Capitulum 20
Numérotation du verset
Iob. 20,1
1 Respondens autem Sophar Naamathites dixit2 :
1
Hic incip. cap. 20
|
2 dixit] d<ixi>t
CorS1
|
Numérotation du verset
Iob. 20,2
Idcirco cogitationes mee varie succedunt sibi,
et mens in diversa rapitur.
Numérotation du verset
Iob. 20,3
Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentie mee respondebit mihi.
Numérotation du verset
Iob. 20,4
Hoc scio
a principio ex quo positus est homo super terram,
Numérotation du verset
Iob. 20,5
quod laus impiorum brevis sit
et gaudium
hypocrite ad instar puncti.
Numérotation du verset
Iob. 20,6
Si ascenderit usque ad celum superbia eius et caput eius nubes tetigerit,
Numérotation du verset
Iob. 20,7
quasi sterquilinium in fine perdetur
et qui eum viderant dicent ubi est ?
Numérotation du verset
Iob. 20,8
Velut somnium avolans non invenietur, transiet sicut visio nocturna.
Numérotation du verset
Iob. 20,9
Oculus qui eum viderat non videbit,
neque ultra intuebitur eum locus eius3.
3 eius] suus
Weber
Numérotation du verset
Iob. 20,10
Filii autem4 eius atterentur egestate,
4 autem]
om. Weber
et manus illius reddent ei
dolorem suum.
Numérotation du verset
Iob. 20,11
Ossa eius implebuntur vitiis adolescentie eius
et cum eo in pulverem dormient.
Numérotation du verset
Iob. 20,12
Cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua.
Numérotation du verset
Iob. 20,13
Parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo.
Numérotation du verset
Iob. 20,14
Panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.
Numérotation du verset
Iob. 20,15
Divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus.
Numérotation du verset
Iob. 20,16
Caput aspidum suget
et5 occidet eum lingua vipere
5 et] om.
Weber
Numérotation du verset
Iob. 20,17
non videat rivulos fluminis torrentes
mellis et butyri
Numérotation du verset
Iob. 20,18
luet omnia que fecit6,
6 omnia – que fecit]
inv. Weber
nec tamen consumetur.
Iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit,
Numérotation du verset
Iob. 20,19
quoniam confringens nudavit pauperes
domum rapuit et non edificavit eam,
Numérotation du verset
Iob. 20,20
nec est satiatus venter eius.
Et cum habuerit que concupierat7
7 concupierat] cupierat
Weber
possidere non poterit.
Numérotation du verset
Iob. 20,21
Non remansit de cibo eius
et propterea nihil
permanebit
de bonis eius.
Numérotation du verset
Iob. 20,22
Cum satiatus fuerit artabitur,
estuabit et omnis dolor irruet in eum.
Numérotation du verset
Iob. 20,23
Utinam impleatur venter eius,
ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum.
Numérotation du verset
Iob. 20,24
Fugiet arma ferrea et irruet in arcum ereum.
Numérotation du verset
Iob. 20,25
Gladius8 eductus
8 gladius]
om. Weber
et egrediens de vagina sua
et fulgurans in amaritudine sua.
Vadent et venient super eum horribiles,
Numérotation du verset
Iob. 20,26
omnes tenebre abscondite sunt in occultis eius.
Devorabit eum ignis qui non succenditur,
affligetur relictus
in tabernaculo suo.
Numérotation du verset
Iob. 20,27
Revelabunt celi
iniquitatem eius,
et terra consurget
adversus eum.
Numérotation du verset
Iob. 20,28
Apertum
erit germen
domus illius,
detrahetur in die furoris Dei.
Numérotation du verset
Iob. 20,29
Hec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino.
Capitulum 20
Numérotation du verset
Iob. 20,ad litteram
marg.|
{3.211} .1.
Respondens autem Sophar.
Hic ponitur ipsius Sophar replicatio. et primo aperit intentum suum. secundo prosequitur propositum, ibi : Hoc scio. Circa primum sciendum, quod auditis verbis Iob, Sophar assensit ei in parte, s. de iudicio futuro, et immortalitate anime. et hoc {3.212} est quod dicitur. .2.
Idcirco.
propter ea que dixisti. .3.
Cogitationes mee,
etc. credens illud esse verum quod prius non credidi ; quia tamen non assentiebat ei in toto, ideo subditur. .4.
Et mens in diversa rapitur.
partim tibi assentiendo, et partim dissentiendo. .5.
Doctrinam qua me arguis audiam.
id est assentiam his que dixisti de immortalitate anime, et Dei futuro iudicio.
marg.|
.6.
Et spiritus intelligentie mee respondebit mihi.
id est adhuc rationes habeo ad sustinendum {3.213} illud in quo dissentio : illud autem erat de adversitatibus, et prosperitatibus huius vite, scilicet quod sint pene, et premia bonorum, et malorum preteritorum : et hoc intendit prosequi ; propter quod facta sibi de hoc satisfactione per responsionem Iob sequentem, non replicavit ultra contra ipsum.
Numérotation du verset
Iob. 20,ad litteram
marg.|
.1.
Hoc scio,
etc. Hic prosequitur intentum. Circa quod sciendum, quod Sophar de adversitatibus, et prosperitatibus huius vite disputando cum Iob in aliquo concordabat ei de immortalitate, scilicet anime, et iudicio futuro : et per consequens ei assentiebat, quod essent punitiones, et premiationes in futuro, et per consequens sole adversitates, et prosperitates huius vite non sunt punitiones, et premiationes vitiorum, et virtutum : sed cum istis sunt alie in futuro expectande. Dissentiebat tamen a Iob in hoc quod omnem adversitatem huius vite ponebat punitionem alicuius peccati precedentis, licet non totalem : et similiter de prosperitate respectu virtutis. Ergo Sophar primo prosequitur quantum ad hoc illud in quo dissentiebat a Iob. secundo illud in quo consentiebat, ibi ; Fugiet arma. Contra illud in quo dissentiebat a Iob, maxime videtur esse quod impiis, et peccatoribus frequenter contingunt prosperitates huius vite : quod non esset si semper essent premiationes actuum virtutis, quo non sunt impiis ; ideo hoc nititur Sophar excludere dicens, quod sunt ita breves quod quasi pro nihilo debent computari, et maxime quia faciunt ad augmentum doloris subito sequentis. et primo describit huiusmodi impii tribulationem ; et secundo assignat causam, ibi ; Cum enim dulce. Prima in duas ; quia primo ostendit dictam tribulationem in personis impiorum. secundo in personis aliorum sibi adherentium, {3.214} ibi ; Filii eius. Circa primum dicit ; Hoc scio, scilicet quod sequitur.
marg.|
.2.
A principio ex quo positus
etc. hoc est, a principio mundi expertum est, et in scriptis redactum.
marg.|
.3.
Quod laus impiorum.
Id est celebritas fame ipsorum.
marg.|
.4.
Brevis sit.
quia statim succedit diffamatio eorum.
marg.|
.5.
Et gaudium hypocrite.
qui gaudet de apparenti sanctitate.
marg.|
.6.
Ad instar puncti.
Id est nullius durationis, seu momenti.
marg.|
.7.
Si ascenderit usque ad celum.
Id est ad altissimum statum.
marg.|
.8.
Quasi sterquilinium in sine perdetur,
etc. quia subito tamquam quid vile, et fetidum conculcabitur.
marg.|
.9.
Et qui eum viderant.
In alto statu.
marg.|
.10.
Dicent.
pre admiratione.
marg.|
.11.
Ubi est ?
quasi dicat ad nihilum redactus est. ideo subditur.
marg.|
.12.
Velut somnium avolans
etc. Quod velociter transit sine vestigio, et memoria.
marg.|
.13.
Oculus qui eum viderat.
In vita presenti.
marg.|
.14.
Non videbit eum.
quia auferetur morte contemptibili.
marg.|
.15.
Neque ultra intuebitur eum locus
etc. quia de morte non revertitur aliquis ad statum presentis vite.
marg.|
.16.
Filii eius.
Hic consequenter ostendit tribulationem impii in personis coniunctis, dicens ; Filii eius atterentur egestate. post mortem patris in penam sue iniquitatis.
marg.|
.17.
Et manus illius.
Id est opera eius iniqua.
marg.|
.18.
Reddent ei dolorem suum.
Non solum in se, sed etiam in filiis suis.
marg.|
.19.
Ossa eius.
Id est sui satellites ei robur prestantes, prout exponit hic Rabbi Salomon .
Numérotation du verset
Iob. 20,ad litteram
marg.|
{3.215} .1.
Implebuntur vitiis
etc. Id est erunt vitiosi, sicut ipse : secundum illud Eccl. 10.a. Secundum iudicem populi, sic et ministri eius.
marg.|
.2.
Et cum eo in pulvere dormient.
Id est cum eo subito morientur similes ei in pena, sicut et in culpa.
marg.|
.3.
Cum enim.
Hic consequenter reddit causam dicte tribulationis, que est delectatio in peccato : et primo ponit istam causam. secundo describit correspondentiam pene ad culpam, ibi : Iuxta multitudinem. Circa primum dicit : Cum enim dulce fuerit in ore eius malum. id est delectabile : quod contingit illis qui peccant ex habitu, et ex certa malitia, secundum illud Proverb. 2.c. Qui letantur cum malefecerint, et exultant in rebus pessimis, etc. talibus debetur maior pena, quam illis qui peccant ex passione, vel ignorantia.
marg.|
.4.
Abscondet illud sub lingua.
Loquitur de peccatore delectante se in peccato, ad modum hominis habentis aliquid dulce in ore : quod non statim transglutit, sed diu tenet sub lingua, ut diutius delectetur. ideo subditur.
marg.|
.5.
Parcet illi.
quia non statim transglutit.
marg.|
.6.
Et non derelinquet illud.
cito descendere in ventrem.
marg.|
.7.
Et celabit in
etc. ut diutius delectetur : sicut dicit Philosophus 2. Ethicorum, quod quidam pultivorax desiderabat habere longum collum ad modum gruis, ut diutius in gustu sapidi pulmenti delectaretur. per hoc insinuat Sophar, quod peccans ex certa malitia querit omnes vias remanendi, et delectandi in peccato suo.
marg.|
.8.
Panis eius.
Id est peccatum quo delectabatur, et reficiebatur.
marg.|
{3.216} .9.
Vertetur in fel aspidum.
propter amaritudinem pene sequentis, sicut cibus venenosus inducit amaritudinem mortis.
marg.|
.10.
Divitias quas devoravit.
Id est ab aliis rapuit.
marg.|
.11.
Evomet.
Id est cum abominatione, et dolore perdet.
marg.|
.12.
Et de ventre illius extrahet eas Deus.
Id est de loco ubi reposuerat eas in thesauro.
marg.|
.13.
Caput aspidum suget.
Id est diabolus, vel aliquis potens surget ad invadendum eum, sicut caput aspidis elevatur ad mordendum : sic exponit Thomas, et aliqui alii. Sed hec expositio non videtur conveniens ; quia in Hebreo, et in libris correctis habetur, Suget. sed tunc non videtur bene concordare cum eo quod premittitur : Caput aspidum. Propter quod sciendum quod in Hebreo ubi habemus caput, ponitur hec dictio Hebraicaros ; que est equivoca ad significandum caput, et fel : et si accipiatur in secunda significatione, plana est littera, sic dicendo ; Fel aspidum suget, quia sicut puer delectatur in sugendo lac e mamilla, sic peccator in operatione peccati : suget tamen cum hoc fel amaritudinis ipsius pene sequentis.
marg.|
.14.
Et occidet eum lingua vipere.
id est detractoris, seu accusatoris.
marg.|
.15.
Non videat rivulos.
Id est abundantiam.
marg.|
.16.
Mellis, et butyri.
per mel quod sine labore hominum per apes efficitur, et per butyrum quod labore humano de lacte extrahitur, intelligitur omne bonum delectabile quod habetur absque labore hominis, et etiam cum labore. et per hoc innuitur quod peccator sit privandus omni bono.
marg.|
.17.
Luet que fecit omnia.
id est omnia peccata sua per penam sequentem.
Numérotation du verset
Iob. 20,ad litteram
marg.|
{3.217} .1.
Nec tamen consumetur.
quia adhuc pena sibi in futuro reservatur. In Hebreo habetur. Reddens laborem, et non glutiet. quod exponit Rabbi Salomon sic. Reddens laborem, idest, substantiam aliorum labore acquisitam, quam abstulerat, sed cogitur reddere per penam in vindictam huius inflictam.
marg.|
.2.
Iuxta multitudinem.
Hic consequenter ostendit correspondentiam pene ad culpam di.
marg.|
.3.
Iuxta multitudinem adinventionum suarum.
idest malitiarum quas excogitavit.
marg.|
.4.
Sic, et sustinebit
etc. penam correspondentem. unde subdit.
marg.|
.5.
Quoniam confringens.
per violentiam.
marg.|
.6.
Nudavit pauperis domum.
per rapinam.
marg.|
.7.
Et non edificavit eam.
quia non restituit ablata, et damnum illatum.
marg.|
.8.
Nec est satiatus venter eius.
quia plus vellet rapere si posset, et sequitur pena respondens.
marg.|
.9. Et cum habuerit quod concupierat. anxie desiderando.
marg.|
.10.
Possidere non poterit.
quia violenter auferetur ab eo.
marg.|
.11.
Non remansit de cibo eius.
idest de bonis suis aliis non distribuit.
marg.|
.12.
Et propterea nihil permanebit
etc. sed totum auferetur.
marg.|
.13.
Cum satiatus fuerit.
idest plenus bonis ab aliis raptis.
marg.|
{3.218}
marg.|
.14.
Arctabitur.
loquitur ad similitudinem illius, qui nimis comedit, et sic arctatur, intra pellem ventris, que non potest ultra extendi, inde tunc causantur torsiones, et dolores, et sic tales rapine vertuntur in dolorem raptoris iudicio dei punientis, ideo subditur.
marg.|
.15.
Utinam impleatur venter eius.
id est, utinam veniat ad terminum in quo deus irreparabiliter puniat eum. ideo subditur.
marg.|
.16.
Et pluat super illum bellum.
emittens super eum penam in abundantia, sicut de celo cadit pluvia.
marg.|
.17.
Fugiet arma.
Hic consequenter ponit Sophar illud, in quo conveniebat cum Iob de punitione impii post mortem. di. Fugiet arma ferrea. id est penalitates presentis vite, que feriunt visibiliter, et de prope.
marg.|
.18.
Et irruet in arcum ereum.
idest in penas gehenne, que feriunt, inuisibiliter, et a longe, quia impius in presenti eas non considerat futuras per divinam sententiam.
marg.|
.19.
Eductus, et egrediens.
loquitur de divina sententia ad modum arcus, qui quandiu est in forulo absconditus non percutit, sed solum quando educitur, sic divina sententia, que est modo quasi abscondita, in futuro iudicio manifestabitur per effectu. ideo subditur.
marg.|
.20.
Et fulgurans in amaritudine sua.
id est, in amaritudine pene per eam inflicte.
Numérotation du verset
Iob. 20,ad litteram
marg.|
{3.219} .1.
Vadent et venient
etc. id est demones quorum potestati tradetur. .2.
Omnes tenebre
etc. quia tenebre interiores et exteriores que erunt in inferno, modo non considerantur ab impio. .3.
Devorabit eum
etc. id est ignis gehenne, ut dicit hic glossa Hebraica. .4.
Qui non succenditur
etc. humano studio, sed divino, secundum illud Is. 30.g. Flatus domini sicut torrens sulphuris succendens est. .5.
Affligetur relictus
etc. Idest in loco inferni sibi deputato, a quo nulla est redemptio. Ideo dicitur hic : Affligeturrelictus. absque spe liberationis. .6.
Revelabunt celi
etc. {3.220} idest, quia in iudicio futuro virtute Dei omnia peccata revelabuntur.
marg.|
.7.
Et terra consurget
etc. secundum quod dicitur Sap. 5.d. Pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos. .8.
Apertum erit
etc. idest, damnatio filiorum suorum, peccatum eius imitantium ad proprie damnationis augmentum, quod reformidans dives Epulo in inferno positus, desiderabat ne fratres sui illuc venirent post ipsum, ut habetur Luce 16. Ultimo concludit Sophar dicens : .9.
Hec est pars hominis impii.
Id est eius damnatio.
marg.|
.10.
Et hereditas verborum
etc. quam acquisivit sibi prius operibus et sermonibus.
Numérotation du verset
Iob. 20,moraliter
marg.|
{3.211} .1.
Respondens autem Sophar
etc. contra Iob replicando quantum ad illud in {3.212} quo adhuc dissentiebat ab eo, s. quod pene vite presentis infliguntur a Deo pro preteritis peccatis : et quia videbat Iob graviter percussum, {3.213} reputabat eum fuisse valde malum : sed quoniam in ipso Iob multa bona apparuerant que negare non poterat, illa fuisse facta per hypocrisim asserebat : licet autem eius verba non valeant contra Iob, valent tamen contra eos qui tales sunt. et sic dixit.
Numérotation du verset
Iob. 20,moraliter
marg.|
.1.
Scio a principio
etc.
quod laus impiorum brevis sit.
quia non durat ultra presentem vitam que brevis est : et frequenter eius fictio ante mortem deprehenditur : et sic eius laus in vituperium reversatur.
marg.|
.5. Et gaudium hypocrite ad instar puncti. Id est nullius momenti.
marg.|
.7.
Si ascenderit usque
etc. per sanctitatis apparentiam.
marg.|
{3.214} .8.
Quasi sterquilinium
etc. quia propter peccati fetorem ad eternum supplicium protrahetur.
marg.|
.9.
Et qui viderant eum.
In gloria mundana.
marg.|
.10.
Dicent, ubi est ?
Id est non apparet ultra.
marg.|
.16.
Filii eius atterentur egestate.
Id est eius imitatores punientur pena gehenne.
marg.|
.17.
Et manus eius reddent ei dolorem suum.
Id est eius opera facient eum pena dignum.
marg.|
.19.
Ossa eius implebuntur vitiis.
Id est eius satellites qui eum roborant in malis, similes erunt ei in vitiis, et in penis.
Numérotation du verset
Iob. 20,moraliter
marg.|
{3.215} .3.
Cum enim dulce fuerit in ore eius malum.
Idest delectabile sibi propter habitum vitiosum.
marg.|
.4.
Abscondet illud sub lingua sua.
Id est diu retinet, sicut dulce non statim glutitur, sed in lingua retinetur.
marg.|
.5.
Parcet illi,
etc. Replicatio est eiusdem sententie sub alia similitudine.
marg.|
{3.216} .8.
Panis eius in utero illius,
etc. Id est delectatio culpe vertetur in amaritudinem propter gravedinem pene.
marg.|
.13.
Caput aspidum suget.
Id est peccatum quod est sibi mortiferum, delectabiliter faciet.
marg.|
.14.
Et occidet eum lingua vipere.
Id est vermis conscientie.
marg.|
.15.
Non videat rivulos,
etc. Id est abundantiam electorum.
marg.|
.17.
Luet que fecit omnia.
scilicet peccata.
Numérotation du verset
Iob. 20,moraliter
marg.|
{3.217} .1.
Nec tamen consumetur.
quia pena sua non terminabitur.
marg.|
.2.
Iuxta multitudinem adinventionum suarum.
quia secundum mensuram peccati, erit et plagarum modus.
marg.|
.5. Quoniam confringens nudavit pauperis domum. omni substantia sua.
marg.|
.8.
Nec est satiatus.
Prover. xj.d. Alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.
marg.|
{3.218}
marg.|
.13.
Cum satiatus fuerit.
idest plenus bonis temporalibus.
marg.|
.14.
Arctabitur.
idest anxiabitur de eorum custodia, sicut ille dives de quo dicitur Lc. xij.c. Quid faciam, quia non habeo quo congregem bona mea, etc.
marg.|
.15.
Utinam impleatur venter eius.
id est ex tali repletione torqueatur, et divinitus torquetur.
marg.|
.17.
Fugiet arma.
quia contingit aliquando, quod malus evadit penam iudicis visibilis, sicut arma ferrea fulgida sunt, et feriunt de propinquo, {3.219} et incurrit penam iudicis invisibilis ferientis de longinquo.
Numérotation du verset
Iob. 20,moraliter
marg.|
.1.
Vadent et venient super eum
etc. demones quibus subiicietur in pena, sicut subiectus fuit eis in culpa.
marg.|
.2.
Omnes tenebre.
culpe et pene.
marg.|
.3.
Abscondite sunt in ocultis eius.
quia non vult eas considerare.
marg.|
.4.
Devorabit eum ignis qui
etc. Hic est ignis gehenne qui non succenditur{3.220} ab homine, sed a deo . Esaie tricesimo g. Flatus domini sicut torrens sulphuris succendens eam, scilicet gehennam.
marg.|
.5.
Affligetur relictus in tabernaculo suo.
id est in loco inferni sibi deputato.
marg.|
.6.
Revelabunt celi iniquitatem eius.
nam angeli celestes et homines terrestres contra eum erunt testes.
marg.|
.8.
Apertum erit germen domus illius.
Id est manifestus erit suorum operum effectus.
marg.|
.9.
Hec est pars hominis impii.
id est illud quod pro omnibus verbis suis et operibus reportabit.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 17/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_20)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 17/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_20)
Notes :