Glossa ordinaria

Capitulum 24

Numérotation du verset Dt. 24,1 

Si acceperit
homo
uxorem
et habuerit eam et non invenerit
gratiam ante oculos eius propter aliquam feditatem
scribet libellum
repudii et dabit in manu illius et dimittet eam de domo sua.
Numérotation du verset Dt. 24,2 

Cumque egressa alterum maritum duxerit
Numérotation du verset Dt. 24,3 

et ille quoque oderit eam dederitque ei libellum repudii et dimiserit de domo sua
vel certe mortuus fuerit
Numérotation du verset Dt. 24,4 

non poterit prior maritus recipere eam in uxorem quia polluta est
et abominabilis facta est coram Domino. Ne peccare
facias terram tuam quam Dominus Deus tuus tibi tradiderit possidendam.
Numérotation du verset Dt. 24,5 

Cum acceperit
homo nuper uxorem
non procedet ad bellum
nec ei quippiam necessitatis
iniungetur publice sed vacabit absque culpa
domui sue ut uno anno letetur cum uxore sua.
Numérotation du verset Dt. 24,6 

Non accipies
loco
pignoris
inferiorem
et superiorem molam
quia animam suam apposuit tibi.
Numérotation du verset Dt. 24,7 

Si deprehensus fuerit homo
sollicitans
fratrem suum de filiis Israel et, vendito eo,
accipiens pretium
interficietur
et auferes malum
de medio tui.
Numérotation du verset Dt. 24,8 

Observa diligenter
ne incurras1 plagam lepre
1 incurras] + in Weber
sed facies quecumque docuerint te
sacerdotes levitici generis
iuxta id quod precepi eis
et imple sollicite.
Numérotation du verset Dt. 24,9 

Mementote
que fecerit Dominus Deus vester Marie in via cum egrederemini de Egypto
Numérotation du verset Dt. 24,10 

cum repetes
a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi non ingredieris domum eius ut pignus auferas
Numérotation du verset Dt. 24,11 

sed stabis foris et ille tibi proferet quod habuerit
Numérotation du verset Dt. 24,12 

si2 autem pauper est non pernoctabit apud te pignus
2 si] sin Weber
Numérotation du verset Dt. 24,13 

sed statim reddes ei ante solis occasum ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi et habeas iustitiam coram Domino Deo tuo
Numérotation du verset Dt. 24,14 

non negabis
mercedem indigentis et pauperis fratris
tui sive advene
qui tecum moratur in terra
et intra portas tuas
est
Numérotation du verset Dt. 24,15 

sed eadem die reddes ei pretium laboris sui
ante solis occasum
quia pauper est
et ex eo sustentat animam suam
ne clamet
contra te ad Dominum et reputetur tibi in peccatum
Numérotation du verset Dt. 24,16 

non occidentur patres
pro filiis nec filii pro patribus
sed unusquisque pro peccato suo3 morietur
3 peccato suo] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 24,17 

non pervertes
iudicium advene
et pupilli
non4 auferes pignoris loco vidue
4 non] nec Weber
vestimentum
Numérotation du verset Dt. 24,18 

memento quod servieris in Egypto
et eruerit te
Dominus Deus tuus inde idcirco precipio tibi
ut facias hanc rem
Numérotation du verset Dt. 24,19 

quando messueris segetem
in agro tuo et oblitus manipulum
reliqueris
non reverteris
ut tollas eum sed advenam5
5 advenam] + et Weber
pupillum et viduam
auferre patieris ut benedicat
tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum
Numérotation du verset Dt. 24,20 

si fruges colligeris6
6 colligeris] colliges Weber
olivarum
quicquid remanserit in arboribus non reverteris ut colligas sed relinques advene
pupillo ac vidue
Numérotation du verset Dt. 24,21 

si vindemiaveris vineam tuam
non colliges remanentes racemos
sed cedent in usus advene
pupilli ac vidue
Numérotation du verset Dt. 24,22 

memento quod et tu servieris in Egypto
et idcirco precipio7 tibi ut facias hanc rem.
7 precipio] precipiam Weber

Capitulum 24

Numérotation du verset Dt. 24,1 
homo
interl.| quilibet
uxorem
interl.| terrene actionis curam
marg.| SI  ACCEPERIT  HOMO. GREGORIUS. Moraliter. Homo ut orem accipit cum terrene actionis curam suscipit. Feditatem agnoscit cum pollutam esse per peccata sentit.   Dimittet eam de domo sua, id est amorem eius, abiicit a mente sua. Egressa alterum accipit quia terrenam actionem quam deferis, alius concupiscit. Ipsi quoque in odium venit et eam utiliter dimittit. Unde bene sequitur:   Si dimiserit eam ut mortuus fuerit etc. Quisque terrenam curam aut dimittit aut moritur, id est aut non ex animo succumbit, aut per eum funditus in anime vita succumbit. Sive ergo sequens maritus dimiserit sive mortuus fuerit, prior non recipiet eam in uxorem, quia polluta est ut scilicet qui semel terrenam curam reliquit ad eam ultra non redeat quam ipse proprio iudicio polluit, qui prius deservit quia pollutam cognovit.
marg.| Mystice. Si acceperit homo uxorem etc. Christus uxorem sibi accepit cum synagogam sibi copulavit quam legem tribuendo in iudicio et iustitia et misericordia desponsavit, sed illa non invenit gratiam propter incredibilitatem et idolatrie feditatem. Scripsit enim libellum repudii, id est Evangelium in quo declaratur quam indigna fuerit spiritualis consortii, cum Christum crucifigendum tradidit Barrabam elegit. Datus est in manus eius libellus repudii cum potestas data est crucifigendi. Ideo   de domo , id est Ecclesia eiecta est, unde: «Multi veniunt ab oriente et occidente et recumbent cum Abraham, Isaac et Iacob in regno celorum»a, filii autem regni eicientur in tenebras exteriores, quod autem sequitur.   Cumque egressa alterum maritum duxerit etc. Significat quod licet apostoli post passionem et resurrectionem Christi eam ad fidem et penitentiam provocaverit (f. 203vb) et spiritualibus nupciis copulare voluerint tamquam indigna et errore polluta abominabilis permansit. Unde: «Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repulistis illud etc.»b
a Mt. 8, 11.
b Act. 13, 46.
marg.| AUGUSTINUS. Multe erant in lege cause dimittendi uxores. Christus solam fornicationem excipit, ceteras molestias iubet pro fide et castitate coniugii sustineri. Et mechum dicit eum qui eam duxerit que alligata est viro, id est quamdiu vir eius vixerit, quo mortuo soluta est. Vir quoque si dimiserit, aliam non ducat. Si autem nec illi nubere nec huic licet alteram ducere, viva uxore quam dimisit multo minus licet cum qualibet scortari. Beatiora sane coniuga que sine filiis procreandis sive terrena prole contempta, pari consensu continentiam servare possunt. Nec illud est contra quod Dominus coniugem dimitti vetat. Non enim dimittit qui cum ea non carnaliter, sed spiritualiter vivit ut qui habent uxores sint quasi non habentes.
et habuerit eam et non invenerit
interl.| quia terrena actio priusquam habeatur fortiter amatur antequam feda cognoscatur
gratiam ante oculos eius propter aliquam feditatem
interl.| peccatum quod cognoscit in ea
scribet libellum
marg.| SCRIBET  LIBELLUM. Ad duriciam cordis vestri scripsit Moyses preceptum istud: «Malens, scilicet indulgere discidium quam committi homicidium».
repudii et dabit in manu illius et dimittet eam de domo sua.
interl.| id est abiiciet amorem eius a mente
interl.| quia terrenam actionem quam alius deservit, alius concupiscit
Numérotation du verset Dt. 24,2 
Cumque egressa alterum maritum duxerit
Numérotation du verset Dt. 24,3 
et ille quoque oderit eam dederitque ei libellum repudii et dimiserit de domo sua
interl.| non ex animo succumbendo ei
vel certe mortuus fuerit
interl.| in anima succumbendo ei
Numérotation du verset Dt. 24,4 
non poterit prior maritus recipere eam in uxorem quia polluta est
interl.| ipsius iudicio quia eam quasi pollutam prius dimisit
et abominabilis facta est coram Domino. Ne peccare
interl.| vel pollui
marg.| NE  PECCARE. Polluit terram suam qui concupiscenciis carnalibus inquinat corpus suum. Ideo necesse est ambitionem presentis vite citius domari ne valeat dominari. Et cum terrena actio semel fuerit repulsa, non est repetenda ne post tergum respiciat qui in aratro manum posueratc.
c Cf. Lc. 9, 62.
facias terram tuam quam Dominus Deus tuus tibi tradiderit possidendam.
Numérotation du verset Dt. 24,5 
Cum acceperit
marg.| CUM  ACCEPERIT. Quasi quicumque carnalibus desideriis se obligat ad regimen Ecclesie et ad spiritualem miliciam se non habilem esse cognoscat. Quia nemo militans Deo implicat se secularibus negociis ut ei placeat cui se probavit. Unde: «Nemini cito manum imposueris»d.
d 1 Tim. 5, 22.
homo nuper uxorem
interl.| carnalem delectationem
non procedet ad bellum
interl.| contra demones
nec ei quippiam necessitatis
interl.| ecclesiastice cure
iniungetur publice sed vacabit absque culpa
interl.| quam incurrisset si Ecclesiam regendam suscepisset
domui sue ut uno anno letetur cum uxore sua.
Numérotation du verset Dt. 24,6 
Non accipies
interl.| auferes
marg.| NON  ACCIPIES. Loco ergo pignoris mola superior autem inferior non tollatur quia qui predicat peccatori tanta dispensatione predicare debent ut non relicta spe timorem subtrahat, nec subtracta spe timorem relinquat.
marg.| ISIDORUS. Tollit molam superiorem qui peccatum flenti dicit. Non habebis veniam de commissis. Tollit inferiorem qui peccatum palpando dicit age malum quantum vis, Deus pius est et ad veniam paratus, utiliter utraque mola habetur, si spes sit cum emendante formidine et formido cum spe.
marg.| GREGORIUS. NON  ACCIPIES  LOCO  PIGNORIS etc. Accipere aliquando auferre dicimus, unde et aves que alias rapiunt accipitres vocamus. Unde: Si quis devorat, si quis accipit, id est rapit. Pignus debitoris confessio peccatoris. Hoc accipitur cum a peccatore peccati confessio tenetur. Superior et inferior mola spes et timor. Spes ad alta subvehit. Timor autem cor inferius premit. Una mola sine altera inutiliter habetur. Peccatoris ergo pectore semper debent spes et formido coniungi quia incassum misericordiam sperat si iustitiam non timeat et incassum metuit qui non confidit.
loco
pignoris
interl.| confessionis peccatoris que est pignus emendationis
inferiorem
interl.| timorem qui quasi pigra mola iacet immobilis
interl.| spem que mira celeritate voluitur et acceptas fruges ad usum hominum molit et minuit
quia animam suam apposuit tibi.
Numérotation du verset Dt. 24,7 
Si deprehensus fuerit homo
interl.| seductor
sollicitans
interl.| ad peccandum
fratrem suum de filiis Israel et, vendito eo,
interl.| cum peccamus diabolo venundamur
accipiens pretium
interl.| intentionis sue finem
interficietur
interl.| spiritualiter
et auferes malum
interl.| excommunicabitur
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 204ra; facsim., p. 407a} AUFERES  MALUM. AUGUSTINUS. Assidue hoc scriptura dicit cum malos iubet occidi sicut ibi: «Auferte malum ex vobismetipsis»e, id est malignum secundum grecum masculinum genere non hoc malum, eum scilicet qui tale aliquid commisit ut excommunicatione dignus sit. Hoc enim nunc agit in Ecclesia excommunicatio quod tunc interfectio. Quamvis illud Apostolicum aliter intelligi possit ut unusquisque malum vel malignum ex seipso auferat. Qui sensus acceptabilior esset si hoc malum vel hoc malignum non hunc malignum scriptum esset. Nunc vero credibilius est de homine dictum quam de vitio quanquam eleganter posset intelligi homo auferre a se malum hominem sicut dictum est: «Exuite vos veterem hominem»f, quod exponens ait: «Qui furabatur iam non furetur»g.
e 1Cor. 5, 13.
f Cf. 1 Col. 3, 9.
g Eph. 4, 28.
de medio tui.
Numérotation du verset Dt. 24,8 
Observa diligenter
interl.| ab hereticis quorum sermo ut cancer serpit
ne incurras1 plagam lepre
1 incurras] + in Weber
interl.| peccati vel erroris
interl.| super cathedram Moysi sederunt scribe et pharisei que dicunt vobis facite
marg.| PLAGAM  LEPRE. Nota propter peccatum hanc infirmitatem hominibus accidere, sicut Ozie qui sacerdotium usurpavith.
h Cf. 2 Par. 26, 14.
sed facies quecumque docuerint te
interl.| contra peccatum vel heresim
sacerdotes levitici generis
interl.| apparet omnem sacerdotem levitam fuisse quamvis non omnis levita sacerdos fuerit
iuxta id quod precepi eis
interl.| non quod addunt vel fingunt
et imple sollicite.
Numérotation du verset Dt. 24,9 
Mementote
interl.| ut caucatis
que fecerit Dominus Deus vester Marie in via cum egrederemini de Egypto
interl.| id est synagoge murmuranti contra Ethiopissam, id est Ecclesiam
Numérotation du verset Dt. 24,10 
cum repetes
interl.| prohibet violentiam et commendat misericordiam
marg.| CUM  REPETES. AUGUSTINUS. Ad opus misericordie pertinet ut pignorator in domum non intret nec fiat perturbatio debitor et debitorem admonet pignus proferre creditori. Sed movet quod iubet egenti pignus eodem die restitui quia non habet ubi dormiat. Cur non potius creditori precipit ut non auferat quod eodem die restituendum? Quid si ad compellendum debitorem fieri voluit? Quomodo se urgeat ad reddendum cum sciat se pignus eodem die recepturum? Ante forte propter memoriam fieri, hoc voluit ne obliviscatur reddere? Et tunc non reddat si vere non habeat? Maxime quia creditoris misericordia vincitur cui non debet esse ingratus si pignus receperit in quo dormiat. Creditori quoque cum non reddiderit debet cum credere non habere cui hac etiam indiget misericordia ut pignus sibi restituatur non habens ubi dormiat.
a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi non ingredieris domum eius ut pignus auferas
Numérotation du verset Dt. 24,11 
sed stabis foris et ille tibi proferet quod habuerit
Numérotation du verset Dt. 24,12 
si2 autem pauper est non pernoctabit apud te pignus
2 si] sin Weber
Numérotation du verset Dt. 24,13 
sed statim reddes ei ante solis occasum ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi et habeas iustitiam coram Domino Deo tuo
Numérotation du verset Dt. 24,14 
non negabis
interl.| secundum historiam affectum misericordie et equitatis opera erga pauperes commendat
marg.| NON  NEGABIS. Qui evangelium annunciat de Evangelio vivat. «Dignus est enim operarius mercede sua»i.
i Lc. 10, 7; 1 Tim. 5, 18.
mercedem indigentis et pauperis fratris
interl.| cui sacculus et pera interdicitur
interl.| qui est pauper spiritu
tui sive advene
interl.| «advena ego sum in terra et peregrinus sicut omnes patres mei etc.»j
j Ps. 38, 13.
interl.| exilii
et intra portas tuas
interl.| Ecclesiam: «Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob»k
k Ps. 86, 2.
est
interl.| exspectans
Numérotation du verset Dt. 24,15 
sed eadem die reddes ei pretium laboris sui
interl.| laborantem agricolam oportet primum accipere de fructibus
interl.| seminavimus vobis spiritualia non magnum est si vestra carnalia metamus
ante solis occasum
interl.| finem mundum
quia pauper est
interl.| in hoc mundo
et ex eo sustentat animam suam
interl.| usquequo premia eterna suscipiat
ne clamet
interl.| re si non voce
contra te ad Dominum et reputetur tibi in peccatum
Numérotation du verset Dt. 24,16 
non occidentur patres
marg.| NON  OCCIDENTUR  PATRES. AUGUSTINUS. Etiam lex dicit sua quemque culpa interimendum. Quid est ergo quod dicitur reddens peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem? An de filiis nondum natis intelligendum propter originale peccatum quod ex Adam traxit genus humanum? Hic autem de filiis iam natis facta est distinctio ut quisque moriatur in peccato suo. Nihil enim trahit ex patre peccante qui iam natus est. Sed cum ibi dicitur: «His qui oderunt me»l, manifestum est illam condicionem posse mutari si filii parentum suorum facta non fuerint imitati. (f. 204rb) Nam et illud ex Adam temporaliter redditur, quia omnes propter hoc moriuntur. Non autem in eternum eis qui fuerint per gratiam regenerati et in ea usque in finem permanserint. Quamvis merito queratur si redduntur peccata patrum in filios his qui oderunt Deum. Cur in tertiam et quartam generationem vel pretermissa prima vel secunda vel non etiam in cetereas permanente impietate et imitatione malorum parentum? An per septenarium universalitatem intelligi voluit? Nec posuit ipsum septenarium dicens: in septimam generationem, sed causam perfectionis eius. Ideo enim septenarius perfectus dicitur quia constat ex ternario primo, scilicet impari toto et quaternario primo pari toto. Similiter illud intelligendum puto in tribus et quatuor impietatibus non adversabor universas enim impietates non tres vel quatuor intelligi voluit.
l Dt. 5, 9.
pro filiis nec filii pro patribus
interl.| «filius non portabit iniquitatem patris etc. Anima que peccaverit ipsa morietur»m
m Ez. 18, 20.
sed unusquisque pro peccato suo3 morietur
3 peccato suo] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 24,17 
non pervertes
marg.| NON  PERVERTES. AUGUSTINUS. Septuaginta: Non declinabis iudicium advene et orphani et vidue. Non pignorabis vestimentum vidue. Cur non ait: et non pignorabis vestimentum eorum? Que causa est ut trium iudicium declinare vetuerit, pignus vestimentum soli vidue auferri. Nisi quia iudicia omnium facienda que non habent a quibus defendantur. Viduas vero admonet veras esse que pauperes sunt. Unde: «Si qua vidua filios vel nepotes habet, discat prius domum suam pie tractare etc.»n Et continuo subiunxit: «Que autem vere vidua est et desolata speret in Domino etc.»o Hanc veram viduam dixit que non habet a quibus sustentetur, que et viro et posteris et omni opere destituta est. Divitem quippe non diceret desolatam. Eo ipso quoque quod vestimentum prohibet auferre, pauperem ostendit. Creditor namque libentius auferret argentum quam vestimentum. Si autem multa habet et superflua, quomodo est vere vidua? Vera enim vidua desolata est nec deliciosa. Quecumque autem divites nubere nolunt, continentia in eis laudatur non desolatio commendatur.
n 1 Tim. 5, 4.
o 1 Tim. 5, 5.
iudicium advene
interl.| qui non potest se defendere in aliena terra
et pupilli
interl.| qui parentibus caret
non4 auferes pignoris loco vidue
4 non] nec Weber
interl.| que merito caret, immo pauper et omnino desolata que est vera vidua
marg.| VIDUE. Vidua anima ante diabolo iuncta cui converse fidei vestimentum non est auferendum.
vestimentum
Numérotation du verset Dt. 24,18 
memento quod servieris in Egypto
interl.| mundo
et eruerit te
interl.| in sanguine filii
interl.| de potestate tenebrarum
Dominus Deus tuus inde idcirco precipio tibi
interl.| ne sis ingratus scilicet
ut facias hanc rem
interl.| misericordiam commendat
Numérotation du verset Dt. 24,19 
quando messueris segetem
interl.| meditando legem
in agro tuo et oblitus manipulum
interl.| spiritualem sensum
reliqueris
interl.| non valens intelligere
non reverteris
marg.| NON  REVERTERIS. Invidendo gentibus que sunt advene testamentorum Dei.
ut tollas eum sed advenam5
5 advenam] + et Weber
interl.| iam non estis hospites et advene sed estis cives sanctorum
pupillum et viduam
interl.| que neglexisti
auferre patieris ut benedicat
interl.| multiplicet te et tua
tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum
interl.| qui non laboret non manducet
Numérotation du verset Dt. 24,20 
si fruges colligeris6
6 colligeris] colliges Weber
marg.| SI  FRUGES  COLLEGERIS. Etsi superbi colligant et improbi ille misericordiam facit qui hoc animo dimittit ut egentes habeant. Preterea cum hec populo precipiuntur qui non indigent admonentur ne ista querant. Si autem quesierint tamquam predones pauperum iudicandi sunt.
olivarum
interl.| Scripturarum
quicquid remanserit in arboribus non reverteris ut colligas sed relinques advene
interl.| ut supra
Numérotation du verset Dt. 24,21 
si vindemiaveris vineam tuam
interl.| sub qua requiescit sanctus
marg.| VINEAM  TUAM. Vineam de qua colligitur vinum quod letificat cor hominisp.
p Cf. Ps. 103, 15.
non colliges remanentes racemos
interl.| sententias spirituales
sed cedent in usus advene
interl.| qui reliquerint diabolum patrem malorum
pupilli ac vidue
interl.| que fugit diaboli matrimonium
Numérotation du verset Dt. 24,22 
memento quod et tu servieris in Egypto
interl.| venundatus sub peccato
et idcirco precipio7 tibi ut facias hanc rem.
7 precipio] precipiam Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dt. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=07&chapitre=07_24)

Notes :