchie,
Numérotation du verset 1Par. 6,41 

filii Athanai18,
18 Athanai] Athnai Weber
filii Zara, filii Adaia,
Numérotation du verset 1Par. 6,42 

filii Ethan, filii Zamma, filii Semei,
Numérotation du verset 1Par. 6,43 

filii Ieth, filii Gerson, filii Levi.
Numérotation du verset 1Par. 6,44 

Filii autem Merari fratres eorum ad sinistram : Ethan filius Chusi19, filii Abdi, filii Maloch,
19 Chusi] Cusi Weber
Numérotation du verset 1Par. 6,45 

filii Asabie, filii Amasie, filii Helchie20,
20 Helchie] Helcie Weber
Numérotation du verset 1Par. 6,46 

filii Amasai, filii Bonni, filii Somer,
Numérotation du verset 1Par. 6,47 

filii Mooli, filii Musi, filii Merari, filii Levi.
Numérotation du verset 1Par. 6,48 

Fratres quoque eorum levite qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini.
Numérotation du verset 1Par. 6,49 

Aaron
vero et filii eius adolebant incensum super altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum, et ut precarentur pro Israel iuxta omnia que preceperat21 Moyses servus Dei.
21 preceperat] precepit Weber
Numérotation du verset 1Par. 6,50 

Hi sunt autem filii Aaron : Eleazar filius eius, Phinees filius eius, Abisue filius eius,
Numérotation du verset 1Par. 6,51 

Bocci filius eius, Ozi filius eius, Zaraia filius eius,
Numérotation du verset 1Par. 6,52 

Meraioth filius eius, Amaria filius eius, Achitob filius eius,
Numérotation du verset 1Par. 6,53 

Sadoc filius eius, Achimaas filius eius.
Numérotation du verset 1Par. 6,54 

Numérotation du verset 1Par. 6,55 

Dederunt igitur eis Hebron in terra Iuda, et suburbana eius per circuitum,
Numérotation du verset 1Par. 6,56 

agros autem civitatis et villas Caleb filio Iephone.
Numérotation du verset 1Par. 6,57 

Porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron et Lobnaa et suburbana eius.
0 Cf. Ios. 15, 42 ; Ios. 10, 29-32 ; Ios. 12, 15.
Numérotation du verset 1Par. 6,58 

Iether quoque et Esthemo22
22 Esthemo] Esthmo Weber
cum suburbanis suis, sed et Helon et Dabir cum suburbanis suis,
Numérotation du verset 1Par. 6,59 

Asan quoque et Bethsemes
et suburbana eorum.
Numérotation du verset 1Par. 6,60 

De tribu autem Beniamin Gabea23 et suburbana eorum24 et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis25. Omnes civitates tredecim cum suburbanis suis26 per cognationes suas.
23 Gabea] Gabee Weber |
24 eorum] eius Weber |
25 suburbanis] + suis Weber |
26 cum suburbanis suis] om. Weber |
Numérotation du verset 1Par. 6,61 

Filiis autem Caath residuis de cognatione sua, dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem.
Numérotation du verset 1Par. 6,62 

Porro filiis Gerson per cognationes suas de tribu Isachar et de tribu Aser et de tribu Neptali, et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim.
Numérotation du verset 1Par. 6,63 

Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben, et de tribu Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates duodecim.
Numérotation du verset 1Par. 6,64 

Dederunt quoque filii Israel levitis civitates et suburbana eorum27.
27 eorum] earum Weber
Numérotation du verset 1Par. 6,65 

Dederuntque per sortem ex tribu filiorum Iuda, et ex tribu filiorum Simeon, et ex tribu filiorum Beniamin urbes has quas vocaverunt nominibus suis,
Numérotation du verset 1Par. 6,66 

et his
qui erant ex cognatione filiorum Caath. Fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim.
Numérotation du verset 1Par. 6,67 

Dederunt ergo eis urbes ad confugiendum, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer cum suburbanis suis.
Numérotation du verset 1Par. 6,68 

Hicmaam28
28 Hicmaan ΩS Rusch Weber ] Iechmaam Rusch (glosa), Iecmaam Clementina
quoque cum suburbanis suis et Bethoron similiter,
Numérotation du verset 1Par. 6,69 

necnon et Helon cum suburbanis suis et Iethremmon29 in eundem modum.
29 Iethremmon scrips. cum Rusch (Ios. 19, 45 et passim)] Gethremmon Rusch Weber
Numérotation du verset 1Par. 6,70 

Porro ex dimidia tribu Manasse Aner et suburbana eius, Balaam
et suburbana eius. His videlicet qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant,
Numérotation du verset 1Par. 6,71 

filiis autem Gerson de cognatione dimidie tribus Manasse, Gaulon in Basan, et suburbana eius et Astharoth cum suburbanis suis.
Numérotation du verset 1Par. 6,72 

De tribu Isachar, Cedes et suburbana eius, et Dabereth30 cum suburbanis suis.
30 Dabereth Weber ] Daberith Rusch
Numérotation du verset 1Par. 6,73 

Ramoth quoque et suburbana eius31 et Anem cum suburbanis suis.
31 eius] illius Weber
Numérotation du verset 1Par. 6,74 

De tribu vero Aser : Masal cum suburbanis suis, et Abdon similiter,
Numérotation du verset 1Par. 6,75 

Asach32 quoque et suburbana eius et Roob cum suburbanis suis.
32 Asach] Acac Weber
Numérotation du verset 1Par. 6,76 

Porro de tribu Neptalim33 Cedes in Galilea et suburbana eius. Amon cum suburbanis suis et Chariathaim et suburbana eius.
33 Neptalim] Nepthali Weber
Numérotation du verset 1Par. 6,77 

Filiis autem Merari residuis. De tribu Zabulon Remmono et suburbana eius, et Thabor cum suburbanis suis.
Numérotation du verset 1Par. 6,78 

Trans Iordanem quoque ex adverso Hiericho contra orientem Iordanis. De tribu Ruben Bosor in solitudine cum suburbanis suis et Iasa34
34 Iasa Rusch Weber ] Iassa Clementina
cum suburbanis suis.
Numérotation du verset 1Par. 6,79 

Cademoth quoque et suburbana eius et Miphaath cum suburbanis suis,
Numérotation du verset 1Par. 6,80 

necnon de tribu Gad Ramoth in Galaad et suburbana eius, et Manaim cum suburbanis suis,
Numérotation du verset 1Par. 6,81 

sed et Esbon cum suburbanis eius, et Iezer cum suburbanis suis.

Capitulum 6

Numérotation du verset 1Par. 6,1 
marg.| {c} Filii Levi] quarto loco agit de filiis Levi, breviter ponens eorum generationem.
marg.| {c} Gerson] de his tribus fuerunt omnes ministri tabernaculi, ut legitur Nm. 1.
marg.| {d} Amram] pater Moysi.
marg.| {e} Filii Amram] de Iocabed. a   Abisue] qui et Abiezer dicitur.
marg.| {b} Ozi] post illum translatum est Sacerdotium de domo Eleazar ad domum Ithamar. Heli enim, qui fuit de Ithamar, potentia sua transtulit in se Sacerdotium, et fuit Sacerdos, et iudex simul in Israel. Et mansit Sacerdotium penes filios Ithamar usque ad Abiathar, quem abiecit a Sacerdotio Salomon. 3Rg. 2. et restituit illud Sadoch, qui erat de genere Eleazar. Et fuerunt in universo 5. de filiis Eleazar privati Sacerdotio Zaraias, qui et Ioseph, et Ionathan filius Ioseph, et Meraioth filius Ionathan, et Asophi filius Meraioth, et Achitob filius Asophi. Iste fuit pater Sadoch, quem restituit Salomon. Hic autem nulla fit mentio de Asophi, et Ionatham, sed ita dicit Magister in Historiis a (3Rg. rubrica De morte Adonie et Ioab et Semei).
a ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.| {c} Amariam] hic forte in Historiis b vocatur Asophi.
b ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.| {d} Ipse est] scilicet Iohannam. GLOSSA Pretermissis aliis filiis Levi, qui similiter Sacerdotes fuerunt in domo domini, Iohannam specialiter laudatur, quia viriliter restitit Ozie regi per se volenti sacrificare, et constantia animi, et zelo legis explevit officium Sacerdotii. Sed contra. Magister dicit in Historiis c quod hoc fecit Azarias filius Iohannam, et non Iohannam. Et idem dicitur 2Par. 26. Idem dicunt Hebrei. Unde dicunt, quod Ozias rex Iuda dictus est Azarias in opprobrium, quia in opprobrium officium Azarie sibi voluit usurpare. Solutio : Mos est scripture, scilicet pontifice vivente, filios vocare Sacerdotes. Unde 1Rg. 2. adhuc vivente Heli, filii dicuntur Sacerdotes. Dicimus ergo, quod Iohannam, et pater eius Azarias simul fuerunt, et quod fecit filius, patri attribuitur, quia eius actibus, et consilio, et auxilio fecit. Simile 1Rg. 21. dicitur, quod Abimelech Sacerdos dedit David panes propositionis, et gladium Golie, Mc. 2.d. dicitur, quod hoc {1.314vb} factum est sub Abiathar filio eius. Et verum est, quia sub utroque factum est, et uterque dedit panes.
c ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.| {e} Helchias] iste est Helchias Sacerdos sanctissimus, qui invenit in templo librum Moysi, quem misit Iosie regi Iuda 4Rg. 22.b.
marg.| {f} Saraias] quem occidit Nabuchodonosor. 4Rg. 25.e.
marg.| {g} Iosedech] GLOSSA Iosedech dicunt esse Esdram Sacerdotem, qui reversus de Babylone cum Zorobabel, et filiis Iuda, restauravit templum Domini, et civitatem Hierusalem. Egressus est de Hierusalem fugiens cum Sedechia rege Iuda, et cum eo ductus in Babylonem captivus. 4Rg. ult.
marg.| {h} Transtulit] id est transferri permisit.
marg.| {i} Iudam] id est tribum Iude.
marg.| {k} Et Hierusalem] id est tribum Beniamin.
marg.| {l} Filii ergo] etc. computata generatione Caath filii Levi, incipit ordinare generationem Gerson, alterius filii Levi, repetens aliqua iam dicta causa evidentioris continuationis.
marg.| {m} Hec sunt] etc. que sequuntur. Lobeni filius eius, id est Gerson. Semper enim ad proximum fit relatio.
marg.| {n} Filii Caath] recapitulat generationem Caath, quam sup. eod. tetigerat Sed unde venit Aminadab, sup. Nm. 2. non fuit nominatus ? Solutio : Ipse est Isuar, qui etiam Aminadab dicitur, ut patebit, ubi dicitur, quod Chore fuit filius Isuar, qui hic dicitur filius Aminadab. Hic est Chore, quia adiunctis sibi Dathan, et Abiron schisma fecit contra Moysen, et Aaron, quos devoravit ignis Nm. 16.e.
marg.| {o} Elcana] iste fuit pater Samuelis.
marg.| {p} Filii Samuel] qui fuit filius Elcane 1Rg. a.
marg.| {q} Vasseni] qui 1Rg. 8.a. dicitur Ioel.
marg.| {r} Et Abia] hic, ut Hebrei dicunt, iudex constitutus, munera accipiebat ab offerentibus in templo, quod sciens Ioel senior frater non corrigebat eum, ideo uterque peccasse dicitur ibi, iunior per avaritiam, senior per negligentiam.
marg.| {s} Isti sunt] predicti, scilicet de Caath, et de Merari.
marg.| {t} Super cantores] Anticipatio est, quia infr. 24. sufficienter dicetur de cantoribus.
marg.| {u} Collocata] 2Rg. 6.
marg.| {x} Hemam cantor] De his invenitur satis in titulis Psalmorum. Et fuit Hemam magister in cantando.
marg.| {y} Filii Levi] etc. Ecce retrograde computata est generatio Levi, que supra seriatim fuerat computata, sed unde hoc ?
marg.| {z} Et fratres eius] GLOSSA cognatione. Scriptura enim propinquos, fratres appellat. a   Dextris eius] quasi dicat Hemam erat cantor in choro sinistro, Asaph in choro dextro.
marg.| {b} Asaph filius Barachie] ascendendo computat filios Gerson.
marg.| {c} Filii Etham] GLOSSA Etham unus de cantoribus tribus, qui coram David in cymbalis laudem Dei concrepabant. Et notandum quod sicut fuerunt tres filii Levi, Caath, Gerson et Merari, ita tres cantores, Hemam de Caath, Asaph de Gerson, Etham de Merari. Mystice autem significant  SS.  DD. qui S. Trinitatis fide imbuti, secundum dispensationem veri David, {1. 315ra} predicationem Evangelii, toti mundo annunciant.
marg.| {d} Filii autem] etc. id est Gersonitarum Caathitarum. Et computantur filii Merari ascendendo, sicut filii Gerson.
marg.| {e} Ad sinistram] id est in sinistra parte chori.
marg.| {f} Fratresque eorum] id est Meraritarum.
marg.| {g} Levite] supra erant.
marg.| {h} Qui] Levite scilicet
marg.| {i} sancti sanctorum] ergo altare thymiamatis erat in sanctis sanctorum, quod falsum est. Solutio : Isti duo genitivi, sancti sanctorum sunt masculini generis, et supponunt pro summo Sacerdote, qui dicitur sanctus sanctorum, id est sanctus pre omnibus. Unde sensus est. In omne opus sancti sanctorum, id est omne opus, quod pertinet ad summum sacerdotem. Vel aliter, ut inter genitivos sit constructio partitiva non consecutiva. Et est sensus. Omne opus sancti sanctorum id est tabernaculi, quod est sanctum sanctorum, id est unum de sanctis. Sic accipitur sanctum sanctorum, fere per tot. Lv.
marg.| {k} Eleazar] Nadab, et Abiu dimittit, quia ipsi mortui fuerunt sine prole, occisi a Domino, quia ignem alienum offerebant in templo. Lv. 10.a. a   Et hec habitacula] ad habitandum, que dicentur infra.
marg.| {b} Confinia] id est suburbana.
marg.| {c} Dederunt] filii Israel, ut legitur Ios. 21. per tot. ubi dicitur in fin. cap. quod universe civitates Levitarum fuerunt 42. cum suburbanis suis ; singule per familias distribute, preter sex civitates refugii, quarum tres fuerunt ultra Iordanem, scilicet Bozor in sorte Ruben, Ramoth in sorte Gad, Gola in sorte Manasse Dt. 4. Alie tres civitates fuerunt citra Iordanem, Hebron in sorte Iude, Sichem in sorte Ephraim, Cedes in sorte Nephtalim. Ios. 21.c.
marg.| {d} Civitatis, sc] Hebron.
marg.| {e} Et villas] dederunt ad possidendum Levitis, dederunt et ad alendum pecora.
marg.| {f} Porro filiis] Littera ista sic debet legi, et punctari, porro filiis Aaron dederunt filii Israel civitates, ibi punctus, ad confugiendum Hebron, ibi punctus, et postea computantur alie civitates, que date fuerunt filiis Aaron, sed non erant civitates refugii.
marg.| {g} Civitates] ad habitandum non ad possidendum.
marg.| {h} Asan quoque] hic Ios. 21.b. dicitur Iethan.
marg.| {i} De tribu autem Beniamin] supple dederunt levitis.
marg.| {k} Omnes civitates] Aaronitarum.
marg.| {l} Tredecim] Non est verum immo 11. tantum. Solutio: tredecim fuerunt ut dicitur Ios. 21.b. sed hic omittuntur due, que ibi computantur, scilicet Haim et Gabaon. Item hic omittitur una tribus, scilicet Simeon, que in <libro> Iosue tribui Iude adiungitur. Novem enim civitates primas dederunt Iudas, et Simeon Levitis, alias {1. 315rb} quatuor Beniamite.
marg.| {m} Residuis] qui non erant Aaronite, sed simplices Levite.
marg.| {n} Ex dimidia tribu] et Ephraim, et Dan, ut dicitur Ios. 21.
marg.| {o} Gerson] secundo filio Levi.
marg.| {o} Merari] tertio filio Levi.
marg.| {p} Levitis civitates] predictas.
marg.| {q} Ex nominibus suis] id est vocaverunt eas urbes Sacerdotales.
marg.| {r} Filiorum Caath] similiter vocaverunt civitates suas ex nominibus suis, scilicet civitates Levitarum.
marg.| {s} In terminis eorum] id est civitates, quas dederunt Ephraite, erant in terris eorum.
marg.| {t} Dederuntque] filii Israel.
marg.| {u} Eis] id est Levitis.
marg.| {x} Ad confugiendum] puncta ut sup. eod. quia tantum Sichem fuit urbs refugii.   [Elchece] Ios. 21. dicitur Belthece.
marg.| {y} In eumdem modum] id est cum suburbanis suis.
marg.| {z} Aner] Ios. 21. Canaath. a   Balaam] Ios. 21. Getremam.
marg.| {b} His videlicet] his inquam dederunt filii Israel dictas civitates. Hic dico, qui de cognatione, etc. id est qui non erant Aaronite. Unde Ios. 21. sic legitur : Omnes civitates decem, et suburbana earum date sunt filiis Caath inferioris gradus, relique ab Aaronitis.
marg.| {c} Astaroth] etc. Ios. 21. Bosra.
marg.| {d} Cedes] Ios. 21. Cesion.
marg.| {e} Dabereth] eodem modo dicta Ios. 21.
marg.| {f} Ramoth] que Ios. c. 21. Iemarach.
marg.| {g} Anem] Ios. 21. vocatur Eugamum.
marg.| {h} Mazal] quo Ios. 21. dicitur Massalon.
marg.| {i} Asach] Ios. c. 21. Elech.
marg.| {k} Cedes in Galilea] hec fuit civitas refugii, ut dicitur Ios. c. 21.
marg.| {l} Amon] Ios. 21. Amothor.
marg.| {m} Cariathiarim] Ios. c. 21. Charam.
marg.| {n} Residuis] ab Aaronitis. Unde Ios. 21.c. sic dicitur. Filii autem Merari Levitis inferioris gradus. Nota tamen, quod Aaronite fuerunt tantum de Caath.
marg.| {o} Et Thabor] immo de tribu Zabulon date sunt Meraritis 4. civitates, que Ios. 21. sic nominantur : Gethen, Nantharcha, et Demna, et Malos.
marg.| {p} Bozor] hec fuit civitas refugii Ios. 21.
marg.| {q} Iasa] Ios. 21. Iaser.
marg.| {r} Cademoth] Iosue : Gethson.
marg.| {s} Miphaath] Iosue Maspha.
marg.| {t} Ramoth] hec fuit civitas refugii Ios. 21.
marg.| {u} Et Ieser cum suburbiis] etc. Hic in hoc loco in Iosue concluditur itaque civitates Levitarum universe 42. supple exceptis. 6. civitatibus refugii.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Par. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=16&chapitre=16_6)

Notes :