Glossa ordinaria

<07.1> Prothema in Deuteronomium

Numérotation du verset Dt. ,1 
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 185rb; facsim., p. 369b} Fasciculus myrrhe dilectus 1   <meus> mihi a. Myrrha, arbor aromatica, quinque cubitis tantum in altum excrescit, cuius cortex et radix et folia et omnia amara sunt. Myrrha amara est et cadaveribus apponitur ut arceat putredinem vermium. Hec est lex vetus in quinque libris comprehensa; amara, id est nemini parcens, unde et Marath designata est; apposita cadaveribus, id est inventa pro peccatoribus ut corruptionem criminum ab eis arceret. Huius fasciculus est Deuteronomius, id est ramusculorum plurium in unum collectio. Terminata autem2 lege in quatuor voluminibus, iste quintus additus est, diffuse dicta in unum breviter colligens, quedam etiam pretermissa supplens. Additus autem est illis ut numero legali satisfaceret. Quinarius enim numerus est Legis, quaternarius Evangelii. Unde et refectio quinque millium hominum in Evangelio ad patres Veteris Testamenti spectat: refectio quatuor millium ad patres novi; illis enim promissa sunt et data terrena que quinque sensibus subsunt; illis quadrata, id est soliditas terre viventium. Deservit etiam liber iste Evangelio in nomine, in explanationis serie, in sui dignitate. Dicitur enim hebraice Elleadabarim, grece deuteron<omium>3, latine secunda lex, non ut quidam dixerunt, altera post predictam, unde in predictis dicebatur: «Locutus est Dominus»b, hic autem «Locutus est Moyses»c. Sed secunda, id est secundo iterata, hoc nomine prefigurans Evangelium4 quod successit Legi, cui nullum succedet. Cum etiam multa breviter colligit et supplet quedam, formam Evangelii prefigurat. Hoc est enim"abbreviatum verbum quod fecit Dominus super terram"d et supplet imperfecta Legis; undee:"Non veni solvere legem sed adimplere". Cum autem hoc opus dicitur5 adeo dignum quod manibus regis gestari iubeatur, dignitatem Evangelii aperit, quod ordinatum est in manu Mediatoris. Cum ergo sic serviat Evangelio, merito est   fasciculus dilectus Christo, non tantum pro se, quantum quia ostendit «rotam in medio rote»f. Intentio est recapitulare predicta triplici fine, ut arctius6 memorie commendentur7, ut utilitas predictorum inculcetur. Quod enim utile est, sepe dicere, nec pigrum esse debet - ut ait Apostolusg - nec molestum audire. Et ut duritia Iudeorum condemnetur, qui totiens dicta non intellexerunt. Modus agendi: Premittit quasi prologum quo ostendit quis scripserit et quid etc.; post memorat grave delictum pro quo perierunt in deserto, ut hoc timore excitet ad audiendum; post separat civitates refugii; post recapitulat dicta et facta bona et mala supplet; post iubet hunc librum poni in arca et septimo anno legi omni Israeli in Scenophegia; post subdit canticumh: «Audite celi8«etc., in memoriam murmuris eorum et pene, obedientie et premii; et post benedictiones tribuum; ultimo de morte Moysi.A i
a Ct. 1, 12.
b Cf. v. g. Ex. 19, 8.
c Dt. 1, 1; Dt. 1, 3; cf. Ex. 32, 20.
d Cf. Rm. 9, 28 : « Verbum enim consummans et abbrevians in equitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram ».
e Mt. 5, 17.
f Ez. 1, 16; Ez. 10, 10.
g Cf. Phil. 3, 1.
h Dt. 32, 1-43: cantatur sabbato ad laudes matutinas officii cursus Romani et monastici.
i Deest in De Bruyne, Préfaces de la Bible latine.
1 dilectus] delectus PL
2 autem] enim PL
3 Elleadabarim... deuteronomium Rusch ] Elleh Haddebarim id est hec verba grece δευτερονόμιον quod est PL
4 p. E.] inv. PL
5 hoc opus - dicitur] inv. PL
6 arctius] corr., artius Rusch
7 commendentur] commendetur PL
8 celi] om. PL
Numérotation du verset Dt. ,2 
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 185rb; facsim., p. 369b} HEC  SUNT  VERBA etc. Premittit legislator titulum quasi prologum, in quo ostendit nomen auctoris et quid fecerit et ubi et quando. Sicut paulo post in glossa distinguetur et terminatur, ut quibusdam videtur, ibij:   Quadragesimo etc., vel inferius ibik:   Deus noster etc. Sed ad eorum evidentiam que in prologo, et eorum que sequuntur, tangenda est aliquantulum veritas historie. Ab exitu filiorum Israel de Egypto usquequo pervenerunt ad campestria Moab supra Iordanem fluxerunt quadraginta duo anni, in quibus diversis temporibus quadraginta duas mansiones fecerunt. Quando nubes levabatur, castra movebantur, et cum stabat, figebantur et manebant in eodem loco quousque iterum levabatur nubes. Prima mansio fuit in Ramesse, ultima in campestribus Moab. A Ramesse usque ad montem Sina, spatio quadraginta septem dierum, duodecim mansiones fecerunt, et hoc primo anno; et ibi fere totum annum steterunt. Ibi lex data est, ibi Genesis scriptus, Exodus, Numeri scripti sunt, et magna pars huius. Inde pedem moventes anno secundo pervenerunt in Cadesbarne et in spatio illo fecerunt {t. 1: Erfurt, f. 185va; facsim., p. 370a} viginti mansiones; de Cadesbarne miserunt exploratores qui revertentes nuntiaverunt terram bonam, sed robustos et gigantes homines invenerunt, et territi volentes redire in terram Egypti, unde iratus Dominus. Abierunt retro et lustraverunt montem Seir per triginta octo annos, ibi mortui et prostrati sunt murmurantes. In quadragesimo anno pervenerunt ad Cadesbarne, unde retro abierunt per desertum, et in illo spatio novem mansiones iterum fecerunt. Undecimo vero die9 Moyses antequam veniret ad Cadesbarne, legem solo verbo recapitulavit, et de Cadesbarne usque ad campestria Moab, et illo spatio undecim dierum scripto voluit commendare. Ecce de primo anno duodecim, de secundo una et viginti, de reliquis novem; et ita quadraginta due mansiones.B
j Dt. 1, 3.
k Dt. 1, 6.
9 Undecimo... die] Undecim... dies PL113
Numérotation du verset Dt. ,3 
marg.| 3. Hec fuit causa huius libri ut scilicet que facta fuerant breviter collecta, artius tenerentur in memoria. Facile enim retinentur que breviter dicuntur.£C



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dt. Prothema in Deuteronomium), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=07&chapitre=07_)

Notes :