Glossa ordinaria

Capitulum 32

Numérotation du verset Sir. 32,1 

Rectorem te posuerunt noli extolli esto in illis quasi unus ex ipsis.
Numérotation du verset Sir. 32,2 

Curam illorum habe
et sic considera1 et omni cura tua explicita recumbe
1 considera] conside Weber
Numérotation du verset Sir. 32,3 

ut leteris propter illos ut2 ornamentum gratie accipias coronam et dignationem
2 ut] et Weber
consequaris corrogationis
Numérotation du verset Sir. 32,4 

loquere maior natu
decet enim te
Numérotation du verset Sir. 32,5 

primum verbum diligentis3 scientiam et non impedias musicam4
3 diligentis] diligenti Weber |
4 musicam] musica Weber |
Numérotation du verset Sir. 32,6 

ubi auditus non5 est
5 non] om. Weber
non effundas sermonem
et importune noli extolli in sapientia tua
Numérotation du verset Sir. 32,7 

gemmula carbunculi in ornamento auri et comparatio musicorum in convivio vini
Numérotation du verset Sir. 32,8 

sicut in fabricatione auri signum est smaragdi sic numerus muscorum6 in iocundo et moderato vino
6 muscorum] musicorum Weber
Numérotation du verset Sir. 32,9 

audi
Tacens
et pro reverentia accedet tibi bona gratia
Numérotation du verset Sir. 32,10 

adolescens loquere in tua causa vix cum necesse fuerit7.
7 cum… fuerit] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 32,11 

Si bis interrogatus fueris habeat caput responsum tuum
Numérotation du verset Sir. 32,12 

in multis esto quasi inscius et audi tacens simul et querens
Numérotation du verset Sir. 32,13 

in medio magnatorum loqui8 non presumas et ubi sunt senes non multum loquaris
8 loqui] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 32,14 

ante grandinem preibit coruscatio et ante verecundiam peribit gratia9 et pro reverentia accedet tibi bona gratia
9 et ante verecundiam peribit gratia] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 32,15 

et hora surgendi non te trices
precurre autem prior in domum tuam et illic avocare et illic lude
Numérotation du verset Sir. 32,16 

et age conceptiones tuas et non in delictis et verbo superbo
Numérotation du verset Sir. 32,17 

Super10 his omnibus benedicito Dominum qui fecit te et inebriantem te ab omnibus bonis suis.
10 Super] et praem. Weber
Numérotation du verset Sir. 32,18 

Qui timet Deum excipiet doctrinam eius
et qui vigilaverint ad illum
inveniunt11 benedictionem.
11 inveniunt] invenient Weber
Numérotation du verset Sir. 32,19 

Qui querit legem
replebitur ab ea et qui insidiose agit
scandalizabitur in ea.
Numérotation du verset Sir. 32,20 

Qui timent Deum12 invenient iudicium iustum
12 Deum] Dominum Weber
et iustitias quasi lucem accendent.
Numérotation du verset Sir. 32,21 

Peccator homo vitabit13 correptionem
13 vitabit] devitabit Weber
et secundum voluntatem suam inveniet comparationem
Numérotation du verset Sir. 32,22 

vir consilii non disperdet14 intellegentiam15 alienus
14 disperdet] disperiet Weber |
15 intelligentiam] intelligentia Weber |
et superbus non pertimescet16 timorem
16 pertimescet] pertimescit Weber
Numérotation du verset Sir. 32,23 

etiam postquam fecit cum eo sine consilio
et suis insectationibus arguetur
Numérotation du verset Sir. 32,24 

fili sine consilio nihil facias
et post factum non penitebis17
17 penitebis] peniteberis Weber
Numérotation du verset Sir. 32,25 

in via
ruine non eas et non offendes in lapides
ne credas te vie laboriose
ne ponas anime tue scandalum
Numérotation du verset Sir. 32,26 

et a filiis tuis cave
et a domesticis tuis attende.
Numérotation du verset Sir. 32,27 

In omni opere tuo18 crede ex fide anime tue. Hec est enim conservatio mandatorum
18 tuo] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 32,28 

qui credit Deo attendit mandatis et qui confidit19 in illo non minoratus erit20.
19 confidit] confident Weber |
20 minoratus erit] minorabuntur Weber |

Capitulum 32

Numérotation du verset Sir. 32,1 
Rectorem te posuerunt noli extolli esto in illis quasi unus ex ipsis.
marg.| RECTOREM. Qui dignitate preest non debet superbire unde: qui maior est vestrum fiat sicut iunior etc.
Numérotation du verset Sir. 32,2 
Curam illorum habe
interl.| verbo instruendo et exemplo
et sic considera1 et omni cura tua explicita recumbe
1 considera] conside Weber
Numérotation du verset Sir. 32,3 
ut leteris propter illos ut2 ornamentum gratie accipias coronam et dignationem
2 ut] et Weber
interl.| nationem
consequaris corrogationis
Numérotation du verset Sir. 32,4 
loquere maior natu
interl.| maturior scientia
decet enim te
Numérotation du verset Sir. 32,5 
primum verbum diligentis3 scientiam et non {t. 3: Erfurt, f. 63rb ; facsim., p. 777b} impedias musicam4
3 diligentis] diligenti Weber
4 musicam] musica Weber
interl.| id est non pro inani favore canoram eloquentiam fundas
Numérotation du verset Sir. 32,6 
ubi auditus non5 est
5 non] om. Weber
interl.| auditor scilicet qui proficiat
non effundas sermonem
interl.| felix qui loquitur causam in aurem prudentis
et importune noli extolli in sapientia tua
Numérotation du verset Sir. 32,7 
gemmula carbunculi in ornamento auri et comparatio musicorum in convivio vini
marg.| GEMMULA  CARBUNCULI. Ardentium gemmarum principatum tenet carbunculus sic dictus quia ignitus est ut carbo cuius nec nocte vicintur fulgo. Lucet enim in tenebris adeo ut flammas vibret ad oculos. Hunc comparat auro et musicum melos convivio. Sicut enim carbunculus duplicat splendorem auri ita melodia iocunditatem convivii. Mystice autem significat divinam sapientiam aurum carbunculus virtutum gloriam. Vinum gratiam spiritualem. Musica evangelii predicationem. Convenit enim divine sapientie fulgor virtutum et spirituali gratie predicatio verbi.
Numérotation du verset Sir. 32,8 
sicut in fabricatione auri signum est smaragdi sic numerus muscorum6 in iocundo et moderato vino
6 muscorum] musicorum Weber
marg.| Smaragdus virore herbas frondesque superat aerem circa se viriditate inficiens qui mero et viridi proficit oleo cuius genera plurima. Primi sunt Scythici, secundi Bactriani, tertii Egyptii hic significat animas in marcessibili fide virentes. Sicut ergo in fabricatione auri decorem auget splendor smaragdi sic eruditionem viri amplificat caritas recte fidei que per dilectionem operatur et mysteria dominice passionis digno veneratur sacramento.
Numérotation du verset Sir. 32,9 
audi
interl.| in convivio
Tacens
interl.| audi Israel et tace
et pro reverentia accedet tibi bona gratia
interl.| modestiam quoque vocis commendat
Numérotation du verset Sir. 32,10 
adolescens loquere in tua causa vix cum necesse fuerit7.
7 cum… fuerit] om. Weber
interl.| oportet magistrum loqui et docere discipulum tacere et audire
Numérotation du verset Sir. 32,11 
Si bis interrogatus fueris habeat caput responsum tuum
Numérotation du verset Sir. 32,12 
in multis esto quasi inscius et audi tacens simul et querens
Numérotation du verset Sir. 32,13 
in medio magnatorum loqui8 non presumas et ubi sunt senes non multum loquaris
8 loqui] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 32,14 
ante grandinem preibit coruscatio et ante verecundiam peribit gratia9 et pro reverentia accedet tibi bona gratia
9 et ante verecundiam peribit gratia] om. Weber
interl.| bonum gratie spiritualis
marg.| ANTE  GRANDINEM. Fulgor coruscationis preibit pondus gandinis sic nitor gratie verecundiam.
Numérotation du verset Sir. 32,15 
et hora surgendi non te trices
interl.| vel tristes
interl.| non sis piger vel non sis effeminatus quando strenue debes operari
precurre autem prior in domum tuam et illic avocare et illic lude
marg.| HORA  SURGENDI. RABANUS. Admonet ne simus tristes vel tardi in disciplina et meditatione sapientie sed in domum conscientie nos recipiamus et ibi sobrie ventilemus verba scripture et caveamus ne superba cogitatio surripiat nobis quasi sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed ipsum benedicamus qui per gratiam nos fecit et bonis omnibus replevit.
Numérotation du verset Sir. 32,16 
et age conceptiones tuas et non in delictis et verbo superbo
Numérotation du verset Sir. 32,17 
Super10 his omnibus benedicito Dominum qui fecit te et inebriantem te ab omnibus bonis suis.
10 Super] et praem. Weber
Numérotation du verset Sir. 32,18 
Qui timet Deum excipiet doctrinam eius
interl.| beatus vir qui timet Dominum in mandatis etc.
et qui vigilaverint ad illum
interl.| Dominum vel timorem
inveniunt11 benedictionem.
11 inveniunt] invenient Weber
interl.| remunerationem
Numérotation du verset Sir. 32,19 
Qui querit legem
interl.| bona voluntate
replebitur ab ea et qui insidiose agit
interl.| dolose pervertendo legem
scandalizabitur in ea.
interl.| ut qui in sordibus est sordescat adhuc
Numérotation du verset Sir. 32,20 
Qui timent Deum12 invenient iudicium iustum
12 Deum] Dominum Weber
interl.| quia pre benefactis recipient premium
et iustitias quasi lucem accendent.
interl.| sibi vel aliis
Numérotation du verset Sir. 32,21 
Peccator homo vitabit13 correptionem
13 vitabit] devitabit Weber
interl.| salubrem
et secundum voluntatem suam inveniet comparationem
interl.| id est remunerationem
Numérotation du verset Sir. 32,22 
vir consilii non disperdet14 intellegentiam15 alienus
14 disperdet] disperiet Weber
15 intelligentiam] intelligentia Weber
interl.| alienus a consilio bonorum
et superbus non pertimescet16 timorem
16 pertimescet] pertimescit Weber
interl.| Domini qui timor est et amor fidelium
marg.| VIR  CONCILII. Quanto quis prudentior tanto utitur proximorum consilio ut addat sibi intelligentiam.
Numérotation du verset Sir. 32,23 
etiam postquam fecit cum eo sine consilio
interl.| facto scilicet impio vel iniquo
et suis insectationibus arguetur
interl.| reprehensibilis inventis
Numérotation du verset Sir. 32,24 
fili sine consilio nihil facias
interl.| discretione et ratione unde:palpebre tue id est consilia precedant gressus tuos
et post factum non penitebis17
17 penitebis] peniteberis Weber
marg.| FILII  SINE  CONSILIO. Possunt hec de catholico et heretico accipi. Catholicus enim et Deum timens omnia agit doctorum consilio et scripturarum documento. Hereticus vero propria confidens sapientia et propriis instat inventionibus sed cum stulticia eius apparuerit per sanctos predicatores divinis arguetur sententiis.
Numérotation du verset Sir. 32,25 
in via
interl.| heretice doctrine
{t. 3: Erfurt, f. 63va ; facsim., p. 778a} ruine non eas et non offendes in lapides
interl.| scelerum offensiones
ne credas te vie laboriose
interl.| nimiis questionibus
ne ponas anime tue scandalum
interl.| id est ne incidas in errores
Numérotation du verset Sir. 32,26 
et a filiis tuis cave
interl.| quos in doctrina Ecclesie genuisti
et a domesticis tuis attende.
interl.| falsis fratribus
Numérotation du verset Sir. 32,27 
In omni opere tuo18 crede ex fide anime tue. Hec est enim conservatio mandatorum
18 tuo] om. Weber
interl.| quicquid agimus secundum regulam fidei temperare debemus secundum custodiam mandatorum Dei
Numérotation du verset Sir. 32,28 
qui credit Deo attendit mandatis et qui confidit19 in illo non minoratus erit20.
19 confidit] confident Weber
20 minoratus erit] minorabuntur Weber
marg.| «Qui confidunt in Domino sicut mons Sion» etc. et alibi: «Omnis qui credit in illum non confundetur».



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Sir. Capitulum 32), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=32&chapitre=32_32)

Notes :