Capitulum 22
Numérotation du verset
1Par. 22,1
Dixitque David : Hec est domus Dei et hoc altare in holocaustum Israel.
Numérotation du verset
1Par. 22,2
Et precepit ut congregarentur1 omnes proselyti de terra Israel, et constituit ex eis latomos ad cedendos lapides et poliendos, ut edificaretur domus Domini2,
1 congregarentur] tongregarentur
cacogr. Rusch
|
2 Domini] Dei
Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 22,3
ferrum quoque plurimum ad claves3 ianuarum,
3 claves] clavos
Weber
et ad commissuras atque iuncturas preparavit David et aeris pondus innumerabile.
Numérotation du verset
1Par. 22,4
Ligna quoque cedrina non poterant estimari,
que Sidonii et Tyrii deportaverant ad David.
Numérotation du verset
1Par. 22,5
Et dixit David : Salomon filius meus puer parvulus est et delicatus.
Domus autem quam edificare4 volo Domino talis esse debet, ut in cunctis regionibus nominetur. Preparabo ergo ei necessaria, et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit impensas.
4 edificare] edificari
Weber
Numérotation du verset
1Par. 22,6
Vocavitque Salomonem filium suum, et precepit ei ut edificaret domum Domino Deo Israel.
Numérotation du verset
1Par. 22,7
Dixitque David ad Salomonem : Fili mi, voluntatis mee fuit ut edificarem domum nomini Domini Dei mei,
Numérotation du verset
1Par. 22,8
sed factus est ad me sermo Domini dicens : Multum sanguinem effudisti et plurima bella bellasti. Non poteris edificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me.
Numérotation du verset
1Par. 22,9
Filius
qui nascetur tibi
et erit vir quietissimus. Faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam pacificus vocabitur,
et pacem
et otium dabo in Israel cunctis diebus eius.
Numérotation du verset
1Par. 22,10
Ipse edificabit domum
nomini meo, et ipse erit mihi in filium et ego ero ei in patrem.
Firmaboque solium regni eius super Israel in eternum.
Numérotation du verset
1Par. 22,11
Nunc ergo fili mi sit Dominus tecum, et prosperare et edifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te.
Numérotation du verset
1Par. 22,12
Det quoque tibi Dominus prudentiam et sensum, ut regere possis Israel, et custodire legem Domini Dei tui.
Numérotation du verset
1Par. 22,13
Tunc enim proficere poteris si custodieris mandata et iudicia que precepit Dominus Moysi ut doceret Israel. Confortare viriliter age, ne timeas, neque paveas.
Numérotation du verset
1Par. 22,14
Ecce ego in paupertaticula5 mea
5 paupertaticula] paupertatula
Weber
preparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia,
et argenti mille millia talentorum, aeris vero et ferri non est pondus.
Vincitur enim numerus magnitudine. Ligna
et lapides
preparavi ad universa impendia.
Numérotation du verset
1Par. 22,15
Habes quoque plurimos artifices, latomos et cementarios, artificesque lignorum, et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos.
Numérotation du verset
1Par. 22,16
In auro et argento, aere et ferro cuius non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum.
Numérotation du verset
1Par. 22,17
Precepit quoque David cunctis principibus Israel ut adiuvarent Salomonem filium suum.
Numérotation du verset
1Par. 22,18
Cernitis inquiens quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit omnes6 in manu
6 omnes] inimicos
Weber
vestra
et subiecta sit terra coram Domino et coram populo eius.
Numérotation du verset
1Par. 22,19
Prebete igitur corda vestra et animas vestras et7
7 et] ut
Weber
queratis Dominum Deum vestrum et consurgite et edificate sanctuarium Domino Deo,
ut introducatur arca federis Domini et vasa Domino consecrata in domum que edificatur nomini Domini.
Capitulum 22
Numérotation du verset
1Par. 22,1
Dixitque David : Hec est domus Dei et hoc altare in holocaustum Israel.
interl.|
hunc putavit esse locum in quo Abraham pro filio arietem immolavita
b
a Cf. Gn. 22, 1-18.
b
¶Fons : Cf.
Rabanus Maurus
, Commentaria in Par., lib. 2, cap. 22, PL 109,380C.
Numérotation du verset
1Par. 22,2
Et precepit ut congregarentur1 omnes proselyti
{t. 2
: Erfurt, f. 105vb
; facsim., p. 210b}
de terra Israel, et constituit ex eis latomos ad cedendos lapides et poliendos, ut edificaretur domus Domini2,
1 congregarentur] tongregarentur
cacogr. Rusch
2 Domini] Dei
Weber
interl.|
vel Dei
marg.|
UT
CONGREGARENTUR. De Ecclesia Christus artifices domus sue elegit, qui inconditos mores hominum dolarent et polirent ut in edificatione spirituali per
{t. 2 : Erfurt, f. 105vb ; facsim., p. 210b}
diversas iuncturas fidei et caritatis sibi convenirent. Undec : «Propter hoc dolavi in prophetis et occidi eos in verbis oris mei» etc.
c Cf. Os. 6, 5.
Numérotation du verset
1Par. 22,3
ferrum quoque plurimum ad claves3 ianuarum,
3 claves] clavos
Weber
marg.|
FERRUM. Fidei firmitatem sacris dogmatibus ordinavit ut intrantes in Ecclesiam timoris aculeis configerentur, et sic per dilectionis et societatis fidem mutuo necterentur. Unded : «Confige timore tuo carnes meas». Et alibie : «Hierusalem que edificatur ut civitas cuius participatio eius in» etc.
d Ps. 118, 120.
e Ps. 121, 3.
et ad commissuras atque iuncturas preparavit David et aeris pondus innumerabile.
marg.|
AERIS. Lectiones sonoras et cantica spiritualia que sancti patres ad instructionem Ecclesie Christo vero pacifico prepararunt.
Numérotation du verset
1Par. 22,4
Ligna quoque cedrina non poterant estimari,
marg.|
CEDRINA
LIGNA. Viros virtutibus claros quos ad exemplum instruxerunt vel Scripturis suis inseruerunt.
que Sidonii et Tyrii deportaverant ad David.
marg.|
SIDONII
ET
TYRII. Quia per predicatores qui de gentibus electi sunt tales viri ad notitiam Ecclesie pervenerunt.
Numérotation du verset
1Par. 22,5
Et dixit David : Salomon filius meus puer parvulus est et delicatus.
marg.|
PARVULUS
EST
ET
DELICATUS. Tempore veteris testamenti obscura fuit notitia incarnationis Christi, parvus quoque numerus fidelium qui sunt membra Christi.
Domus autem quam edificare4 volo Domino talis esse debet, ut in cunctis regionibus nominetur. Preparabo ergo ei necessaria, et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit impensas.
4 edificare] edificari
Weber
marg.|
PREPARAVIT
IMPENSAS. Moyses impensas domus Domini preparavit dicensf : «O Israel quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius» etc. et aliis similibus.
f Cf. Dt. 10, 12.
Numérotation du verset
1Par. 22,6
Vocavitque Salomonem filium suum, et precepit ei ut edificaret domum Domino Deo Israel.
Numérotation du verset
1Par. 22,7
Dixitque David ad Salomonem : Fili mi, voluntatis mee fuit ut edificarem domum nomini Domini Dei mei,
Numérotation du verset
1Par. 22,8
sed factus est ad me sermo Domini dicens : Multum sanguinem effudisti et plurima bella bellasti. Non poteris edificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me.
marg.|
MULTUM
SANGUINEM
FUDISTI. Significat Iudeos propter carnalem legis observantiam et sanguinolenta opera non posse spirituale edificium Domino preparare. Vel quia pollutas manus habebant sanguine Christi et prophetarum. Undeg : «Hierusalem que occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt» etc.
g Mt. 23, 37.
Numérotation du verset
1Par. 22,9
Filius
interl.|
Christus
qui nascetur tibi
interl.|
de semine tuo
et erit vir quietissimus. Faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam pacificus vocabitur,
interl.|
«Orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis»h
h Ps. 71, 7.
et pacem
interl.|
«Ipse enim est pax nostra»i
i Eph. 2, 14.
et otium dabo in Israel cunctis diebus eius.
Numérotation du verset
1Par. 22,10
Ipse edificabit domum
interl.|
Ecclesiam
nomini meo, et ipse erit mihi in filium et ego ero ei in patrem.
interl.|
«Ipse invocabit me : Pater meus tu, et ego primogenitum ponam illum»j
j Cf. Ps. 88, 27.
Firmaboque solium regni eius super Israel in eternum.
Numérotation du verset
1Par. 22,11
Nunc ergo fili mi sit Dominus tecum, et prosperare et edifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te.
Numérotation du verset
1Par. 22,12
Det quoque
{t. 2
: Erfurt, f. 106ra
; facsim., p. 211a}
tibi Dominus prudentiam et sensum, ut regere possis Israel, et custodire legem Domini Dei tui.
Numérotation du verset
1Par. 22,13
Tunc enim proficere poteris si custodieris mandata et iudicia que precepit Dominus Moysi ut doceret Israel. Confortare viriliter age, ne timeas, neque paveas.
Numérotation du verset
1Par. 22,14
Ecce ego in paupertaticula5 mea
5 paupertaticula] paupertatula
Weber
interl.|
paupertatem legalis littere significat, “lex enim habens umbram futurorum”k nihil ad perfectum adduxit
k Cf. Hbr. 10, 1.
preparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia,
interl.|
in perfectis numeris perfectio designatur
marg.|
AURI. Patres veteris Testamenti in Scripturis suis sensus profunditatem et eloquii venustatem inserebant.
et argenti mille millia talentorum, aeris vero et ferri non est pondus.
interl.|
quia divinorum testimoniorum firmatas inestimabilis est undel : «Celum et terra transibunt verba autem mea non transibunt»
l Lc. 21, 33.
Vincitur enim numerus magnitudine. Ligna
interl.|
mente elatos
et lapides
interl.|
duritia lapideos
preparavi ad universa impendia.
marg.|
TALENTORUM. Talentum ceteris precellit ponderibus et rei magnitudinem et perfectionem significat.
Numérotation du verset
1Par. 22,15
Habes quoque plurimos artifices, latomos et cementarios, artificesque lignorum, et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos.
marg.|
ARTIFICES. Predicatores qui latomi cementarii et artifices lignorum et multis aliis modis dicuntur, quia iuxta qualitatem auditorum formatur doctrina predicatorum. Aliter enim sapientes, aliter insipientes, aliter superbi, aliter humiles docendi sunt.
Numérotation du verset
1Par. 22,16
In auro et argento, aere et ferro cuius non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum.
Numérotation du verset
1Par. 22,17
Precepit quoque David cunctis principibus Israel ut adiuvarent Salomonem filium suum.
marg.|
PRECEPIT
QUOQUE
DAVID
CUNCTIS
PRINCIPIBUS
UT
ADIUVARENT. Significat legem et prophetas firma auctoritate docere, ubi qui sanctitate et virtute in Ecclesia principantur adiuvent verum Salomonem in edificio eius docendo scilicet et operando. Undem : «Adorate Dominum in atrio sancto eius».
m Ps. 28, 2 ; Ps. 95, 9.
Numérotation du verset
1Par. 22,18
Cernitis inquiens quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit omnes6 in manu
6 omnes] inimicos
Weber
interl.|
vel manus
vestra
interl.|
vel vestras
et subiecta sit terra coram Domino et coram populo eius.
Numérotation du verset
1Par. 22,19
Prebete igitur corda vestra et animas vestras et7
7 et] ut
Weber
interl.|
alias : ut
queratis Dominum Deum vestrum et consurgite et edificate sanctuarium Domino Deo,
interl.|
«Templum Domini sanctum est quod estis vos»n
n 1Cor. 3, 17.
marg.|
SANCTUARIUM. [b] «Anima iusti sedes est sapientie»o. [a] In hac domo requiescit arca, id est fides incarnationis Christi.p
o
Sententia Augustino, Cassiodoro et sequacibus frequenter laudata, aliquando iisdem et aliis Scripturae tributa. Cf.
Augustinus Hipponensis
, Enarrationes in Psalmos, I, Ps. 34 § 2, CCSL 38, p. 301.46 ; Ps. 46 § 10, CCSL 38, p. 535.19 : « Anima iusti sedes sapientie » ; Ps. 79 § 2, p. 1112.21 : « Audi quid dicat Scriptura ? Anima iusti sedes est sapientie » et passim.
Eucherius Lugdunensis
, Formularum spiritalis intelligentiae ad uranium liber unus, cap. 1, PL 50, 734D : « In Proverbiis quippe Salomonis scriptum est : Anima eius sedes sapientiae; sapientia vero Dei Patris Christus est [1Cor. 1, 24], qui in animis sanctorum dicitur sedere ».
Gregorius Magnus
, Moralia in Iob, lib. 29, cap. 28.14-15, CCSL 143B, p. 1473 : « Caelum mihi sedes est [Is. 66, 1]. De qua sede alias scriptum est : Anima iusti sedes sapientie ».
Gregorius Magnus
, Homiliae in evangelia, hom. 38 § 2, CCSL 141, p. 360.24. Cf. ad sensum Prv. 12, 23 ; Sap. 7, 28. <Parall
.
> Glossa ordinaria (Is. 66, 1 marg.) etc.
p
¶Fons : Cf.
Rabanus Maurus
, Commentaria in Par., lib. 2, cap. 22, PL 109, 387B-C : « Simili modo et caeteri prophetae hoc dicebant dictis, hocque persuadebant exemplis, ut Salvatori venienti quisque cordis habitaculum praepararet, et in mente sua sanctuarium Domini recta fide et bona voluntate construeret, quatenus illis [a]
introduceretur
arca foederis Domini, hoc
est, fides incarnationis Christi, vasaque Domino consecrata, sanctorum virorum utique exemplum, et mirifica facta. Vasa enim Dei sunt animae sanctorum, in quibus sapientia divina consistit, ac diversa Spiritus sancti charismata continentur. Unde per quemdam Sapientem dicitur : [b]
Anima iusti sedes est sapientiae. Et item : Spiritus, inquit, Domini replevit orbem terrarum, et hoc, quod continet omnia, scientiam habet vocis ». [FG2017 MM2017]
ut introducatur arca federis Domini et vasa Domino consecrata in domum que edificatur nomini Domini.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Par. Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=16&chapitre=16_22)

Notes :