Nicolaus de Lyra

Capitulum 41

Numérotation du verset Iob. 41,1 

Non quasi crudelis suscitabo illum1,
1 illum] eum Weber
quis enim resistere potest vultui meo ?
Numérotation du verset Iob. 41,2 

Quis ante dedit mihi ut reddam ei ?
Omnia que sub celo sunt, mea sunt.
Numérotation du verset Iob. 41,3 

Non parcam ei2 verbis potentibus et ad deprecandum compositis.
2 ei] + et Weber
Numérotation du verset Iob. 41,4 

Quis revelabit3
3 revelabit] revelavit Weber
faciem indumenti eius,
et in medium oris eius quis intrabit ?
Numérotation du verset Iob. 41,5 

Portas
vultus eius
quis aperiet ? Per gyrum dentium eius formido.
Numérotation du verset Iob. 41,6 

Corpus illius quasi scuta fusilia,
compactum4 squamis se prementibus.
4 compactum] et praem. Weber
Numérotation du verset Iob. 41,7 

Una uni coniungitur,
et ne spiraculum quidem incedit per eas.
Numérotation du verset Iob. 41,8 

Una adherebit alteri5 et tenentes se nequaquam separabuntur.
5 adherebit alteri] alteri adherebunt Weber
Numérotation du verset Iob. 41,9 

Sternutatio eius
splendor ignis,
et oculi eius
ut palpebre diluculi.
Numérotation du verset Iob. 41,10 

De ore eius lampades procedunt
sicut tede ignis accense.
Numérotation du verset Iob. 41,11 

De naribus eius
procedit fumus,
sicut olle succense atque ferventis.
Numérotation du verset Iob. 41,12 

halitus eius prunas ardere facit
et flamma de ore eius egreditur.
Numérotation du verset Iob. 41,13 

In collo eius morabitur fortitudo,
et faciem eius precedit6 egestas.
6 precedit] precedet Weber
Numérotation du verset Iob. 41,14 

Membra carnium
eius coherentia sibi,
mittet contra eum fulmina,
et ad locum alium non ferentur.
Numérotation du verset Iob. 41,15 

Cor eius indurabitur quasi7 lapis,
7 quasi] tamquam Ed1530 Rusch
et stringetur quasi malleatoris incus.
Numérotation du verset Iob. 41,16 

Cum sublatus fuerit, timebunt angeli,
et territi purgabuntur.
Numérotation du verset Iob. 41,17 

Cum apprehenderit eum gladius,
subsistere non poterit neque hasta neque thorax.
Numérotation du verset Iob. 41,18 

Reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum aes.
Numérotation du verset Iob. 41,19 

Non fugabit eum vir sagittarius,
in stipulam versi sunt ei lapides funde.
Numérotation du verset Iob. 41,20 

Quasi stipulam estimabit malleum,
et deridebit vibrantem hastam.
Numérotation du verset Iob. 41,21 

Sub ipso erunt radii solis,
et8 sternet sibi aurum
8 et] om. Weber
quasi lutum.
Numérotation du verset Iob. 41,22 

Fervescere faciet quasi ollam profundum mare,
ponet quasi cum unguenta bulliunt.
Numérotation du verset Iob. 41,23 

Post eum lucebit semita,
estimabit abyssum quasi senescentem.
Numérotation du verset Iob. 41,24 

Non est super terram potestas que comparetur ei,
qui factus est
ut nullum timeret.
Numérotation du verset Iob. 41,25 

Omne sublime videt,
ipse est rex super universos filios superbie.

Capitulum 41

Numérotation du verset Iob. 41,1 
differentia
marg.| {LYR25 #T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 58rb
Numérotation du verset Iob. 41,1 
marg.| {3.395} .1. Non quasi crudelis. Postquam ostendit demonem ab homine in superabilem, hic consequenter ostendit eum cunctis terribilem. Circa quod primo removet dubium. et secundo prosequitur propositum, ibi : Quis revelabit. Circa primum sciendum, quod ex conditionibus ipsius demonis predictis, ac etiam dicendis sub similitudine ceti posset aliquis credere Deum esse crudelem erga creaturas dando demoni tantam potestatem : et hoc removet di. Non quasi crudelis. Cuius rationem subdit.
marg.|  .2. Quis enim resistere potest. id est voluntati et precepto meo. quasi dicat nullus : et ideo quamvis potestas demonis sit magna : tamen non potest ea uti nisi quantum placet mihi : et sic possum eam restringere et permittere prout expedit saluti electorum. secunda etiam causa subditur cum dicitur :
marg.|  .3. Quis ante dedit mihi ut. quasi dicat non sum obligatus alicui nec possum obligari : et ideo nulli facio iniuriam seu crudelitatem concedendo demoni potestatem. tertia autem causa subditur, cum dicitur :
marg.|  .4. Non parcam ei. idest propter verba eius comminatoria, nec propter verba eius humilia. ideo subditur :
marg.|  .5. Et ad deprecandum compositis. sed puniam eum de malo usu sue potestatis secundum {3.396} tenorem iustitie et equitatis : que punitio cedet ad honorem meum, et gloriam electorum.
marg.|  .6. Quis revelabit faciem. Hic consequenter exequitur propositum, ostendens sub spem ceti demonem esse terribilem. primo ex eius dispositione. secundo ex eius operatione, ibi : Sternutatio eius. Circa primum dicit : Quis revelabit faciem. cetus enim in fronte dicitur habere multas plicas magnas ad modum falcis dispositas, ad quarum relevationem vel revelationem nullus auderet appropinquare ex terrore : et per hoc designatur quod astutias demonis et eius fraudulentias nullus homo posset explicare.
marg.|  .7. Et in medium. Os enim ceti est ita terribile quod quelibet creatura ultra modum horreret intrare : et per hoc designatur, quod adhuc debet esse magis horridum incorporari demoni per peccati mortalis consensum.
marg.|  .8. Portas vultus eius. Porte vultus ceti dicuntur eius due mandibule superior et inferior, que ad modum portarum aperiuntur et clauduntur : per quas intelligitur in demone violentia et astutia, quibus quasi quibusdam portis peccatores absorbet.
marg.|  .9. Per gyrum dentium. per dentes ceti terribiles, intelliguntur mali homines, qui sua potestate alios ad malum inducunt, ut sic demoni per eos quasi quibusdam dentibus incorporentur.
marg.|  .10. Corpus eius quasi scuta fusilia. idest de er fuso. que sunt fortissima.
Numérotation du verset Iob. 41,ad litteram 
marg.| {3.397} .1. Compactum squamis. prementibus, et complectentibus. Squame enim ceti magne sunt ad modum scuti. per hoc autem designatur multitudo malorum hominum, qui sunt quasi quedam squame diaboli, et connexio eorum ad male agendum. ideo subditur.
marg.|  .2. Una uni coniungitur etc. idest aer incedit per eas. Squame enim ceti sunt ita coniuncte, quod vix aer potest inter eas ingredi. et per hoc intelligitur, quod mali homines, ita aliquando sunt ad male agendum connexi, et obstinati, quod non recipiunt instinctum spiritussancti ad bonum, secundum, quod dicitur supra 24. Ipsi fuerunt rebelles etc.
marg.|  .3. Sternutatio eius. Hic consequenter ostenditur demon terribilis sub similitudine ceti, ex eius operatione. et primo describitur eius terribilis operatio. et secundo eius mirabilis impugnatio, ibi. Mittet contra eum. Circa primum sciendum, quod sicut in describendo dispositionem ipsius ceti incipit a capite, ita similiter incipit describendo eius operationes, principalior autem pars capitis est cerebrum, ex cuius commotione causatur sternutatio. ideo dicit. Sternutatio eius splendor ignis. Quando enim homo fortiter sternutat, ex commotione cerebri commoventur oculi, et sic ab eis videntur quasi quedam scintille egredi, et hoc tanto magis fit in sternutatione ceti, quanto caput eius, et cerebrum sunt maiora. Audivi enim a quodam experto in mari, et homine veridico, quod{3.398} in ripa maris iuxta Portugaliam fuerit inventus cetus de cuius lingua particulatim decisa fuerunt onerati 24. muli. ex quo satis apparet magnitudo capitis, et cerebri, et etiam oculorum. Ideo subditur.
marg.|  .4. Et oculi eius. Oculi enim propter lenitatem habent quamdam claritatem, et ideo oculi ceti propter magnitudinem videntur a longe per modum cuiusdam claritatis diffuse similis aurore seu diluculo, per sternutationem autem ceti intelligitur tentatio diaboli, ex qua procedit ignis ire, et concupiscentie, et per claritatem oculorum prosperitas temporalium, quam diabolus peccatoribus repromittit. Consequenter describitur effectus oris, cum dicitur.
marg.|  .5. De ore eius lampades procedunt quasi tede ignis accense. Est autem teda genus ligni luminaribus apti, et dicitur a tedet per antiphrasim. cetus enim habet maximum calorem interius, qui necessarius est ad movendum tantam molem corporis. Est etiam animal respirans, sicut delphinus, et ideo de ore eius egreditur aer multum calefactus, propter quod igni comparatur, et quia non solum respirat per os, sed etiam per nares. Ideo subditur.
marg.|  .6. De naribus eius procedit fumus. idest aer calefactus, et adustus.
marg.|  .7. Sicut olle succense atque ferventis. Sicut enim aqua in olla calefit, per hoc, quod ignis apponitur olle, ita aer respiratus in pulmone per calorem cordis prope existentem.
Numérotation du verset Iob. 41,ad litteram 
marg.| {3.399} .1. Halitus eius prunas ardere facit. id est ita magnus est et calidus, quod possit accendere prunas. et loquitur hic de ceto ad modum sufflatorii magni, quo succenditur ignis in magna fornace.
marg.|  .2. Et flamma de ore eius egreditur. id est aer tam adustus et calidus, quod merito flamme comparatur. Per ista autem predicta intelligitur, quod per tentationes diaboli fervores ire, invidie ac superbie succenduntur. Consequenter describit fortitudinem colli, quod immediate coniungitur capiti, di.
marg.|  .3. In collo eius morabitur fortitudo. In libro 2. de animalibus dicitur, quod nullus piscis habet collum nisi generans, cuiusmodi est cetus in cuius collo requiritur magna fortitudo ad portandum pondus tanti capitis, sicut predictum est, et ad coniungendum ipsum reliquo corpori. Et per collum ceti designantur mali homines, per quos diabolus suam malitiam ad alios derivat.
marg.|  .4. Et faciem eius precedet egestas. In ceto enim propter magnitudinem corporis requiritur multum de nutrimento : et ideo quando vertit faciem ad querendum cibum, evacuat illam partem maris sibi propinquam piscibus eos devorando : et per hoc designatur quod egestas et carentia virtutum ex suggestione demonis causatur. Consequenter describit fortitudinem aliarum partium corporis ceti, dicens.
marg.|  .5. Membra carnium eius coherentia sibi. propter spissitudinem membrorum et carnium : et per hoc designatur quod homines iniqui, qui sunt membra diaboli ad malefaciendum adinvicem sunt colligati.
marg.|  .6. Mittet contra eum. Hic consequenter describitur impugnatio demonis sub metaphora ceti, et primo a Deo qui eum deiicit. secundo a creatura quam despicit, ibi : Cum apprehenderit. Circa primum dicit : Mittet contra eum fulmina. scilicet Deus a quo fulmina tanquam sagitte mittuntur : fulmina autem frequenter cadunt in mari et {3.400} naves obruunt : et eodem modo cetum frequentius percutiunt quam alios pisces, propter magnitudinem sui corporis.
marg.|  .7. Et ad locum alium non ferentur. per quod designatur certitudo divine providentie, sicut de sapiente sagittatore dicitur, quod eius sagitta non fertur ad alium locum nisi intentionis sue. per hec fulmina intelligitur sententia divina damnationis demonis que non fertur alibi : quia cedit ad Dei gloriam et sanctorum, et tantummodo nocet demoni et malis hominibus qui sunt membra eius : et quod hoc de demone specialiter intelligatur, et per hoc patet quod subditur.
marg.|  .8. Cor eius indurabitur quasi lapis. in quo designatur obstinatio demonis, qui non flectitur ad bonum ex aliqua percussione divine ultionis.
marg.|  .9. Cum sublimatus fuerit, timebunt angeli. iste timor non est aliud quam admiratio angelorum sanctorum de divina virtute et iustitia in deiectione et punitione demonis : que partim facta est a principio sui casus, et consummabitur in futuro iudicio, quando cum peccatoribus damnatis detrudetur in inferno : nec potest talis admiratio angelorum intelligi de percussione seu interfectione ceti a Deo : quia omnis res corporalis parva et modice reputationis est, et quasi nulla respectu angeli : propter quod in eo non cadit admiratio de deiectione rei corporalis, et maxime intellectu carentis, cuiusmodi est cetus.
marg.|  .10. Et territi purgabuntur. secundum quod dicit Dionysius, licet in angelis non sit purgatio ab immunditia, tamen est ibi purgatio a nescientia, in quantum per illuminationes divinas seu effectus eius mirabiles immediate ab eo procedentes angeli sancti aliqua cognoscunt que prius nesciebant. et hoc modo angeli in deiectione demonis de celo empyreo fuerunt purgati a quadam nescientia, videntes divinam virtutem et iustitiam in effectu quam prius non viderant : ideo eodem modo erit in detrusione demonis in inferno cum damnatis in extremo iudicio. Fuerunt etiam sancti angeli in casu demonum purgati ab eorum societate, et in extremo per totalem separationem plenius purgabuntur.
Numérotation du verset Iob. 41,ad litteram 
marg.| {3.401} .1. Cum apprehenderit eum gladius subsistere non poterit. Hic consequenter describitur impugnatio diaboli sub nomine ceti : et hoc ab homine quem despicit. et hoc est quod dicitur. Cum apprehenderit eum gladius. in quo primo ostenditur quod non timet inuasionem de proximo : quia quantumcumque homo sit armatus ad invadendum, ut gladio et hasta, et ad sustinendum thorace, et similibus, tamen nullo modo poterit stare coram eo si advertat, ideo subditur.
marg.|  .2. Reputabit enim quasi paleas ferrum. Quia ferrum gladii vel lignum lancee non poterat ei nocere, sicut nec palee proiecte contra hominem nocent sibi, et sicut cetus non timet inuasionem de propinquo, ita nec etiam de longinquo. Ideo subditur.
marg.|  .3. Non fugabit. Timore sagittarum contra eum proiectarum. Sciendum tamen, quod licet talia non timeat, tamen ex proiectione spiculorum de longinquo que non advertit, nec per consequens timet, vulneratur, et tandem moritur, et sic mortuus ad littus maris proiicitur, sicut dictum est supra cap. 2.
marg.|  .4. In stipulam versi sunt. Habet enim tantam pinguedinem exterius et cutis duritiam, quod lapides sic proiecti non nocerent ei.
marg.| {3.402} .5. Quasi stipulam estimabit. Non enim potest aliquis tantum appropinquare sibi, quod cum malleo vel cum hasta possit eum percutere, nisi quando impingens ad terram non potest se movere, ut dictum est cap. preced. per predicta intelligitur, quod diabolus qui per cetum intelligitur, non timet inuasionem hominis de propinquo vel de longinquo, quia nulla res corporalis potest ei nocere, nisi inquantum est instrumentum divine iustitie, sicut est ignis infernalis qui est corporeus et tamen ipsum affligit, sicut autem cetus virtute humana non potest superari, ut predictum est, sic nec etiam aliquibus speciosis allici, ut se subiiciat ei, ideo subditur.
marg.|  .6. Sub ipso erunt radii solis. id est res quantumcumque pulchre nihil reputabuntur ab eo, nec etiam quantumcumque pretiose. Ideo subditur.
marg.|  .7. Sternet. id est nihil reputabit. per hoc designatur, quod diabolus nullis rebus sensibilibus quantumcumque pretiosis vel pulchris allicitur, ut subiiciat se homini ; licet aliquando hoc fingat ut sibi hominem alliciat in culpa, et tandem in pena perpetua.
marg.|  .8. Fervescere faciet etc.  profundum maris. quia per magnitudinem corporis cetus facit magnam commotionem maris, ex qua commotione generatur magna spuma in superficie. Ideo subditur.
Numérotation du verset Iob. 41,ad litteram 
marg.| {3.403} .1. Ponet quasi cum unguenta bulliunt. que bulliendo spumam superius faciunt ex aere incluso. per hoc autem intelligitur, quod diabolus concitat turbationes in hoc mundo.
marg.|  .2. Post eum lucebit. sicut enim naves transeuntes dimittunt vestigium sui transitus per aliquod tempus, sic etiam cetus propter magnitudinem sui corporis dimittit post se longum et magnum vestigium transitus sui : per quod designatur, quod turbationes a diabolo concitate in hoc mundo non cito sedantur, sed habent aliquando magnum temporis tractum.
marg.|  .3. Aestimabit Abyssum. id est mare oceanum.
marg.|  .4. Quasi senescentem. id est impotentem ad ipsum absorbendum. Quod enim antiquatur et senescit, prope interitum est, ut habetur Hbr. 8.d. et per consequens est debilis virtutis. per hoc intelligitur demon qui propter damnationem suam non dimittit niti contra Deum, quasi sua pena esset terminanda.
marg.| {3.404} .5. Non est potestas super. Animalia autem marina maiora sunt satis quam terrestria, ut dicit Plinius, cuius causam assignat humiditatis abundantiam, que membra corporum extendit. unde et in regionibus humidis sunt homines maiores quam in siccis : et ideo si in mari nulla est creatura que equiparetur ceto in fortitudine, multo minus invenitur in terra : et per hoc designatur quod potestas demonis maior est quam potestas cuiuslibet corporalis creature. Ideo subditur.
marg.|  .6. Qui factus est ut etc. Habet enim demon ex conditione nature sue que in eo remansit integra, quod sit superior omni corporali creatura : et sic non timeat eam. unde subditur.
marg.|  .7. Omne sublime videt. quia pre superbia semper nititur aggredi maiora : propter quod subditur.
marg.|  .8. Ipse est rex super universos filios superbie. id est excedit omnes alios in superbia : et per hoc patet, quod ea que dicta sunt de ceto, intelliguntur principaliter de demone, qui est principium superbie.
Numérotation du verset Iob. 41,moraliter 
marg.| {3.395} .1. Non quasi crudelis. Quoniam posset aliquis imputare Deo ad crudelitatem, quod concessit demoni tantam potestatem : ideo removet hoc dicens : Non quasi crudelis. Et subditur :
marg.|  .2. Quis enim resistere potest etc. quasi dicat illa potestate non utitur nisi quantum permitto.
marg.|  .3. Quis ante dedit mihi ut reddam ei. quasi dicat nulli teneor : propter quod in dicta permissione duritiam non ago.
marg.| {3.396} .6. Quis revelabit faciem indumenti eius. fraudulentiam ipsius. quasi dicat ego in fine tentationis sue dicendo : Vade Sathana. Mt. 4.b.
marg.|  .7. Et in medium oris eius quid intrabit. ipse Christus qui superiorem inferni partem ingrediens ipsam spoliavit.
marg.|  .9. Per gyrum etc. Terram principalis demonis dentes sunt eius satellites ad devorationem peccantium sibi deservientes.
marg.|  .10. Corpus eius. Corpus diaboli sunt omnes iniqui quorum hic obstinatio designatur, cum corpus eius compactum squamis sese prementibus dicitur.
Numérotation du verset Iob. 41,moraliter 
marg.| {3.397} Una alteri adherebunt. Nam ad faciendum malum fortiter colligantur.
marg.|  .3. Sternutatio eius splendor ignis. Per sternutationem demonis intelligitur tentatio fortis excitans ignem concupiscentie multiplicis.
marg.| {3.398} .4. Oculi eius, ut palpebre diluculi. Per oculos eius designatur revelationes false, quas tanquam veras recipiunt prophete diaboli, et hoc significatur per palpebras diluculi.
marg.|  .5. De ore eius lampades procedunt. Os demonis sunt falsi prophete, per quos loquitur doctrinam pestiferam accendentem ignem concupiscentie, et disponentem ad ignem gehenne.
Numérotation du verset Iob. 41,moraliter 
marg.| {3.399} .3. In collo eius morabitur fortitudo. Per collum quod coniungit membra capiti, significantur principes perversi, qui per potentiam suam cogunt inferiores servire per idololatriam demoni, sicut fecit Antiochus nobilis et similes ei.
marg.|  .4. Et faciem eius precedet egestas. nam prius mentem hominis virtutibus evacuat, quam ipsam plene possideat.
marg.|  .5. Membra carnium eius coherentia sibi. nam reprobi qui sunt eius membra ad male agendum sunt adinvicem colligati.
marg.| {3.400} .6. Mittet contra eum fulmina. id est inferni tormenta.
marg.|  .7. Et ad locum alium non ferentur. quia sole palee ibi comburentur.
marg.|  .8. Cor eius quasi lapis. quia non emollitur, sed magis induratur tormentis.
marg.|  .9. Cum sublatus fuerit. peracto iudicio et retrusus in inferno.
marg.| Timebunt angeli. id est sancti : iste tamen est timor tantum admirationis divine iustitie in diabolo et eius membris.
marg.|  .10. Et territi purgabuntur. non ab immunditia, sed a nescientia : nam tunc experimentaliter aliqua cognoscent, qui prius hoc modo non cognoscebant.
Numérotation du verset Iob. 41,moraliter 
marg.| {3.401} .1. Cum apprehenderit. Hic agitur de impugnatione demonis ab homine quam contemnit, quamvis sit armatus gladio, thorace, hasta, arcu, funda, et malleo, ut consequenter ponitur in textu, et satis patet. et per hoc ostenditur quod nulla re corporali leditur vel terretur, nisi inquantum est instrumentum iustitie divine : sic enim ab igni patitur corporali. Per hoc autem moraliter significatur, quod peccator obstinatus est quasi quidam diabolus, qui nullo timore a peccatorum actibus refrenatur. Ponuntur autem hic quinque genera armorum ad invadendum, s. gladius, hasta, arcus, vel sagitta, funda et malleus : inter que tria feriunt de prope, scilicet gladius, hasta et malleus. Per gladium qui scindit potest intelligi excommunicatio, per quam abscinditur peccator a fideli communione : propter quod vocatur gladius, ecclesie. {3.402} Per hastam que perforat et impellit, intelligi potest reclusio in carcere. Per malleum qui cassat et confringit alie corporales pene, et verberatio, questionatio et huiusmodi. Alia vero duo armorum genera, s. arcus et funda percutiunt a longe : propter quod per ipsa significari possunt timor finalis iudicii et horror infernalis supplicii. peccator autem obstinatus istorum timore non refrenatur ab actu culpe, Prover. 18.a. Impius cum in profundum peccatorum venerit, contemnit.
marg.|  .6. Sub ipso erunt. Contemnit enim sacras scripturas a peccato revocantes que sunt quedam veri solis irradiationes.
marg.|  .7. Sternit sibi aurum. quia contemnit sanctorum exempla que sunt aurum examinatum.
marg.|  .8. Fervescere faciet. per quod intelligitur cor impii profundatum vitiis, quia impius quantum potest, excitat ad peiora, Is. 57.d. Cor. impii quasi mare fervens quod quiescere non potest.
Numérotation du verset Iob. 41,moraliter 
marg.| {3.403} .2. Post eum lucebit semita. id est post ipsum notabiliter apparebunt malorum suorum vestigia.
marg.|  .3. Aestimabit abyssum quasi senescentem. Nam facto videtur contemnere abyssum divine sapientie tanquam suas nequitias ignorantem, et ad puniendum impotentem, et quoniam hec malitia procedit a demone, propter hoc de ipso concluditur in fine.
marg.| {3.404} .5. Non est potestas super terram. scilicet in rebus corporalibus.
marg.| Que comparetur ei. ut patet ex supradictis in hoc capitulo, et hanc potestatem ad malum applicat quantum potest.
marg.|  .6. Qui factus est ut nullum timeret. Non est autem factus talis a Deo, sed ex defectu proprio.
marg.|  .7. Omne sublime videt. ad consequendum si posset.
marg.|  .8. Ipse est rex super universos etc. nam superbi sunt de familia eius, et sub ipsius potestate.
Numérotation du verset Iob. 41,additio 1 
marg.| {3.403} In capitulo 41. ubi dicitur in postil. Non quasi crudelis. Postquam ostendit demonem ab homine insuperabilem.
marg.| Quod dicitur hic : Non quasi crudelis excitabo eum : videtur alludere ad id quod supra Iob 30. ca. ad Deum clamans dicebat : Mutatus es mihi in crudelem. ad cuius declarationem et continuationem ad precedentia et sequentia, considerandum est, quod licet Deus in precedentibus ostenderat ipsi Iob, quod de providentia divina circa actus humanos non erat causa ab homine omnino querenda, prout dictum fuit, supra 38. cap. in additione : nihilominus tamen condescendens fragilitati ipsius Iob, qui vehementer desiderabat scire rationes seu causas medias sue flagellationis, ut patet supra in pluribus locis, voluit innuere sibi in hoc loco, quod processus sue flagellationis incepit ab ipso Sathan, ut patet supra 2.c. qui per Vehemoth et Leviathan in hoc loco figuratur. Et quia de hoc videretur, quod Iob posset magis miserabiliter proclamare, eo quod Deus posset eum affligere aliis modis preter crudelitatem ipsius Sathan, ideo Deus satisfacit sibi per hoc quod in conflictu seu bello quod habuit cum ipso Sathan, Deo adiuvante non fuerat ipse Iob convictus, cum tantum potestas Sathan incomparabiliter{3.404} excedebat potestatem ipsius Iob, prout infra eo. c. Non est potestas super terram que comparetur ei. et de hoc dicit : Memento belli, nec ultra addas loqui quasi dicat : Bellum quod habuisti cum Vehemoth seu Leviathan semper debes habere in memoria : eo quod non potuisses ab eo evadere propria potestate, nisi solum divina. Unde : nec ultra addas loqui, s. locutiones querulosas. Et quia forte Iob ex memoria talis belli preteriti incideret in timorem magnum, ne forte iterum eum affligeret, ideo prenuntiat ei securitatem, dicens : Ecce spes eius, s. Sathan, qui sperabat subvertere Iob ad hoc, ut faceret eum in facie de Deo blasphemare supra 2. cap. Frustrabitur, quia non est consecutus intentum, et videntibus cunctis precipitabitur, quia post consolationem Iob videntibus cunctis fratribus et cognatis, et huiusmodi spes Sathan frustrata fuit seu precipitata. Sed quia adhuc posset quis dicere, quod afflictio Iob per tam ferocissimam creaturam videretur ad crudelitatem pertinere, eo modo quo Iob dicebat ubi supra : Mutatus es mihi in crudelem. ideo subdit : Non quasi crudelis suscitabo eum. quasi dicat : Non quasi crudelis scilicet ut tu dicebas, suscitabo eum. Cuius ratio est. Nam Deus non permisit Sathan tentare seu affligere ipsum Iob, quantum posset seu vellet : hoc enim esset {3.405} crudelitas, sed Deus limitavit potentiam suam, dicens : Verumtamen animam eius serva, in quo Deus reservavit in permissione afflictionis ipsius, Iob potestatem superandi ipsum, ut ibidem in additione fuit expositum. Et quia ista reservatio non poterat frangi ab ipso Sathan, ideo subditur. Quis enim resistere potest vultui meo ? Ratio autem quare nullus possit resistere, subdit : Et quis ante dedit mihi, ut reddam ei. quasi dicat potestas sua non est a se ipso, sed a me, et ideo subdit : Omnia, que sub celo sunt, mea sunt. Et quia forte diceret quis, quod non esset danda talis potestas creature tam crudeli, quia postquam haberet talem potestatem, per verba comminatoria seu deprecatoria posset uti potestate sua ad libitum, sicut consuevit fieri inter homines, qui postquam recipiunt potestatem a superioribuseam retinent predictis modis etiam superiore nolente. ideo subdit. Nam parcam ei, verbis potentibus, et ad deprecandum compositis, s. ut permittam eum uti potestate sua ut vellet. Et loquitur more humano seu petico, prout in hoc libro frequenter tales locutiones occurrunt. Deo enim non pertinent talia proprie loquendo, et sequitur. Quis revelabit faciem indumenti eius. in quo prosequitur propositum de conditionibus demonis sub specie ceti. Et exponatur totum, ut in postilla usque ibi. Cum sublatus fuerit, etc.
Numérotation du verset Iob. 41,additio 2 
marg.| In eodem capitulo 41. ubi dicitur in postil. Cum sublatus fuerit time. ange. etc. Ubi translatio nostra habet. Cum sublatus fuerit, timebunt angeli. In Hebreo habetur. Ex sublatione sua timebunt dii, quod intelligitur de viris iustis, de quibus in Ps. 81.b. Ego dixi dii estis. cuius sensus est, nam quia statim supra dixerat, quod diabolus est sic obstinatus in malo, quod nullo modo flectitur{3.406} ad bonum, de quo dicit : Cor eius indurabitur quasi lapis. Potest quis querere, que utilitas fuit in productione talis creature, cuius opera, et membra omnino sunt mala, nec ipse ad bonum est flexibilis. Ad huiusmodi tacitamquestionemvidetur dominus respondere sic, quod casus diaboli seu eius sublatio est valde utilis. Generat enim seu auget in viris iustis timorem Dei. videntes enim, quod creatura rationalis in tanta puritate creata per abusum libertatis arbitrii lapsa est in tam magnam ruinam, non immerito quantum cumque sint perfecti, augetur in eis timor ne deficiant eo modo quo supra c. 4. dicitur in angelis suis invenit pravitatem, quanto magis habitantes domos luteas, etc. de hoc dicit : Ex sublatione sua timebunt dii, s. iusti viri, qui quidem timor Dei intelligendus est filialis. De quo Greg. in 1. moral. Qui timet Deum nihil negligit. Timere Deum est, nulla que facienda sunt bona preterire. Qui quidem iusti tentationibusdemonum territi, sepe purgantur ab immunditia. unde Aug. super Ps. 40. Vita nostra in hac peregrinatione non potest esse sine peccato, nec proficere sine tentatione, quia profectus noster per tentationem nostram fit, nec sibi quisquam innotescit, nisi tentatus, nec potest coronari, nisi vicerit, nec potest vincere, nisi certaverit, nec potest certare, nisi inimicum, et tentationes habuerit. Hec ille. Et isto modo iusti tentationibus demonum territi, et in bono persistentes proprie dicuntur purgari, ex quo patet, quod ruina diaboli fuit valde. utilis iustis diligentibus Deum, ut inde discerent quantum timerent, prout dicitur in glossa allegata in precedenti c. additione secunda, et etiam, ut a piaculis purgarentur, et hoc est, quod Apostolus dicit : Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 41), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_41)

Notes :