<16.328b> Prologus ‘Si Septuaginta’
Numérotation du verset
1Par. Prol.328b,1
¶
Prefatio sancti Hieronymi in librum Dabreiamin qui et Paralipomenon quod nos dicere possuus verba dierum incipit.
1 - Si2* Septuaginta interpretum pura et ut ab eis in grecum versa est editio permaneret, superflue, mi3 Chromati, episcoporum sanctissime atque doctissime, impelleres ut hebrea volumina latino sermone transferrem. Quod enim semel aures hominum occupaverat et nascentis Ecclesie roboraverat fidem, iustum erat etiam nostro silentio comprobari.
¶Codd. :
Weber
Rusch
1 Prefatio sancti… dierum incipit
Rusch
] Eiusdem in librum Paralipomenon praefatio
Clementina,
Incipit prologus sancti Hieronymi in libro Paralipomenon
Weber
|
2 Si ΩD ΩG ΩX
Weber
] Sed
praem. Rusch
|
3 mi] me
praem. Weber
|
Numérotation du verset
1Par. Prol.328b,2
Nunc vero cum pro varietate regionum diversa ferantur exemplaria et germana illa antiquaque translatio corrupta sit atque violata, nostri arbitrii putas, aut e pluribus iudicare quid verum sit, aut novum opus in veteri opere cudere4, illudentibusque Iudeis “cornicum”, ut dicitur, “oculos configere”. Alexandria et Egyptus in Septuaginta suis Hesychium laudat auctorem, Constantinopolis usque Antiochiam Luciani martyris exemplaria probat, medie inter has provincie Palestinos codices legunt, quos ab Origene elaboratos Eusebius et Pamphilus5 vulgaverunt, totusque orbis hac inter se trifaria varietate compugnat. Et certe Origenes non solum exemplaria6 composuit quatuor editionum e regione singula verba describens, ut unus dissentiens statim ceteris inter se consentientibus arguatur, sed, quod maioris audacie est, in editione Septuaginta Theodotionis editionem miscuit, asteriscis designans que minus fuerint, et virgulis que ex superfluo videbantur7 apposita.
4 cudere] condere
Weber
|
5 Pamphilus Λ
Rusch Clementina
] Pamphilius
Weber
|
6 exemplaria
Amiatinus Rusch
] exemplum
D,
exempla
Weber,
exapla Λ
G
|
7 videbantur] videantur
Weber
|
Numérotation du verset
1Par. Prol.328b,3
Si igitur aliis licuit non tenere quod semel susceperant, et post septuaginta cellulas, que vulgo sine auctore iactantur, singulas cellulas aperuere, hocque in Ecclesiis legitur quod Septuaginta nescierunt, cur me non suscipiant Latini mei, qui inviolata editione veteri ita novam condidi, ut laborem meum Hebreis et, quod his maius est, Apostolis auctoribus probem8 ? Scripsi nuper librum ‘’De optimo genere interpretandi’’a, ostendens illa de evangeliob : “Ex Egypto vocavi filium meum” etc : “Quoniam Nazareus vocabitur” etd : “Videbunt in quem compunxerunt” et illud Apostolie : “Quod9 oculus non vidit nec auris audivit, et in cor hominis non ascenderunt, que preparavit Deus diligentibus se” ceteraque his similia in Hebreorum libris inveniri. Certe Apostoli et evangeliste Septuaginta interpretes noverant, et unde eis hec10 que in Septuaginta interpretibus11 non habentur ? Christus Dominus12 noster utriusque Testamenti conditor in evangelio secundum Ioannem, «Qui credit”, inquitf, “in me, sicut dicit13 Scriptura, flumina de ventre eius fluent aque vive». Utique scriptum est quod Salvator scriptum esse testatur. Ubi scriptum est ? Septuaginta non habent, apocrypha nescit Ecclesia. Ad Hebreos igitur revertendum est, unde et Dominus loquitur et discipuli exempla presumunt.
a Cf.
HIERONYMUS
, Epistulae, Ep. 57 § 7, CSEL 54, p. 514-515.
b Mt. 2, 15 ; cf. Os. 11, 1.
c Mt. 2, 23.
d 1Cor. 2, 9.
e 1Cor. 2, 9.
f Io. 7, 38.
8 probem] comprobem
Clementina
|
9 Quod] que
Weber
|
10 hec] + dicere
Weber
|
11 interpretibus]
om. Weber
|
12 Dominus] Deus
Weber
|
13 dicit] dixit
Weber
|
Numérotation du verset
1Par. Prol.328b,4
Hec pace veterum loquar14 et obtrectatoribus meis tantum respondeo, qui canino dente me rodunt, in publico detrahentes et15 legentes in angulis, idem16 accusatores et defensores, cum in aliis probent quod in me reprobant, quasi virtus et vitium non in rebus sit, sed cum auctore mutetur. Ceterum memini editionem Septuaginta translatorum olim de greco emendatam tribuisse me nostris, nec inimicum debere estimari eorum quos in conventu fratrum semper edissero. Et quod nunc Dabreiamin, id est Verba dierum, interpretatus sum, idcirco feci, ut inextricabiles mores17 et silvam nominum, que scriptorum confusa sunt vitio, sensuumque barbariem apertius et per versuum cola digererem, “mihimetipsi et meis” iuxta Hismenium “canens”, si aures surde sunt ceterorum.
EXPLICIT PROLOGUS
.g
g
HIERONYMUS,
Prologus in Par., ed. Weber, p. 546-547.
14 loquor] loquar
Weber
|
15 et]
om. Weber
|
16 idem] + et
Weber
|
17 mores] moram
Weber
|
<16.328b> Prologus ‘Si Septuaginta’
Numérotation du verset
1Par. Prol.328b,1
prol.|
¶
A
Prefatio sancti Hieronymi in librum Dabreiamin qui et Paralipomenon quod nos dicere possuus verba dierum incipit.
1 - Si2* Septuaginta interpretum pura et ut ab eis in grecum versa est editio permaneret, superflue, mi3 Chromati, episcoporum sanctissime atque doctissime, impelleres ut hebrea4 volumina latino sermone transferrem. Quod enim semel aures hominum occupaverat et nascentis Ecclesie roboraverat fidem, iustum erat etiam nostro silentio comprobari.
A
¶Codd. :
Weber
Rusch,
contuli
ΩX
§1-3
(
ante
1Par.);
post
RB-326
:
ΩB (
non
contuli)
Albergati
(post
RB-326
sine
solutione
;
contuli
§
1)
1 Prefatio sancti… dierum incipit
Rusch
] Eiusdem in librum Paralipomenon praefatio
Clementina,
Incipit prologus sancti Hieronymi in libro Paralipomenon
Weber,
Incipit prologus in Primum librum Paralipomenon ΩX,
om. Albergati
2 Si ΩD ΩG ΩX
Weber
] Sed
praem. Albergati Rusch
3 mi] me
praem.
ΩX
Weber
4 hebrea
Albergati Rusch
] tibi
praem.
ΩX
Numérotation du verset
1Par. Prol.328b,2
prol.|
Nunc vero5 cum pro varietate regionum diversa ferantur exemplaria et germana illa antiquaque translatio corrupta sit atque violata, nostri arbitrii putas, aut e pluribus iudicare quid verum sit, aut novum opus in veteri opere cudere6, illudentibusque Iudeis “cornicum”, ut dicitur, “oculos configere”. Alexandria et Egyptus in Septuaginta suis Hesychium laudat auctorem, Constantinopolis usque Antiochiam Luciani martyris exemplaria probat, medie inter has provincie Palestinos codices legunt, quos ab Origene elaboratos Eusebius et Pamphilus7 vulgaverunt, totusque orbis hac inter se trifaria varietate compugnat. Et certe Origenes non solum exempla8* composuit quatuor editionum e regione singula verba describens, ut unus dissentiens statim ceteris inter se consentientibus arguatur, sed, quod maioris audacie est, in editione Septuaginta Theodotionis editionem miscuit, asteriscis designans que minus fuerint9, et virgulis que ex superfluo videbantur10apposita.
5 vero
Albergati Rusch Weber
] igitur ΩX
6 cudere] condere ΩX
Weber
7 Pamphilus Λ ΩX
Rusch Clementina
] Pamphilius
Weber
8 exempla ΩX
Weber
] exemplaria
Amiatinus Rusch
, exemplum
D,
exapla Λ
G
9 fuerint] ante fuerant ΩX
10 videbantur] videantur
Weber
Numérotation du verset
1Par. Prol.328b,3
prol.|
Si igitur aliis licuit non tenere quod semel susceperant, et post septuaginta cellulas, que vulgo sine auctore iactantur, singulas cellulas aperuere, hocque in Ecclesiis legitur quod Septuaginta nescierunt, cur me non suscipiant Latini mei, qui inviolata editione veteri ita novam condidi, ut laborem meum Hebreis et, quod his maius est, Apostolis auctoribus probem11 ? Scripsi nuper librum ‘’De optimo genere interpretandi’’a, ostendens illa de evangeliob : “Ex Egypto vocavi filium meum” etc : “Quoniam Nazareus vocabitur” etd : “Videbunt in quem compunxerunt” et illud Apostolie : “Quod12 oculus non vidit nec auris audivit, et in cor hominis non ascenderunt, que preparavit Deus diligentibus se” ceteraque his similia in Hebreorum libris inveniri. Certe Apostoli et evangeliste Septuaginta interpretes noverant, et unde eis hec13 que in Septuaginta interpretibus14 non habentur ? Christus Dominus15 noster utriusque Testamenti conditor in evangelio secundum Ioannem, «Qui credit”, inquitf, “in me, sicut dicit16 Scriptura, flumina de ventre eius fluent aque vive». Utique scriptum est quod Salvator scriptum esse testatur. Ubi scriptum est ? Septuaginta non habent, apocrypha nescit Ecclesia. Ad Hebreos igitur revertendum est, unde et Dominus loquitur et discipuli exempla presumunt.
a Cf.
Hieronymus
, Epistulae, Ep. 57 § 7, CSEL 54, p. 514-515.
b Mt. 2, 15 ; cf. Os. 11, 1.
c Mt. 2, 23.
d 1Cor. 2, 9.
e 1Cor. 2, 9.
f Io. 7, 38.
11 probem] comprobem
Clementina
12 Quod] que
Weber
13 hec] + dicere
Weber
14 interpretibus]
om. Weber
15 Dominus] Deus
Weber
16 dicit] dixit
Weber
Numérotation du verset
1Par. Prol.328b,4
prol.|
Hec pace veterum loquar17 et obtrectatoribus meis tantum respondeo, qui canino dente me rodunt,
{t. 2
: Erfurt, f. 91rb
; facsim., p. 181b}
in publico detrahentes et18 legentes in angulis, idem19 accusatores et defensores, cum in aliis probent quod in me reprobant, quasi virtus et vitium non in rebus sit, sed cum auctore mutetur. Ceterum memini editionem Septuaginta translatorum olim de greco emendatam tribuisse me nostris, nec inimicum debere estimari eorum quos in conventu fratrum semper edissero. Et quod nunc Dabreiamin, id est Verba dierum, interpretatus sum, idcirco feci, ut inextricabiles mores20 et silvam nominum, que scriptorum confusa sunt vitio, sensuumque barbariem21 apertius et per versuum cola digererem, “mihimetipsi et meis” iuxta Hismenium “canens”, si aures surde sunt ceterorum.
Explicit prologus
.22
g
g
Hieronymus,
Prologus in Par., ed. Weber, p. 546-547.
17 loquor] loquar
Weber
18 et]
om. Weber
19 idem] + et
Weber
20 mores] moras ΩX , moram
Weber
21 barbariem] e
praem.
ΩX*
(exp.)
22 Explicit prologus]
om.
ΩX
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Par. Prologus ‘Si Septuaginta’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=16&chapitre=16_Prol.328b)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Par. Prologus ‘Si Septuaginta’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=16&chapitre=16_Prol.328b)
Notes :