Capitulum 2
Numérotation du verset
1Par. 2,1
Filii autem Israel :
Ruben, Simeon, Levi, Iuda, Isachar, et Zabulon,
Numérotation du verset
1Par. 2,2
Dan, Ioseph, Beniamin, Neptalim, Gad et1 Aser.
1 et]
om. Weber
Numérotation du verset
1Par. 2,3
Filii Iuda :
Her, Onan2
2 Onan] Aunan
Weber cum graeco
Αυναν
et3 Sela. Hi4 tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis. Fuit autem Her primogenitus Iuda, malus coram Domino, et occidit eum.
3 et]
om. Weber
|
4 hi]
om. Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 2,4
Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara.
Omnes ergo filii Iuda quinque.
Numérotation du verset
1Par. 2,5
Filii autem Phares : Esrom et Chamul5.
5 Chamul] Hamul
Weber
Numérotation du verset
1Par. 2,6
Filii quoque Zare : Zamri6 et Ethan et Heman, Chalchal quoque et Daram7,
6 Zamri Ω
Clementina Rusch Weber
] Zambri
Weber
(
Amiatinus Cava
Λ L ΨD)
|
7 Daram] scrips cf. Ios. 15, 3., Daran
Rusch
, Darda
Weber
|
simul quinque.
Numérotation du verset
1Par. 2,7
Filii Charmi Achar qui turbavit Israel et peccavit in furto anathematis.
Numérotation du verset
1Par. 2,8
Filii Etham8
8 Etham
Edmaior.
(Amiatinus ΦRVP P Q ΨD ΩM)
Rusch
] Ethan
Edmaior.
(ΩS
plerique codd., edd.
)
Azarias.
Numérotation du verset
1Par. 2,9
Filii autem Esrom qui nati sunt ei : Ierameel et Ram et Calubi9 ;
9 Calubi] Chalubi
Weber
hic est Caleph10.
10 hic est Caleph
Rusch
]
om. Weber
; ab hinc ubique scripsimus Caleb
Numérotation du verset
1Par. 2,10
Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iuda.
Numérotation du verset
1Par. 2,11
Naasson quoque genuit Salma,
de quo ortus est Booz11.
11 Booz] Boez
Weber
Numérotation du verset
1Par. 2,12
Booz vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai.
Numérotation du verset
1Par. 2,13
Isai autem genuit
primogenitum Eliab12,
12 Eliab] Heliab
Weber
secundum Aminadab13, tertium Symmaha14,
13 Aminadab] Abinadab
Weber
|
14 Symmaha] Samaa
Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 2,14
quartum Nathanael, quintum Raddai,
Numérotation du verset
1Par. 2,15
sextum Asom15 septimum David.
15 Asom
Weber
] Ason
Rusch
Numérotation du verset
1Par. 2,16
Quorum sorores fuerunt : Sarvia et Abigail. Filii Sarvie : Abisai, Ioab et Asael, tres.
Numérotation du verset
1Par. 2,17
Abigail autem genuit Amasa, cuius pater fuit Iether Ismaelites.
Numérotation du verset
1Par. 2,18
Caleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Hierioth16. Fueruntque quoque17 filii eius Iaser18 et Sobab et Ardon.
16 Hierioth] Ierioth
Weber
|
17 quoque]
om. Weber
|
18 Iaser] Iesar
Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 2,19
Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephrata19 que peperit ei Hur20.
19 Ephrata
Rusch
] Ephrath
Weber
|
20 Hur Cava X ΨD ΩSM
Clementina
] Ur
Rusch Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 2,20
Porro Hur21 genuit Uri et Uri genuit Beseleel22.
21 Hur Cava X ΨD ΩSM
Clementina
] Ur
Rusch Weber
|
22 Beseleel ΩSJ
Rusch
] Bezeleel
Clementina
, Beselehel
Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 2,21
Post hec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad
et accepit eam cum esset annorum sexaginta que peperit ei Segub,
Numérotation du verset
1Par. 2,22
sed et Segub genuit Iair,
et possedit viginti tres civitates in terra Galaad.
Numérotation du verset
1Par. 2,23
Cepitque Gessur et Aram
oppida Iair et Canath et viculos eius sexaginta civitatum. Omnes isti filii Machir patris Galaad.
Numérotation du verset
1Par. 2,24
Cum autem mortuus esset Esrom, ingressus est Caleb ad Ephrata.
Habuit quoque Esrom uxorem Abia
que peperit ei Assur patremThechue23.
23 Thechue] Thecue
Weber
Numérotation du verset
1Par. 2,25
Nati sunt autem filii Ierameel primogeniti Esrom, Ram primogenitus eius et Buna et Aram24 et Asom et Achia.
24 Aram] Aran
Weber
Numérotation du verset
1Par. 2,26
Duxit quoque uxorem alteram Ierameel nomine Atthara25 que fuit mater Onam.
25 Atthara] Atara
Weber
Numérotation du verset
1Par. 2,27
Sed et filii Ram primogeniti Ierameel fuerunt, Moos et Iamin,
et Achar.
Numérotation du verset
1Par. 2,28
Onam autem habuit filios Semei et Iadan26. Filii autem Semei : Nadab et Abisur.
26 Iadan] Iada
Weber
Numérotation du verset
1Par. 2,29
Nomen vero uxoris Abisur Abiail27
27 Abiail
hic et ubique Weber
] Abiahil
Edmaior.
(ΣT E ΘH)
Rusch
etc., Abuail ΩJ ;
cum hebr.
, cf. LXX : Abigahil
Weber
(Q), Abigail ΩM, Abygail ΩS, Abihail
Clementina
que peperit Ahobban
et Molid.
Numérotation du verset
1Par. 2,30
Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis.
Numérotation du verset
1Par. 2,31
Filius vero Apphaim Iesi, qui Iesi28 genuit Sesan.
28 Iesi] Yesi ΩS
Porro Sesan genuit Ohooli29.
29 Ohooli] Oholi
Weber
Numérotation du verset
1Par. 2,32
Filii autem Iuda30 fratris Semei : Iether et Ionathan. Sed et Iether mortuus est absque liberis.
30 Iuda] Iada
Weber
Numérotation du verset
1Par. 2,33
Porro Ionathan genuit Phalath31 et Sisa. Isti fuerunt filii Ierameel primogeniti Esrom32.
31 Phalath] Phaleth
Weber
|
32 Primogeniti Esrom]
om. Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 2,34
Sesan autem non habuit filios sed filias et servum Egyptium nomine Ieraa.
Numérotation du verset
1Par. 2,35
Deditque ei filiam suam uxorem que peperit ei Ethei33.
33 Ethei] Eththei
Weber
Numérotation du verset
1Par. 2,36
Ethei34 autem genuit Nathan et Nathan genuit Zabab35.
34 Ethei] Eththei
Weber
|
35 Zabab] Zabad
Weber
, Zabat(h) U* ΨD; Zabuth : cf. 3Rg. 4, 5.
|
Numérotation du verset
1Par. 2,37
Zabab36 autem37 quoque genuit Ophal38
36 Zabab] Zabad
Weber
|
37 autem]
om. Weber
|
38 Ophal] Ophial ΩSM, Ophlal
Weber
|
et Ophal39 genuit Obed.
39 Ophal] Ophial ΩSM, Ophlal
Weber
Numérotation du verset
1Par. 2,38
Obed genuit Iehu. Iehu40 genuit Azariam.
40 Iehu utroque loco
Rusch
] Iheu
Cava
X ΣT, Iesu ΩJ, Ieu
Weber
Numérotation du verset
1Par. 2,39
Azarias genuit Helles. Helles genuit Helesa41.
41 Helesa] Elasa
Weber
Numérotation du verset
1Par. 2,40
Helesa42 genuit Zizamoi. Zizamoi43 genuit Sellum.
42 Helesa] Elasa
Weber
|
43 Zizamoi bis
Rusch (hapax)
] Sisamoi bis
Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 2,41
Sellum genuit Ithamian44. Ithamia45 autem46 genuit Elisama.
44 Ithamian
Rusch
] Iehaniã ΩS, Icamian
Weber
|
45 Ithamia
Rusch
] Iehaniã ΩS, Icamian
Weber
|
46 autem ΩM
Rusch Clementina
]
om. Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 2,42
Filii autem Caleb fratris Ierameel47
47 Ierameel] scrips. hic et ubique, Ieramehel hic et ubique
Weber
Mesa48
48 Mesa] Mosa
Weber
primogenitus eius. Ipse est pater Ziph
et filii Maresa patris Hebron.
Numérotation du verset
1Par. 2,43
Porro filii Hebron Chore et Taphau49
49 Taphau
Rusch
(
hapax
)] Taphua
Clementina
, Thaphiphu ΨD ΩJ, Thaphphu
Cava
, Thapphu
Weber
et Recem et Samma.
Numérotation du verset
1Par. 2,44
Samma autem genuit Raam patrem Ierchaam50
50 Ierchaam] Iercaam
Weber
et Recem genuit Semei.
Numérotation du verset
1Par. 2,45
Filius Semei Maon, et Maon pater Bethsur.
Numérotation du verset
1Par. 2,46
Epha autem concubina Caleb peperit Aran et Musa
et Gezez. Porro Aran genuit Iezen51
51 Iezen] Iezan ΩS, Gezem ΨD ΩJM, Gezez
Weber
Numérotation du verset
1Par. 2,47
Filii Iahaddai52 : Regom et Ioathan et Gesan53
52 Iahaddai] Iadai
Weber
|
53 Gesan] Gesum
Weber
|
et Phalech54 et Epha et Saaph.
54 Phalech] Phaleth
Weber
Numérotation du verset
1Par. 2,48
Concubina Caleb Maacha peperit Saber et Tharana.
Numérotation du verset
1Par. 2,49
Genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa.
Numérotation du verset
1Par. 2,50
Hi erant filii Caleb filii Hur primogeniti Ephrata, Sobal pater Chariathiarim.
Numérotation du verset
1Par. 2,51
Salma pater Bethleem, Ariph pater Bethgader.
Numérotation du verset
1Par. 2,52
Fuerunt autem filii Sobal patris Chariathiarim
qui dividebat55
55 dividebat] videbat
Rusch
dimidium requietionum,
Numérotation du verset
1Par. 2,53
et de cognatione Chariathiarim, Iethrei, et Aphutei56 et Semathei et Maserei. Ex his egressi sunt Saraite et Esthaolite.
56 Aphutei] Apphutei
Weber
Numérotation du verset
1Par. 2,54
Filii Salma patris57 Bethleem
57 patris]
om. Weber
et Netophati corone domus Ioab,
et dimidium requietionis Sarai.
Numérotation du verset
1Par. 2,55
Cognationes quoque scribarum habitantium in Iabes58 canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes.
58 Iabes] Iabis
Weber
Hi sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab.
Capitulum 2
Numérotation du verset
1Par. 2,1
Filii autem Israel :
interl.|
duodecim filii Iacob
Ruben, Simeon, Levi, Iuda, Isachar, et Zabulon,
Numérotation du verset
1Par. 2,2
Dan, Ioseph, Beniamin, Neptalim, Gad et1 Aser.
1 et]
om. Weber
Numérotation du verset
1Par. 2,3
Filii Iuda :
interl.|
de his in Genesia plenissime scriptum est
a Cf. Gn. 38, 1 et sqq.
Her, Onan2
2 Onan] Aunan
Weber cum graeco
Αυναν
interl.|
vel :
Aunan
et3 Sela. Hi4 tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis. Fuit autem Her primogenitus Iuda, malus coram Domino, et occidit eum.
3 et]
om. Weber
4 hi]
om. Weber
Numérotation du verset
1Par. 2,4
Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara.
interl.|
de his quoque in Genesib multa scripta sunt
b Cf. Gn. 38, 30.
Omnes ergo filii Iuda quinque.
Numérotation du verset
1Par. 2,5
Filii autem Phares : Esrom et Chamul5.
5 Chamul] Hamul
Weber
interl.|
vel :
Hamul
Numérotation du verset
1Par. 2,6
Filii quoque Zare : Zamri6 et Ethan et Heman, Chalchal quoque et Daram7,
6 Zamri Ω
Ed1455
Clementina Rusch Weber
] Zambri
Weber
(
Amiatinus Cava
Λ L ΨD)
7 Daram] scrips cf. Ios. 15, 3., Daran
Rusch
, Darda
Weber
interl.|
alias :
Darda
interl.|
alias :
Daman
simul quinque.
Numérotation du verset
1Par. 2,7
Filii Charmi Achar qui turbavit Israel et peccavit in furto anathematis.
marg.|
ACHAR
QUI
TURBAVIT.
Achar
, qui et Achan8 in Iosuec dicitur, id est coluber insidians.
Achar
turbatus, quia per avaritiam insidiabatur furto aliquid rapere de anathamate, deprehensus in scelere, turbatus est in ultione. Mystice innuens, quia qui post fidei indumentum conversationis secularis cultum inducit, quasi pallium de anathemate tollit. Ille quoque de anathemate tollit Hiericho
{t. 2 : Erfurt, f. 92vb ; facsim., p. 184b}
qui hereticorum dogmata vel secularium litterarum superstitiosa in Ecclesiam inducit. Hec est enim regula aurea luculento sermone aptata. Hanc furati sunt Arius, Marcion, et alii qui philosophorum sectam non rectam conati sunt inducere in Ecclesiam, ut multi per eos perirent. Ideo abiecti acervo lapidum, id est multitudine peccatorum extincti sunt.d
c Cf. Ios. 7, 1. Acham alias Achan.
d
¶Fons : Cf.
Rabanus Maurus
, Commentaria in Par., lib. 1, cap. 2, PL 109, 291B-C : « Achan autem coluber insidians interpretatur; Achar, turbatus; hoc demonstrante veritate nominum quod is qui
per avaritiam insidiabatur de anathemate aliquid rapere, captus
in scelere, turbatus est in sceleris ultione. mystice nobis innuens quod ille qui post fidei indumentum conversationis saecularis cultum inducit, quasi pallium de anathemate tollit. Sed et ille de anathemate Iericho
fraudat, qui in ecclesiam haereticorum
infert
dogmata, vel superstitiosa saecularium litterarum studia. Haec enim est regula aurea, luculento sermone aptata. Hanc
fraudati
sunt Arius, Marcion et Basilides; furati sunt enim isti regulas aureas de Iericho, et philosophorum sectam non rectam in Ecclesiam conati sunt
introducere, et maculare omnem Ecclesiam Domini, ita ut
perderentur
multi per eos. Ideoque
abiecti pro anathemate, quasi acervo lapidum, ita
multitudine peccatorum suorum oppressi atque exstincti sunt ».
8 Achan]
scrips.
, Acha<m>
Rusch
Numérotation du verset
1Par. 2,8
Filii Etham9
9 Etham
Edmaior.
(Amiatinus ΦRVP P Q ΨD ΩM)
Rusch
] Ethan
Edmaior.
(ΩS
plerique codd., edd.
)
interl.|
vel
Ethan
Azarias.
Numérotation du verset
1Par. 2,9
Filii autem Esrom qui nati sunt ei : Ierameel et Ram et Calubi10 ;
10 Calubi] Chalubi
Weber
marg.|
calubi
id est ‘canis meus’ qui et
Caleb
11, id est canis, unus de exploratoribus, Esrom quoque et Iephone idem est. Unde
Caleb
filius Esrom et aliquando filius Iephone legitur.
11 Caleb] sic
Rusch
hic est Caleph12.
12 hic est Caleph
Rusch
]
om. Weber
; ab hinc ubique scripsimus Caleb
interl.|
vel
Caleb
Numérotation du verset
1Par. 2,10
{t. 2
: Erfurt, f. 92vb
; facsim., p. 184b}
Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iuda.
Numérotation du verset
1Par. 2,11
Naasson quoque genuit Salma,
interl.|
id est pax ; in Ruthe vero dicitur Salmon, id est pacificus
e Rt. 4, 13.
de quo ortus est Booz13.
13 Booz] Boez
Weber
Numérotation du verset
1Par. 2,12
Booz vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai.
Numérotation du verset
1Par. 2,13
Isai autem genuit
marg.|
ISAI
AUTEM
GENUIT. In libro Regum dicitur habere Isai octo filios ; in Paralipomenon non amplius quam septem. Sed dicunt Hebrei Nathan prophetam filium
Samaa
(vel
Sammaa
, vel
Symmaha
) filii Isai quem in locum filii educavit et nutrivit, inter filios numeratum. Inter filios quoque Isai Nathan adductus est ad Samuelem, qui et Ionatham qui percussit leonem. Et sciendum quia ubi propheta vocatur, Nathan scribitur non Ionatham.
primogenitum Eliab14,
14 Eliab] Heliab
Weber
interl.|
vel
Heliab
secundum Aminadab15, tertium Symmaha16,
15 Aminadab] Abinadab
Weber
16 Symmaha] Samaa
Weber
interl.|
vel
Samma
interl.|
vel
Sammaa
interl.|
vel
Samaa
Numérotation du verset
1Par. 2,14
quartum Nathanael, quintum Raddai,
Numérotation du verset
1Par. 2,15
sextum Asom17 septimum David.
17 Asom
Weber
] Ason
Ed1455
Rusch
Numérotation du verset
1Par. 2,16
Quorum sorores fuerunt : Sarvia et Abigail. Filii Sarvie : Abisai, Ioab et Asael, tres.
Numérotation du verset
1Par. 2,17
Abigail autem genuit Amasa, cuius pater fuit Iether Ismaelites.
marg.|
IETHER. In Regum Iethra Israelites, sed meritorum qualitas diversitatem nominum facit, nam Iethra rediduum interpretatur, Iether vero modicum residuum, et residuo iungitur Israelitis modico residuo Ismaelitis.
Numérotation du verset
1Par. 2,18
Caleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Hierioth18. Fueruntque quoque19 filii eius Iaser20 et Sobab et Ardon.
18 Hierioth] Ierioth
Weber
19 quoque]
om. Weber
20 Iaser] Iesar
Weber
Numérotation du verset
1Par. 2,19
Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephrata21 que peperit ei Hur22.
21 Ephrata
Rusch
] Ephrath
Weber
22 Hur Cava X ΨD ΩSM
Clementina
] Ur
Rusch Weber
interl.|
postquam mortua est Azuba de Ephrata nati sunt filii
marg.|
EPHRATA. Hec est Maria soror Moysi, mater
Hur
patris
Uri
Avi
Beseleel
.
Hur
vero est qui cum Aaron sustinebat manus Moysi pugnante Iosuef.
f Cf. Ex. 17, 10.
Numérotation du verset
1Par. 2,20
Porro Hur23 genuit Uri et Uri genuit Beseleel24.
23 Hur Cava X ΨD ΩSM
Clementina
] Ur
Rusch Weber
24 Beseleel ΩSJ
Rusch
] Bezeleel
Clementina
, Beselehel
Weber
Numérotation du verset
1Par. 2,21
Post hec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad
interl.|
filii Manasse filii Ioseph, qui ultra Iordanem accepit hereditatem in terra Galaathg
g
¶Fons :
Rabanus Maurus
, Commentaria in Par., lib. 1, cap. 2, PL 109, 292D.
et accepit eam cum esset annorum sexaginta que peperit ei Segub,
Numérotation du verset
1Par. 2,22
sed et Segub genuit Iair,
marg.|
IAIR. Hic Iudex fuit post Thola et iudicavit Israel viginti duo annis, habens filios triginta principes civitatum triginta que ab ipso nominate sunt, sicut in libro Iudicum legiturh.
h Cf. Idc. 10, 1-4.
et possedit viginti tres civitates in terra Galaad.
Numérotation du verset
1Par. 2,23
Cepitque Gessur et Aram
interl.|
vel
Aran
oppida Iair et Canath et viculos eius sexaginta civitatum. Omnes isti filii Machir patris Galaad.
Numérotation du verset
1Par. 2,24
Cum autem mortuus esset Esrom, ingressus est Caleb ad Ephrata.
interl.|
post mortem patris Caleb sociavit sibi Ephratam, sed utrum in Egypto an in deserto non appareti
i
¶Fons :
Rabanus Maurus
, Commentaria in Par., lib. 1, cap. 2, PL 109, 293A.
Habuit quoque Esrom uxorem Abia
interl.|
utrum inter ceteras an post ceteras uxores non evidenter ostenditj
j Cf.
Rabanus Maurus
, Commentaria in Par., lib. 1, cap. 2, PL 109, 293A.
que peperit ei Assur patremThechue25.
25 Thechue] Thecue
Weber
interl.|
civitas
Numérotation du verset
1Par. 2,25
Nati sunt autem filii Ierameel primogeniti Esrom, Ram primogenitus eius et Buna et Aram26 et Asom et Achia.
26 Aram] Aran
Weber
marg.|
NATI
SUNT. Hactenus scriptor historie texuit generationem duorum filiorum Esrom duorum posteriorum, id est Aram et Calubi, de quibus prius narravit,
{t. 2 : Erfurt, f. 93ra ; facsim., p. 185a}
quia regiam et sacerdotalem quoquomodo voluit innotescere dignitatem. Nunc autem ad primogeniti, id est Ierameel genealogiam redit.k
k Cf.
Rabanus Maurus
, Commentaria in Par., lib. 1, cap. 2, PL 109, 293B : « Hactenus ergo scriptor historiae texuit generationem duorum filiorum Hesron posteriorum, hoc est Ram et Caleb. De quibus ideo prius narravit, quia regiam et sacerdotalem aliquo modo innotescere voluit dignitatem. Nunc autem ad primogeniti, hoc est, Ierameel genealogiam, quam antea tacuit, redit exprimendam ».
Numérotation du verset
1Par. 2,26
Duxit quoque uxorem alteram Ierameel nomine Atthara27 que fuit
{t. 2
: Erfurt, f. 93ra
; facsim., p. 185a}
mater Onam.
27 Atthara] Atara
Weber
marg.|
ONAM. Hic ab Onan filio Iude nomen accepit, sed differunt quia per nun filius Iude, filius Ierameel per mem scribitur.l
l
¶Fons : Cf.
Rabanus Maurus
, Commentaria in Par., lib. 1, cap. 2, PL 109, 293C : « Onam filius Ierameel, filii Hesron, nomen accepit ab Onan filio Iudae, qui mortuus est; sed in eo differunt, quod
filius Iudae in Hebraeo per nun, filius vero Ierameel per
Onem scribuntur ».
Numérotation du verset
1Par. 2,27
Sed et filii Ram primogeniti Ierameel fuerunt, Moos et Iamin,
interl.|
alias
Ioamin
, alias
Ioanim
et Achar.
Numérotation du verset
1Par. 2,28
Onam autem habuit filios Semei et Iadan28. Filii autem Semei : Nadab et Abisur.
28 Iadan] Iada
Weber
Numérotation du verset
1Par. 2,29
Nomen vero uxoris Abisur Abiail29
29 Abiail
hic et ubique Weber
] Abiahil
Edmaior.
(ΣT E ΘH)
Ed1455
Rusch
etc., Abuail ΩJ ;
cum hebr.
, cf. LXX : Abigahil
Weber
(Q), Abigail ΩM, Abygail ΩS, Abihail
Clementina
interl.|
vel
Abigail
que peperit Ahobban
interl.|
alias
Achabon
, alias
Aahobbam
et Molid.
Numérotation du verset
1Par. 2,30
Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis.
Numérotation du verset
1Par. 2,31
Filius vero Apphaim Iesi, qui Iesi30 genuit Sesan.
30 Iesi] Yesi ΩS
marg.|
SESAN. Hunc Hebrei dicunt esse Elimelech virum Noemi patrem Maalon et Chelio, et ideo scriptum in sequentibus innuit, quod Sesan non habuerit filios sed filias, quia duo filii eius absque liberis mortui sunt.m
m Cf.
Rabanus Maurus
, Commentaria in Par., lib. 1, cap. 2, PL 109, 293C-D : « Denique istum Oholai filium Esau Sesan, qui fuit filius Iesi, filii Apphaim, filii Nadab, filii Semei, filii Onam, filii Ierameel primogeniti Hesron, filii Phares, filii Iuda, dicunt Hebraei esse Elimelech, virum Noemi, patrem Maalon et
Celion; et ideo scriptum in sequentibus, quod Sesan non
habuit filium, sed filios, quoniam
duo memorati sui filii absque liberis mortui sunt ».
Porro Sesan genuit Ohooli31.
31 Ohooli] Oholi
Weber
interl.|
alias
Ahalai
, alias
Oali
Numérotation du verset
1Par. 2,32
Filii autem Iuda32 fratris Semei : Iether et Ionathan. Sed et Iether mortuus est absque liberis.
32 Iuda] Iada
Weber
Numérotation du verset
1Par. 2,33
Porro Ionathan genuit Phalath33 et Sisa. Isti fuerunt filii Ierameel primogeniti Esrom34.
33 Phalath] Phaleth
Weber
34 Primogeniti Esrom]
om. Weber
Numérotation du verset
1Par. 2,34
Sesan autem non habuit filios sed filias et servum Egyptium nomine Ieraa.
Numérotation du verset
1Par. 2,35
Deditque ei filiam suam uxorem que peperit ei Ethei35.
35 Ethei] Eththei
Weber
Numérotation du verset
1Par. 2,36
Ethei36 autem genuit Nathan et Nathan genuit Zabab37.
36 Ethei] Eththei
Weber
37 Zabab] Zabad
Weber
, Zabat(h) U* ΨD; Zabuth : cf. 3Rg. 4, 5.
interl.|
vel
Zabuth
, alias
Zabad
Numérotation du verset
1Par. 2,37
Zabab38 autem39 quoque genuit Ophal40
38 Zabab] Zabad
Weber
39 autem]
om. Weber
40 Ophal] Ophial ΩSM, Ophlal
Weber
interl.|
vel
Ophel
41, alias
Ophial
41 Ophel] sic
Rusch
,
om.
Edminor., forte pro Opher ; cf. Glossa ordinaria (4Rg. 14, 25) : « Ophel vel Ophal ».
et Ophal42 genuit Obed.
42 Ophal] Ophial ΩSM, Ophlal
Weber
Numérotation du verset
1Par. 2,38
Obed genuit Iehu. Iehu43 genuit Azariam.
43 Iehu utroque loco
Ed1455
Rusch
] Iheu
Cava
X ΣT, Iesu ΩJ, Ieu
Weber
Numérotation du verset
1Par. 2,39
Azarias genuit Helles. Helles genuit Helesa44.
44 Helesa] Elasa
Weber
Numérotation du verset
1Par. 2,40
Helesa45 genuit Zizamoi. Zizamoi46 genuit Sellum.
45 Helesa] Elasa
Weber
46 Zizamoi bis
Rusch (hapax)
] Sisamoi bis
Weber
Numérotation du verset
1Par. 2,41
Sellum genuit Ithamian47. Ithamia48 autem49 genuit Elisama.
47 Ithamian
Ed1455
Rusch
] Iehaniã ΩS, Icamian
Weber
48 Ithamia
Ed1455
Rusch
] Iehaniã ΩS, Icamian
Weber
49 autem ΩM
Ed1455
Rusch Clementina
]
om. Weber
Numérotation du verset
1Par. 2,42
Filii autem Caleb fratris Ierameel50
50 Ierameel] scrips. hic et ubique, Ieramehel hic et ubique
Weber
interl.|
vel Ieramel, vel Ierameli, vel Ieramuhel, vel Ieramuheli, vel Ieramehel
Mesa51
51 Mesa] Mosa
Weber
interl.|
alias
Mosa
primogenitus eius. Ipse est pater Ziph
interl.|
nomen loci a quo Ziphei qui dixerunt Sauli : «Nonne David absconditus est apud nos ?»n
n 1Rg. (1Sm.) 33, 19.
et filii Maresa patris Hebron.
interl.|
civitas
marg.|
HEBRON. Civitas in qua regnavit David septem anniso, antequam regnavit in Hierusalemp. Significat hec loca nomina accepisse a posteris Caleb, qui Hebron et suburbana eius in sortem accepit.q
o Cf. 2Rg. (2sm.) 5, 5.
p Cf. 2Rg. (2sm.) 5, 6.
q
¶Fons : Cf.
Rabanus Maurus
, Commentaria in Par., lib. 1, cap. 2, PL 109, 293D : « Similiter et Hebron
locus ubi
regnavit David septem annis, antequam
regnaret
in Ierusalem. Namque dicit de Mesa primogenito Ierameel : Ipse est pater Ziph et filiis Maresa patris Hebron : significat
praedicta
loca postmodum nomina accepisse a posteris Caleb, quia, sicut in Iesu Nave legitur (Ios. XIV), idem Caleb Hebron et suburbana eius in sortem
recepit; et filius Enacim inde eiecit ».
Numérotation du verset
1Par. 2,43
Porro filii Hebron Chore et Taphau52
52 Taphau
Rusch
(
hapax
)] Taphua
Ed1455
Clementina
, Thaphiphu ΨD ΩJ, Thaphphu
Cava
, Thapphu
Weber
interl.|
alias :
Taphua
, alias :
Taphephu
r
r <Non hab.> Edmaior. (apparatus)
et Recem et Samma.
Numérotation du verset
1Par. 2,44
Samma autem genuit Raam patrem Ierchaam53
53 Ierchaam] Iercaam
Weber
interl.|
alias :
Hierthaam
et Recem genuit
{t. 2
: Erfurt, f. 93rb
; facsim., p. 185b}
Semei.
Numérotation du verset
1Par. 2,45
Filius Semei Maon, et Maon pater Bethsur.
Numérotation du verset
1Par. 2,46
Epha autem concubina Caleb peperit Aran et Musa
interl.|
vel
Mosa
et Gezez. Porro Aran genuit Iezen54
54 Iezen] Iezan ΩS, Gezem ΨD ΩJM, Gezez
Weber
interl.|
alias :
Gezen
Numérotation du verset
1Par. 2,47
Filii Iahaddai55 : Regom et Ioathan et Gesan56
55 Iahaddai] Iadai
Weber
56 Gesan] Gesum
Weber
interl.|
alias :
Zesum
interl.|
hic interpretatur tonsor, unde putatur a Iudeis esse Nabal Carmeli qui tondens oves suas nuntios David contumeliis affecits
t
s Cf. 1Rg. (1Sm.) 25, 4-12.
t
¶Fons : Cf.
Rabanus Maurus
, Commentaria in Par., lib. 1, cap. 2, PL 109, 294A : « Gezez interpretatur tonsor. Unde a Iudaeis putatur ipse esse Nabal
Carmelus, qui quando tondebat
oves suas, nuntios David ad se missos ingrate suscepit ».
et Phalech57 et Epha et Saaph.
57 Phalech] Phaleth
Weber
Numérotation du verset
1Par. 2,48
Concubina Caleb Maacha peperit Saber et Tharana.
Numérotation du verset
1Par. 2,49
Genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa.
Numérotation du verset
1Par. 2,50
Hi erant filii Caleb filii Hur primogeniti Ephrata, Sobal pater Chariathiarim.
marg.|
HI
ERANT
FILII. Recapitulat generationem Caleb de Ephrata, quam ante dimisit quando Hur de Ephrata, id est Maria sorore Moysi, genitum narravit.u
u
¶Fons : Cf.
Rabanus Maurus
, Commentaria in Par., lib. 1, cap. 2, PL 109, 294A : « Tunc recapitulat iterum generationem Caleb de Ephrata, quam ante dimisit, quando Hur de se genitum de Ephrata, hoc
est, Maria sorore Moysi, narravit ».
Numérotation du verset
1Par. 2,51
Salma pater Bethleem, Ariph pater Bethgader.
interl.|
quia ab eo nomen accepit
Numérotation du verset
1Par. 2,52
Fuerunt autem filii Sobal patris Chariathiarim
marg.|
CHARIATHIARIM. Que et Chariathbaal, id est civitas saltuum una de urbibus Gabaonitarum in nono milliario euntibus ab Elia Diospolim in tribu Iuda.v
v
¶Fons : Cf.
Rabanus Maurus
, Commentaria in Par., lib. 1, cap. 2, PL 109, 294B : « Nam Cariathiarim, quae et Cariadbal dicitur, hoc est civitas saltuum, una est de urbibus Gabaonitarum, pertinens ad tribum Iuda, euntibus ab Elia Diospolim in milliario nono ».
qui dividebat58
58 dividebat] videbat
Rusch
interl.|
alias
videbat
dimidium requietionum,
Numérotation du verset
1Par. 2,53
et de cognatione Chariathiarim, Iethrei, et Aphutei59 et Semathei et Maserei. Ex his egressi sunt Saraite et Esthaolite.
59 Aphutei] Apphutei
Weber
Numérotation du verset
1Par. 2,54
Filii Salma patris60 Bethleem
60 patris]
om. Weber
marg.|
BETHLEEM. Civitas David in tribu Iude, in qua Dominus natus estw in septimo ab Elia milliario contra meridialem plagam iuxta viam que ducit Hebron, ubi sepulcrum Iesse et David ostenditur, et mille circiter passibus procul turris Ader, id est turris gregis, quodam vaticinio pastores dominice nativitatis conscios ante significans.x
w Cf. Mt. 2, 1.
x
¶Fons : Cf.
Rabanus Maurus
, Commentaria in Par., lib. 1, cap. 2, PL 109, 294B : « Sic et Bethlehem civitas est David in sorte tribus
Iudae, in qua Dominus noster et Salvator natus est, in
sexto
ab Elia milliario contra
Meriadianam
plagam, iuxta viam quae ducit Hebron, ubi et sepulcrum Iesse et David ostenditur, et mille circiter passibus procul turris Adar, quae interpretatur turris gregis : quondam
vaticinio pastores nativitatis Dominicae conscios ante significans ».
et Netophati corone domus Ioab,
interl.|
quia mutua societate in preliis utebantury
y
¶Fons : Cf.
Rabanus Maurus
, Commentaria in Par., lib. 1, cap. 2, PL 109, 295C : « Qui idcirco scribuntur coronae esse domus Ioab, propter societatem, qua mutuo
in praeliis utebantur ».
et dimidium requietionis Sarai.
interl.|
significat eos in loco qui dicitur sepulcrum
Sarai
possessionis habere, unde supra dictum est quia Saraite et Esthaolite nomina locorum sortiti suntz
z
¶Fons : Cf.
Rabanus Maurus
, Commentaria in Par., lib. 1, cap. 2, PL 109, 295C : « Quod autem subditur de Bethlehem et Netophati, quod fuerunt dimidium requietionis Sarai, significat eos in loco qui dicitur sepulcrum Sarai, possessiones habere. De quo loco supra
commemoratum
est, quia Saraitae et Esthaolitae nomina locorum sortiti sunt ».
marg.|
QUI
DIVIDEBAT
DIMIDIUM
REQUIETIONUM. Dimidium requietionum, id est sortes Madian, iuxta sepulcra patriarcharum que sunt in Chariatharbe accepit, et huius filii fuerunt Ietrei etc. Seraite et Esthaolite nomina locorum sortiti sunt, qui sunt
Sarai
et Esthaol, ubi sepultus est Samson. Requietio enim sepulcrum dicitur. Alii dimidium requietionis tempus dimidium intelligunt, quo filii Israel ceperunt terram promissionis possidere ab eo, scilicet tempore quo Moyses dedit terram Galaath ultra Iordanem, Ruben et Gad61 et dimidie tribui Manasse, usquequo cetere tribus sortes suas acceperunt. In huius temporis
{t. 2 : Erfurt, f. 93rb ; facsim., p. 185b}
medietate dicunt Sobal esse mortuum, et ita dimidium requietionum vidisse, id est ad medietatem illius temporis pervenisse. Mystice autem Sobal, id est vana vetustas, vel vectis ad portandum, Iudeos significat qui antiquitus populus Dei vocabantur, et legem littere primi acceperunt, qui libros legis et prophetarum ferebant, sed mysterium incarnationis Christi non intelligebant. Unde dimidium requietionum, id est historiam viderunt. Ille autem plenitudinem requietionum possidet, qui post opera bona valde in eterna quiete gaudet. Vel dimidium requiei videt, qui post presentis vite laborem anime quietem habet, tunc autem perfectionem requietionum videbit, cum et anima et corpore perfruetur perfectione quietis.aa
aa
¶Fons : Cf.
Rabanus Maurus
, Commentaria in Par., lib. 1, cap. 2, PL 109, 294C-295B.
61 Gad]
scrips.
, Gath
Rusch
Numérotation du verset
1Par. 2,55
Cognationes quoque scribarum habitantium in Iabes62 canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes.
62 Iabes] Iabis
Weber
interl.|
quia non habent hic manentem civitatem
Hi sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab.
interl.|
quia de stirpe Rechab fuerunt de quibus narrat Ieremiasab
ab
¶Fons : Cf.
Rabanus Maurus
, Commentaria in Par., lib. 1, cap. 2, PL 109, 295D.
marg.|
HABITANTIUM
IN
IABES. Tradunt Hebrei Iabes fuisse doctorem legis peritissimum in cuius conspectu sedebant filii Cinei qui et Iobab cognati Moysi. Scribe igitur dicuntur
canentes atque resonantes
quia assidue in legis Dei locutione versabantur. In tabernaculis quoque commoratos Regum narrat historia.ac
ac
¶Fons : Cf.
Rabanus Maurus
, Commentaria in Par., lib. 1, cap. 2, PL 109, 295C-D : « Iabes, filium Zobeda, de quo in sequentibus Scriptura refert, tradunt Hebraei doctorem
esse
legis Dei peritissimum, in cuius conspectu sedebant filii Cinaei, qui et
Obab dicitur, cognati Moysi. Hi ergo in libro scribae
vocantur, ideoque canentes et resonantes scribuntur, quia assidue in lege Dei, et in prophetarum lectione
versabantur. In tabernaculis eos commemorasse, et Regum historia narrat ».
marg.|
Iabes
Christum significat verum magistrum sanctorum laudes Deo canentium. Iabes enim interpretatur exsiccans. Christus autem fluxus carnalium cupiditatum in suis fidelibus exsiccavit. Cinei id est possessio vel possidentes sunt omnes electi de quibus diciturad : «Hereditas mea Israel» et «quorum possessio Dominus est»ae. Rechab interpretatur auriga vel ascendens. Hi autem venerunt de calore patrie domus Rechab, quia a Patre luminum gratia spiritus inflammati per quadrigam virtutum in celos ascendunt, de quibus dicituraf : «Quicumque spiritu Dei aguntur hi filii Dei sunt».ag
ad Is. 19, 5.
ae Cf. Dt. 10, 9.
af Rm. 8, 14.
ag
¶Fons : Cf.
Rabanus Maurus
, Commentaria in Par., lib. 1, cap. 2, PL 109, 295D-296B : « Mystice autem Iabes iste magister scribarum atque cantorum quem melius significare potest quam Redemptorem nostrum, qui est verus magister sanctorum doctorum, et rite Deo laudes canentium? Interpretatur autem Iabes exsiccans
. Et quis melius exsiccans dici potest quam idem Mediator Dei et hominum, qui per evangelium suum et Spiritus sancti gratiam fluxum
carnalium cupiditatum in fidelibus suis exsiccavit atque restinxit? Cuius ope inspirati sunt prophetae, edocti sunt apostoli, eruditi sunt evangelistae, et omnes qui aliquid de Deo rite sentiunt, atque salubriter proferre possunt, eius scholastici dicuntur. Cinaei, hoc
est, possessio sive possidentes
,
omnes videlicet electi, qui sunt in Ecclesia catholica per totum orbem diffusa, de qua ipse Dominus per Isaiam prophetam ait : Haereditas mea Israel. Et ad quem alius propheta ex persona ipsius Ecclesiae ait : Pars mea Dominus, dixit anima mea. Et Psalmista : Portio, inquit, mea, Domine, dixi, custodire legem tuam. Possidet quippe ille Ecclesiam, quia eius sponsa et haereditas est; possidetur ab ipsa, quia eius futura in coelis sanctorum remuneratio erit perpetua. Isti quoque venisse dicuntur de calore domus
patris
Rechab. Rechab enim interpretatur
quadriga
,
sive
ascendentes
,
quia a Patre luminum gratia Spiritus sancti flammati atque illustrati, per quadrigam virtutum in coelos
ascendere nituntur, quatenus ibi adunetur capiti suo, cuius sanguine se redemptos esse agnoscunt ».
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Par. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=16&chapitre=16_2)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Par. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=16&chapitre=16_2)
Notes :