Glossa ordinaria

Capitulum 1

Numérotation du verset Sir. 1,0 1

1 Incipit prologus libri Iesu filii Sirach qui Ecclesiasticus appellatur. Multorum nobis2 et magnorum per Legem et Prophetas aliosque qui secuti sunt illos sapientia demonstrata est3, in quibus oportet laudare Israel doctrine et sapientie causa quia non solum ipsos loquentes necesse est peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri.
1 libri Iesu filii Sirach qui Ecclesiasticus appellatur] libri Ihesu filii Sirach ΩN, Prologus Ihesu filii Syrach P572 ; in libro Iesu Sirach Weber |
2 nobis] enim ΩN* ( al. m. interl. compl.) |
3 sapientia demonstrata est] sapientiam demonstratam P572 Weber |
Numérotation du verset Sir. 1,0 2

Avus meus Iesus postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis Legis et Prophetarum et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, volui4 et ipse scribere aliquid horum que5 ad doctrinam et sapientiam pertinent ut desiderantes discere6 et illorum periti fieri7 magis magisque attendant animo et confirmentur ad legitimam vitam8.
4 volui] voluit ΩN |
5 que] quam P572 , dumtaxat ΩN |
6 discere] discerent P572 |
7 fieri] facti P572 Weber |
8 confirmentur – ad legitimam vitam] inv. P572 , + et cum attenderit ad illam pariter et confirmentur ΩN |
Numérotation du verset Sir. 1,0 3

Hortor itaque venire vos cum benevolentia9 et attentiori10 studio lectionem facere, et veniam habere in illis in quibus videmur11 sequentes imaginem sapientie et deficere in verborum compositione. Nam deficiunt12* verba hebraica quando translata fuerint13* ad alteram14 linguam. Non solum autem15* hec sed et ipsa Lex et Prophete ceteraque16* librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur.
9 benevolentia] benivolentia Rusch |
10 attentiori] attentione et P572, adtentiore ΩN Weber |
11 videmur] videmus P572 |
12 deficiunt] deficient Rusch |
13 translata fuerint] inv. Rusch |
14 alteram] aliam ΩN P572 |
15 solum autem] inv. Rusch |
16 ceteraque] ceteramque ΩN, ceterique P572 , ceteraque aliorum Rusch |
Numérotation du verset Sir. 1,0 4

Nam in octavo et tricesimo anno17* temporibus Ptolomei Evergetis regis, postquam perveni in Egyptum et cum multum temporis ibi fuissem18, inveni ibi19 libros relictos non20 parve neque contemnende doctrine.
17 anno] + et Rusch |
18 fuissem] fecissem P572 Weber |
19 ibi] om. P572 Weber |
20 relictos non] litos nunc P572 |
Numérotation du verset Sir. 1,0 5

Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi istum librum et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis, ad illa que ad finem ducunt librum istum21 dare, et illis qui volunt animum intendere et discere quemadmodum oporteat instituere mores qui secundum legem Domini proposuerunt vitam agere22.
¶Codd. : <32.1> ΩN (207vb-208ra) Rusch Weber, p. 1029  
21 istum] om. P572 Weber |
22 agere] + Explicit P572, + Explicit prologus Weber , + Explicit prologus. Incipit liber Ecclesiasticus Ihesu filii Sirach ΩN |
Numérotation du verset Sir. 1,1 

Omnis sapientia a Domino Deo23 est et cum illo fuit semper et est ante evum.
23 Domino Deo] inv. Weber
Numérotation du verset Sir. 1,2 

Arenam maris et pluvie guttas et dies seculi quis dinumeravit? Altitudinem celi et latitudinem terre et profundum abyssi quis mensus est ?
Numérotation du verset Sir. 1,3 

Sapientiam Dei precedentem omnia quis investigavit ?
Numérotation du verset Sir. 1,4 

Prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentie ab evo.
Numérotation du verset Sir. 1,5 

Fons sapientie verbum Dei in excelsis et ingressus illius mandata eterna.
Numérotation du verset Sir. 1,6 

Radix
sapientie cui revelata est et astutias illius quis agnovit ?
Numérotation du verset Sir. 1,7 

Disciplina sapientie cui revelata est et manifestata et multiplicationem ingressus illius quis intellexit ?
Numérotation du verset Sir. 1,8 

Unus est Altissimus creator omnium24 omnipotens et25 rex potens et metuendus nimis sedens super thronum illius et dominans Deus.
24 omnium] om. Weber |
25 et] om. Weber |
Numérotation du verset Sir. 1,9 

Ipse creavit illam spiritu sancto et vidit et dinumeravit et mensus est
Numérotation du verset Sir. 1,10 

et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem secundum datum suum prebat26 illam diligentibus se.
26 prebat] et prebuit Weber
Numérotation du verset Sir. 1,11 

Timor Domini
gloria
et gloriatio
letitia27
27 letitia] et praem. Weber
et corona exultationis.
Numérotation du verset Sir. 1,12 

Timor Domini
delectabit cor
et dabit letitiam et gaudium
in longitudinem28 dierum.
28 longitudinem ΩL ΩP Rusch ] longitudine Weber
Numérotation du verset Sir. 1,13 

Timenti Dominum29 bene erit
29 Dominum ΩS ΩL ΩP P18 P41 Rusch Weber ] Deum Σ L ΦP Z² Ω M Ω F Ω J ΩV
in extremis
et in die defunctionis30
30 defunctionis] functionis Ω J*
sue benedicetur.
Numérotation du verset Sir. 1,14 

31
31 benedicetur Ω M Ω F Ω J* Ω S ΩV Rusch ] + dilectio Dei honorabilis sapientia Ω J² ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Sir. 1,15 

Quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione et in agnitione
magnalium suorum
dilectio32 Dei honorabilis33 sapientia 34
32 dilectio] dilectione Q |
33 honorabilis] horribilis Amiatinus |
34 dilectio Dei honorabilis sapientia Ω M Ω F Ω J* Ω S ΩV Rusch ] om. Ω J² ΩL ΩP Weber |
Numérotation du verset Sir. 1,16 

Initium sapientie timor Domini et cum fidelibus in vulva
concreatus est
et cum electis seminis gradietur35 et cum iustis et fidelibus agnoscitur.
35 gradietur] creditur Weber
Numérotation du verset Sir. 1,17 

Timor Domini scientie religiositas.
Numérotation du verset Sir. 1,18 

Religiositas custodiet
et iustificabit cor iocunditatem atque gaudium dabit.
Numérotation du verset Sir. 1,19 

Timenti Dominum36 bene erit et in diebus consolationis37
36 Dominum] Deum Weber |
37 consolationis] consummationis Weber |
illius benedicetur
Numérotation du verset Sir. 1,20 

Plenitudo sapientie timere Deum et plenitudo a fructibus illius
Numérotation du verset Sir. 1,21 

Omnem domum illius implebit a generationibus et receptacula a thesauris illius.
Numérotation du verset Sir. 1,22 

Corona sapientie
timor Domini replens38 pacem
38 replens] repollens Weber
et salutis fructum
Numérotation du verset Sir. 1,23 

et vidit et dinumeravit eam
utraque autem sunt dona Dei.
Numérotation du verset Sir. 1,24 

Scientiam et intellectum prudentie sapientia compartietur et gloriam
tenentium se exaltat39.
39 exaltat] inaltat Weber
Numérotation du verset Sir. 1,25 

Radix sapientie est timere Dominum. Rami enim illius
longevi.
Numérotation du verset Sir. 1,26 

In thesauris sapientie intellectus et scientie religiositas; execratio
autem peccatoribus sapientia.
Numérotation du verset Sir. 1,27 

Timor Domini40 expellit peccatum.
40 Domini] Dei Weber
Numérotation du verset Sir. 1,28 

Nam qui sine timore
est non poterit iustificari. Iracundia enim animositatis illius subversio illius est.
Numérotation du verset Sir. 1,29 

Usque in tempus
sustinebit patiens
et postea redditio iocunditatis.
Numérotation du verset Sir. 1,30 

Bonus sensus usque in tempus abscondet41 verba illius
41 abscondet] abscondebit Weber
et labia multorum enarrabunt sensum illius.
Numérotation du verset Sir. 1,31 

In thesauris sapientie significatio discipline
Numérotation du verset Sir. 1,32 

execratio autem
peccatori cultura Dei.42
42 In thesauris... cultura Dei Cava Σ Λ L M ² Y Φ ΘM² Z² S Γ ΨD Ω edd. Rusch cum greco ] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 1,33 

Fili43 concupiscens sapientiam conserva iustitiam et Deus prebebit illam tibi.
43 Fili] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 1,34 

Sapientia enim et disciplina timor Domini et quod beneplacitum est illi
Numérotation du verset Sir. 1,35 

fides et mansuetudo et adimplebit thesauros illius.
Numérotation du verset Sir. 1,36 

Non sis incredibilis timori Domini
et ne accesseris ad illum duplici corde.
Numérotation du verset Sir. 1,37 

Ne fueris hypocrita in conspectu hominum et non scandalizeris labiis tuis.
Numérotation du verset Sir. 1,38 

Attende in illis ne forte cadas et adducas anime tue inhonorationem
Numérotation du verset Sir. 1,39 

et revelet Deus absconsa tua et in medio synagoge elidat te
Numérotation du verset Sir. 1,40 

quoniam accessisti maligne ad Dominum et cor tuum plenum est dolo et fallacia.

Capitulum 1

Numérotation du verset Sir. 1,0 
1
{Erfurt, t. 3, f. 46va ; facsim., t. 2, p. 744a} 1 Incipit prologus libri Iesu filii Sirach qui Ecclesiasticus appellatur.
Multorum nobis2 et magnorum per Legem et Prophetas aliosque qui secuti sunt illos sapientia demonstrata est3, in quibus oportet laudare Israel doctrine et sapientie causa quia non solum ipsos loquentes necesse est peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri.
1 libri Iesu filii Sirach qui Ecclesiasticus appellatur] libri Ihesu filii Sirach ΩN, Prologus Ihesu filii Syrach P572 ; in libro Iesu Sirach Weber
2 nobis] enim ΩN* ( al. m. interl. compl.)
3 sapientia demonstrata est] sapientiam demonstratam P572 Weber
Numérotation du verset Sir. 1,0 
2
Avus meus Iesus postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis Legis et Prophetarum et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, volui4 et ipse scribere aliquid horum que5 ad doctrinam et sapientiam pertinent ut desiderantes discere6 et illorum periti fieri7 magis magisque attendant animo et confirmentur ad legitimam vitam8.
4 volui] voluit ΩN
5 que] quam P572 , dumtaxat ΩN
6 discere] discerent P572
7 fieri] facti P572 Weber
8 confirmentur – ad legitimam vitam] inv. P572 , + et cum attenderit ad illam pariter et confirmentur ΩN
Numérotation du verset Sir. 1,0 
3
Hortor itaque venire vos cum benevolentia9 et attentiori10 studio lectionem facere, et veniam habere in illis in quibus videmur11 sequentes imaginem sapientie et deficere in verborum compositione. Nam deficiunt12* verba hebraica quando translata fuerint13* ad alteram14 linguam. Non solum autem15* hec sed et ipsa Lex et Prophete ceteraque16* librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur.
9 benevolentia] benivolentia Rusch
10 attentiori] attentione et P572, adtentiore ΩN Weber
11 videmur] videmus P572
12 deficiunt] deficient Rusch
13 translata fuerint] inv. Rusch
14 alteram] aliam ΩN P572
15 solum autem] inv. Rusch
16 ceteraque] ceteramque ΩN, ceterique P572 , ceteraque aliorum Rusch
Numérotation du verset Sir. 1,0 
4
Nam in octavo et tricesimo anno17* temporibus Ptolomei Evergetis regis, postquam perveni in Egyptum et cum multum temporis ibi fuissem18, inveni ibi19 libros relictos non20 parve neque contemnende doctrine.
17 anno] + et Rusch
18 fuissem] fecissem P572 Weber
19 ibi] om. P572 Weber
20 relictos non] litos nunc P572
Numérotation du verset Sir. 1,0 
5
Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere {Erfurt, t. 3, f. 46vb ; facsim., t. 2, p. 744b} diligentiam et laborem interpretandi istum librum et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis, ad illa que ad finem ducunt librum istum21 dare, et illis qui volunt animum intendere et discere quemadmodum oporteat instituere mores qui secundum legem Domini proposuerunt vitam agere22. A
A ¶Codd. : <32.1> ΩN (207vb-208ra) P572, p. 168 (post Sap.) Rusch Weber, p. 1029  
21 istum] om. P572 Weber
22 agere] + Explicit P572, + Explicit prologus Weber , + Explicit prologus. Incipit liber Ecclesiasticus Ihesu filii Sirach ΩN
Numérotation du verset Sir. 1,1 
{Erfurt, t. 3, f. 46vb ; facsim., t. 2, p. 744b} Omnis sapientia a Domino Deo23 est et cum illo fuit semper et est ante evum.
23 Domino Deo] inv. Weber
marg.| OMNIS  SAPIENTIA etc. Librum Iesu filii Sirach dicit se Hieronymus apud Hebreos reperisse non Ecclesiasticum ut apud latinos sed Parabolas prenotatum cui iuncti erant Ecclesiastes et Canticum Canticorum ut Salomonem non modo librorum numero sed et materiarum genere coequaret. Librum vero Sapientie non reperisse apud eos sed magis grecam redolere eloquentiam quem nonnulli Philonis esse affirmant. Ecclesiasticus vero sicut et Ecclesiastes Ecclesie utilissimus est qui congregator vel collector interpretatur sicut ille concionator sed Ecclesiastes ad Christum refertur et ad quemlibet predicatorem Ecclesiasticus qui propter excellentiam virtutum suarum pavaret hos id est omnium virtutum capax appellatur. Cuius tanta claritas tantaque latinitas est ut ipse sibi commenta sit.
marg.| OMNIS  SAPIENTIA etc. RABANUS. Incipit ab eterna Dei sapientia que Christus est qui cum Patre est semper ante secula secundum illuda:"In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum" etc.
a Io. 1, 1.
marg.| A DOMINO  DEO etc. Quia Christus fons vite, lux vera de Patre nascitur et omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quisquis hac sapientia caret in tenebris ambulat et nescit quo vadat. Sapientia enim huius mundi stulticia est apud Deum et prudentia carnis mors.
Numérotation du verset Sir. 1,2 
Arenam maris et pluvie guttas et dies seculi quis dinumeravit? Altitudinem celi et latitudinem terre et profundum abyssi quis mensus est ?
marg.| ARENAM  MARIS etc. RABANUS. Corporalia spiritualibus comparat ut ex difficillimus quod omnino impossibile est estimetur. Si enim hec que in certo numero et mensura et pondere condita sunt nemo potest dinumerare quanto minus sapientiam Dei sine initio et sine fine inenarrabilem inestimabilem poterit investigare.
Numérotation du verset Sir. 1,3 
Sapientiam Dei precedentem omnia quis investigavit ?
Numérotation du verset Sir. 1,4 
Prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentie ab evo.
marg.| PRIOR  OMNIUM  CREATA  EST  SAPIENTIA. Creata secundum humanitatem in consilio Dei Patris scilicet pro salute humani generis predestinata est incarnari. Notandum autem quod propter unitatem persone aliquando Christus dicitur genitus aliquando creatus.
Numérotation du verset Sir. 1,5 
Fons sapientie verbum Dei in excelsis et ingressus illius mandata eterna.
marg.| FONS  SAPIENTIE. Origo omnis sapientie a Verbo Dei procedit quod Deus ex eo semper cum Patre manet in celis sed ingressus mundum per dispensationem humanitatis dedit mandata salutis. Unde: Verba vite eterne habes.
Numérotation du verset Sir. 1,6 
Radix
interl.| origo
sapientie cui revelata est et astutias illius quis agnovit ?
marg.| RADIX. Ostendit neminem posse profunditatem Dei penetrare vel magnitudinem bonitatis eius et misericordie. Unde ad liberationem et illuminationem humani generis homo fieri dignatus est. Unde: generationem eius quis enarrabit.
Numérotation du verset Sir. 1,7 
Disciplina sapientie cui revelata est et manifestata et multiplicationem ingressus illius quis intellexit ?
Numérotation du verset Sir. 1,8 
Unus est Altissimus creator omnium24 omnipotens et25 rex potens et metuendus nimis sedens super thronum illius et dominans Deus.
24 omnium] om. Weber
25 et] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 1,9 
Ipse creavit illam spiritu sancto et vidit et dinumeravit et mensus est
marg.| IPSE  CREAVIT etc. Unigeniti scilicet adventum per Verbum sibi coeternum cum Spiritu Sancto dispensavit quomodo per virginis partum ad salutem mundi veniret et creaturas repararet et hominem ad agnitionem et dilectionem sui revocaret dans illi donum Spiritus Sancti ut eius munere salvetur ineternum.
Numérotation du verset Sir. 1,10 
et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem secundum datum suum prebat26 illam diligentibus se.
26 prebat] et prebuit Weber
Numérotation du verset Sir. 1,11 
Timor Domini
interl.| qui coercet a penis
gloria
interl.| virtutum
et gloriatio
interl.| in presenti recte confessionis
letitia27
27 letitia] et praem. Ed1455 Weber
interl.| in futuro
et corona exultationis.
interl.| eterne beatitudinis
Numérotation du verset Sir. 1,12 
Timor Domini
interl.| amore inenarrabili
delectabit cor
interl.| in presenti
marg.| TIMOR  DOMINI etc. «Beatus vir qui timet Dominum in mandatis eius cupit nimis. Gloria et divitie in domo eius» etc.
et dabit letitiam et gaudium
interl.| in futuro
in longitudinem28 dierum.
28 longitudinem ΩL ΩP Ed1455 Rusch ] longitudine Weber
marg.| TIMOR  DOMINI  GLORIA etc. RABANUS. Due species sunt timoris. De altera dicitur: timor anime in caritate etc. Qui hunc habent propter metum gehenne peccare desinunt et vitam corrigunt hic introducit caritatem sed foras mittitur. Qui enim sic timet nondum amat nec desiderat bona sed cavet mala sed tamen se corrigit et bona desiderare incipit. De altera scriptum est: timor Domini sanctus permanet in seculum seculi. Timet enim unusquisque ne amittat bona et Dei presentiam qua ineternum frui desiderat de quo dicitur: timor Domini delectabit cor. Hic suavitatem tribuit internam et in futuro vitam eternam.
Numérotation du verset Sir. 1,13 
Timenti Dominum29 bene erit
29 Dominum ΩS ΩL ΩP P18 P41 Rusch Weber ] Deum Σ L ΦP Z² Ω M Ω F Ω J ΩV Cbg1.14 Ed1455
interl.| eterna beatitudo
in extremis
interl.| in fine huius vite
30 defunctionis] functionis Ω J*
interl.| mortis
sue benedicetur.
Numérotation du verset Sir. 1,14 
31
31 benedicetur Ω M Ω F Ω J* Ω S ΩV Rusch ] + dilectio Dei honorabilis sapientia Ω J² ΩL ΩP P18 P41 Cbg1.14 Weber
Numérotation du verset Sir. 1,15 
Quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione et in agnitione
interl.| eterna beatitudine
magnalium suorum
interl.| in fine huius vite
marg.| DILECTIO  DEI etc. RABANUS. Caritas Dei vera est sapientia que"per Spiritum Sanctum diffunditur in cordibus nostris"b qui replet nos dulcedine dilectionis Dei in agnitione magnalium eius. Unde: vos unctionem habetis a sancto qui nostis omnia etc. Unctio enim spiritualis ipse Spiritus est cuius sacramentum est in unctione visibili cuius gratia instruit de omnibus. Alioquin otiosus est sermo doctoris. Caritas vero Dei que est donum spiritus citissime intelligere et observare mandata Dei facit. Ipsam enim bonum incipit et perficit ipsa in futuro remuneratio erit. Unde: adimplebis me letitia cum vulu tuo delectationes in dextera tua usque in finem.
b Rm. 5, 5.
dilectio32 Dei honorabilis33 sapientia 34
32 dilectio] dilectione Q
33 honorabilis] horribilis Amiatinus
34 dilectio Dei honorabilis sapientia Ω M Ω F Ω J* Ω S ΩV Rusch ] om. Ω J² ΩL ΩP P18 P41 Cbg1.14 Weber
Numérotation du verset Sir. 1,16 
Initium sapientie timor Domini et cum fidelibus in vulva
interl.| matris Ecclesie
concreatus est
interl.| quia sanctis animabus sociatur
et cum electis seminis gradietur35 et cum iustis et fidelibus agnoscitur.
35 gradietur] creditur Weber
interl.| quibus diciturc: «Euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis» etc.
c Mt. 25, 23
Numérotation du verset Sir. 1,17 
Timor Domini scientie religiositas.
marg.| TIMOR  DOMINI etc. Sine timore Dei et observatione mandatorum eius nulla religio est. Unde: si quis putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio etc.
Numérotation du verset Sir. 1,18 
Religiositas custodiet
interl.| in hoc seculo
et iustificabit cor iocunditatem atque gaudium dabit.
interl.| in futuro
Numérotation du verset Sir. 1,19 
Timenti Dominum36 bene erit et in diebus consolationis37
36 Dominum] Deum Weber
37 consolationis] consummationis Weber
interl.| vel: consummationis
illius benedicetur
marg.| TIMENTI  DEUM  BENE. Qui scilicet timore Dei in fide et doctrina et operatione regulam iustitie servat.
Numérotation du verset Sir. 1,20 
Plenitudo sapientie timere Deum et plenitudo a fructibus illius
interl.| qui magis timet Deum magis sapiens est et quanto sapientior tanto fructibus bonorum operum plenior. Non enim timor Dei otiosus est.
Numérotation du verset Sir. 1,21 
Omnem domum illius implebit a generationibus et receptacula a thesauris illius.
interl.| sapientie
Numérotation du verset Sir. 1,22 
Corona sapientie
interl.| vite eterne
timor Domini replens38 pacem
38 replens] repollens Weber
interl.| Deus cui assistunt omnia merita
et salutis fructum
interl.| "Gaudete et exultate quia merces vestra multa est in celis"d
d Cf. Mt. 5, 12: « Gaudete et exsultate quoniam merces vestra copiosa est in celis » ; Lc. 6, 23: « Gaudete in illa die et exsultate ecce enim merces vestra multa est in celo ».
Numérotation du verset Sir. 1,23 
et vidit et dinumeravit eam
interl.| «capilli capitis vestri omnes numerati sunt».e
e Lc. 12, 7.
utraque autem sunt dona Dei.
interl.| sapientia et timor Dei quia omne datum optimum desursum est
marg.| ET  VIDIT. In conspectu eius sunt omnia unicuique conservat dignam retributionem.
Numérotation du verset Sir. 1,24 
Scientiam et intellectum prudentie sapientia compartietur et gloriam
interl.| eternam
tenentium se exaltat39.
39 exaltat] inaltat Weber
Numérotation du verset Sir. 1,25 
Radix sapientie est timere Dominum. Rami enim illius
interl.| sententie Scripturarum quas per orbem terrarum evangelica pandit doctrina
longevi.
interl.| «Celum et terra transibunt. Verba autem mea non transibunt».f
f Mc. 13, 31 ; Lc. 21, 33 ; cf. Mt. 24, 35.
marg.| RAMI. Per sapientiam divinam habet homo scientiam vitandi malum et intellectum faciendi bonum utrumque enim in auditore operatur in fine. Unde: qui audit me non confundetur et qui operantur in me non peccabunt qui elucidant me vitam eternam habebunt. «Initium sapientie timor Domini. Intellectus bonus omnibus facientibus eum».g
g Ps. 110, 10.
Numérotation du verset Sir. 1,26 
In thesauris sapientie intellectus et scientie religiositas; execratio
interl.| abominabilis
marg.| IN  THESAURIS etc. In legis meditatione utrunque declaratur quomodo scilicet vitanda sunt mala et quomodo discenda spiritualis sapientia et exercenda bona opera in quibus est religio vera.
marg.| SAPIENTIA etc. Que prohibet peccata et carnalia desideria. Unde: non amat pestilens eum qui se corrigit nec ad sapientes graditur.
Numérotation du verset Sir. 1,27 
Timor Domini40 expellit peccatum.
40 Domini] Dei Weber
marg.| TIMOR  DEI etc. quia per penitentiam mundat a preteritis peccatis vel prohibet a committendis.
marg.| Quia qui per timorem Dei sese non corrigit in peccati voraginem cadit.
Numérotation du verset Sir. 1,28 
Nam qui sine timore
interl.| Dei
est non poterit iustificari. Iracundia enim animositatis illius subversio illius est.
Numérotation du verset Sir. 1,29 
Usque in tempus
interl.| retributionis
sustinebit patiens
interl.| vere
et postea redditio iocunditatis.
Numérotation du verset Sir. 1,30 
Bonus sensus usque in tempus abscondet41 verba illius
41 abscondet] abscondebit Weber
interl.| non potest abscondi quod iustitia facit manifestari
et labia multorum enarrabunt sensum illius.
marg.| BONUS  SENSUS etc. Unde in Proverbiis: labia sapientium custodiunt eos. Et alibi: astutus omnia agit consilio qui autem fatuus est aperit stulticiam. Sapientis ergo hominis est verba tenere et omnia modeste agere.
marg.| ENARRABUNT etc. Equanimiter non mala pro malis sed bona pro bonis tribuens.
Numérotation du verset Sir. 1,31 
In thesauris sapientie significatio discipline
Numérotation du verset Sir. 1,32 
execratio autem
interl.| abominabilis
peccatori cultura Dei.42
42 In thesauris... cultura Dei Cava Σ Λ L M ² Y Φ ΘM² Z² S Γ ΨD Ω edd. Rusch cum greco ] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 1,33 
Fili43 concupiscens sapientiam conserva iustitiam et Deus prebebit illam tibi.
43 Fili] om. Weber
marg.| FILI  CONCUPISCENS etc. Qualiter ad sapientiam pervenias ipsa sapientia monstrat quia sine conservatione iustitie nemo pervenit ad culmen sapientie. Unde Iacobus: quis sapiens inquit et disciplinatus inter vos ostendat conversationem bonam in mansuetudine sapientie.
Numérotation du verset Sir. 1,34 
Sapientia enim et disciplina timor Domini et quod beneplacitum est illi
marg.| SAPIENTIA etc. Sicut sepe dictum est. Timor Domini sapientie et discipline custodia est cui convenit fides recta et morum temperantia quia sine fide impossibile est placere Deo et bonorum vita semper tranquilla est. Unde: discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris. Qui enim vere timet Deum non potest esse sine fide et operibus bonis que replent hominem virtutibus et Deo acceptabilem faciunt. Unde homini bono in conspectu Dei dedit Deus sapientiam et scientiam. Peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam.
Numérotation du verset Sir. 1,35 
fides et mansuetudo et adimplebit thesauros illius.
Numérotation du verset Sir. 1,36 
Non sis incredibilis timori Domini
interl.| alias: contumax non sis et incredibilis timori Dei
interl.| credere oportet accedentem ad Deum quia ipse est et inquirentibus se remunerator sit
et ne accesseris ad illum duplici corde.
interl.| Qui simpliciter querit Deum invenit. Undeh: «Simplicitas iustorum diriget eos et supplantatio perversorum vastabit illos».
h Prv. 11, 3.
marg.| DUPLICI  CORDE. Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis qui scilicet vult gaudere cum seculo et regnare cum Christo.
Numérotation du verset Sir. 1,37 
Ne fueris hypocrita in conspectu hominum et non scandalizeris labiis tuis.
interl.| sicut qui pravo corde machinantur malum et omni tempore iurgia seminant
marg.| HYPOCRITA. Aliud corde gestans aliud opere monstrans. Unde: attendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium etc.
Numérotation du verset Sir. 1,38 
Attende in illis ne forte cadas et adducas anime tue inhonorationem
marg.| ATTENDE  IN  ILLIS etc. Manifestum est quod qui sequitur hereticos anime sue acquirit damnationem quia in iudicio revelabuntur occulta cordium et reddetur unicuique secundum opera sua disperdet enim Deus omnes qui loquuntur mendacium qui abominatur virum sanguinum et dolosum. Unde: attendite a fermento phariseorum quod est hypocrisis. Et alibi: veniet Dominus servi illius et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis ubi erit fletus et stridor dentium.
Numérotation du verset Sir. 1,39 
et revelet Deus absconsa tua et in medio synagoge elidat te
Numérotation du verset Sir. 1,40 
quoniam accessisti maligne ad Dominum et cor tuum plenum est dolo et fallacia.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Sir. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=32&chapitre=32_1)

Notes :