Nicolaus de Lyra

Capitulum 19

Numérotation du verset Iob. 19,1 

1 Respondens autem Iob2 dixit :
1 Hic incip. cap. 19 |
2 Iob] Iacob ! CorS1 |
Numérotation du verset Iob. 19,2 

Usquequo affligitis animam meam
et atteritis me sermonibus ?
Numérotation du verset Iob. 19,3 

En decies confunditis me,
et non erubescitis opprimentes me.
Numérotation du verset Iob. 19,4 

Nempe
etsi ignoravi mecum erit ignorantia mea.
Numérotation du verset Iob. 19,5 

At
vos
contra me erigimini,
et arguitis me opprobriis meis.
Numérotation du verset Iob. 19,6 

Saltem nunc intelligite,
quia Deus non equo iudicio
afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit.
Numérotation du verset Iob. 19,7 

Ecce clamabo
vim patiens
et nemo audiet. Vociferabor et non est qui iudicet.
Numérotation du verset Iob. 19,8 

Semitam meam circumsepsit
et transire non possum et in calle meo tenebras posuit.
Numérotation du verset Iob. 19,9 

Spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo.
Numérotation du verset Iob. 19,10 

Destruxit me undique et pereo et quasi evulse arbori abstulit spem meam.
Numérotation du verset Iob. 19,11 

Iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum.
Numérotation du verset Iob. 19,12 

Simul
venerunt latrones eius et fecerunt
sibi viam per me,
et obsederunt in gyro tabernaculum meum,
Numérotation du verset Iob. 19,13 

Fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me.
Numérotation du verset Iob. 19,14 

Dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei.
Numérotation du verset Iob. 19,15 

inquilini domus mee
et ancille mee sicut alienum habuerunt me
et quasi peregrinus fui in oculis eorum.
Numérotation du verset Iob. 19,16 

Servum meum vocavi
et non respondit, ore proprio deprecabar illum.
Numérotation du verset Iob. 19,17 

Halitum meum exhorruit uxor mea,
et orabam filios uteri mei.
Numérotation du verset Iob. 19,18 

Stulti quoque despiciebant me
et cum ab eis recessissem detrahebant mihi.
Numérotation du verset Iob. 19,19 

Abominati me sunt3
3 me sunt] inv. Weber
quondam consiliarii mei
et quem maxime diligebam aversatus est me.
Numérotation du verset Iob. 19,20 

Pelli mee consumptis carnibus
adhesit os meum,
et derelicta sunt tantummodo labia
circa dentes meos.
Numérotation du verset Iob. 19,21 

Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei,
quia manus Domini
tetigit me.
Numérotation du verset Iob. 19,22 

Quare
persequimini me
sicut Deus
et carnibus meis saturamini ?
Numérotation du verset Iob. 19,23 

Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei ?
Quis mihi det ut exarentur in libro
Numérotation du verset Iob. 19,24 

stilo ferreo
et plumbi lamina
vel certe
sculpantur in silice ?
Numérotation du verset Iob. 19,25 

Scio enim quod redemptor meus vivit4,
4 vivit] vivat Weber
et in novissimo die5 de terra surrecturus sum6,
5 die] om. Weber |
6 sum] sim Weber |
Numérotation du verset Iob. 19,26 

et rursum circumdabor pelle mea
et in7 carne
7 in] om. CorS1
mea
videbo Deum8.
8 Deum] + salvator meus CorS1 (ali<qu>i addunt SALVATO. ME. sed hebr. G<reci> Ie<ronimus> Ph<ilippus> anti. non habent nec est de textu)
Numérotation du verset Iob. 19,27 

Quem visurus sum ego ipse
et oculi mei conspecturi sunt
et non alius. Reposita est hec spes mea in sinu meo.
Numérotation du verset Iob. 19,28 

Quare ergo nunc dicitis persequamur eum,
et radicem
verbi inveniamus contra eum ?
Numérotation du verset Iob. 19,29 

Fugite ergo
a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est,
et scitote esse iudicium.

Capitulum 19

Numérotation du verset Iob. 19,1 
marg.| {3.203} .1. Respondens autem Iob. Hic consequenter ponitur ipsius Iob responsio : et primo excludit verba Baldath, et aliorum amicorum suorum. et secundo accedit ad principale propositum, ibi ;   Saltem nunc. Circa primum dicitur.
marg.|  .2. Usquequo affligitis animam meam. iniuriosis verbis obiurgando.
marg.|  .3. Et atteritis me sermonibus. id est tediosis me affligitis verbis, et non rationibus.
marg.|  .4. En decies confunditis me. Iob enim quinquies locutus fuerat incipiendo ab illo loco : Pereat dies in qua natus sum, etc. et amici sui quinquies contra eum locuti fuerant, obiiciendo, et replicando ; ut patet ex supradictis : et ideo dicit : En decies confunditis me, id est nitimini me confundere ; quia nitebantur Iob confundere tam ex verbis suis propriis, quam ex verbis de ore Iob prolatis, ut frequenter patuit in predictis. Et quia Baldath notaverat Iob de ignorantia, scilicet in principio precedentis capituli {3.204} dicens ; Intellige prius : ideo quasi ad hoc respondens Iob dicit.
marg.|  .5. Nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea. Id est nihil vobis nocebit. Et ideo deberetis tacere de ipsa.
marg.|  .6. At vos contra me erigimini. verbis presumptuosis.
marg.|  .7. Et arguitis me opprobriis. Id est verbis iniuriosis.
marg.|  .8. Saltem nunc, etc. Hic consequenter Iob accedit ad principale propositum. et primo ostendit se non propter peccatum afflictum, quod Baldath conatus fuerat ostendere. secundo removet quoddam dubium, ibi ; Quis mihi tribuat. Circa primum primo proponit intentum di. Saltem nunc intelligite. quasi dicat prius noluistis intelligere.
marg.|  .9. Quia Deus non equo iudicio afflixerit me. Hoc non dixit Iob ex propria intentione, sed tanquam concludens ex dictis adversariorum, qui dicebant omnes adversitates huius vite inferri a Deo in penam peccatorum preteritorum tantum ; ex quo sequitur iudicium Dei non esse equum circa Iob, cuius afflictio excedebat culpam.
Numérotation du verset Iob. 19,ad litteram 
marg.| {3.205} .1. Ecce clamabo. Hic consequenter procedit ad declarandum processum afflictionis sue respectu culpe : et primo ostendit magnitudinem sue afflictionis, et secundo minoritatem sue transgressionis, ibi : Miseremini mei. Primum ostendit dupliciter. Primo per afflictiones ab extrinseco. secundo ab intrinseco, ibi ; Pelli mee. Prima in duas, quia primo ostendit propositum per defectum remedii. secundo per excessum afflictivi, ibi ; Spoliavit me. Circa primum sciendum, quod afflictus potest habere remedium dupliciter. uno modo per alium, alio modo per seipsum. Per alium vero habet remedium, quando aliquis ei compatiens eripit ipsum. Alio modo per recursum ad iudicem qui liberat ipsum. Utrumque autem erat exclusum a Iob : et ideo dicit ; Ecce clamabo ut impatiens et nemo exaudiet. per compassionem auxiliando.
marg.|  .2. Vociferabor. Faciens ad iudicem querimoniam.
marg.|  .3. Et non est qui iudicet. Quia Deus non habet iudicem superiorem, qui de penis ab eo inflictis ipsi Iob possit iudicare. Per seipsum autem habet homo remedium dupliciter. Uno modo per suam potentiam se liberando. Alio modo per suam patientiam evadendo ; et utrumque excluditur cum dicitur.
marg.|  .4. Semitam meam circumsepsit et transire non possum. Id est processui meo tot impedimenta posuit, quod non possum amovere.
marg.|  .5. Et in calle meo tenebras posuit. Ita quod non possum videre quid mihi expediat : tristitia enim obnubilat intellectum.
marg.|  .6. Spoliavit etc. Hic ostendit propositum per magnitudinem afflictivi ; et primo facit quod dictum est. secundo probat quoddam suppositum, ibi : Iratus. Circa primum sciendum, quod inter bona extrinseca maxima sunt honor, et dignitas ; et ideo iactura istorum est maxime afflictiva. et quantum ad primum dicit ; Spoliavit me gloria mea. id est honore excellenti, qui fiebat mihi, secundum enim Commentatorem 1. Ethicorum : Honor est reverentia que fit alicui in testimonium sue virtutis, {3.206} si fiat in secreto, vel coram paucis ; sed si fiat in palam, et coram multis, tunc dicitur gloria. Est enim gloria longe patens preconium. Et sic patet quod gloria est honoris excellentia. Quartum vero ad secundum dicitur.
marg.|  .7. Et abstulit coronam de capite meo. A statu dignitatis me deiiciendo. Post bonum autem honorabile est bonum utile, quo sustentatur vita, et ideo eius subtractio est afflictiva, quod notat Iob di.
marg.|  .8. Destruxit me undique. Omnia bona interiora subtrahendo, ut patuit supra 1. cap.
marg.|  .9. Et pereo. propter defectum bonorum exteriorum. Ideo subditur.
marg.|  .10. Et quasi evulse arbori abstulit spem meam. Quandiu enim arbor adheret terre per radices, si abscindatur remanet spes pullulationis : sed si evellatur non remanet talis spes, sed oportet quod desiccetur : et per hoc designat Iob quod non habebat spem revertendi ad prosperitatem temporalem. Tum quia in hoc non habebat spem suam, sed in futura remuneratione. Tum quia non apparebat possibilitas per viam humanam.
marg.|  .11. Iratus est contra me furor eius, etc. Hic consequenter probat quod de recuperatione temporalis felicitatis sperare non debebat ; quia si hoc esset, vel esset a Deo, vel ab homine. primo excludit primum, et secundo secundum, ibi : Fratres meos. Ad probationem autem primi dicit ; Iratus est contra me. mihi afflictiones infligendo ; et hoc sequitur ex dictis amicorum, qui dicebant talia inferri propter peccatum. Ab irato autem contra se nullus sperat auxilium, et maxime quando ira videtur indurata ; quod videbatur in proposito ex continuatione afflictionum. ideo subditur : Et sic me habuit quasi hostem suum.
marg.|  .12. Simul venerunt latrones eius. Id est, demones, vel predatores, qui bona Iob abstulerant. Et dicuntur isti, et illi latrones Dei, quia ex permissione eius ipsi Iob mala intulerunt.
marg.|  .13. Et obsederunt in gyro tabernaculum meum. Quia demones adhuc querebant nocere ipsi Iob si possent.
Numérotation du verset Iob. 19,ad litteram 
marg.| {3.207} .1. Fratres meos etc. Hic consequenter ostendit se desperare de adiutorio humano : quia si hoc esset, maxime sperare posset de personis, que tenentur eum auxiliari : quod removet di. Fratres meos. id est consanguineos meos. .2.   Longe fecit a me. non curantes de mea afflictione.
marg.|  .3. Et noti mei. ex quadam familiaritate, et societate speciali.
marg.|  .4. Recesserunt a me. nolentes mihi auxiliari. .5.   Dereliquerunt me propinqui mei. id est vicinitate coniuncti. .6.   Et qui me noverunt. excommunicatione in vita. .7.   Obliti sunt mei. quia nullum remedium apponunt circa me. .8.   Inquilini, etc. Hic consequenter removet auxilium personarum domesticarum dicens : Inquilini domus etc. id est persone que tenebantur mihi servire. .9.   Sicut alienum habuerunt me. miseriam meam non attendentes, et ad maiorem contemptum subdit.
marg.|  .10. Servum meum vocavi. ad meum auxilium.
marg.| .11. Et non respondit. {3.208} ex contemptu, cum tamen sine vocatione, et deprecatione deberet se ingerere.
marg.| .12. Halitum meum exhorruit uxor mea. que mihi deberet maxime esse intima, eo quod vir, et uxor sunt duo in carne una : et tamen horret appropinquare mihi propter fetorem de meis ulceribus exhalantem.
marg.| .13. Et orabam filios uteri. qui ex obligatione naturali deberent ministrare mihi. Et vocantur hic filii Iob nepotes ipsius, qui saltem quantum ad plures eorum non fuerunt in illo convivio ubi filii Iob fuerunt oppressi.
marg.| .14. Stulti quoque, etc. Hic ad maiorem aggravationem ostendit se non solum ab amicis derelictum, sed etiam ab omnibus despectum etiam ab insipientibus ; quod notatur ibi ; Stulti quoque, etc. et sapientibus cum dicitur ; Consiliarii mei : et etiam ab his qui ante eum dilexerant, ibi ; Et quem maxime diligebam. sequitur.
marg.|  .15. Pelli mee. Hic consequenter ostendit gravitatem sue afflictionis ab intrinseco : quia caro eius que est media inter cutem, et ossa, ex ulceribus, et doloribus consumpta erat : et sic pellis ossibus adheserat.
Numérotation du verset Iob. 19,ad litteram 
marg.| {3.209} .1. Et derelicta sunt tantummodo labia. Per hoc innuit, quod officiis aliorum membrorum cessantibus, officium locutionis tantummodo sibi remanserat.
marg.|  .2. Miseremini. Hic consequenter ostendit Iob transgressionis, et culpe sue minoritatem. quando enim aliquis punitur ultra condignum, iustum est eius misereri, et maxime ab amicis. et propter hoc dicit : Miseremini mei. quod verbum duplicat ad maiorem assertionem sue innocentie : quia talibus afflictis magis est compatiendum. .3.   Saltem vos, etc. Quia cognovistis vitam meam preteritam, et per consequens debetis advertere me non tanta flagella demeruisse. .4.   Quia manus Domini tetigit me. etc., scilicet totum intra, et extra affligens me. .5.   Quare persequimini me, sicut Deus etc. quasi dicat non est causa : quia ipse potest mihi retribuere in futuro premium patientie mee, vos autem non sic. .6.   Et carnibus meis saturamini. Detrahendo mihi asserentes me pro peccatis iuste punitum, detractores enim vivis carnibus saturantur. .7.   Quis mihi tribuat etc. Hic consequenter Iob removet quoddam dubium. dixerat enim supra de Deo : quasi evulse arbori abstulit spem meam, et propter hoc possent amici eius credere, quod de Deo totaliter desperaret : ideo hoc removet, primo insinuans quod velit aliquid valde notabile dicere, dicens : Quis mihi tribuat, ut scribantur sermones mei. Illa enim sunt scribenda que tanquam notabilia sunt in futurum retinenda, et tanto {3.210} diligentius debent scribi quanto tenacius debent in memoria haberi ; ideo subditur. .8.   Quis mihi det ut exarentur in libro. id est diligenter scribantur in pergameno ; et si hoc non sufficit. .9.   Stylo ferreo et plumbi lamina. id est cum stylo ferreo scribantur in plumbo. et si lamina plumbi non sufficit propter mollitiem.
marg.| .10. Vel celte sculpantur in silice. Omnia ista dicit Iob ad designandum, quod ea que dicturus erat, erant notabilia, et post longum tempus futura ; cuiusmodi est resurrectio mortuorum in sine mundi.
marg.|  .11. Scio enim. Hic ostendit quid sit illud quod desiderabat sic scribi et retineri, videlicet quod non desperabat de Deo, sed magis sperabat obtinere ab eo felicitatem non transitoriam, et temporalem, sed magis eternam, et integram in corpore, et anima per futuram resurrectionem, et hoc est quod dicit ; Scio. id est certa fide teneo.
marg.| .12. Quod Redemptor meus vivit etc. Redemptorem suum dicit Dei filium incarnandum qui ab eterno in deitate vixit, secundum quod dicitur ad Hbr. ult. b. Iesus Christus heri, et hodie ipse, et in secula.
marg.| .13. Et in novissimo die de etc. Non per naturam, sed per Redemptoris mei virtutem. et ideo dicit ; In novissimo die. contra illos qui dixerunt post revolutionem multorum annorum eosdem homines numero futuros esse, et ante etiam fuisse, ponentes mundum eternum ; et secundum hoc non fuisset primus dies, nec futurus esset ultimus.
Numérotation du verset Iob. 19,ad litteram 
marg.| {3.211} .1. Et rursum circundabor pelle mea. Contra illos qui ponunt resurrectionem futuram non in corpore ex elementis composito, sed magis in corpore de natura celesti. .2.   Et in carne mea videbo Deum, etc. Hoc dicit contra errorem illorum qui dicunt resurrectionem futuram in carne corporali cibis indigente : quia talis caro aggravat animam, et non potest videre sic divinam essentiam : in resurrectione autem ex gloria anime ad corpus redundante fiet caro incorruptibilis in nullo aggravans animam, nec impediens a divina visione. .3.   Quem visurus sum ego ipse. Hoc dixit ad excludendum errorem Porphyrii dicentis, quod sola anima esset beatificabilis, et corpus esset omnino fugiendum : et sic non idem ipse homo qui compositus est ex anima, et corpore. .4.   Et non alius. Hoc dicit contra dictum Arist. 2. de Generatione, qui dicit ea que corrumpuntur redire non eadem numero, sed tantum specie. Declarata igitur veritate resurrectionis future dicit. .5.   Reposita est hec spes {3.212}   mea. Quasi diceret, non de Deo despero, sed maxime spero. .6.   In sinu meo. id est in corde meo : et loquitur de ista spe, tanquam de re charissima que in sinu absconditur, ne perdatur. .7.   Quare ergo. Hic ex predictis repellit verba amicorum suorum qui dicebant eum desperatum di. Quare ergo nunc dicitis persequamureum. tanquam de Deo non sperantem, nec ipsum timentem.
marg.|  .8. Et radicem verbi inveniamus contra eum. Ad improbandum dicta eius de Dei providentia providente in futurum iustis, et peccatoribus premia, et supplicia, quod erit in futuro iudicio. ideo subditur.
marg.|  .9. Fugite ergo a facie. Id est a sententia extremi iudicii.
marg.|  .10. Quoniam ultor iniquitatum. que non puniuntur hic in presenti.
marg.|  .11. Gladius est, scilicet sententia extremi iudicii. ideo subditur.
marg.|  .12. Et scitote esse iudicium etc. non solum in hac vita, sed etiam post hanc vitam in resurrectione bonorum, et malorum : quia tunc erit omnium generale iudicium ; et omnia que nunc videntur inordinata de prosperitate temporali malorum, et afflictione innocentium, videbuntur tunc ordinatissime facta.
Numérotation du verset Iob. 19,moraliter 
marg.| {3.203} .1. Respondens autem Iob, etc. Sicut dictum est supra, Beatus Iob boni prelati, vel doctoris gerit typum. Christus autem princeps est pastorum, et doctorum propter quod de ipso presens capitulum exponetur ; In quo aliquando pro se loquitur, aliquando de suis membris, varie tamen. nam aliquando loquitur pro membris fortibus, aliquando pro infirmis. dicit ergo.
marg.|  .2. Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus. ut sit verbum Christi ad insidiantes sibi : de quibus dicitur Luc. 11.g. Ceperunt Pharisei, et legisperiti graviter insistere, et os eius opprimere de multis insidiantes ei.
marg.| {3.204} .4. En decies confudistis me. id est conamini me confundere perfecte. Denarius enim numerus perfectus est, ideo significat perfectionem.
marg.|  .5. Nempe si ignoravi, etc. Hic accipitur si pro non : nam ignorantia non fuit in Christo, licet Pharisei tenerent contrarium. unde Luc. 7.f. dixit Phariseus ; Hic si esset propheta, sciret utique que et qualis est mulier que tangit eum, quia peccatrix est.
marg.|  .6. At vos contra me erigimini. per superbiam.
marg.|  .7. Et arguitis me. de sabbathi transgressione, et peccatorum familiaritate, et huiusmodi, sicut patet ex textu Evangelii.
marg.|  .8. Saltem nunc intelligite, quod Deus afflixerit me. id est quod non affligit me pro peccatis propriis.
Numérotation du verset Iob. 19,moraliter 
marg.| {3.205} .1. Ecce clamabo vim patiens, etc. Nam in Cruce clamavit Eli, Eli, etc.
marg.|  .2. Vociferabor, et non est qui iudicet. Id est vindicet. Mors enim Christi tunc non fuit vindicata.
marg.|  .3. Semitam meam circumsepsit. Id est vitam meam in omnibus partibus corporis, et sensibus afflixit.
marg.|  .5. Et in calle meo tenebras posuit. Quia tunc Christi discipulos Deus in fide dubitare permisit.
marg.|  .6. Spoliavit me gloria mea. Quando principalis discipulus eum in sua facie ter negavit.
marg.|  .7. Et abstulit coronam de capite meo. Quando sui negaverunt cum esse regem coram Pilato.
marg.| {3.206} .8. Destruxit me undique, etc. Fugientibus discipulis ad mortem eundo.
marg.|  .10. Et quasi evulse etc. In discipulis desperantibus Christi resurrectionem, Luc. 24.c. Nos autem sperabamus, etc. quasi dicat iam non speramus.
marg.|  .11. Iratus est contra me furor eius. Secundum apparentiam humanam tantum. Ideo sequitur.
marg.|  .11. Sic me habuit quasi hostem. Ly quasi notat apparentiam, et non existentiam.
marg.|  .12. Simul venerunt latrones eius. qui in cruce convitiabantur Christo, ut dicitur Mar. 15. licet unus post penituerit, ut dicit Theo.
marg.|  .13. Et obsederunt in gyro tabernaculum meum. Milites custodientes sepulchrum.
Numérotation du verset Iob. 19,moraliter 
marg.| {3.207} .1. Fratres meos longe fecit a me. Per fratres intelliguntur Apostoli, per notos, septuagintaduo discipuli : per propinquos, illi qui erant de cognatione Christi.
marg.|  .8. Inquilini domus, etc. Id est persone meo servitio deputate.
marg.|  .10. Servum meum. Id est populum iudaicum, qui in susceptione legis obligavit se servituti divine.
marg.| Vocavi. ad gratiam.
marg.|  .11. Et non respondit mihi. contemnendo eam.
marg.|  .12. Halitum meum exhorruit uxor mea. synagoga abhorrens Christi verba.
marg.| {3.208}
marg.| .13. Et orabam filios uteri mei. Is. 1.a. Filios enutrivi, et exaltavi, ipsi autem spreverunt me.
marg.|  .14. Stulti quoque despiciebant me. id est ignari legis, de quibus dicitur, Mt. 27.e. Pretereuntes autem blasphemabant eum, etc.
marg.| † Abominati sunt me quondam consiliarii mei. id est legisperiti.
marg.| Et quem maxime diligebam adversatus est me. Iste est populus iudaicus, qui fuit peculiaris Domino, et predilectus.
marg.|  .15. Pelli mee consumptis carnibus adhesit os meum, etc. Per hoc innuitur, quod Salvator noster fuit multum macilentus, maxime tempore mortis sue propter ieiunia, et afflictiones preteritas, et presentes.
Numérotation du verset Iob. 19,moraliter 
marg.| {3.209} .2. Miseremini mei, miseremini me. quasi dicat omnis creatura compati debet Christo morienti.
marg.|  .3. Saltem vos, etc. id est Iudei, ex quibus natus fuit Christus secundum carnem. et quia fecerunt contrarium, sequitur.
marg.|  .5. Quare me persequimini sicut Deus, etc. Deus enim pater persecutus fuit {3.210} filium inquantum pro nobis tradidit illum.
marg.|  .6. Et carnibus meis saturamini. id est afflictionibus corporis mei.
marg.|  .7. Quis mihi tribuat, ut scribantur sermones mei ? etc. per hoc ostendit Iob, quod volebat dicere aliquid magnum, et firmiter retinendum, cuiusmodi est resurrectio generalis omnium. ideo subditur.
marg.|  .11. Scio enim quod Redemptor meus vivit.
Numérotation du verset Iob. 19,moraliter 
marg.| {3.211} .7. Quare ergo nunc dicitis, persequamur eum, etc. Tanquam malum, et desperatum, cum sperem in Salvatorem meum : hoc dicitur in persona Iob : et potest exponi mystice de membris Christi futuris tempore Antichristi.
marg.| {3.212} .8. Et radicem verbi inveniamus contra eum. Id est occasionem condemnandi eum ex verbis eius.
marg.|  .9. Fugite ergo a facie gladii. id est sententie divine.
marg.|  .12. Et scitote esse iudicium, scilicet generale futurum, in quo punietur gravissime id quod videtur nunc oblitum.
Numérotation du verset Iob. 19,$additio 1 
marg.| {3.211} In capitulo 19. ubi dicitur in postil. Celte sculpantur in silice.
marg.| Licet quidam legant, vel celte sculpantur in silice, in Bibliis antiquis habetur : vel certe sculpantur in silice ; quod magis consonat cum Hebreo.
marg.| In eodem cap. 19. ubi dicitur in postil. Reposita est ergo spes mea. quasi dicat non de Deo despero.
Numérotation du verset Iob. 19,additio 2 
marg.| {3.212} Ubi in translatione nostra dicitur : Reposita est ergo spes mea, in Hebreo ponuntur alique dictiones habentes multa significata, que uno modo, prout ad propositum spectat, significant : Consummata sunt, seu completa sunt, desideria mea in sinu meo ; et erit sententia eadem cum nostra tr. etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_19)

Notes :