Nicolaus de Lyra

Capitulum 4

Numérotation du verset Iob. 4,1 

1 Respondens autem Eliphaz Themanites dixit :
1 Hic incip. cap. 8
Numérotation du verset Iob. 4,2 

Si2 ceperimus loqui tibi,
2 Si] Sed CorS1
forsitan moleste accipias,
sed conceptum sermonem tenere quis poterit3 ?
3 poterit] possit Weber
Numérotation du verset Iob. 4,3 

Ecce docuisti plurimos4,
4 plurimos] multos Weber
et manus
lassas roborasti.
Numérotation du verset Iob. 4,4 

Vacillantes
confirmaverunt sermones tui,
et genua trementia
confortasti.
Numérotation du verset Iob. 4,5 

Nunc autem
venit super te plaga
et defecisti,
tetigit te
et conturbatus es.
Numérotation du verset Iob. 4,6 

Ubi est5 timor tuus et6 fortitudo tua, patientia tua et perfectio viarum tuarum ?
5 ubi est] om. Weber |
6 et] om. Weber |
Numérotation du verset Iob. 4,7 

Recordare, obsecro te,
quis umquam
innocens
periit7,
7 periit] perierit Weber
aut quando recti deleti sint ?
Numérotation du verset Iob. 4,8 

Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores
et metunt eos.
Numérotation du verset Iob. 4,9 

Flante
Domino8 perisse,
8 Domino] Deo Weber
et spiritu ire eius esse consumptos.
Numérotation du verset Iob. 4,10 

Rugitus leonis
et vox leene
et dentes catulorum leonum
contriti sunt.
Numérotation du verset Iob. 4,11 

Tigris periit eo quod non haberet predam,
et catuli leonis dissipati sunt.
Numérotation du verset Iob. 4,12 

Porro ad me
dictum est verbum absconditum
et quasi furtive
suscepit auris mea venas susurrii9 eius.
9 susurrii ΩSJ Rusch etc.] susuri Weber
Numérotation du verset Iob. 4,13 

In horrore visionis nocturne quando solet sopor occupare homines,
Numérotation du verset Iob. 4,14 

pavor
tenuit me et tremor,
et omnia ossa mea
perterrita sunt.
Numérotation du verset Iob. 4,15 

Et cum spiritus me presente transiret,
inhorruerunt
pili carnis mee.
Numérotation du verset Iob. 4,16 

Stetit quidam
cuius non agnoscebam vultu10,
10 vultu] vultum Weber
imago coram oculis meis
et vocem quasi aure lenis audivi.
Numérotation du verset Iob. 4,17 

Numquid homo Dei comparatione iustificabitur
aut factore suo purior erit vir ?
Numérotation du verset Iob. 4,18 

Ecce qui serviunt ei
non sunt stabiles
et in angelis suis
reperit pravitatem.
Numérotation du verset Iob. 4,19 

Quanto magis hi qui habitant domos luteas,
qui terrenum habent fundamentum,
consumentur velut a tinea,
Numérotation du verset Iob. 4,20 

de mane usque ad vesperam11 succidentur,
11 vesperam] vesperum Weber
et quia nullus intelligit
in eternum peribunt.
Numérotation du verset Iob. 4,21 

Qui autem reliqui fuerint
auferentur ex eis,
morientur et non in sapientia.

Capitulum 4

Numérotation du verset Iob. 4,defensio 
Numérotation du verset Iob. 4,differentia 
marg.| {LYR25.4T} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 55va
Numérotation du verset Iob. 4,1 
ad litteram
marg.| {3.65} .1. Respondens autem. Postquam descripta est ipsius Iob propositio querulosa, hic consequenter ponitur amicorum eius obiectio calumniosa, et primo ponuntur obiectiones trium amicorum eius principalium, et secundo ipsius Heliu, qui cum eis venerat ad Iob consolandum, c. 32. Prima in duas, quia primo ponuntur dicte obiectiones, et secundo eorum replicationes, c. 15. Prima in tres, secundum tres amicos Iob, quia primo ponuntur obiectiones primi, secundo secundi, c. 8. tertio tertii. c. 11. Prima adhuc in duas, quia primo ponitur ipsius Eliphaz obiectio, secundo Iob responsio, capit. 6. Prima in duas, quia primo Eliphaz proponit suam obiectionem, secundo inducit Iob ad eius attentionem, capit. 5. Prima adhuc in duas, quia primo obiectio ponitur, secundo diei revelatio ad hoc inducitur, ibi. Porro. Circa primum sciendum, quod Eliphaz {3.66} recte accepit verba Iob quantum ad illud in quo discordabat ab eo, scilicet quod aliqui absque culpa affliguntur in presenti vita : et hoc accepit ex verbis Iob in fine capit. preced. ut patet ex dictis ibidem, sed ex modo loquendi credidit eum esse impatientem, et ideo arguit primo eum de impatientia. secundo de erronea sententia, ibi ; Recordare obsecro. Circa primum dicitur.
marg.| Respondens autem. Licet obiiceret, tamen dicitur hic respondens, quia post ipsum Iob loquitur : et quia obiiciendo respondet quodammodo dictis eius.
marg.|  .2. Si ceperimus loqui tibi. Modus est hominis impatientis non expectare finem verbi quod sibi dicitur, et in hoc notat Iob de impatientia.
marg.|  .3. Sed conceptum sermonem etc. Licet enim iniurias proprias dissimulare sit virtuosum, iniurias tamen divinas tolerare vitiosum est. videbantur autem ipsi Eliphaz verba Iob predicta sonare in Dei iniuriam : propter quod dicit se non posse tacere secundum rectam conscientiam.
Numérotation du verset Iob. 4,ad litteram 
marg.| {3.67} .1. Ecce docuisti plurimos. Turpe est doctori, cum culpa redarguit ipsum, propter quod, ut ostendat impatientiam Iob, ut credebat, esse turpiorem primo inducit precedentem eius doctrinam. Circa quam sciendum quod aliqui sunt impatientes ex sola ignorantia boni patientie, et quantum ad tales dicit. Ecce docuisti plurimos. Sunt etiam aliqui impatientes non ex ignorantia boni patientie, sed exanimi debilitate, et quantum ad istos dicit.
marg.|  .2. Et manus lassas roborasti. id est opera patientie relaxata ex debilitate animi. Sunt etiam aliqui impatientes ex diuturnitate adversitatis, qui incipiunt dubitare an talia eveniant eis ex iudicio divine providentia et quantum ad tales dicit.
marg.|  .3. Vacillantes confirmaverunt sermones tui. Sunt etiam aliqui qui adversa parva, et mediocria sustinent, sed supervenientibus gravibus incipiunt frangi, et quantum ad tales dicit.
marg.|  .4. Et genua trementia. Homini enim portanti grave pondus genua incipiunt tremere, et per hoc designatur magne adversitatis pondus, sub quo aliqui incipiunt deficere, premissa igitur doctrina Iob de patientia invehitur contra ipsum de defectu patientie, dicens.
marg.|  .5. Nunc autem, etc. id est amissio bonorum exteriorum.
marg.| {3.68} .6. Et defecisti. per impatientiam.
marg.|  .7. Tetigit te. flagellando in proprio corpore.
marg.|  .8. Et conturbatus es. prorumpendo in blasphemiam dixerat enim Iob in fine precedentis capituli se percussum a Deo, quamvis esset innocens, et hoc Eliphaz reputabat blasphemiam, ut magis patebit infra, et ideo concludit.
marg.|  .9. Ubi timor tuus. respectu Dei.
marg.|  .10. Fortitudo tua. respectu mali sufferendi, tamen cum difficultate.
marg.|  .11. Patientia tua. absque tali difficultate, ut sic talis differentia sit inter fortitudinem, et patientiam, sicut Philosophus ponit Septimo Ethicorum inter continentiam, et temperantiam.
marg.|  .12. Et perfectio viarum tuarum. quam prius simulabas, quasi diceret, ex effectu patet quod ista fuerunt in te ficta, et non vera.
marg.|  .13. Recordare. Hic consequenter Eliphaz arguit Iob de erronea sententia, quia dicit innocentem a Deo puniri, dicens. Recordare, obsecro te. reducendo ad memoriam facta preterita.
marg.|  .14. Quis enim unquam innocens periit ? quasi dicat non posses ostendere, nec per consequens credendum est tibi de te.
marg.|  .15. Aut quando recti deleti sunt ? per amissionem substantie, et prolis sue, sicut tu deletus es.
marg.|  .16. Quin potius vidi. per experientiam cui credendum est.
Numérotation du verset Iob. 4,ad litteram 
marg.| {3.69} .1. Eos qui operantur iniquitatem. manifeste inimicando.
marg.|  .2. Et seminant dolores. occulte insidiando.
marg.|  .3. Et metunt eos. ad finem deducendo.
marg.|  .4. Flante Deo perisse. in propria persona.
marg.|  .5. Et spiritu ire eius esse consumptos. in bonis suis, et prole sua, et in hoc notat Iob hoc modo consumptum propter peccata sua preter ita, ideo subditur.
marg.|  .6. Rugitus leonis. id est ipsius Iob quem leoni comparat propter crudelitatem, et rapacitatem quam ei imponit.
marg.|  .7. Et vox leene. id est uxoris sue, que ipsum Iob ad predicta mala per sua verba incitaverat, ut iste dicit.
marg.|  .8. Et dentes catulorum leonum. id est rapacitas filiorum Iob ipsum imitantium.
marg.| {3.70} .9. Contriti sunt. Supple divino iudicio. Et quia posset ei dici quod uxor Iob percussa non fuerat, ideo hoc removet, dicens.
marg.|  .10. Tigris periit. Quam prius leene comparaverat hic tigridem vocat, propter velocitatem eius ad malum, sicut tigris est animal velocissimum, dicit igitur. Tigris periit eo quod non haberet predam. quasi dicat licet uxor Iob non fuerit mortua, sicut filii, et filie, nec sicut Iob percussa ulcere, tamen in hoc percussa est, quod non potest bona aliorum rapere per se, nec per maritum, nec etiam per filios, ideo subditur. Et catuli leonis dissipati sunt.
marg.|  .11. Porro. Hic consequenter Eliphaz ad suum propositum inducit divinam revelationem, utrum autem fuerit vera revelatio, vel conficta ab eo, Tho. sub dubio relinquit. videtur tamen quod fuerit conficta, quia in fine libri dominus dixit ad eum. Iratus est furor meus contra duos amicos tuos, quia non estis locuti coram me ad rectum. Item quia{3.71} hoc inducitur ad falsum intellectum, scilicet quod nullus a Deo punitur in presenti absque culpa precedenti, falsum autem non potest a Deo revelari, in hac igitur revelatione primo tangitur revelationis modus, secundo revelationis sensus, ibi   Numquid homo. Circa primum dicitur, porro ad me dictum est verbum absconditum quia que revelantur alicui sunt aliis abscondita, et ideo subditur.
Numérotation du verset Iob. 4,ad litteram 
marg.|  .1. Et quasi furtive. id est occulte.
marg.|  .2. Suscepit auris mea venas susurri eius. quia talia revelantur secrete, nec capiuntur perfecte, et subditur tempus.
marg.|  .3. In horrore visionis nocturne. Tempus enim nocturnum propter eius quietudinem magis est aptum ad percipiendum ea que revelantur {3.72} quam diurnum, quod inquietatur tumultibus actionum humanarum.
marg.|  .4. Quando solet sopor. id est gravis somnus.
marg.|  .5. Occupare homines. per hoc innuit quod non erat tunc sopore gravatus, sicut ceteri.
marg.|  .6. Pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt. Tum ex tempore nocturno, tum ex insolita visione.
marg.|  .7. Et cum spiritus. id est Angelus.
marg.|  .8. Me presente transiret. id est ad me accederet.
marg.|  .9. Inhorruerunt pili carnis mee. quia presentiam Angelice virtutis fragilitas humana videns deficit, secundum quod dicitur Dan. a. b. Vidi visionem hanc grandem, et non emansit in me fortitudo.
Numérotation du verset Iob. 4,ad litteram 
marg.| {3.73} .1. Stetit quidam. quasi dicat ista visio non fuit in raptu, vel transitoria, sed magis stabilis, et fixa, ad denotandum maiorem eius certitudinem.
marg.|  .2. Cuius non agnoscebam vultum. ad denotandum quod excederet humanum modum, cuiusmodi est angelus.
marg.|  .3. Imago coram oculis meis. quasi dicat angelus fuit in specie visibili apparens mihi vigilanti, que visio excellentior est, quam in somnis.
marg.|  .4. Et vocem quasi aure lenis. ad denotandum, quod fuerit angelus bonus a Deo missus per talem modum loquendi dicitur 3Rg. 19.c. Post ignem sibilus aure tenuis, ibi dominus.
marg.|  .5. Numquid homo. Descripto revelationis modo hic consequenter ponitur ipsa revelatio, in qua Eliphaz ostendit sibi revelatum, nullum innocentem a Deo punitum, primo ad hoc inducitur ratio ex comparatione hominis ad Deum, que talis est. Nullus homo potest esse iustior, aut purior a peccato ipso Deo, qui est regula iustitie, et in supremo puritatis, et munditie, sed si Deus puniret aliquem innocentem, inveniretur aliquis homo iustior, aut purior ipso, quia inveniuntur aliqui homine sita iusti, quod nullo modo punirent innocentem, ergo, etc. hec ratio {3.74} tangitur cum dicitur. Numquid homo Dei comparatione iustificabatur id est iustior ipso invenietur. quasi dicat non. ista vero ratio non valet, quia Deus punitionem innocentis ordinat ad magnitudinem premii consequendam, sicut tormenta martyrum ad glorie triumphum, et ideo iuste facit, homo autem punitionem innocentis non sic potest ordinare, et ideo non est simile. Secunda vero ratio accipitur ex comparatione hominis ad Angelum, qui est substantia pure spiritualis, et ideo de se nullum habens inclinativum ad peccandum. Homo vero compositus ex spiritu, et corpore corruptibili, ex fomite habet inclinationem ad peccatum, secundum illud Sap. 9.c. Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, etc. et Gn. 8. Sensus, et cogitatio hominis prona sunt ab malum ab adolescentia sua. igitur cum natura angelica non immunis sit a peccato, quia aliqui eorum ceciderunt, et per consequens nullus homo debet iudicari immunis a peccato, et sic nullus innocens punitur a deo . ista ratio tangitur, cum dicitur.
marg.|  .6. Ecce qui serviunt ei. id est Angeli qui creati sunt in ministerium Dei, secundum illud Dan. 7.d. Milia milium ministrabant ei, etc.
marg.|  .7. Non sunt stabiles. quia aliqui ceciderunt a statu sue conditionis.
marg.|  .8. Quanto magis hi qui habitant domos luteas. id est homines quorum spiritus corpora terrena inhabitant.
Numérotation du verset Iob. 4,ad litteram 
marg.| {3.75} .1. Qui terrenum habent fundamentum. Hoc additur, ne aliquis crederet, quod ex anima, et corpore non fieret unum per se, sicut nec ex domo, et homine eam inhabitante : quia sicut fundamentum est pars domus, sic terrenum corpus est pars hominis, nisi quod homo est quoddam compositum substantiale, domus autem artificiale.
marg.|  .2. Consumentur velut a tinea ? Id est deficient, et per fomitem incident in peccata : quia sicut tinea nascitur ex veste, et eam corrodit, sic fomes nascens ex homine, ipsum ad corruptionem peccati inducit.
marg.|  .3. De mane usque ad vesperam succidentur. Id est, quasi continue in peccata labuntur.
marg.|  .4. Et quia nullus intelligit. Id est, pauci valde intelligunt propria peccata, secundum illud Ps. 18. Delicta quis intelligit, etc.
marg.| {3.76} .5. In eternum peribunt. Id est, absque relevatione a culpa, et miseria in presenti vita.
marg.|  .6. Qui autem reliqui fuerint. Id est, filii hominum peccatorum morientium post eos remanentes, et scelera eorum imitantes.
marg.|  .7. Auferentur ex eis. Li ex eis, non est in Hebreo, nec est de textu. et ideo littera est plana, cum dicitur ; Auferentur. scilicet de presenti vita post patres suos, ideo subditur.
marg.|  .8. Morientur, et non in sapientia. Quia omnis peccator a claritate sapientie cadit in tenebras ignorantie. Ratio autem inducta de Angelis non valet, quia peccatum Angeli est irremediabile : peccatum autem hominis originale, et actuale, remediabile est. et ideo homo peccator potest recuperare innocentiam : et sic absque culpa a Deo flagellari ad sue beatitudinis future augmentationem, sicut predictum est.
Numérotation du verset Iob. 4,moraliter 
marg.| {3.65} .2. Respondens autem. Sciendum autem quod liber iste procedit rhetorice, propter quod replicatur pluries eadem sententia ad magis exaggerandum, ut patet ex dictis, et patebit ex dicendis. Similiter procedit disputative, propter quod eadem etiam aliquando repetuntur. Nam respondens reperit dicta opponentis, et opponens replicando dicta respondentis. Sciendum etiam quod licet amici {3.66} Iob primo venerint ad eius consolationem, tamen postea proruperunt ad eius iniustam increpationem : propter quod in fine libri dixit eis Dominus : non estis locuti rectum coram me, sicut servus meus Iob : et ideo per ipsos significantur illi qui iustos iniuste increpare conantur : tales autem sunt precipites in loquendo : quod notatur cum subditur.
marg.|  .3. Sed conceptum. Et ut acrius increpent, prius eum commendant de doctrina, cum dicitur.
Numérotation du verset Iob. 4,moraliter 
marg.| {3.67} .1. Ecce docuisti plurimos. Et de caritate fraterna, cum subditur.
marg.|  .2. Et manus lassas, etc. Consequenter vertunt verbum ad increpationem.
marg.|  .3. Nunc autem, etc. Quasi dicant, doctrinam tuam operibus destruxisti.
marg.|  .5. Ubi est timor tuus. erga Deum ?
marg.|  .10. Fortitudo tua. quasi dicat ista non fuerunt in te secundum veritatem, sed tantummodo secundum fictionem.
marg.| {3.68}
marg.| .13. Recordare obsecro te, etc. quasi dicat nullus. Increpantes autem iniuste frequenter ex verbis suis ostenduntur deficere, nisi enim in vita presenti de qua loquebatur Eliphaz, quia non credebat aliam, innocens aliquando periret, Esaias non diceret. Iustus perit, et non est qui recogitet. Innocentes enim aliquando pereunt in hoc mundo, ut salventur in celo.
marg.|  .15. Aut quando recti deleti sunt. quasi dicat numquam, quod similiter est falsum. Nam aliquando de memoriis hominum delentur, ut in libro vite scribantur.
marg.|  .16. Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, etc. sequitur.
Numérotation du verset Iob. 4,moraliter 
marg.| {3.69} .4. Flante Deo perisse. Similiter hoc est falsum. Nam aliquando impii prosperantur usque ad mortem in vita presenti, ut habetur inf. eo. c. Greg. Sepe namque dominus diu tolerat quos in perpetuum damnat. Sed quia mali non solum bonos arguunt de ficta bonitate, sed etiam de crudelitate, ideo subditur.
marg.| {3.70} .6. Rugitus leonis. Vocant eos leones ipsos de crudelitate notantes, et quia non solum eos diffamant in personis propriis sed etiam in sibi coniunctis, utpote in uxoribus, et famulis, ideo subditur.
marg.|  .7. Et vox leene, et dentes catulorum etc.  porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive, etc. Tales enim maligni, ut iustius bonos arguere videantur, fingunt aliquando, quod occulta sibi divinitus revelentur et que sint illa, subditur.
Numérotation du verset Iob. 4,moraliter 
marg.| {3.73} .5. Numquid homo Dei comparatione iustificabitur. Licet enim hec sint impossibilia, tamen maledici viris sanctis improperant de se sentire talia, eo quod reprobant in hominibus, et bene, ea que Deus homo legitur fecisse, ut quod a peccatrice tangi se permisit, et cum peccatoribus comedit, et bibit. Salvator enim noster talibus peiorari non poterat, quibus tamen peccatoribus melius erat, sic autem non est de nobis fragilibus, ideo sequitur.
marg.| {3.74} .6. Ecce qui serviunt ei, scilicet religiosi.
marg.|  .7. Non sunt stabiles. propter quod vitare debent peccatorum occasiones, et multo fortius hoc facere debent infirmiores, ideo subditur.
marg.|  .8. Quanto magis hi qui habitant domos luteas. Domos autem luteas inhabitant qui terrenis negotiis ad peccatum inducentibus vacant.
Numérotation du verset Iob. 4,$additio 1 
marg.| {3.75} In capitulo 3. ubi dicitur in postil. Utrum autem fuerit vera revelatio, vel conficta ab eo, Tho. sub dubio relinquit.
marg.| Ex hoc quod dicitur infra amicis Iob : Non estis locuti coram me rectum : non intelligitur quod omnia que dicebant isti adversarii Iob fuissent non recta : quia multa dixerunt vera, ut cum dicitur in hac responsione Eliphaz, de eo quod in Angelis suis reperit pravitatem. Qui dissipat cogitationes malignorum. Beatus homo qui corripitur a Domino, et multa similia, que manifeste continent veritatem, et etiam in dictis Sanctorum talia reperiuntur, sed hoc quod dicitur : Non fuistis locuti coram me rectum : intelligitur in conclusione principali, circa quam eorum intentio versabatur, s. de condemnatione Iob. Divine revelationes etiam aliquando fiunt malis, sicut patet de Balaam mago, Numeri 22. Et ideo hec revelatio potuit esse non ficta, sed vera, licet eam induxisset Eliphaz ad falsum intellectum, sicut auctoritates sacre scripture aliquando heretici inducunt ad falsum probandum. et tunc autoritas est vera, licet inductio sit falsa : et sic potuit esse in proposito, s. quod revelatio fuerit vera, et non ficta, et tamen fuit ab Eliphaz inducta ad falsum probandum. unde Sanctus Tho. rationabiliter sub disiunctione relinquit hanc revelationem ab Eliphaz dictam confictam fuisse, vel veram, neque ex hoc formavit questionem arguens ad aliquam partem : quia nihil refert in proposito, an hec revelatio fuerit vera, vel ficta.
Numérotation du verset Iob. 4,additio 2 
marg.| In eodem capit. 4. ubi dicitur in postill. Numquid homo, etc. descripto revelationis modo.
marg.| Expositio postillatoris super hoc verbum : Numquid homo Dei comparatione iustificabitur : non videtur rationabilis. Contingit enim quandoque quod aliqui homines iusti causa maioris eruditionis aliquem flagellat sine culpa, ut cum pater filium suum {3.76} causa maioris eruditionis, seu discipline flagellat, seu verberat. De quo Proverb. 13.d. Qui autem diligit filium suum, instanter erudit eum. Unde melius videtur dicendum secundum Gregor. in 2. Moral. ubi sic dicit : Dum quis de persecutione murmurat, quid aliud quam iustitiam ferientis accusat ? Puriorem se ergo vir factore suo estimat, si contra flagellum querelam parat : eumque sibi proculdubio postponit, cuius iudicium de sua afflictione redarguit. Ut ergo homo reprehendere iudicem culpe non audeat, hunc humiliter cogitet autorem nature : quia qui mire ex nihilo hominem fecit : factum impie non affligit. hec ille. Que quidem expositio videtur satis propria, et non mystica, sed litteralis. Sanctus Tho. in expositione super Iob dicit sic : Si enim homo absque culpa punitur a Deo, sequitur quod homo sit iustior Deo . Cum enim opus iustitie sit reddere unicuique quod suum est : si Deus homini innocenti cui non debetur pena inferat penam, non illi reddit quod suum est. Homo autem ille qui a Deo sic patitur penam, non facit iniustum : nam iniustum pati, non est iniustum secundum Philosophum in Ethicorum que quidem expositio satis rationabilis videtur.
Numérotation du verset Iob. 4,replica 
prol.| REPLICA. In capitulo 4. ubi postillator dicit Eliphaz primum amicum induxisse fictam revelationem pro eo, quia Deus non revelat falsa, qualia sunt que dicit sibi revelata, etc. Burgens. se opponit dicens eam fuisse veram, quamvis ipse eam adduxerit ad falsum intellectum, sed non respondet per hec ad postillatoris rationem : etiam beati Gregorii 2. Moralium cap. 38. qui dicit in hoc typum significari hereticorum, qui quamvis multa vera dixerint, et ex scientia acquisita, que quandoque fingunt sibi revelata, ut licentius introducant falsa. Nec hic solum finxit revelationem, ut eam introduceret ad falsum intellectum, sed quatenus per eam fictam in tanta crudelitate {3.77} assereret falsum. Nam illud quod dicit sibi revelatum, est formaliter falsum, videlicet, quod nullus iustus flagellatur apud iustum hominem ; minus igitur apud Deum iustissimum, cuius iustitia hominis iustitie comparari non potest : Sic igitur patet fictio. Preterea si vera fuit, ut dicit Burgensis. non potuit inferre falsum, quia ex vero non nisi verum, sed ipse ex ea intulit falsum, ut patet in littera : non igitur vera, sed ficta. Nec valet dicere, ut Burgens. quia Sanctus Tho. non movet questionem de hac propositione, igitur non reliquit eam dubiam : immo quilibet non exponens id quod est expositione necessarium, ipsum dubium sub opinione relinquit. De hac autem revelatione necessarium est videre, an sit vera, vel falsa. quia quamvis multa vera dicat : allegata tamen sibi facta revelatione falsa nititur autorizare. Spiritus autem Dei quem describit revelationem fecisse, non autorizat falsum, est igitur ficta revelatio : nam vera que dicit autoritate non indigent : quia verum a quocumque dicatur, a Spiritusancto est. Si igitur Deus per revelationem falsa per eum dicta autorizet, frustra eum, et alios duos redarguisset de non recta locutione, ut patet infra ulti. cap.
marg.| Item in eodem capitulo ubi postillator primum argumentum Eliphaz reducit ad formam syllogisticam sic ; Omnis parcens innocenti, est iustior flagellante innocentem : Sed aliquis homo iustus parcit innocenti : Deus autem secundum dicta Iob flagellat innocentem, quia sine culpa, igitur aliquis homo est iustior Deo . Impossibilitatem illius conclusionis ostendit Eliphaz in littera, dicens : Numquid homo Dei comparatione iustificabitur, etc. Si conclusio est {3.78} impossibilis, ergo aliqua premissarum : Non maior : ergo minor, pro illa parte quod Deus flagellat innocentem, sicut vult Iob, et postillator. ResponDeoad maiorem, quod illa est falsa in comparatione Dei, et hominis : quia Deus penas innocentum ordinat ad magnitudinem premiorum, sicut tormenta martyrum ad triumphum : homo autem sic non potest. Hunc magistralem processum Burgens. dicit irrationabilem ex debili motivo : quia ut dicit, contingit aliquando quod iustus homo flagellat innocentem ad maiorem eius profectum : et ad id allegat illud Proverb. 13.d. Qui diligit filium suum, instanter erudit eum : qui parcit virge, odit eum. Sed illud allegatum loquitur de filio reprehensibili secundum gl. ideo de innocente non est ad propositum. Dato tamen quod verum sit de aliquibus, non arguit dictum postillatoris irrationabile. Quia due partes subcontrarie rationabiliter stant simul in veritate, maxime in materia contingenti, ut est in proposito. Stat etiam quemlibet iustum levi pena plectere innocentem ad sui profectum : sed gravi pena, et destructiva qualis est de qua agitur, non puto possibile, neque iustum. Sic enim nullo modo tendisset Abraham ad immolandum innocentem filium, nisi intervenisset Dominicum mandatum, quo interveniente adhuc valde apud eum pensatum est. Dicitur enim a Domino ; Quia fecisti rem hanc, etc. Gn. 22.c. Nec est contra postillatorem quod Burgensis de Beato Gregoeio adducit. nam beatus Gregorius vult, quod contra flagellum Dei non est murmurandum specialiter pro culpis inflictum, si tamen sine culpa qualiter Eliphaz non intellexit ; tunc etiam murmurandum non est, sed opifex nature recognoscendus, et sic Iob facit, quamvis Eliphaz non intellexerit errore cecus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 14/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_4)

Notes :