Capitulum 29

Numérotation du verset 1Par. 29,1 

Locutusque est David rex ad omnem Ecclesiam : Salomonem filium meum unum elegit Deus, adhuc puerum et tenellum, opus enim1 grande est, neque enim homini preparatur habitatio sed Deo.
1 enim] autem Weber
Numérotation du verset 1Par. 29,2 

Ego autem totis viribus meis preparavi impensas domus Domini2 Dei mei. Aurum ad vasa aurea, argentum3 in argentea, aes in aenea, ferrum in ferrea, lignum ad lignea lapides onychinos et quasi stibinos, et diversorum colorum omnem pretiosum lapidem, et marmor parium abundantissime.
2 Domini] om. Weber |
3 argentum] et praem. Weber |
Numérotation du verset 1Par. 29,3 

Et super hec que obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum do in templum Dei mei, exceptis his que paravi in edem sanctam,
Numérotation du verset 1Par. 29,4 

tria millia talenta auri de auro Ophir, et septem millia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi.
Numérotation du verset 1Par. 29,5 

Et4 ubicumque opus est aurum de auro, et ubicumque opus est argentum de argento5. Opera fiant per manus artificum, et si quis sponte offert, impleat manum suam hodie et offerat quod voluerit Domino.
4 et] ut om. Weber |
5 de argento] argenti Weber |
Numérotation du verset 1Par. 29,6 

Polliciti sunt itaque principes familiarum et proceres tribuum Israel, tribuni quoque et centuriones et principes possessionum regis.
Numérotation du verset 1Par. 29,7 

Dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque millia et solidos decem millia, argenti talenta decem millia, et aeris talenta decem et octo millia, ferri quoque centum millia talentorum,
Numérotation du verset 1Par. 29,8 

et apud quemcumque inventi sunt lapides, dederunt in thesaurum domus Domini per manum Gehiel6 Gersonnitis.
6 Gehi(h)el Rusch cum Edmaior. (H)] Ieihel Weber
Numérotation du verset 1Par. 29,9 

Letatusque est populus cum vota sponte promitterent, quia corde toto offerebant ea Domino, sed et David rex letatus est gaudio magno,
Numérotation du verset 1Par. 29,10 

et benedixit Domino coram universa multitudine et ait : Benedictus es, Domine Deus Israel patris nostri, ab eterno in eternum.
Numérotation du verset 1Par. 29,11 

Tua est, Domine, magnificentia et potestas7 et gloria, atque victoria, et tibi laus. Cuncta enim que in celo sunt et in terra, tua sunt. Tuum, Domine, regnum et tu es super omnes principes.
7 potestas] potentia Weber
Numérotation du verset 1Par. 29,12 

Tue divitie, et tua est gloria. Tu dominaris omnium, in manu tua virtus et potentia, in manu tua magnitudo et imperium omnium.
Numérotation du verset 1Par. 29,13 

Nunc igitur Deus noster confitemur tibi, et laudamus nomen tuum inclitum.
Numérotation du verset 1Par. 29,14 

Quis ego et quis populus meus ut possimus hec tibi universa promittere ? Tua sunt omnia et que de manu tua accepimus dedimus tibi.
Numérotation du verset 1Par. 29,15 

Peregrini enim sumus coram te et advene, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram et nulla est mora.
Numérotation du verset 1Par. 29,16 

Domine Deus noster, omnis hec copia quam paravimus ut edificaretur domus nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia.
Numérotation du verset 1Par. 29,17 

Scio Domine Deus8 quod probes corda, et simplicitatem diligas. Unde et ego in simplicitate cordis mei letus obtuli universa hec, et populum tuum qui hic repertus est vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria.
8 Domine Deus] Deus meus Weber
Numérotation du verset 1Par. 29,18 

Domine Deus Abraham et Isaac et Israel patrum nostrorum, custodi in eternum hanc voluntatem cordis eorum et semper in venerationem tui mens ista permaneat.
Numérotation du verset 1Par. 29,19 

Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua et9 testimonia tua et10 cerimonias tuas et faciat universa, et edificet edem cuius impensas paravi.
9 et] om. Weber |
10 et] om. Weber |
Numérotation du verset 1Par. 29,20 

Precepit autem David universe Ecclesie : Benedicite Domino Deo nostro. Et benedixit omnis Ecclesia Domino Deo patrum suorum, et inclinaverunt se et adoraverunt Deum et deinde regem.
Numérotation du verset 1Par. 29,21 

Immolaveruntque victimas Domino, et obtulerunt holocausta
die sequenti
tauros mille,
arietes mille, agnos mille
cum libaminibus suis,
et universo ritu abundantissime in omnem Israel.
Numérotation du verset 1Par. 29,22 

Et comederunt biberuntque11 coram Domino in die illo in12 grandi letitia.
11 biberuntque] et biberunt Weber |
12 in] cum Weber |
Et unxerunt secundo Salomonem filium David. Unxerunt autem eum13 Domino in principem et Sadoc in pontificem.
13 eum] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 29,23 

Seditque Salomon
super solium Domini in regem pro David patre suo, et cunctis placuit, et paruit illi omnis Israel.
Numérotation du verset 1Par. 29,24 

Et14 universi principes, et potentes, et cuncti filii regis David dederunt manum, et subiecti fuerunt Salomoni regi.
14 sed] et praem. Weber
Numérotation du verset 1Par. 29,25 

Magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israel,
et dedit illi gloriam regni,
qualem nullus habuit ante eum rex Israel.
Numérotation du verset 1Par. 29,26 

Igitur David filius Isai regnavit super universum Israel
Numérotation du verset 1Par. 29,27 

et dies quibus regnavit super Israel fuerunt quadraginta anni. In Hebron regnavit septem annis et in Hierusalem triginta tribus.
Numérotation du verset 1Par. 29,28 

Et mortuus est in senectute sua15 plenus dierum, et divitiis, et gloria. Regnavitque Salomon filius eius pro eo.
15 sua] bona Weber
Numérotation du verset 1Par. 29,29 

Gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuelis16 videntis, et in libro Nathan prophete, atque in volumine Gad videntis.
16 Samuelis] Samuhel Weber
Numérotation du verset 1Par. 29,30 

Universique regni eius et fortitudinis et temporum que transierunt sub eo, sive in Israel sive in cunctis regnis terrarum.
explicit dabreiamin sive paralipomenon liber primus17 id est verba dierum18.
17 Explicit - Dabreiamin... primus Ω( marg. inf. al. m. ] lac. ΩX*, inv. Rusch, om. Weber |
18 id est v. dierum Ω] et secundus incipit Rusch, om. Weber |

Capitulum 29

Numérotation du verset 1Par. 29,1 
marg.| {c} Locutusque est David Rex ad omnem Ecclesiam] id est congregationem Israel.
marg.| {d} Tenellum] ad tantum, et tale opus faciendum.
marg.| {e} Neque enim homini preparatur] Causam reddit, quare ita grande.
marg.| {f} Onychinos] penultima producta, secundum Priscianum.
marg.| {g} Stibinos] id est coloratos, colore, qui dicitur stibium, quo Iezabel depinxit oculos suos. 4Rg. 9.f. Ier. 4.g. Cum vestieris te coccino, cum ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos, frustra componeris.
marg.| {h} Marmor parium] Vel, varium. Vel parium dicitur a loco.
marg.| {i} De peculio meo] id est de propria pecunia. Tob. 4.b. Ex substantia tua fac eleemosynam.
marg.| {k} In edem sanctam] id est templum Domini.
marg.| {l} Offert] id est vult offerre.
marg.| {m} Impleat manum] id est manu accipiat, quod offert. Simile 3Rg. 13.g. Quicumque volebat, implebat manum suam, et fiebat sacerdos excelsorum.
marg.| {n} Per manum Iehihel] Ergo Iehihel preerat thesauris. Contra : Supra dictum est, quod Selemith, et fratres eius erant super thesauros domus Domini. Solutio. Selemith, et fratres eius, erant super his, que de spoliis hostium offerebantur in thesauros Domini : Iehihel vero prefuit aliis.
marg.| {o} Ab eterno in eternum] id est sine principio.
marg.| {p} Magnificentia] dicitur respectu operum, {1. 327rb} qua Deus fecit celum, et terram, et omnia, que in eis sunt. Potentia Dei dicitur respectu hostium, quos potenter expulit. Gloria respondet magnificentie : Victoria, potestati : Laus, utrique.
marg.| {q} Tua sunt] Tamquam creatoris, dispositoris, conservatoris : Ipse enim omnia potenter de nihilo creavit, sapienter creata ordinavit, ordinata benigniter conservavit. Propter quod dicit Apostolus Rm. 11.d. Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, ipsi honor, et gloria.
marg.| {r} Sicut omnes patres nostri] Gn. 15.c. Scito prenoscens, quod peregrinum sit futurum semen tuum in terra non sua. Hbr. 11.c. Omnes isti peregrini, et hospites sunt super terram.
marg.| {s} Et nulla est mora] Iob. 7.b. Dies mei velocius transierunt, quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe.
marg.| {t} Et simplicitatem] Sap. 1.a. Diligite iustitiam, qui iudicatis terram, sentite de Domino in bonitate, in simplicitate cordis querite illum.
marg.| {u} Letus obtuli] 2Cor. 9.b. Hilarem datorem diligit Deus. Sir. 35.b. In omni dato hilarem fac vultum tuum, et exultatione sanctifica decimas tuas. Mt. 6.c. Cum ieiunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava.
marg.| {x} Abraham et Isaac et Israel] Hoc est fidei, spei, et caritatis dator.
marg.| {y} Custodiat mandata] mente.
marg.| {z} Faciat universa] etc. opere.
marg.| {a} Edem] id est templum.
marg.| {b} Et benedixit] etc. GLOSSA Quia congregatio fidelium, scriptis Prophetarum admonita, et sanctorum Patrum dictis, et exemplis provocata, laudes et hymnos Deo decantat, immolando pie confessionis hostias, et sancte conversationis opera fructuosa.
marg.| {c} In omnem Israel] id est per omnem Israel. quasi dicat illud, quod offerebatur ab Israel, sufficiebat.
marg.| {1. 327va} a Et comederunt] etc. GLOSSA Hoc est gaudium Sanctorum, et intentio eorum, ut a fame futura, virtutum operibus sibi caveant, et epulentur, et exultent in conspectu Dei.
marg.| {b} Secundo] 3Rg. 1.f.
marg.| {c} Et Sadoc in Pontificem] 3Rg. 2.e.
marg.| {d} Seditque Salomon] Regum 2.c.
marg.| {e} Et cunctis placuit] fidelibus.
marg.| {f} Dederunt manum, et subiecti fuerunt Salomoni] etc. GLOSSA ut facerent voluntatem eius.
marg.| {g} Qualem nullus habuit] scilicet.
marg.| {g} Quadraginta annis] Et sex minutias non computat.
marg.| {h} Mortuus est in senectute bona] GLOSSA Significat, eum copia virtutum, et operibus lucis vitam finisse presentem, dignum quiete futura, et celestis regni gloria. Simile legitur de Abraham, Gn. 35.d. et de Ioseph, Gn. ult. d. et de Moyse, Dt. ult. c. ubi dicitur : Moyses centum viginti annorum erat, quando mortuus est, cuius non caligavit oculus, nec dentes moti sunt, Lam. 3.b. Fregit ad numerum dentes meos. Lam. 4. Parvuli petierunt panem, etc. Ps. 57. Viri autem sanguinum, et dolosi non dimidiabunt dies suos. Qui sibi videntur in bonis ducere dies suos, et in puncto ad inferna descendunt, etc. Iob. 21.b.
marg.| {i} Plenus dierum, et divitiis, et gloria, et regnavit] etc. id est bonis operibus, et virtutibus. Virtutes quidem divitie sunt, opera bona sunt dies. Unde Mt. 5.b. Luceant opera vestra coram hominibus, ut glorificetur pater vester, qui in celis est.
marg.| {k} In libro Samuelis videntis] etc. scilicet 1. et 2Rg..
marg.| {l} In libro Nathan Prophete, atque] etc. quem non habemus.
marg.| {m} In volumine Gad videntis] etc. quod non habemus.
marg.| {n} Universique regni eius, et fortitudinis, et temporum, que transierunt] etc. gesta scilicet.
marg.| {o} Sive in cunctis regnis terrarum] scripta sunt.
prol.| Explicit Postilla super id est lib. Paralipomenon.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Par. Capitulum 29), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=16&chapitre=16_29)

Notes :