Glossa ordinaria

Capitulum 28

Numérotation du verset 1Par. 28,1 

Convocavit igitur David omnes principes Israel, duces tribuum, et prepositos turmarum qui ministrabant regi, tribunos quoque, et centuriones, et qui preerant substantie et possessionibus regis, filiosque suos cum eunuchis, et potentes et robustissimos quosque in exercitu Hierusalem.
Numérotation du verset 1Par. 28,2 

Cumque surrexisset rex et stetisset ait : Audite me, fratres mei et populus meus. Cogitavi ut edificarem domum in qua requiesceret arca federis Domini, et scabellum pedum Dei nostri. Et ad edificandum omnia preparavi.
Numérotation du verset 1Par. 28,3 

Deus autem dixit mihi : Non edificabis domum nomini meo eo quod sis vir bellator et sanguinem fuderis,
Numérotation du verset 1Par. 28,4 

sed elegit Dominus Deus Israel me de universa domo patris mei, ut essem rex super Israel in sempiternum. De Iuda enim elegit principes. Porro de domo Iuda domum patris mei et de filiis patris mei placuit ei, ut me eligeret regem super cunctum Israel.
Numérotation du verset 1Par. 28,5 

Sed et de filiis meis - filios enim multos dedit mihi Dominus - elegit Salomonem filium meum, ut sederet in throno regni Domini super Israel.
Numérotation du verset 1Par. 28,6 

Dixitque mihi : Salomon filius tuus edificabit domum meam et altaria1 mea.
1 altaria] atria Weber
Ipsum enim elegi mihi in filium, et ego ero illi2 in patrem.
2 illi] ei Weber
Numérotation du verset 1Par. 28,7 

Et firmabo regnum eius usque in sempiternum3, si perseveraverit facere precepta mea et iudicia sicut et hodie.
3 sempiternum] eternum Weber
Numérotation du verset 1Par. 28,8 

Nunc igitur coram universo cetu Israel audiente Deo nostro, custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri, ut possideatis terram bonam, et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum.
Numérotation du verset 1Par. 28,9 

Tu autem Salomon, fili mi, scito Deum patris tui, et servi ei corde perfecto et animo voluntario. Omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quesieris eum invenies, si autem dereliqueris illum proiciet te in eternum.
Numérotation du verset 1Par. 28,10 

Nunc ergo quia elegit te Dominus, ut edificares domum sanctuarii, confortare et perfice.
Numérotation du verset 1Par. 28,11 

Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et cenaculi, et cubiculorum, in aditis et domus propitiationis,
Numérotation du verset 1Par. 28,12 

necnon et omnium que cogitaverat atriorum, et exedrarum, per circuitum in thesauros sanctorum4,
4 in thesauros sanctorum] in thesauros domus Domini et praem. Weber
Numérotation du verset 1Par. 28,13 

divisionumque sacerdotalium et leviticarum in omnia opera domus Domini, et in universa vasa
ministerii templi5 Domini,
5 templi] rempli cacogr. Rusch
Numérotation du verset 1Par. 28,14 

aurum
in pondere per singula vasa ministerii, argenti
quoque pondus pro vasorum ad opera diversitate,
Numérotation du verset 1Par. 28,15 

sed et ad
candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum, similiter et in candelabra argentea6, et in lucernas7 eorum pro diversitate mensure pondus argenti tradidit.
6 candelabra argentea] candelabris argenteis Weber |
7 lucernas] lucernis Weber |
Numérotation du verset 1Par. 28,16 

Aurum quoque dedit in mensas propositionis
pro diversitate mensarum. Similiter et argentum in alias mensas argenteas.
Numérotation du verset 1Par. 28,17 

Ad fuscinulas quoque et phialas, et thuribula ex auro purissimo,
et leunculos aureos pro qualitate mensure pondus distribuit,
in leunculum et leunculum. Similiterque8 in leones argenteos diversum argenti pondus separavit.
8 similiterque] similiter et Weber
Numérotation du verset 1Par. 28,18 

Altari autem in quo adolebatur9 incensum aurum purissimum dedit, et10 ut ex ipso fieret similitudo quadrige
9 adolebatur] adoletur Weber |
10 et] om. Weber |
Cherubin
extendentium alas, et velantium arcam federis Domini.
Numérotation du verset 1Par. 28,19 

Omnia inquit venerunt scripta in11 manu Domini ad me, ut intelligerem universa opera exemplaris.
11 in] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 28,20 

Dixit quoque David Salomoni filio suo : Viriliter age, et confortare, et fac ne timeas, et ne paveas. Dominus enim Deus meus tecum erit, et non dimittet te, nec derelinquet donec perficias omne opus ministerii domus Domini.
Numérotation du verset 1Par. 28,21 

Ecce divisiones sacerdotum et levitarum in omne ministerium domus Domini assistent12 tibi et parati sunt, et noverunt tam principes quam populus facere omnia precepta tua.
12 assistant] assistunt Weber

Capitulum 28

Numérotation du verset 1Par. 28,1 
Convocavit igitur David omnes principes Israel, duces tribuum, et prepositos turmarum qui ministrabant regi, tribunos quoque, et centuriones, et qui preerant substantie et possessionibus regis, filiosque suos cum eunuchis, et potentes et robustissimos quosque in exercitu Hierusalem.
marg.| CUM  EUNUCHIS. Lex prohibet Israelitas abscidi et alienigene non solent ad secreta consilii admitti. Sed tradunt in hoc loco eunuchos vocari qui a seculi actionibus alieni orationi et lectioni vacabant et uxores non causa libidinis sed suscipiende prolis habebant quos Iosephus Essenos vocat.
Numérotation du verset 1Par. 28,2 
Cumque surrexisset rex et stetisset ait : Audite me, fratres mei et populus meus. Cogitavi ut edificarem domum in qua requiesceret arca federis Domini, et scabellum pedum Dei nostri. Et ad edificandum omnia preparavi.
Numérotation du verset 1Par. 28,3 
Deus autem dixit mihi : Non edificabis domum nomini meo eo quod sis vir bellator et sanguinem fuderis,
Numérotation du verset 1Par. 28,4 
sed elegit Dominus Deus Israel me de universa domo patris mei, ut essem rex super Israel in sempiternum. De Iuda enim elegit principes. Porro de domo Iuda domum patris mei et de filiis patris mei placuit ei, ut me eligeret regem super cunctum Israel.
Numérotation du verset 1Par. 28,5 
Sed et de filiis meis - filios enim multos dedit mihi Dominus - elegit Salomonem filium meum, ut sederet in throno regni Domini super Israel.
Numérotation du verset 1Par. 28,6 
Dixitque mihi : Salomon filius tuus edificabit domum meam et altaria1 mea.
1 altaria] atria Weber
interl.| alias : arria
{t. 2   : Erfurt, f. 109rb   ; facsim., p. 217b} Ipsum enim elegi mihi in filium, et ego ero illi2 in patrem.
2 illi] ei Weber
Numérotation du verset 1Par. 28,7 
Et firmabo regnum eius usque in sempiternum3, si perseveraverit facere precepta mea et iudicia sicut et hodie.
3 sempiternum] eternum Weber
Numérotation du verset 1Par. 28,8 
Nunc igitur coram universo cetu Israel audiente Deo nostro, custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri, ut possideatis terram bonam, et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum.
Numérotation du verset 1Par. 28,9 
Tu autem Salomon, fili mi, scito Deum patris tui, et servi ei corde perfecto et animo voluntario. Omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quesieris eum invenies, si autem dereliqueris illum proiciet te in eternum.
Numérotation du verset 1Par. 28,10 
Nunc ergo quia elegit te Dominus, ut edificares domum sanctuarii, confortare et perfice.
Numérotation du verset 1Par. 28,11 
Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et cenaculi, et cubiculorum, in aditis et domus propitiationis,
marg.| DEDIT  AUTEM  DAVID. David psalmista et ceteri patres veteris Testamenti figuris et enigmatibus presignabant universa que verus pacificus in Ecclesia facturus erat, quomodo omnes nationes per fidem baptismi introitum in Ecclesiam habuerunt, qualis Ecclesie status esset futurus, qualis sanctorum perfectio et in regno celesti remuneratio, cuiusque pro meritis reddenda per diversas cellas et exedras, quia «in regno Dei mansiones multe sunt»a.
a Io. 14, 2.
Numérotation du verset 1Par. 28,12 
necnon et omnium que cogitaverat atriorum, et exedrarum, per circuitum in thesauros sanctorum4,
4 in thesauros sanctorum] in thesauros domus Domini et praem. Weber
Numérotation du verset 1Par. 28,13 
divisionumque sacerdotalium et leviticarum in omnia opera domus Domini, et in universa vasa
interl.| facta in honorem
ministerii templi5 Domini,
5 templi] rempli cacogr. Rusch
Numérotation du verset 1Par. 28,14 
aurum
marg.| in quo sapientie splendor signatur
in pondere per singula vasa ministerii, argenti
marg.| in quo nitor predicationis
quoque pondus pro vasorum ad opera diversitate,
interl.| sicut Deus «divisit singulis prout vult»b
b Cf. 1Cor. 12, 11.
Numérotation du verset 1Par. 28,15 
sed et ad
interl.| vel in
candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum, similiter et in candelabra argentea6, et in lucernas7 eorum pro diversitate mensure pondus argenti tradidit.
6 candelabra argentea] candelabris argenteis Weber
7 lucernas] lucernis Weber
Numérotation du verset 1Par. 28,16 
Aurum quoque {t. 2   : Erfurt, f. 109va   ; facsim., p. 218a} dedit in mensas propositionis
interl.| de mensa propositionis in Exodoc satis diximus
c Cf. Ex. 25, 30.
pro diversitate mensarum. Similiter et argentum in alias mensas argenteas.
Numérotation du verset 1Par. 28,17 
Ad fuscinulas quoque et phialas, et thuribula ex auro purissimo,
interl.| hec omnia plene in Exodod exposita invenies
d Revera : Lv. 16, 12.
et leunculos aureos pro qualitate mensure pondus distribuit,
interl.| sunt leunculi et leones fortes, scilicet et fortiores alii sensu alii nitore predicationis argentei
in leunculum et leunculum. Similiterque8 in leones argenteos diversum argenti pondus separavit.
8 similiterque] similiter et Weber
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 109va ; facsim., p. 218a} ET  LEUNCULOS  AUREOS. Neque in Exodo in constructione tabernaculi, neque in Regnum in edificatione templi uspiam leguntur facti leones et leunculi nisi quod in templo celatura facta narratur in confectione decem basium ubi leones et boves et cherubin et palme sculpte narrantur. Sed neque cherubin in similitudine quadrige formata, sed tamen quod duo cherubin fuissent fabricata, alis suis arcam tegentia. Ezechieli autem iuxta fluvium Chobar similitudo ostenta est quatuor animalium et hic «aspectus eorum similitudo hominis in eis, et quatuor penne uni, et quatuor facies uni, et pedes eorum pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli»e et post paucaf : «Similitudo vultus eorum facies hominis, et facies leonis a dextris eorum quatuor, et facies aquile desuper ipsorum quatuor». Et alibig : «Quatuor facies habebat unumquodque eorum facies una facies cherub et facies secunda facies hominis et tertia leonis et quarta aquile». Sed et horum et sequentium expositionem in Ezechiele nostro prout nobis donavit Deus perstrinximus.
e Ez. 1, 5-7.
f Ez. 1, 10.
g Cf. Ez. 10, 14.
Numérotation du verset 1Par. 28,18 
Altari autem in quo adolebatur9 incensum aurum purissimum dedit, et10 ut ex ipso fieret similitudo quadrige
9 adolebatur] adoletur Weber
10 et] om. Weber
interl.| hec quadriga in Ezechieleh exposita est
h Cf. Ez. 1, 5-6.
Cherubin
interl.| scientie pulcritudo, hoc est notitia sacramentorum Dei et thronus eius et requies. Undei : «Qui sedes super cherubin manifestare»
i Ps. 79, 2.
extendentium alas, et velantium arcam federis Domini.
Numérotation du verset 1Par. 28,19 
Omnia inquit venerunt scripta in11 manu Domini ad me, ut intelligerem universa opera exemplaris.
11 in] om. Weber
marg.| OMNIA  INQUIT  VENERUNT  SCRIPTA. Tradunt Hebrei exemplar templi et vasorum Moysi in monte monstrati ad Iesum pervenisse, deinde ad iudices, et ad Eli, et ad Samuel, et ad David tandem ad Salomonem. Vel manus Domini filius est per cuius donum David et alii sancti perceperunt quicquid de sancte Ecclesie structura protulerunt.j
j ¶Fons : Cf. Rabanus Maurus , Commentaria in Par., lib. 2, cap. 28, PL 109, 411D-412A. 
Numérotation du verset 1Par. 28,20 
Dixit quoque David Salomoni filio suo : Viriliter age, et confortare, et fac ne timeas, et ne paveas. Dominus enim Deus meus tecum erit, et non dimittet te, nec derelinquet donec perficias omne opus ministerii domus Domini.
Numérotation du verset 1Par. 28,21 
Ecce divisiones sacerdotum et levitarum in omne ministerium domus Domini assistent12 tibi et parati sunt, et noverunt tam principes quam populus facere omnia precepta tua.
12 assistant] assistunt Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Par. Capitulum 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=16&chapitre=16_28)

Notes :