Hugo de Sancto Caro

<83a.839> Expositio prologi ‘Omnes qui pie’

marg.| Hugonis de Sancto Caro expositio prologi Giliberti in Apocalypsim.
marg.| {83.839HSC1.a1} Omnes, qui pie volunt vivere] etc. Huic igitur operi premisit prologum Gilibertus, qui hunc librum exposuit, ubi omnia prenotantur que solent in librorum initiis inquiri. Dicit ergo :   Omnes qui pie volunt vivere etc.
marg.| {83.839H. a2} Dividitur iste Prologus in octo partes : in prima brevem fidelium admonitionem premittens, ostendit quare tribulationes quas Deus previdebat futuras, Ecclesie revelare voluit. In secunda rationem nominis assignat, quare, scilicet liber iste dicatur Apocalypsis, ibi [Revelavit autem tota] etc. In tertia ostendit quare inter scripturas Novi testamenti solus liber iste dicatur prophetia et sit ibi   [Ideo liber iste] etc. In quarta que sit huius libri auctoritas, ostendit, ibi   [Ad cuius confirmandam] etc. In quinta cum multiplex sit visio, et hec in visione Ioannes viderit, ostendit cuiusmodi fuit hec visio, ibi   [Cum autem Ioanni] etc. In sexta ostendit ubi hec visio facta fuit ei, ibi   [Vidit autem Ioannes] etc. In septima quare scripsit ibi   [Hac eum ad scribendum] etc. In octava et ultima ostendit breviter ea, que solent in principiis librorum inquiri, scilicet quibus scribat, que materia, que intentio, quis modus tractandi, et huiusmodi, ibi   [Scribit autem Ioannes] etc. Dicit ergo   [Omnes qui pie volunt vivere] etc. Dei scilicet cultum tenentes et proximis subvenientes. Est enim pietas idem quod religiositas, sive cultus Dei. Que sic definitur a Tullio : Religio est que cuiusdam superioris nature, quam divinam vocant, curam ceremoniamque affert, sic est cultus Dei. Item Tullius : Pietas est affectus erga proximum quo ei subvenitur vel saltem condoletur.
marg.| {83.839H. b} In Christo] Hoc est quod dicit pie, sicut ait Apostolus 1Tim. 3.c. Persecutionem patientur.
marg.| {83.839H. c} Iuxta illud] Eccl. 2.a.
marg.| {83.839H. d} Fili accedens ad servitutem Dei] cui servire regnare est. Unde Is. 49.b. Parum est, ut sis mihi servus ad suscitandas, etc.
marg.| {83.839H. e} Sta in iustitia] id est in firmitate propositi, non motus per diversa Demonum tentamenta.
marg.| {83.839H. f} Et timore Dei] ut nihil quod faciendum sit, negligas Eccl. 7.c. Qui timet Deum, nihil negligit. Prv. 28.c. Beatus homo, qui semper est pavidus, qui vero mentis est dure, corruet in mala.
marg.| {83.839H. a} {7.364va} Et prepara animam tuam] id est voluntatem.
marg.| {83.839H. b} Ad tentationem] sustinendam, ut scilicet sis paratus voluntarie, et sponte sustinere. Iac. 1.b. Beatus vir, qui suffert tentationem. Et quare sic faciendum est, subiungit dicens.
marg.| {83.839H. c} Tentatio namque est vita hominis super terram] Iob. 7.a. Ubi alia littera habet, Militia est vita hominis, etc. quasi diceret. Ad hoc homo est positus super terram, ut tamquam miles strenuus, sit fortis in tentationibus.
marg.| {83.839H. d} Ne autem fideles] in his deficiant fatigati.
marg.| {83.839H. e} Consolatur eos Dominus etc. ut hilares reddat et alacres.
marg.| {83.839H. f} Confirmat] ut fortes efficiat, et stabiles.
marg.| {83.839H. g} Dicens] Mt. 28.d. : « Vobiscum sum usque ad consummationem seculi » ad tuendum et eruendum.
marg.| {83.839H. h} Et] Lc. 12.d. « Nolite timere pusillus grex ». Posita brevi admonitione imo animatione fidelium, causam subiungit dicens, quare Deus tribulationes Ecclesie voluerit revelare, ut scilicet previse a fidelibus minus timeantur. Unde dicit.
marg.| {83.839H. i} Propterea] quia scilicet semper consolatur, et confirmat fideles.
marg.| {83.839H. k} Videns Deus pater] etc. Mt. 7.g. Descendit pluvia et venerunt flumina : flaverunt venti, et irruerunt super domum illam, et non cecidit : fundata enim erat supra firmam petram. Et Mt. 16.c. Super hanc petram, id est me Christum, edificabo Ecclesiam meam, Cor. 10.a. Petra autem erat Christus. Et petram dico, scilicet Christum, intransitiva constructio.
marg.| {83.839H. l} Ut minus timeantur] tribulationes.
marg.| {83.839H. m} Disposuit] Deus pater, una cum Filio et Spiritu Sancto eas revelare. Iacula enim que previdentur, minus feriunt.
marg.| {83.839H. n} Revelavit autem] Ubi rationem assignat quare liber iste nominatus sit Apocalypsis, propter revelationes scilicet de quibus hic agitur. Unde ostenditur quis, cui revelaverit : quia ita disposuit Deus pater revelare.
marg.| {83.839H. o} Autem] id est sed.
marg.| {83.839H. n} Revelavit tota Trinitas Christo secundum humanitatem] id est Christo in quantum est homo, quia in quantum Deus ipse etiam sibi homini revelavit.
marg.| {83.839H. p} Christus vero Ioanni per Angelum] scilicet revelavit.
marg.| {83.839H. q} Ioannes Ecclesie] Asiane specialiter, sed generaliter universe.
marg.| {83.839H. r} De qua revelatione hunc librum composuit] Ioannes.
marg.| {83.839H. s} Unde liber iste Apocalypsis dicitur, id est revelatio, quia hic continentur] in eo scilicet que Deus revelavit Ioanni, et Ioannes Ecclesie, quanta scilicet Ecclesia passa sit in tempore primitivo, id est in principio fundationis sue, et plantationis novelle.
marg.| {83.839H. t} Et] quanta etiam, (nunc) id est moderno tempore (patiatur.)
marg.| {83.839H. u} Et] supple quanta (passura sit novissimis temporibus,) scilicet (Antichristi) tempore.
marg.| {83.839H. x} Quando tanta erit tribulatio, ut si fieri potest, etiam moveantur electi] Sumptum est de Mt. 24.b. Et de hac materia inf. 13. et 14. Nec solum tribulationes, imo.
marg.| {83.839H. y} Et] scilicet continentur in hoc libro, (que premia pro his,) scilicet tribulationibus.
marg.| {83.839H. b} Susceptura] est Ecclesia, scilicet.
marg.| {83.839H. z} Et nunc] in presenti seculo.
marg.| {83.839H. a} Et in futuro] inf. 21.a. et 22.b. et quare de premiis subiungat post tribulationes ostendit dicens.
marg.| {83.839H. c} Ut quos denuntiata supplicia terrent, promissa premia letificent] quia ut dicit beatus Gregorius Consideratio premii minuit vim flagelli.
marg.| {83.839H. d} Ideo liber] Tertia pars, in qua ostendit quare liber iste {83.839H. 364vb } dicatur prophetia, dicens (Ideo) scilicet quia premia bonorum hic prenuntiantur, et pene malorum.
marg.| {83.839H. e} Liber inter reliquas scripturas Novi testamenti etc.  Prophetiis] Veteris, scilicet testamenti. Et hoc probat triplici ratione. Primo per hoc, quod Novum Testamento prestantius est quam Vetus. Secundo, quia multa de mysteriis Christi iam impleta prophetat, ibi (Quia de Christo, etc.) Tertio, quia trifaria est ei data prophetia, ceteris una ibi   [ Vel   etiam ideo] etc. Dicit ergo :
marg.| {83.839H. f} Sicut enim Novum Testamentum prestat Veteri] Contra. Ezec. 1.d. Rota erat in rota, id est Testamentum Vetus in novo, et e converso ergo unum non prestat alii. Solutio : Vetus est in Novo per explicationem, sed Novum in Veteri per implicationem. Item Vetus est in Novo materialiter, novum in Veteri formaliter. Et propter hoc Novum prestantius est, quam Vetus, sicut forma elegantior est, quam materia.
marg.| {83.839H. g} Evangelium legi] scilicet prestat.
marg.| {83.839H. h} Ita hec] etc. scilicet prestat. Ergo Ioannes fuit prestantior aliis Prophetis. Contra. In principio Psalterii in Glossa dicitur, quod David fuit eximius Prophetarum. Item sup. Lc. 2. Prophetavit autem et Zacharias, dicit Glossa Patet quod Zacharias fuit in Prophetis eximius. Item Mt. 17.a. Apparuerunt cum illo Moyses, et Elias Glossa Prophetarum eximius. Item Nm. 12.b. Si quis fuerit inter vos Propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum, et ait. At non talis servus meus Moyses, quasi dicat. Non est talis, sicut Moyses. Item Dt. cap. 34.c. Non surrexit Propheta ultra in Israel, sicut Moyses, Glossa Quia Moyses fuit prestantior omnibus Prophetis Veteris Testamenti. Solutio : Hec ultima Glossa solvit totum : quia Ioannes fuit propheta Novi testamenti, et ideo prestantior aliis omnibus predictis et pro dictorum profunditate, et pro revelantis magnitudine, et pro ipsius dicentis auctoritate. Fuit enim Apostolus, et omnes Apostoli erant auctoritate priores, quam Prophete. Unde Hieronymus in secundo Prologo Biblie, Confidenter cunctis illis Apostolos prefero : per istorum os Christus mihi sonat, quos ante Prophetas inter spiritualia charismata positos lego : Eph. 4.b. Ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam vero Prophetas, etc. Tamen notandum, quod omnium predictorum quilibet fuit eximius, sed diversimode. Elias dicitur eximius quoad carnis integritatem, signorum operationem, vite austeritatem liberam increpationem : David propter sermonis facilitatem, prophetie apertionem, regiam dignitatem, mansuetudinem, penitentie acerbitatem. Item Moyses propter preceptorum Dei apertam promulgationem : Item Zacharias propter strenuam invitationem ad opus Domini : valde enim fuit strenuus invitator populi ad cultum Dei.
marg.| {83.839H. i} Quia de Christo] Alia ratio quare prestantior. (Quia de Christo, etc.) Deinde subiungit tertiam rationem dicens.
marg.| {83.839H. k} Vel etiam ideo] scilicet prestantior.
marg.| {83.839H. l} Quia cum aliis] Prophetis.
marg.| {83.839H. m} Unifaria] tantum.
marg.| {83.839H. n} Isti trifaria data est prophetia] scilicet Ioanni (simul) scilicet de preterito, et presenti, et futuro.
marg.| {83.839H. o} Ad cuius confirmandam] Quarta pars in qua ostendit huius libri auctoritatem. Ad cuius libri.
marg.| {83.839H. p} Confirmandam auctoritatem concurrit etiam auctoritas mittentis, et deferentis, et accipientis] Et exponit dicens.
marg.| {83.839H. q} Mittentis, scilicet  Trinitatis, et deferentis, {83.839H. 365ra } scilicet  Angeli et accipientis, scilicet  Ioannis] quasi diceret. Ex his habet auctoritatem liber iste, quia et Trinitas ea que ibi dicuntur, revelavit ; et revelationes Angelus apportavit ; et Ioannes qui fuit Apostolus, Ecclesiis nuntiavit. His tribus testibus bene credendum est, quia in ore duorum, vel trium testium stabit omne verbum. Mt. 18.b.
marg.| {83.839H. a} Cum autem] Quinta pars in qua ostendit quo genere Visionis hec viderit Ioannes, dicens   [Cum autem Ioanni hec in visione fuerint revelata] 1Cor. 2.c. Nobis autem revelavit Deus.
marg.| {83.839H. b} Et sint tria genera visionum, sub quo genere] etc. sic, quod ab aliquo alio videri non potest : sicut Balthasar vidit manum scribentis. Dn. 5.a. Et Eliseus currum igneum in quo Elias raptus est, 4Rg. 2.b. et Moyses rubum ardentem : Ex. 3.a. Et puer Elisei currus igneos et exercitus in monte Samarie 4Rg. 6.d. Nec dicitur visio, nisi contineat quid mysticum, quod revelante sciatur.
marg.| {83.839H. c} Alia spiritualis seu imaginaria, cum videlicet dormientes, vel   vigilantes, imagines rerum cernimus, quibus aliquid aliud significatur] quam quod scilicet videmus.
marg.| {83.839H. d} Sicut vidit Pharao spicas] id est spicarum imagines : Gn. 4.a.
marg.| {83.839H. e} Et Moyses rubum ardere] Salva pace Gilberti, hec visio magis est corporalis, quia et oculis corporalibus videbat Moyses, et corporale erat, quod videbatur, scilicet domus vel rubus : pro tanto tamen potest dici imaginaria, quia videbatur ignis, qui forsitan non erat. Imaginaria fuit visio Petri : Act. 10.b. quando positus in extasi vidit quadrupedia, et serpentia, et dictum est ei, Macta, et manduca.
marg.| {83.839H. f} Ille dormiens] scilicet Pharao.
marg.| {83.839H. g} Iste vigilans] scilicet Moyses.
marg.| {83.839H. h} Alia intellectualis, quando videlicet Spiritu sancto revelante intellectui mentis] que est vis anime superior, qua illustrata intelligit veritatem, ut dicit Augustinus super illud 1Cor. 14.a. Qui loquitur lingua.
marg.| {83.839H. i} Veritatem mysteriorum] id est secretorum.
marg.| {83.839H. k} Sicut est, capimus] Hoc est, quando res intellectuales que sine imagine sunt, videmus. Unde dicit Glossa super 2Cor. 12.a. Hac visione cernuntur que non sunt corporea, nec ullas gerunt formas corporum similes : velut ipsa mens, et omnis anime affectio. Quo enim alio modo ipse intellectus, nisi intelligendo conspicitur ? Nullo : ita caritas, gaudium, pax, fides et huiusmodi, quibus appropinquatur Deo, et ipse Deus ex quo omnia per quem omnia, in quo omnia.
marg.| {83.839H. l} Quomodo] ultimo, scilicet visione intellectuali.
marg.| {83.839H. m} Vidit Ioannes, que in hoc libro referuntur] Sed videtur Glossa esse contraria huic verbo Prologi, que dicit in principio huius libri, Ioannes vero imagines vidit, et in eis veritatem intellexit : ergo eius visio imaginaria fuit. Solutio : Secundum diversos respectus, et imaginaria, et intellectualis potest dici : Imaginaria, qui imagines vidit ; Intellectualis quia mentis intellectu illuminato a Spiritu sancto veritatem cognovit. Et per hoc patet, quod ipse verissime fuit Propheta, quia sicut dicit Glossa Augustini super illud 1Cor. 14.a. Qui loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo, Minus Propheta est, qui solum rerum imagines videt, sicut Pharao : Gn. 14.a. Magis autem, qui intelligit veritatem sicut Ioseph, qui veritatem intellexit, quando Pharao imagines quas viderat enarravit. Sed utrumque precellit, qui et imagines videt et intelligit veritatem, sicut Daniel qui de somnio Regis {7.65rb} et imagines vidit, et veritatem intellexit : Dan. 2.c. Unde et sequitur hic.
marg.| {83.839H. n} Non enim figuras tantum vidit spiritu] etc. Sicut. Isaias, Hieremias, Ezechiel, etc. Tamen notandum, quod sine omni imagine, solo Spiritus sancti instinctu res viderunt aliqui prophetarum, ut David, quid tamen visa transformavit in imagines sub quibus veritatem intellexit : ut quando dixerat, Beatus vir, qui non abiit, etc. postea dixit, Et erit tamquam lignum, etc. loquens de eodem. Alii viderunt imagines sub quibus veritatem intellexerunt, quam exprimendo, et docendo prius imagines posuerunt et tandem eas exposuerunt, ficu Isaias et ceteri. Quod patet Hier. cap. 1.c. ubi ollam vidit succensam, quod exponit dicens, Ab Aquilone pandetur omne malum etc. Item Ioannes et imagines vidit, et veritatem intellexit, sed annuntiando quod viderat, imagine ostendit nec eas exposuit : et propter hoc etiam est maior difficultas in libro hoc quam in ceteris prophetiis. Sicut in ultima visione Ezechielis maior est difficultas, quam in prima, quia cetera, que sequuntur primam visionem usque ad ultimam, exponunt primam, sed ultima ambigua est, et inexposita.
marg.| {83.839H. o} Vidit autem] etc. hunc librum.
marg.| {83.839H. p} In Patmos insula relegatus] ab Imperatore   [Domitiano in exilium] Domitiano inquam
marg.| {83.839H. q} Principe impiissimo] infra 1.b. Fui in insula, que appellatur Patmos propter verbum Dei, et testimonium Iesu Christi.
marg.| {83.839H. r} Hac eum] Septima pars in qua ostendit quare scripsit dicens,   [Hac eum ad scribendum compellente causa etc.  in Ecclesiis quibus preerat] Asie minoris.
marg.| {83.839H. s} Multa pullulaverunt atque inoleverunt] id est increverunt.
marg.| {83.839H. t} Vitia] que mores corrumpunt.
marg.| {83.839H. u } Atque diverse hereses] que fidem violant. Et hoc probat manifestans cuiusmodi hereses ibi pullulant, dicens ?
marg.| {83.839H. x} Erant enim] id est in Asia minori.
marg.| {83.839H. y} Dicentes Christum] etc. et hoc dicebant.
marg.| {83.839H. z} Qui temporaliter] etc. non attendentes illud Apostoli Gal. 4.a. Ubi venit plenitudo temporis misit filium suum, factum ex muliere, etc. Etsi ergo temporaliter natus est de Maria Virgine, eternaliter tamen genitus est de patre, Ps. 109. Ante luciferum genui te.
marg.| {83.839H. a} Quos Ioannes] etc. ut scriptoris non ut auctoris.
marg.| {83.839H. b} Redarguit dicens. In principio] id est in patre qui est principium sine principio.
marg.| {83.839H. c} Erat Verbum] Io. 14.b. Ego in patre et pater in me est. Et si ergo pater eternus, et filius eternus, quia Io. 10.f. Ego et pater unum sumus.
marg.| {83.839H. d} Et in hoc libro] scilicet redarguit eos :
marg.| {83.839H. e} Cum dicit ego sum alpha et omega] id est principium et finis.   [Dicebant etiam quidam] etc. non credentes Domino dicenti Mt. ult. d. Ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi.
marg.| {83.839H. f} Et pro labore non premium eternum suscepturam] cum tamen dicatur Sap. 12.d. Reddit Deus mercedem laborum sanctorum suorum.
marg.| {83.839H. g} Horum ergo errores volens destruere Ioannes ostendit Christum principium esse, et finem] Unde Is. 44.a.
marg.| {83.839H. h} Ante me dicit Christus]
marg.| {83.839H. i} Non est formatus Deus] vel formatur.
marg.| {83.839H. k} Et post me non erit] quasi dicat, Ego sum sine principio et fine fine.
marg.| {83.839H. l} Et Ecclesiam] ostendit scilicet.
marg.| {83.839H. m} Per exercitium tribulationum non deficere, sed proficere] Hoc facit infra capitulo duodecimo d. {83.839H. 365va } ubi dicit, quod mulieri date sunt ale due aquile magne, ut volaret in desertum locum ubi alitur per tempus et tempora, et dimidium temporis, a facie serpentis. Sicut aurum in igne non deficit, sed proficit, quia depuratur et purgatur.
marg.| {83.839H. a} Et] ostendit infr. 21. et 22.
marg.| {83.839H. b} Pro] his scilicet tribulationibus modicis.   [Bravium eternum recipere] Ecclesiam scilicet, quando introducta in thalamum sponsi dotabitur dote bona dicens cum Lia. Gn. 30.c. Dotavit me Dominus dote bona, etiam hac vice mecum erit
marg.| {83.839H. d} Scribit autem] Ultima pars in qua ostendit ea, que in librorum initiis solent queri dicens   [Scribit autem Ioannes septem Ecclesiis Asie, et earum septem Episcopis de predictis] hereticorum sci. licet fallaciis.
marg.| {83.839H. e} Instruens] eos ad cavendum :
marg.| {83.839H. f} Et in eis per eam] id est Ecclesiam Asianam,
marg.| {83.839H. g} Totam Ecclesiam generalem docens] Et sic tangitur materia duplex huius libri, litteralis : et spiritualis : vel generalis et specialis. Unde et sequitur :
marg.| {83.839H. h} Est itaque materia Ioannis in hoc opere] etc. scilicet Ecclesie generaliter.
marg.| {83.839H. i} Videlicet, que in presenti] seculo patiatur.
marg.| {83.839H. k} Et que in futuro receptura sit] quia pro modica et levi tentatione gaudia eterna.
marg.| {83.839H. l} Intentio vero eius est monere ad patientiam que] scilicet patientia.
marg.| {83.839H. m} Servanda est] propter duo scilicet.
marg.| {83.839H. n} Tum quia brevis labor] Is. Abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio mea.
marg.| {83.839H. o} Tum quia premium magnum] Is. 54.b. In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, et in misericordia sempiterna misertus sum tui. Propter hoc dicit Ecclesiastici d.a « Usque ad tempus sustinebit patiens, et postea redditio iucunditatis ».
a Sir. 1, 29.
marg.| {83.839H. p} Modus tractandi talis] est,   [primo premittit] Ioannes scilicet
marg.| {83.839H. q} Prologum, et salutationem] Prologum cum dicit,   [Ioannes septem Ecclesiis]
marg.| {83.839H. r} Ubi] scilicet in Prologo   [reddit auditores] etc.
marg.| {83.839H. s} Quo premisso accedit ad narrationem] ibi   [Ego Ioannes frater vester] infr. 1.c.
marg.| {83.839H. t} Ante narrationem vero etc.  inducens ipsum loquentem] infra. 1.b.   [Ego sum alpha et omega, id est principium et finis]
marg.| {83.839H. u} Postea accedens ad narrationem distinguit septem visiones] secundum septem Ecclesias quibus scribit, vel secundum septem status Ecclesie generalis, que etiam revelationes dicuntur. Ita enim Ioanni sunt revelate, quod {83.839H.7. 365vb} et nobis sunt obscure et ignote, nisi a Spiritu sancto revelentur.
marg.| {83.839H. x} Quibus terminatis etc.  Apocalypsis Iesu Christi subaudi, hec est] quasi diceret, sic est supplendum.
marg.| {83.839H. y} Sicut] suppletur,
marg.| {83.839H. z} In aliis] libris, vel prophetiis.
marg.| {83.839H. a} Ut visio Isaie] subaudi, hec est Is. 1. Et Parabole Salomonis, subaudi, he sunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Expositio prologi ‘Omnes qui pie’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83a&chapitre=83a_Prol.839)

Notes :