Capitulum 24
Numérotation du verset
Iob. 24,1
1 Ab Omnipotente
1
Hic incip. cap. 24
non sunt abscondita tempora,
qui autem noverunt eum, ignorant dies illius.
Numérotation du verset
Iob. 24,2
Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges
et paverunt eos.
Numérotation du verset
Iob. 24,3
Asinum pupillorum abegerunt2
2 abegerunt] abigerunt
Weber
et abstulerunt pro pignore bovem vidue.
Numérotation du verset
Iob. 24,4
Subverterunt pauperum
viam et oppresserunt pariter mansuetos terre.
Numérotation du verset
Iob. 24,5
Alii quasi onagri
in deserto
egrediuntur ad opus suum.
Vigilantesque ad predam preparant panem liberis.
Numérotation du verset
Iob. 24,6
Agrum non suum
demetunt
et vineam
eius
quem vi oppresserunt vindemiant.
Numérotation du verset
Iob. 24,7
Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes
quibus non est operimentum in frigore.
Numérotation du verset
Iob. 24,8
Quos imbres montium rigant
et non habentes velamen amplexantur lapides.
Numérotation du verset
Iob. 24,9
Vim fecerunt depredantes pupillos
et vulgum
pauperem
expoliaverunt3.
3 expoliaverunt] spoliaverunt
Weber
Numérotation du verset
Iob. 24,10
Nudis
et incedentibus
absque vestitu
et esurientibus tulerunt spicas.
Numérotation du verset
Iob. 24,11
Inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt.
Numérotation du verset
Iob. 24,12
De civitatibus fecerunt viros gemere.
Et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur.
Numérotation du verset
Iob. 24,13
Ipsi fuerunt rebelles luminis.
nescierunt vias eius,
nec reversi sunt per semitas illius.
Numérotation du verset
Iob. 24,14
Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem,
per noctem vero erit quasi fur.
Numérotation du verset
Iob. 24,15
Oculus adulteri observat caliginem dicens : Non me videbit oculus.
Et operiet vultum suum.
Numérotation du verset
Iob. 24,16
Perfodiunt4
4 perfodiunt] perfodit
Weber
in tenebris domos
sicut in die condixerant sibi
et ignoraverunt lumen5.
5 lumen] lucem
Weber
Numérotation du verset
Iob. 24,17
Si subito apparuerit aurora
arbitrantur umbram mortis.
Et sic in tenebris
quasi in luce ambulant.
Numérotation du verset
Iob. 24,18
Levis est super faciem aque.
Maledicta
sit pars eius in terra,
nec ambulet per viam vinearum.
Numérotation du verset
Iob. 24,19
Ad nimium
calorem transeat ab aquis nivium,
et usque ad inferos peccatum illius,
Numérotation du verset
Iob. 24,20
Obliviscatur eius misericordia.
Dulcedo illius vermes.
Non sit in recordatione,
sed conteratur
quasi lignum infructuosum.
Numérotation du verset
Iob. 24,21
Pavit enim sterilem
et que non parit
et vidue bene non fecit.
Numérotation du verset
Iob. 24,22
Detraxit fortes in fortitudine sua,
et cum steterit
non credet vite sue.
Numérotation du verset
Iob. 24,23
Dedit ei Deus locum penitentie et ille abutitur eo in superbiam. Oculi autem eius
sunt in viis illius.
Numérotation du verset
Iob. 24,24
Elevati sunt
ad modicum
et non subsistent. Et humiliabuntur sicut omnia et auferentur.
Et sicut summitates spicarum conterentur.
Numérotation du verset
Iob. 24,25
Quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum,
et ponere ante Deum verba mea ?
Capitulum 24
Numérotation du verset
Iob. 24,ad litteram
marg.|
{3.241} .1.
Ab omnipotente.
Postquam ostendit Iob se non fuisse punitum propter peccata sua, hic consequenter ostendit se non male sensisse de divina providentia, et primo declarat propositum, secundo concludit intentum, ibi. Quod si non ita est. Prima in duas, primo ostendit propositum in generali, di. Ab omnipotente non sunt. quasi dicat intuitus sue scientie fertur super omnia tempora, ita quod perfecte cognoscit preterita, presentia, et futura.
marg.|
.2.
Qui autem noverunt.
Per investigationem rationis, vel etiam ulterius per revelationem.
marg.|
{3.242} .3.
Ignorant dies.
Idest modum sue eternitatis non comprehendunt, et sic ostendit se Iob bene sentire de divina providentia in generali.
marg.|
.4.
Alii terminos.
Hic consequenter ostendit idem in speciali, et hoc per diversos peccatores sine freno timoris Dei peccantes, acsi eorum facta non prospiceret, cuius tamen contrarium ostendit per hoc, quod eos manifeste punivit, et punit. Primo igitur describit eorum multiplicem culpam, secundo penam a Deo inflictam, ibi. Maledicta sit pars eius. Prima in duas, quia primo exprimit peccata ex concupiscentia oculorum orientia, et secundo ex carnis concupiscentia, ibi. Oculus adulteri. Circa primum dicit. Alii terminos transtulerunt. defalcantes de aliorum hereditate.
Numérotation du verset
Iob. 24,ad litteram
marg.|
{3.243} .1.
Diripuerunt greges.
Quantum ad bona mobilia.
marg.|
.2.
Et paverunt eos.
Acsi essent sui proprii.
marg.|
.3.
Asinum pupillorum abegerunt.
Minando ad domum suam.
marg.|
.4.
Et abstulerunt.
Idest titulo pignoris sub colore iustitie, licet falso.
marg.|
.5.
Subverterunt pauperum.
Idest subverterunt iustitiam eorum pro munere.
marg.|
.6.
Et oppresserunt.
De quibus credebant, quod non defenderent se, et tamen personis predictis esset compatiendum propter conditionem eorum. Consequenter addit de manifestis latronibus, et raptoribus, dicens.
marg.|
.7.
Alii quasi.
Supple morantur ad latrocinia, et predas exercendum, et patet per litteram sequentem, que plana est usque ibi.
marg.|
{3.244} .8.
Quos imbres montium.
Homines enim spoliati fugiunt ad loca cavernosa montium, et antequam illuc possint ingredi, rigantur imbribus, qui generantur in montibus.
marg.|
.9.
Et non habentes velamen.
Vestes, nec domos contra imbrem.
marg.|
.10.
Amplexantur lapides.
Ponendo se intra cavernas, acceptando loca illa pro aliquali remedio.
marg.|
.11.
Vim fecerunt.
Quibus deberent parcere, eo quod carent nutritoribus.
marg.|
.12.
Et esurientibus tulerunt.
Id est pauperibus non habentibus messem, sed tantum aliquas spicas post messores collectas, illas etiam abstulerunt, quod est vile, et crudele.
marg.|
.13.
Inter acervos eorum meridiati sunt.
Idest in meridie occultati.
Numérotation du verset
Iob. 24,ad litteram
marg.|
{3.245} .1.
Qui calcatis.
Id est, qui vindemia perfecta, ita modicum habent de vino, quod non sufficit ad eorum necessitatem. Per omnia ista intendit exprimere, quod tales raptores pre nimia cupiditate non parcunt pauperibus.
marg.|
.2.
De civitatibus.
Quia propter illos quos spoliaverunt, vel occiderunt in agro illi de civitate gemunt eis compatientes.
marg.|
.3.
Et Deus inultum abire.
Secundum dispositionem sue sapientie reducens ad ordinem iustitie.
marg.|
.4.
Ipsi fuerunt rebelles lumini.
Scienter agentes contra dictamen recte rationis, quod procedit ex lumine naturali intellectus.
marg.|
.5.
Nescierunt vias eius.
Per ignorantiam affectatam.
marg.|
.6.
Nec reversi.
Quia nun penituerunt de malis suis, quod explicat di.
marg.|
.7.
Mane primo.
Ad insidiandum his, qui surgunt ante claram lucem.
marg.|
.8.
Interficiet egenum.
Qui necessitate compulsus ponit se in via antequam alii surgant.
marg.|
.9.
Per noctem.
Intrans domum occulte ad interficiendum, et rapiendum.
marg.|
.10.
Oculus adulteri.
Hic consequenter exprimit peccata ex concupiscentia {3.246} carnis procedentia, di. Oculus adulteri observat. idest expectat noctem ad committendum adulterium.
marg.|
.11.
Dicens.
Idest cogitans.
marg.|
.12.
Non me videbit oculus.
Et sic perfidiam, et adulterium secutus.
marg.|
.13.
Et operiet.
Ad maiorem sui securitatem, ne cognoscatur ab aliquo obviante seu per fenestram spectante.
marg.|
.14.
Perfodiunt in tenebris.
scilicet adulter, et adultera, occultum introitum adinveniendo.
marg.|
.15.
Sicut in.
Per nuntium significando seu per litteras adinvicem missas.
marg.|
.16.
Si subito apparuerit.
Antequam compleverint libidinem suam.
marg.|
.17.
Arbitrantur umbram.
Quia frustrantur in toto, vel in parte desiderata delectatione sua.
marg.|
.18.
Et sic in tenebris.
Id est sicut bene agentes ambulant in luce, sic isti in tenebris, propter quod dicit salvator Io. 3.c. Qui male agit odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius, qui autem facit veritatem, venit ad lucem, etc.
marg.|
.19.
Levis est super faciem aque.
Superficies enim aque impulsum cuiuslibet venti sequitur, et similiter adulter impetum sue passionis.
Numérotation du verset
Iob. 24,ad litteram
marg.|
{3.247} .1.
Maledicta sit.
Hic consequenter describitur pena a Deo inflicta vel infligenda, cum dicitur. Maledicta sit pars eius. id est hereditas, que per partem frequenter designatur in veteri testamento que maledicta dicitur, quando non profert aliquod utile, sed tantum spinas, et tribulos, secundum quod dicitur Gn. 3.c. Maledicta terra in opere tuo, cum operatus fueris eam, non dabittibifructus suos sed spinas et tribulos germinabit tibi.
marg.|
.2.
Nec ambulet per viam vinearum.
Idest vinee eius sint, ita steriles, et destructe, quod non velit eas visitare.
marg.|
.3.
Ad nimium.
Aliqui exponunt de pena gehenne, dicentes quod ibi est quedam commutatio de maximo frigore ad maximum incendium ad maiorem afflictionem, et sequens littera concordat cum dicitur.
marg.|
.4.
Ut usque.
Secundum Hebreos per hoc intelliguntur duo tempora anni, qui distinguitur in sex tempora, ut habetur Gn. 8. in fine. Cunctis diebus sementis, et messis, frigus, et estus, estas, et hyems non requiescent, et quodlibet istorum sex temporum continet spatium duorum mensium, ut ibidem fuit plenius declaratum. Et dictum fuit ibi, quod tempus frigoris est a medio Novembris usque ad medium Ianuarii, tempus autem estus a medio Iulii usque ad medium Septembris. Dicunt ergo Hebrei, quod Iob loquendo de peccatoribus predictis, scilicet raptoribus, et adulteris, loquitur de illis, qui fuerunt tempore diluvii, quo vigebat rapina, et luxuria, secundum quod dicitur Gene. 6.b. Corrupta est autem terra coram domino, et repleta est iniquitate, quantum ad primum. Et sequitur. Omnis quippe caro corruperat viam suam. quantum ad secundum. Dicunt igitur, quod propter mala illius {3.248} temporis Deus antequam induceret diluvium, fecit unum annum, in quo duravit tempus frigoris in una medietate, et estus in alia, sed quia hoc de scripturis non habet auctoritatem, ideo eadem facilitate contemnitur, qua probatur, tamen secundum istam viam posset hec littera continuari ad precedentem, in qua fit mentio de sterilitate terre, et vinearum, et ideo subditur. Ad nimium calorem. ut sit sensus. Sit eius terra ita sterilis bonis, ac si non habuisset, nisi tempus estus in quo terre nascentia desiccantur, et tempus frigoris in quo mortificantur, et quia pena presentis vite non est sufficiens pro peccatoribus obstinatis, ideo sequitur. Et usque ad inferos. id est faciat peccatorem descendere ad penam gehenne.
marg.|
.5.
Obliviscatur eius.
Quia non est a damnatis ulterius expectanda.
marg.|
.6.
Non sit in recordatione.
Idest in bonorum memoria.
marg.|
.7.
Sed conteratur.
Quod exciditur, et in ignem mittitur, cuius causa subditur.
marg.|
.8.
Pavit enim sterilem.
Idest bona sua consumpsit in operibus vanis, et infructuosis.
marg.|
.9.
Et vidue.
Idest in bonis operibus, et fructuosis nihil expendit, sic exponunt doctores nostri. Hebrei autem hoc reducunt ad tempus diluvii, sicut, et predicta, dicentes quod homines tunc accipiebant duas uxores unam ad delectationem concubitus carnalis tantum, et illi dabant sterilitatis potum, ne per conceptum, et partum puerorum debilitaretur, et deturparetur, et illam bene vestiebant, et pascebant, ut ad concubitum esset delectabilior, aliam autem uxorem accipiebant ad generationem prolis, et ad illam non accedebant, nisi causa impregnationis dimittentes eam male pastam, et vestitam.
marg.|
.10.
Detraxit fortes.
A suo statu per violentiam.
marg.|
.11.
Et cum steterit.
In magno statu.
Numérotation du verset
Iob. 24,ad litteram
marg.|
{3.249} .1.
Non credet vite sue.
quia tales propter mala que fecerunt semper timent interfici gladio vel veneno, sicut dictum fuit supra 15. cap. de Dionysio tyranno.
marg.|
.2.
Dedit ei Deus locum penitentie.
penam debitam differendo.
marg.|
.3.
Et ille abutitur eo in superbiam.
Augendo contemptum per multiplicationem peccatorum, quasi Deus non videat ipsum, quod est falsum, ideo subditur :
marg.|
.4.
Oculi autem eius.
scilicet Dei.
marg.|
.5.
Sunt in viis illius.
considerando omnia peccata eius.
marg.|
.6.
Elevati sunt ad modicum.
idest, ad aliquam potestatem terrenam caducam, ideo subditur :
marg.|
.7.
Et non subsistent.
quia deiicientur ad inferni penam.
marg.|
.8.
Et humiliabuntur sicut omnia et auferentur.
idest, sicut omnia terrenascentia {3.250} que non colliguntur donec tempus messis advenerit : et sic peccatores permittuntur a Deo stare, donec venerit tempus punitionis secundum ordinem sue iustitie, secundum quod dicitur Gn. 15.d. Nondum sunt implete iniquitates Amorrheorum. et ideo sequitur :
marg.|
.9.
Et sicut summitates spicarum.
videlicet impleto tempore maturitatis sue.
marg.|
.10.
Quod si non est ita.
hic Iob ex predictis concludit intentum, scilicet se propter peccata punitum non fuisse, nec de Dei providentie male sensisse. Quod si non est ita. sicut dixi, idest, quod afflictio mea non correspondet peccatis, sed excedit, et quod divina providentia se extendens ad omnia, differt aliquando punitionem peccatorum in presenti, reservans eos pene gehenne secundum ordinem sapientie.
marg.|
.11.
Quis me potest.
quasi dicat arguat secure.
marg.|
.12.
Et ponere ante.
tamquam irreverenter seu blasphematorie prelata, quasi dicat nullus vestrum hoc poterit.
Numérotation du verset
Iob. 24,moraliter
marg.|
{3.241} .1.
Ab omnipotente.
Secundum Greg. Iob loquitur hic contra infideles, quorum aliqui negaverunt divinam providentiam extendi ad hec inferiora, contra quos dicit : Ab omnipotente non sunt abscondita tempora. nam sua eternitate totum tempus includit, et sic omnia {3.242} entia secundum quodcumque tempus uno intuitu comprehendit.
marg.|
.2.
Qui autem.
Per rationis investigationem, et etiam per fidem.
marg.|
.3.
Ignorant dies.
Quia non comprehendunt modum eternitatis eius.
marg.|
.4.
Alii terminos transtulerunt.
A patribus positos, et diversas hereses condiderunt.
Numérotation du verset
Iob. 24,moraliter
marg.|
{3.243} .1.
Diripuerunt greges.
Domini a suo ovili.
marg.|
.2.
Et paverunt eos.
Pabulo erroris sui.
marg.|
.3.
Asinum pupillorum abegerunt.
Idest sustentatores Christianorum deceperunt, ut Iulianum apostatam, et aliquos alios principes, qui erant Christianorum sustentatores.
marg.|
.4.
Et abstulerunt pro pignore bovem.
Per quem significatur predicator in agro laborans ecclesie, quem aliquando heretici persecuti sunt calumniose.
marg.|
.5.
Subverterunt pauperum.
A veritatis via simplices deviando.
marg.|
.7.
Alii quasi.
Sub simulatione singularis penitentie decipientes a tramite directo, sicut Albigenses, et pauperes de Lugduno.
marg.|
†
Preparant panem liberis.
Id est doctrinam pestiferam suis discipulis. De qua dicitur Pro. 9. Aque furtive dulciores sunt, et {3.244} panis absconditus suavior.
marg.|
†
Agrum non suum demetunt.
Idest detruncant, quia doctrinam ecclesie defalcant.
marg.|
†
Nudos dimittunt.
Virtutibus spoliantes.
marg.|
† Quibus non est operimentum. Virtutis.
marg.|
†
In frigore.
Idest contra frigus infidelitatis.
marg.|
.8.
Quos imbres montium.
Idest doctrine superborum hereticorum informant.
marg.|
.9. Et non habentes velamen. Virtutum.
marg.|
.10.
Amplexantur.
Hereticis induratis se firmiter coniungentes.
marg.|
.11.
Vim fecerunt.
Persequentes quos verbis trahere non poterunt ad sua documenta.
marg.|
.12.
Et esurientibus.
Idest illud modicum, quod habebant.
marg.|
.14.
Inter acervos.
Idest in meridie occultati ad rapiendum.
Numérotation du verset
Iob. 24,moraliter
marg.|
{3.245} .1.
Qui calcatis torcularibus.
Id est, semper desiderant facere peius, quod possunt.
marg.|
.2.
De civitatibus fecerunt viros gemere.
Idest, de societatibus catholicorum virtuosos gemere fecerunt, eo quod hereticorum mala repellere non potuerunt.
marg.|
.4.
Ipsi fuerunt rebelles lumini.
Idest, Christo, qui lux est mundi.
marg.|
.6.
Nec reversi sunt.
Quia non penituerunt.
marg.|
.7.
Mane primo consurget homicida.
Per mane tempus prosperitatis intelligitur, {3.246} in quo hereticus aperte fideles persequitur.
marg.|
.9.
Per noctem vero erit quasi fur.
Quia tempore adversitatis occulte fideles decipere conatur.
marg.|
.10.
Oculus adulteri observat caliginem.
Nam hereticus, qui adulter est verbi divini, querit latebras ad docendum ibi.
marg.|
.16.
Si subito apparuerit.
Horrent enim heretici catholici doctoris presentiam, ne manifestet eorum errorem.
marg.|
.19.
Levis est super faciem aque.
Nam hereticus statim flectitur ad impulsum suggestionis male.
Numérotation du verset
Iob. 24,moraliter
marg.|
{3.247} .1.
Maledicta sit pars eius.
Descripta heretici malitia, hic describitur eius pena, cuius pars est cum demonibus.
marg.|
.2.
Nec ambulet per viam.
Idest consolationum divinarum.
marg.|
.3.
Ad nimium.
Talis enim alternatio dicitur inferni pena.
marg.|
.5.
Obliviscatur eius.
Quia in inferno nulla est redemptio.
marg.|
†
Dulcedo illius.
Nam peccatum, quod fuit eis dulce, versum est in vermem conscientie, de quo dicitur : Is. lxvj.g. Vermis eorum non {3.248} morietur, etc.
marg.|
.6.
Non sit in recordatione.
Inter sanctos.
marg.|
.7.
Sed conteratur.
Ad ignem gehenne preparatum.
marg.|
.8.
Pavit enim sterilem.
Idest carnem.
marg.|
.9.
Et vidue bene.
Idest anime sue e Christo derelicte.
marg.|
.10.
Detraxit fortes.
Catholicos deprimens per principes hereticos.
marg.|
.11.
Et cum steterit.
Quia quandiu stat in heresi, non credit Christo, qui est anime vita.
Numérotation du verset
Iob. 24,moraliter
marg.|
{3.249} .2.
Dedit ei Deus locum.
sed abutitur eo nolens redire.
marg.|
.4.
Oculi autem eius sunt in viis.
cogitat enim assidue, qualiter possit malum suum continuare.
marg.|
{3.250} .7.
Elevati sunt ad modicum,
scilicet in presenti vita que est modica.
marg.|
.8.
Et humiliabuntur sicut,
scilicet per mortem sicut terrenascentia.
marg.|
.9.
Et sicut summitates spicarum.
flagello diaboli cum in area inferni ponentur.
Numérotation du verset
Iob. 24,$additio 1
marg.|
{3.249} In capitulo 24. ubi dicitur in postil. Nec ambulet per viam vinearum. Hoc quod dicitur : Nec ambulet per viam vinearum. Secundum S. Thom. exponitur de peccatore qui in rebus terrenis quas in sua parte eligit, ultimum finem constituit. secundum illud Sap. 2.b. Hec est pars nostra cui bona huius mundi quibus male utitur, vertuntur in malum : et hoc manifestat subdens : Nec ambulet per viam vinearum. Solent enim vie vinearum umbrose esse, et per consequens temperate, et etiam determinate per sepes seu macerias ex utraque parte positas, unde impius per viam vinearum non ambulat, quia rebus huius mundi moderate non utitur, sed quandoque declinat ad unum extremum, quandoque ad aliud : et quantum ad hoc subdit : Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, quasi a contrario vitio in contrarium transeat, quia in medio virtutis non manet : cuius penam finalem ostendit, dicens : Et usque ad inferos peccatum{3.250} illius, quasi diceret : non solum in terra pars eius male dicitur ut dictum fuit antea, sed etiam penas in inferno postea patietur.
Numérotation du verset
Iob. 24,additio 2
marg.|
In eodem capitulo ubi dicitur in postil. Et ponere ante Deum verba mea : Ubi dicitur in translatione nostra, Et ponere ante Deum verba mea, in Hebreo habetur : Et ponere ad nihilum verba mea : et est sensus, quod non solum se dicit immunem a mendacio : quod est contra mentem loqui, sed etiam a locutione vana, que ad nihilum reputatur : et de hoc dicit : Et ponere ad nihilum verba mea.
marg.|
In c. 24. Nec ambulet per viam vinearum, etc. hoc quia est maledictio exponit post de pena reproborum. Burgens. autem et sanctus Tho. exponunt hoc et quod sequitur, de peccatis impiorum. Sed prima expositio plus quam secunda litteram et eius veritatem continuat.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_24)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_24)
Notes :